[0] ANTONINUS CARACALLUS AELI SPARTIANI. [1] I. 1 Ex duobus liberis, quos Septimius Seuerus reliquit, quorum unum exercitus, alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus, Bassianum notum optinuisse imperium. 2 De cuius maioribus frustra putamus iterandum, cum omnia in Seueri uita satis dicta sint. 3 Huius igitur pueritia blanda, ingeniosa, parentibus adfabilis, amicis parentum iucunda, populo accepta, grata senatui, ipsi etiam ad amorem conciliandum salutaris fuit. 4 Non ille in litteris tardus, non in beniuolentis segnis, non tenax in largitate, non lentus in clementia, sed parentibus, uisus. 5 Denique, si quando feris obiectos damnatos uidit, fleuit aut oculos auertit. Quod populo plus quam amabile fuit. 6 Septennis puer, cum conlusorem suum puerum ob Iudaicam religionem grauius uerberatum audisset, neque patrem suum neque patrem pueri uelut auctores uerberum diu respexit. 7 Antiochensibus et Bysantiis interuentu suo iura uetusta restituit, quibus iratus fuit Seuerus, quod Nigrum iuuerant. Plautiani odium crudelitatis causa concepit. 8 Quod a parentibus gratia sigillariorum acceperat, id uel clientibus uel magistris sponte donauit. Sed haec puer. [2] II. 1 Egressus uero pueritiam seu patris monitis seu calliditate ingenii siue quod se Alexandro Magno Macedoni aequandum putabat, restrictior, grauior, uultu etiam truculentior factus est, prorsus ut eum, quem puerum scierant, multi esse non crederent. 2 Alexandrum Magnum eiusque gesta in ore semper habuit. Tiberium et Syllam in conuentu plerumque laudauit. 3 Patris superbior fuit; fratrem magna eius humilitate despexit. 4 Post patris mortem in castra praetoria pergens apud milites conquestus est circumueniri se fratris insidiis, atque ita fratrem in palatio fecit occidi. Eius corpus statim cremari praecepit. 5 Dixit praeterea in castris fratrem sibi uenenum parasse, matri eum inreuerentem fuisse; egitque publice his gratias, qui eum occiderunt. 6 Addidit denique his quasi fidelioribus erga se stipendium. 7 Pars militum apud Albam Getam occisum aegerrime accepit, dicentibus cunctis duobus se fidem, promisisse liberis Seueri, duobus seruare debere, 8 clausisque portis diu imperator non admissus nisi delenitis animis, non solum querellis de Geta et criminationibus editis, sed inormitate stipendii militibus, ut solet, placatis, atque inde Romam redit. 9 Tunc sub ueste senatoria loricam habens cum armatis militibus curiam ingressus est. Hos in medio inter subsellia duplici ordine conlocauitet sic uerba fecit. 10 Questus est de fratris insidiis in uolute et incondite ad illius accusationem {et excusationem] sui. 11 Quod quidem nec senatus libenter accepit, cum ille dixisset fratri se omnia permisisse, fratrem ab insidias fecisse nec uicem amori reddidisse fraterno. [3] III. 1 Post hoc relegatis deportatisque reditum in patriam restituit. Inde ad praetorianos processit et in castris mansit. 2 Altera die Capitolium petit, {ad} eos, quos occidere parabat, adfabiliter est locutus innitensque Papiniano et Ciloni ad Palatium redit. 3 Cum flentem matrem Getae uidisset aliasque mulieres post necem fratris, mulieres occidere conatus est, sed ob hoc retentus, ne augeretur fratris occisi crudelitas. 4 Laetum ad mortem coegit misso a se ueneno: ipse enim inter suasores Getae mortis primus fuerat, qui et primus interemptus est. 5 Ipse mortem eius saepissime fleuit. Multos, qui caedis eius conscii fuerant, interemit, sed et eum, qui imaginem eius honorauit. 6 Post hoc fratrem patruelem Afrum, cui pridie partes de cena miserat, iussit occidit. 7 Qui cum se praecipitasset percussorum timore et ad uxorem crure fracto erepisset, tamen per ludibrium percussoribus deprehensus est et occisus. 8 Occidit etiam Pompeianum, Marci nepotem, ex filia natum et ex Pompeiano, cui nupta fuerat Lucilla post mortem Veri imperatoris, quem et consulem bis fecerat et omnibus bellis praeposuerat, quae grauissima tunc fuerunt, et ita quidem ut uideretur a latronibus interemptus. [4] IV. 1 Dein in conspectu eius Papinianus securi percussus a militibus et occisus est. Quo facto percussori dixit : "Gladio te exequi oportuit meum iussum." 2 Occisus est etiam eius iussu Patruinus ante templum diui Pii, tractaque sunt eorum per plateam cadauera sine aliqua humanitatis reuerentia. Filium etiam Papiniani, qui ante triduum quaestor opulentum munus ediderat, interemit. 3 Isdem diebus occisi sunt innumeri, qui fratris eius partibus fauerant. Occisi etiam liberti, qui Getae administrauerant. 4 Caedes deinde in omnibus locis. Et in balneis factae caedes, occisique nonnulli etiam cenantes, inter quos etiam Sammonicus Serenus, cuis libri plurimi ad doctrinam extant. 5 In summum discrimen etiam Chilo iterum praefectus et consul uenit ob hoc, quod concordiam inter fratres suaserat. 6 Et cum idem Chilo sublata ueste senatoria nudis pedibus ab urbanicianis raptus esset, Antoninus seditionem compressit. 7 Multas praeterea postea caedes in urbe fecit, passim raptis amilitibus nonnullis hominibus et occisis, quasi seditionem uindicans. 8 Heluium Pertinacem, suffectum consulem, ob hoc solum, quod filius esset imperatoris, occidit. 9 Neque cessauit umquam sub diuersis occasionibus eos interficere, qui fratris amici fuissent. 10 Saepe in senatum, saepe in populum superbe inuectus est aut edictis propositis aut orationibus editis, Syllam se etiam ostendens futurum. [5] V. 1 His gestis Galliam petit atque ut primum in eam uenit, Narbonensem proconsulem occidit. 2 Cunctis deinde turbatis, qui in Gallia res gerebant, odium tyrannicum meruit quamuis aliquando fingeret et benignum, cum esset natura truculentus. 3 Et cum multas contra homines et contra iura ciuitatum fecisset, morbo inplicitus grauiter laborauit. Circa eos, qui eum curabant, crudelissimus fuit. 4 Dein ad orientem profectionem parans omisso itinere in Dacia resedit. Circa Raetiam non paucos barbaros interemit militesque suos quasi Syllae milites et cohortatus est et donauit. 5 Deorum sane se nominibus appellari uetuit, {quod} Commodus fecerat, cum illum, quod leonem aliasque feras occidisset, Herculem dicerent. 6 Et cum Germanos subegisset, Germanicum se appellauit uel ioco uel serio, ut erat stultus et demens, adserens, si Lucanos uicisset, Lucanicum se appellandum. 7 Damnati sunt eo tempore qui urinam in eo loco fecerunt, in quo statuae aut imagines erant principis, et qui coronas imaginibus eius detraxerunt, ut alias ponerent, damnatis et qui remedia quartanis tertianisque collo adnexa gestarunt. 8 Per Thracias cum praef. iter fecit; inde cum in Asiam traiceret, naufragi periculum adit antemna fracta, ita ut in scafam cum protectoribus {ita} descenderet. Unde in triremem a praef. classis receptus euasit. 9 Excepit apros frequenter, contra leonem etiam stetit. Quando etiam missis ad amicos litteris gloriatus est seque ad Herculis uirtutem accessisse {se} iactauit. [6] VI. 1 Post hoc ad bellum Armeniacum Parthicumque conuersus ducem bellicum, qui suis conpetebat moribus, fecit. 2 Inde Alexandriam petit, in gymnasium populum conuocauit eumque obiurgauit; legi etiam ualidos ad militiam praecepit. 3 Eos autem, quos legerat, occidit exemplo Ptolomaei Euergetis, qui octauus hoc nomine appellatus est. Dato praeterea signo militibus, ut hospites suos occiderent, magnam caedem Alexandreae fecit. 4 Dehinc per Cadusios et Babylonios ingressus tumultuarie cum Parthorum satrapis manum contulit, feris etiam bestiis in hostes immissis. 5 Datis ad senatum quasi post uictoriam litteris Parthicus appellatus est; nam Germanici nomen patre uiuo fuerat consecutus. 6 Deinde cum iterum uellet Parthis bellum inferre atque hibernaret Edessae atque inde Carras Luni dei gratia uenisset, die natalissui, octauo idus Apriles, ipsis Megalensibus, cum ad requisita naturae discessisset, insidiis a Macrino praef. praet. positis, qui post eum inuasit imperium, interemptus est. 7 Conscii caedis fuerunt Nemesianus et frater eius Apollinaris Triccianusque, qui praef. legionis secundae Parthicae militabatet qui equitibus extraordinariis praeerat, et praeterea plerisque officialium inpulsu Martialis. [7] VII. 1 Occisus est autem in medio itinere inter Carras et Edessam, cum lauandae uessicae gratia ex equo descendisset atque inter protectores suos, coniuratos caedis, ageret. 2 Denique cum illum in equum strator eius leuaret, pugione latus eius confodit, conclamatumque ab omnibus est id Martialem fecisse. 3 Et quoniam dei Luni fecimus mentionem, sciendum doctissimis quibusque id memoriae traditum atque ita nunc quoque a Carrenis praecipue haberi, ut qui Lunam femineo nomine ac sexu putauerit nuncupandam, is addictus mulieribus semper inseruiat; 4 qui uero marem deum esse crediderit, is dominetur uxori neque ullas mulierbres patiatur insidias. 5 Unde, quamuis Graeci uel Aegyptii eo genere quo feminam hominem, etiam Lunam deum dicant, mystice tamen Lunum dicunt. [8] VIII. 1 Scio de Papiniani nece multos ita in litteras rettulisse, ut caedis non adsciuerint causam, aliis alia referentibus; sed ego malui uarietatem opinionum edere quam de tanti uiri caede reticere. 2 Papinianum amicissimum fuisse imperatori Seuero, ut aliqui loquuntur, adfinem etiam per secundam uxorem, memoriae traditur; et huic praecipue utrumque filium a Seuero commendatum, atque ob hoc concordia fratrum Antoninorum fauisse; 4 egisse quin etiam, ne occideretur, cum iam de insidiis eius Bassianus quereretur; atque ideo una cum his, qui fautores fuerant Getae, a militibus non solum permittente uerum etiam suadente Antonino occisum. 5 Multi dicunt Bassianum occiso fratre illi mandasse, ut et in senatu per se et apud populum facinus dilueret, illum autem respondisse non tam facile parricidium excusari posse quam fieri. 6 Est etiam haec fabella, quod dictare noluerit orationem, qua inuehendum erat in fratrem, ut causa eius melior fieret, qui occiderat; illum autem negantem respondisse aliud esse {excusare} parricidium, aliud accusare innocentem occisum. 7 Sed hoc omnino non conuenit: nam neque praef. poterat dictare orationem, et constat eum quasi fautorem Getae occisum. 8 Et fertur quidem Papinianus, cum raptus a militibus ad Palatium traheretur occidendus, praediuinasse dicens e(u)m stultissimum fore, qui in suum subrogaretur locum, nisi adpetitam crudeliter praefecturam uindicaret. 9 Quod factum est: nam Macrinus Antoninum occidit, ut supra exposuimus. Qui cum filio factus in castris imperator filium suum, qui Diadumenus uocabatur, Antoninum uocauit, idcirco quod a praetorianis multum Antoninus desideratus est. [9] IX. 1 Bassianus uixit annis quadraginta tribus. Imperauit annis sex. publico funere elatus est. 2 Filium reliquit, qui postea et ipse Marcus Antoninus Heliogabalus dictus est; ita enim nomen Antoninorum inoleuerat, ut uelli ex animis hominum non posset, quod omnium pectora uelut Aug(usti) nomen obsederat. 3 Fuit male moratus et patre duro crudelior. Auidus cibi, uini etiam adpetens, suis odiosus et praeter milites praetorianos omnibus castris exosus. Prorsus nihil inter fratres simile. 4 Opera Romae reliquit thermas nominis sui eximias, quarum cellam solearem architecti negant posse ulla imitatione, qua[lis] facta est, fieri. 5 Nam et ex aere uel cypro cancelli suppositi esse dicuntur, quibus cameratio tota concredita est, et tantum est spatii, ut id ipsum fieri nagent potuisse docti mechanis. 6 Reliquit et porticum patris nomine, quae gesta illius contineret et triumphos et bella. 7 Ipse Caracalli nomen accepit a uestimento, quod populo dederat, demisso usque ad talos, quod ante non fuerat. 8 Unde hodieque Antoninianae dicuntur caracallae huiusmodi, in usu maxime Romanae plebis frequentatae. 9 Idem uiam nouam muniuit, quae est sub eius thermis, Antoninianis scilicet, qua pulchrius inter Romanas plateas non facile quicquam inuenias. 10 Sacra Isidis Romam deportauit et templa ubique magnifice eidem deae fecit; sacra etiam maiore reuerentia celebrauit, quam antea celebrabantur. 11 In quo quidem mihi mirum uidetur, quemammodum sacra Isidis primum per hunc Romam uenisse dicantur, cum Antoninus Commodus ita ea celebrauerit, ut et Anubin portaret et pausas ederet; nisi forte iste addidit celebritati, non eam primus inuexit. 12 Corpus eius Antoninorum sepulchro inlatum est, ut ea sedes reliquias eius acciperet, quae nomen addiderat. [10] X. 1 Interest scire quemadmodum nouercam suam Iuliam uxorem duxisse dicatur. 2 Quae cum esset pulcherrima et quasi per neglegentiam se maxima corporis parte nudasset dixissetque Antoninus "Vellem, si liceret", respondisse fertur: "Si libet, licet. an nescis te imperatorem esse et leges dare, non accipere?" 3 Quo audito furor inconditus ad effectum criminis roboratus est nuptiasque eas celebrauit, quas, si sciret se leges dare uere, solus prohibere debuisset. 4 Matrem enim (non alio dicenda erat nomine) duxit uxorem et ad parricidium iunxit incestum, si quidem eam matrimonio sociauit, cuius filium nuper occiderat. Non ab re est etiam diasyrticum quiddam in eum dictum addere. 5 Nam cum Germanici et Parthici et Arabici et Alamannici nomen adscriberet (nam Alamannorum gentem deuicerat), Heluius Pertinax, filius Pertinacis, dicitur ioco dixisse : "Adde, si placet, etiam Geticus Maximus", quod Getam occiderat fratrem et Gothi Getae dicerentur, quos ille, dum ad orientem transit, tumultuariis proeliis deuicerat. [11] XI. 1 Occidendi Getae multa prodigia extiterunt, ut in uita eius exponemus. 2 Nam quamuis prior ille e uita excesserit, nos tamen ordinem secutisumus, ut qui et prior natus est et qui prior imperare coeperat, prior scriberetur. 3 Eo sane tempore, quo ab exercitu appellatus est Augustus uiuo patre, quod ille pedibus aeger gubernare non posse uideretur imperium, contusis animis militum et tribunorum Seuerus dicitur animo uolutasse, ut et hunc occideret, nisi repugnassent praef. eius, grauis uiri. 4 Aliqui contra dicunt praef. uoluisse id fieri, sed Septimium noluisse, ne et seueritas illius crudelitatis nomine inquinaretur, et, cum auctores criminis milites fuerint, adulescens stultae temeritatis poenas lueret tam grauis supplicii titulo, ut a patre uideretur occisus. 5 Hic tamen omnium durissimus et, ut uno conplectamur uerbo, parricida et incestus, patris, matris, fratris inimicus, a Macrino, qui eum occiderat, timore militum et maxime praetorianorum inter deos relatus est. 6 Habet Faustinae templum et diuale nomen eripuit, 7 certe templum, quod ei sub Tauri radicibus fundauerat maritus, in quo postea filius huius Heliogabalus Antoninus sibi uel Ioui Syrio uel Soli — incertum id est — templum fecit.