[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] I. Disceditur itaque ab illa quam supra diximus Christiani nominis praerogatiua, ut putemus, quia simus cunctis gentibus religiosiores, debere nos esse etiam fortiores. Nam cum, ut diximus, hoc sit hominis Christiani fides, fideliter Christum credere, et hoc sit Christum fideliter credere, Christi mandata seruare, fit absque dubio ut nec fidem habeat qui infidelis est, nec Christum credat qui Christi mandata conculcat; ac per hoc totum in id reuoluitur, ut qui Christiani nominis opus non agit, Christianus non esse uideatur. Nomen enim sine actu atque officio suo, nihil est. Nam, sicut ait quidam in scriptis suis, quid est aliud principatus sine meritorum sublimitate, nisi honoris titulus sine homine; aut quid est dignitas in indigno, nisi ornamentum in luto? Itaque ut iisdem uerbis etiam nos utamur, quid est aliud sanctum uocabulum sine merito, nisi ornamentum in luto? sicut etiam per diuinas litteras sacer sermo testatus est dicens: Circulus aureus in naribus suis, mulier pulchra et fatua. Et in nobis itaque Christianum uocabulum quasi aureum decus est: quo si indigne utimur, fit ut sues cum ornamento esse uideamur. Denique qui uult plenus scire uocabula nihil esse sine rebus, respiciat quomodo innumerabiles populi, cessantibus meritis, etiam nomina perdiderunt. Duodecim Hebraeorum tribus, cum electae quondam a Deo essent, duo nomina sacrosancta acceperunt. Populus enim Dei et Israel appellatae sunt. Sic quippe legimus: Audi, populus meus, et loquar; Israel, et testificabor tibi. Ergo Iudaei aliquando utrumque, nunc neutrum. Nam nec Dei populus dici potest qui cultum Dei iam olim reliquit, nec uidens Deum qui Dei Filium denegauit, sicut scriptum est: Israel uero me non cognouit, et populus meus me non intellexit. Propter quod etiam alibi Deus noster de Iudaeorum plebe loquitur ad prophetam dicens: Voca nomen eius, Non dilecta. Et iterum ad Iudaeos ipsos: Vos non estis populus meus, et ego non sum Deus uester. Cur autem hoc de eis diceret, ipse alibi euidenter ostendit. Sic quippe ait: Dereliquerunt uenam aquarum uiuentium, Dominum. Et iterum: Verbum, inquit, Domini proiecerunt, et sapientia nulla est in illis. Quod quidem timeo ne non magis tunc de eis dici potuerit, quam de nobis nunc dici possit: quia nec uerbis Dominicis obtemperamus, et qui uerbis Domini non obsequimur, sapientiam profecto in nobis penitus non habemus. Nisi fortasse credimus sapienter nos Deum spernere, et hoc ipsum quod Christi mandata contemnimus, summam prudentiam iudicamus. Est quidem causa cur hoc ita existimare credamur. Nam tanto consensu omnes peccata sequimur, quasi summi consilii conspiratione peccemus. Quae cum ita sint, quae ratio est ut ipsi nos falsa opinione fallamus, existimantes scilicet quia Christiani esse dicamur, quod opitulari nobis inter mala quae agimus nomen bonum possit, cum Spiritus sanctus nec fidem quidem dicat hominibus Christianis sine operibus bonis posse prodesse. Et utique multo plus est fidem habere quam nomen: quia nomen est uocabulum hominis, fides autem fructus est mentis. Et tamen hunc ipsum fidei fructum infructuosum Apostolus sine operibus bonis esse testatur dicens: Fides sine operibus mortua est. Et iterum: Sicut enim corpus sine spiritu, sic fides sine ope ribus mortua est. Addit quoque asperiora quaedam ad confundendos eos qui sibi praesumptione Christianae fidei blandiuntur. [4,2] II. Sed dicet aliquis: Tu fidem habes, et ego opera habeo. Ostende mihi sine operibus fidem tuam, et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. Quo utique hoc indicat, actus bonos Christianae fidei quasi testes esse: quia Christianus nisi opera bona fecerit, fidem suam penitus approbare non possit, ac per hoc quod probare non ualeat quia sit, sic omnino habendum esse quasi non sit. Nam quam pro nullo hoc habendum existimaret, in subditis statim ipse demonstrat dicens ad Christianum: Tu credis quia unus est Deus. Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt. Consideremus quid uoluerit hoc loco Apostolus dicere; nec irascamur diuinis testimoniis, sed acquiescamus; nec contradicamus, sed proficiamus. Tu credis, inquit ad Christianum sermo diuinus, quod Deus unus est. Bene facis. Et daemones credunt, et contremiscunt. Nunquid errauit Apostolus, ut hominis Christiani fidem daemoni compararet? Non utique. Sed ostendere illud uolens quod supra dictum est, quia sine operibus bonis nihil sibi per fidei supercilium usurpare deberet, idcirco ait et a daemonibus Deum credi: scilicet ut sicut daemones, cum Deum credant, tamen in peruersitate perdurant, ita et quosdam homines quasi credulitatem daemoniacam habere, qui cum se Deum credere asserant, tamen a malo opere non cessant. Subiungit autem ad pudorem et condemnationem hominum peccatorum, non credere solum daemones Dei nomen, sed etiam timere et contremiscere: hoc est dicere: Quid tibi blandiris, o homo, quisquis es, credulitate, quae sine timore atque obsequio Dei nulla est? aliquid plus daemones habent. Tu enim unam rem habes tantummodo, illi duas. Tu credulitatem habes, non habes timorem; illi credulitatem habent pariter et timorem. Quid miraris ergo si caedimur? Quid miraris si castigamur, si in ius hostium tradimur, si infirmiores omnibus sumus? Siue miseriae nostrae, siue infirmitates, siue euersiones, siue captiuitates et pene improbae seruitutes, testimonia sunt mali serui et boni domini. Quomodo mali serui? quia patior, scilicet uel ex parte, quod mereor. Quomodo boni domini? quia ostendit quid mereamur, etsi non inrogat quae mereamur. Clementissima enim ac benignissima castigatione mauult nos corrigere quam perire. Nos siquidem, quantum ad crimina nostra pertinet, lethalibus suppliciis digni sumus. Sed ille plus misericordiae tribuens quam seueritati, mauult nos clementis censurae temperamento emendare, quam plaga iustae coercitionis occidere. Ingratum nobis esse quod caedimur, satis certus sum; sed quid miramur si peccantes nos Deus uerberat, cum ipsi peccantes seruulos uerberemus? Iniusti iudices sumus: homunculos nos flagellari a Deo nolumus, cum ipsi conditionis nostrae homines flagellemus. Sed nec miror quod tam iniqui in hac re sumus. Natura in nobis et nequitia seruilis est. Volumus delinquere, et nolumus uerberari. Ipsi in nobis mores sunt qui in seruulis nostris: omnes uolumus impune peccare. Denique, si mentior, cunctos consulo. Nego ullum esse, quamlibet magni criminis reum, qui se acquiescat debere torqueri. Hinc ergo cognosci potest quam inique ac prauissime aliis seuerissimi sumus, nobis indulgentissimi; aliis asperi, nobis remissi. In eodem crimine punimus alios, nos absoluimus. Intolerabilis prorsus et contumaciae et praesumptionis. Nec agnoscere uolumus in nobis reatum, et audemus de aliis usurpare iudicium. Quid esse iniustius nobis aut quid peruersius potest? Id ipsum scelus in nobis probabile esse ducimus, quod in aliis seuerissime uindicamus. Et ideo non sine causa ad nos Apostolus clamat: Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui iudicas. In quo enim alium iudicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas. [4,3] III. Sed non eadem, inquit aliquis ex diuitibus, non eadem nos agimus quae serui agunt. Ex seruis enim fures ac fugitiui sunt, ex seruis gulae ac uentri iugiter seruientes. Verum est esse haec uitia seruorum. Sed plura tamen sunt ac maiora dominorum, quamuis non omnium. Excipiendi enim quidam sunt, sed paucissimi: quos ideo non nomino, ne non tam eos nominando laudare, quam alios non nominando uidear publicare. Ac primum serui, si fures sunt, ad furandum forsitan egestate coguntur: quia etiamsi eis stipendia usitata praestentur, consuetudini haec magis quam sufficientiae satisfaciunt; et ita implent canonem quod non explent satietatem; ac per hoc culpam ipsam inopia minus culpabilem facit, quia excusabilis furti reus est qui ad furtum cogi uidetur inuitus. Nam et Scriptura ecclesiastica quasi subexcusare quodammodo miserorum omnium noxas uidetur dicens: Non grandis est culpae cum quis furatus fuerit: furatur enim ut esurientem impleat animam. In Salomone. Furatur ut expleat animam suam, ac per hoc non satis a nobis accusandi sunt qui diuino sermone excusantur. Quod autem de furtis seruorum dicimus, hoc etiam de fuga; immo hoc rectius de fuga, quia ad fugam seruos non miseriae tantum, sed etiam supplicia compellunt. Pauent quippe actores, pauent silentiarios, pauent procuratores: prope ut inter istos omnes nullorum minus serui sint quam dominorum suorum: ab omnibus caeduntur, ab omnibus conteruntur. Quid amplius dici potest? Multi seruorum ad dominos suos confugiunt, dum conseruos timent. Unde illorum fugam non tam ad eos debemus referre qui fugiunt, quam ad eos qui fugere compellunt. Vim patiuntur infelicissimi. Famulari optant, et fugere coguntur. Discedere a seruitio dominorum suorum omnino nolunt, et conseruorum suorum crudelitate non permittuntur ut seruiant. Mendaces quoque esse dicuntur. Ad mendacium nihilominus atrocitate praesentis supplicii coarctantur. Siquidem dum tormentis se uolunt eximere, mentiuntur. Quid autem mirum est si positus in metu seruus mentiri mauult quam flagellari? Accusantur etiam gulae et uentris auidi. Nec hoc nouum est. Magis desiderat saturitatem, qui famem saepe tolerauit. Sed esto, non perferat famem panis. famem certe perfert deliciarum; et ideo ignoscendum est si auidius expetit quod ei iugiter deest. Tu uero nobilis, tu uero diues, qui immanibus bonis affluis, qui hoc ipso Deum sanctis operibus honorare plus debes quod beneficiis illius sine cessatione perfrueris; uideamus si actus, non dico sanctos, sed uel innoxios habes. Et quis, ut superius dixi, diuitum, praeter paucos, non cunctis criminibus infectus est? Et quod paucos excipio, utinam plures atque omnes excipi liceret. Salus erat omnium, innocentia plurimorum. Neque ego nunc de ullo dico, nisi de eo tantum qui in se id quod dico esse cognoscit. Si enim extra conscientiam suam sunt quaecumque dico, nequaquam ad iniuriam eius spectant cuncta quae dico. Si autem in se esse nouit quae loquor, non a mea sibi hoc lingua dici aestimet, sed a conscientia sua. Ac primum ut de uitiis seruilibus dicam, si fugitiuus est seruus, fugitiuus es etiam tu diues ac nobilis. Omnes enim Dominum suum fugiunt, qui legem Domini derelinquunt. Quid ergo, diues, culpas in seruo? hoc facis quod et ille. Ille fugitiuus est domini sui, et tu tui. Sed hoc culpabilior tu quam ille, quia ille fugit forsitan malum dominum, et tu bonum. Incontinentiam quoque uentris in seruo arguis. In illo rara est per indigentiam, in te quotidiana per copiam. Vides ergo apostolica sententia te potissimum uerberari, immo te solum, quia in quo alium iudicas, temetipsum condemnas. Eadem enim agis quae iudicas: immo non eadem, sed maiora multo ac nequiora. In illo quippe etiam infrequentem uentris intemperantiam punis, et tu assidua cruditate distenderis. Furtum quoque, ut putas, seruile uitium est. Et tu furtum, diues, facis, quando a Deo uetita praesumis: omnes siquidem furta faciunt, qui inlicita committunt. [4,4] IV. Sed quid ego tam minute et quasi allegorice de hoc loquor, cum facinoribus apertissimis non furta tantum diuitum, sed latrocinia comprobentur? Quotus quisque enim iuxta diuitem non pauper aut actu aut statu est? Siquidem peruasionibus praepotentum aut sua homines imbecilli, aut etiam se ipsos cum suis pariter amittunt. Ut non immerito de utriusque personis sacer sermo testatus sit dicens: Venatio leonis, onager in eremo: sic pascua sunt diuitum pauperes. Quamuis tyrannidem hanc non pauperes tantum, sed pene uniuersitas patiatur generis humani. Quid est enim aliud dignitas sublimium quam proscriptio ciuitatum, aut quid aliud quorumdam quos taceo, praefectura quam praeda? Nulla siquidem maior pauperculorum est depopulatio, quam potestas. Ad hoc enim honor a paucis emitur, ut cunctorum uastatione soluatur. Quo quid esse indignius, quid iniquius potest? Reddunt miseri dignitatum pretia quas non emunt. Commercium nesciunt, et solutionem sciunt. Ut pauci illustrentur, mundus euertitur. Unius honor, orbis excidium est. Denique sciunt hoc Hispaniae, quibus solum nomen relictum est. Sciunt Africae, quae fuerunt. Sciunt Galliae deuastatae, sed non ab omnibus, et ideo in paucissimis adhuc angulis uel tenuem spiritum agentes, quia eas interdum paucorum integritas aluit, quas multorum rapina uacuauit. [4,5] V. Sed euagati longius sumus, dolore compulsi. Ergo, ut ad superiora redeamus, quid est in quo non seruilibus uitiis etiam nobiles polluantur, nisi forte ideo quia illa quae in seruis peccata puniunt, ipsi quasi licita committunt? Denique ad has peruasiones, quas, ut supra dixi, nobiles agunt, seruus nec aspirare permittitur. Quamuis mentiar. Quidam enim ex seruis nobiles facti, aut paria aut maiora fecerunt. Sed hoc tamen imputari seruis nequaquam potest, quod quibusdam seruilis conditio tam feliciter cessit. Homicidia quoque in seruis rara sunt, terrore ac metu mortis; in diuitibus assidua, spe ac fiducia impunitatis. Nisi forte iniqui sumus, hoc quod diuites faciunt ad peccatum referendo, quia illi cum occidunt seruulos suos, ius putant esse, non crimen. Nec hoc solum, sed eodem priuilegio etiam in exercendo impudicitiae coeno abutuntur. Quotus enim quisque est diuitum connubii sacramenta conseruans, quem non libidinis furor rapiat in praeceps, cui non domus ac familia sua scortum sit, et qui non, in quamcumque personam cupiditatis improbae calor traxerit, mentis sequatur insaniam? secundum illud scilicet quod de talibus dicit sermo diuinus: Equi insanientes in feminas facti sunt. Quid enim aliud quam de se dictum hoc probat, qui totum peruadere uult concubitu quidquid concupierit aspectu? Nam de concubinis quippiam dici forsitan etiam iniustum esse uideatur, quia hoc in comparatione supra dictorum flagitiorum quasi genus est castitatis, uxoribus paucis esse contentum, et intra certum coniugum numerum frenos libidinum continere. Coniugum dixi, quia ad tantam res impudentiam uenit, ut ancillas suas multi uxores putent. Atque utinam sicut putantur esse quasi coniuges, ita solae haberentur uxores! Illud magis tetrum ac detestabile, quod quidam matrimonia honorata sortiti, alias sibi rursum seruilis status coniuges sumunt, deformantes sancti connubii honorem per degeneris contubernii uilitatem, non erubescentes maritos se fieri ancillarum suarum, praecipitantes fastigia nobilium matrimoniorum in cubilia obscena seruarum: digni prorsus etiam illarum statu, quarum se putant dignos esse consortio. [4,6] VI. Non dubito ex iis plurimos qui aut sunt nobiles, aut uideri nobiles uolunt, superbe et aspernanter accipere, quod dum consideramus haec talia quae locuti sumus, minus flagitiosos diximus seruos quosdam esse quam dominos. Sed cum hoc ego non de omnibus, sed de his qui tales sunt praedicauerim, nullus irasci omnino debet qui nequaquam se talem esse cognoscit; ne hoc ipso quod irascitur, de coetu ipsorum esse uideatur. Quin potius quicumque ex nobilibus haec male horrent, irasci talibus debent, quod facinoribus sordidissimis nobilitatis nomen infament: quia licet hi qui tales sunt omnem grauent populum Christianum, specialiter tamen illos sordibus suis polluunt, quorum pars esse dicuntur. Diximus itaque nobiles quosdam esse seruis deteriores. Diximus utique et improbabiliter diximus, nisi quod diximus comprobamus. Ecce enim ab hoc scelere uel maximo prope omnis seruorum numerus immunis est. Numquid enim aliquid ex seruis turbas concubinarum habet, numquid multarum uxorum labe polluitur, et canum uel suum more tantas putat coniuges suas esse, quantas potuerit libidini subiugare? Sed responderi uidelicet ad haec potest, quod facere seruis ista non liceat. Nam profecto facerent, si liceret. Credo. Sed quae fieri non uideo, quasi facta habere non possum. Quamlibet enim in eis improbae mentes, quamlibet male cupidates sint, nullus pro eo quod non admittit scelere punitur. Malos esse seruos ac detestabiles satis certum est. Sed hoc utique ingenui ac nobiles magis exsecrandi, si in statu honestiore peiores sunt. Quo fit ut ad illum perueniri exitum rei huius necesse sit, non ut serui sint a reatu nequitiae suae absoluendi, sed ut plurimi diuites magis sint seruorum comparatione damnandi. Nam illud latrocinium ac scelus quis digne eloqui possit, quod cum Romana respublica uel iam mortua, uel certe extremum spiritum agens, in ea parte qua adhuc uiuere uidetur, tributorum uinculis quasi praedonum manibus strangulata moriatur, inueniuntur tamen plurimi diuitum quorum tributa pauperes ferunt? hoc est, inueniuntur plurimi diuitum quorum tributa pauperes necant. Et quod inueniri dicimus plurimos, timeo ne uerius diceremus omnes. Tam pauci enim mali huius expertes sunt, si tamen ulli sunt, ut in ea parte qua multos diximus, omnes pene diuites reperire possimus. Ecce enim remedia pridem nonnullis urbibus data quid aliud egerunt quam ut diuites cunctos immunes redderent, miserorum tributa cumularent; illis ut demerentur uectigalia uetera, istis ut adderentur noua; illos ut decessio etiam minimarum functionum locupletaret, istos ut accessio maximarum affligeret; illi ut eorum quae leuiter ferebant imminutione ditescerent, isti ut eorum quae iam ferre non poterant multiplicatione morerentur; ac sic remedium illud alios iniustissime erigeret, alios iniustissime necaret; aliis esset sceleratissimum praemium, aliis sceleratissimum uenenum: Unde aduertimus quod nihil esse et diuitibus sceleratius potest, qui remediis suis pauperes perimunt, et nihil pauperibus infelicius quos etiam illa quae pro remedio cunctis dantur occidunt. [4,7] VII. Iam uero illud quale, quam sanctum, quod si quis ex nobilibus conuerti ad Deum coeperit, statim honorem nobilitatis amittit? Aut quantus in Christiano populo honor Christi est, ubi religio ignobilem facit? Statim enim ut quis melior esse tentauerit, deterioris abiectione calcatur; ac per hoc omnes quodammodo mali esse coguntur, ne uiles habeantur. Et ideo non sine causa Apostolus clamat: Saeculum totum in malo positum est. Et uerum est. Merito enim totum esse in malo dicitur, ubi boni locum habere non possunt. Siquidem ita totum iniquitatibus plenum est, ut aut mali sint qui sunt in illo, aut qui boni sunt, multorum persecutione crucientur. Itaque, ut diximus, si honoratior quispiam religioni se applicuerit, illico honoratus esse desistit. Ubi enim quis mutauerit uestem, mutat protinus dignitatem; si fuerit sublimis, fit despicabilis; si fuerit splendidissimus, fit uilissimus; si fuerit totus honoris, fit totus iniuriae. Et mirantur mundani quidam et infideles, si offensam Dei aut iracundiam perferunt, qui Deum in sanctis omnibus persequuntur? Peruersa enim sunt et in diuersum cuncta mutata. Si bonus est quispiam, quasi malus spernitur, si malus est, quasi bonus honoratur. Nihil itaque mirum est si deteriora quotidie patimur, qui deteriores quotidie sumus. Et noua enim quotidie homines mala faciunt, et uetera non relinquunt. Surgunt recentia crimina, nec repudiantur antiqua. [4,8] VIII. Quis ergo est causationis locus? Quamlibet aspera et aduersa patiamur, minora patimur quam meremur. Quid querimur quod dure agat nobiscum Deus? Multo nos cum Deo durius agimus. Exacerbamus quippe eum impuritatibus nostris, et ad puniendos nos trahimus inuitum. Cumque eius naturae sit mens Dei atque maiestas, ut nulla iracundiae passione moueatur, tanta tamen in nobis peccatorum exacerbatio est, ut per nos cogatur irasci. Vim, ut ita dixerim, facimus pietati suae, ac manus quodammodo afferimus misericordiae suae. Cumque eius benignitatis sit ut uelit nobis iugiter parcere, cogitur malis nostris scelera quae admittimus uindicare. Ac sicut illi solent qui munitissimas urbes obsident, aut firmissimas arces urbium capere et subruere conantur, omnibus absque dubio eas et telorum et machinarum generibus oppugnant, ita nos ad expugnandam misericordiam Dei omni peccatorum immanium scelere, quasi omni telorum genere pugnamus et iniuriosum nobis Deum existimamus, cum ipsi iniuriosissimi Deo simus. Omnis siquidem Christianorum omnium culpa, diuinitatis iniuria est. Nam cum illa quae facere a Deo uetamur admittimus, uetantis iussa calcamus; ac per hoc impie in calamitatibus nostris seueritatem diuinam accusamus. Nos quippe nobis accusandi sumus. Nam cum ea quibus torqueamur admittimus, ipsi tormentorum nostrorum auctores sumus. Quid ergo de poenarum acerbitate querimur? Unusquisque nostrum ipse se punit. Et ideo illud propheticum ad nos dicitur: Ecce omnes uos ignem accenditis, et uires praebetis flammae: ingredimini in lucem ignis uestri et flammae quam accendistis. Totum namque humanum genus hoc ordine in poenam aeternam ruit, quo Scriptura memorauit. Primum enim ignem accendit, postea uires ignibus praebet, postremo flammam ingreditur quam parauit. Quando igitur primum sibi homo aeternum accendit ignem? Scilicet cum primum peccare incipit. Quando autem uires ignibus praebet? Cum utique peccatis peccata cumularit. Quando uero ignem aeternum introibit? Quando inremediabilem iam malorum omnium summam crescentium delictorum nimietate compleuerit, sicut Saluator noster ad Iudaeorum principes ait: Implete mensuram patrum uestrorum, serpentes, progenies uiperarum. Non longe a plenitudine peccatorum erant, quibus ipse dicebat Dominus ut peccata complerent. Ideo absque dubio, ut quia digni iam salute non essent, implerent iniquitatum numerum quo perirent. Unde etiam cum lex uetus peccata Amorrhaeorum completa esse memorasset, sic locutos esse ad sanctum Loth angelos refert: Omnes qui tui sunt, educ de urbe hac. Delebimus enim locum istum, eo quod increuerit clamor eorum coram Domino, qui misit nos ut perdamus illos. Diu profecto flagitiosissimus ille populus ignem illum accenderat quo peribat. Et ideo completis iniquitatibus suis, arsit flammis criminum suorum. Tam male enim de Deo meruit, ut gehennam quae in futuro iudicio erit, etiam in hoc saeculo sustineret. [4,9] IX. Sed nulli sunt, inquit aliquis, illorum exitu digni, quia nulli illorum impuritatibus comparandi. Verum fortasse istud sit. Attamen quid facimus, quod Saluator ipse omnes qui Euangelium suum spreuerint, peiores esse memorauit? Denique ad Capharnaum sic ait: Si in Sodomis factae fuissent uirtutes quae factae sunt in te, forsitan mansissent usque in hunc diem. Verumtamen dico uobis, quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi. Si Sodomitas minus esse dicit damnabiles quam cunctos Euangelia negligentes, certissima ergo ratio est qua et nos, qui in plurimis Euangelia negligimus, peius timere aliquid debeamus; praesertim cum usitatis iam et quasi familiaribus malis contenti esse nolimus. Non sufficiunt enim multis consuetudinarii reatus, non sufficiunt lites, non calumniae, non rapinae, non sufficiunt uinolentiae, non sufficiunt comessationes, non sufficiunt falsitates, non sufficiunt periuria, non sufficiunt adulteria, non sufficiunt homicidia, non sufficiunt denique cuncta ista, etsi atrocitate inhumanissima, re tamen ipsa ad humanas iniurias pertinentia, nisi blasphemas furiosarum mentium manus iniiciant etiam in Deum. Posuerunt enim, sicut de impiis scriptum est, Posuerunt in coelum os suum, et lingua eorum transiit supra terram, et dixerunt: Quomodo scibit Deus, et si est scientia in excelso ? Et illud: Non uidebit nec intelliget Deus Iacob. Ad quos utique tales rectissime propheticum illud referri potest: Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. Nam qui nihil aspici a Deo affirmant, prope est ut cui aspectum adimunt, etiam substantiam tollant, et quem dicunt omnino nil cernere, dicant etiam omnino non esse. Et quidem licet nullum admodum malum facinus ratione subsistat, quia rationi non possunt scelera coniungi, nullum tamen est, ut puto, uel inrationabilius uel insanius. Quid enim tam furiosum est quam ut aliquis, cum Deum creatorem rerum omnium non neget, gubernatorem neget, et cum factorem esse fateatur, dicat negligere quae fecit? Quasi uero haec ei faciendorum omnium cura fuerit, ut negligeret quae fecisset. Ego autem in tantum eum curam creaturarum suarum habere dico, ut probem priusquam etiam crearet habuisse. Res quippe ipsa hoc euidenter ostendit. Nihil enim fecerat, nisi curam faciendi habuisset ante quam faceret, praesertim cum etiam in ipso humano genere nullus sit ferme hominum tam hebes qui ad hoc aliquid agat atque perficiat, ut perfecta non curet. Nam et qui agrum excolit, ad hoc colit ut culta conseruet. Et qui uineam plantat, ad hoc plantat ut plantata custodiat. Et qui initia gregum praeparat, ad hoc parat ut curam multiplicandis gregibus impendat. Et qui domum aedificat uel fundamentum locat, etsi necdum habitationem paratam habet, iam tamen ipsa quae adhuc facere molitur, spe futurae habitationis amplectitur. Et quid de homine hoc loquar, cum etiam minima animalium genera futurarum rerum affectu omnia agant? Formicae in subterraneis latibulis uaria frugum genera condentes, ad hoc cuncta contrahunt ac reponunt, quia affectu uitae suae diligunt quae recondunt. Apes, cum fundamina fauis ponunt, uel cum e floribus natos legunt, qua causa uel thymum iam nisi studio et cupiditate mellis, uel flosculos quosdam nisi futurae sobolis charitate sectantur? Deus ergo, qui etiam minimis animantibus hunc affectum proprii operis inseruit, se tantummodo solum creaturarum suarum amore priuauit, praesertim cum omnis in nos rerum bonarum amor ex illius bono amore descenderit? Ipse est enim fons et origo cunctorum, et quia in in ipso, ut scriptum est, et uiuimus et mouemur et sumus, ab ipso utique affectum omnem quo pignora nostra amamus, accepimus. Totus namque mundus et totum humanum genus pignus est Creatoris sui. Et ideo ex hoc ipso affectu quo amare nos fecit pignora nostra, intelligere nos uoluit quantum ipse amaret pignora sua. Sicut enim, ut legimus, inuisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, ita amorem erga nos suum per eum quem nobis erga nostros dedit amorem, uoluit intelligi. Et sicut omnem, ut scriptum est, paternitatem in coelo et in terra a se ipso uoluit nominari, sic a nobis patris in se affectum uoluit agnosci. Et quid dicam patris? immo potius plus quam patris. Probat quippe hoc uox Saluatoris in Euangelio dicentis: Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unicum daret pro mundi uita. Sed et Apostolus dicit: Deus, inquit, Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Quomodo non etiam cum illo nobis omnia donauit ? [4,10] X. Hoc est ergo illud quod supra dixi, quia plus nos amat Deus quam filium pater. Euidens quippe res est quod super affectum filiorum nos Deus diligit, qui propter nos filio suo non pepercit. Et quid plus? Addo, et hoc filio iusto, et hoc filio unigenito, et hoc filio Deo. Et quid dici amplius potest? Et hoc pro nobis, id est, pro malis, pro iniquis, pro impiissimis. Quis aestimare hunc erga nos Dei amorem queat, nisi quod iustitia Dei tanta est, ut in eum aliquid iniustum cadere non possit? Nam quantum ad rationem humanam pertinet, iniustam rem homo quilibet fecerat, si pro pessimis seruis filium bonum fecisset occidi. Sed utique hoc magis inaestimabilis pietas et hoc magis mirabilis. Dei uirtus est, quod ita intelligi ab homine magnitudo iustitiae suae non potest, ut quantum ad imbecillitatem humanam pertinet, pene iniustitiae speciem magnitudo iustitiae habere uideatur. Et ideo Apostolus, ad indicandam nobis aliquatenus diuinae misericordiae immensitatem, sic ait: Ut quid enim Christus, cum adhuc impii essemus, secundum tempus pro impiis mortuus est? Vix enim pro iusto quis moritur. Ostendit profecto nobis una hac sententia pietatem Dei. Nam si uix ullus pro summa iustitia mortem suscipit, probauit Christus quantum praestiterit pro nostra iniquitate moriendo. Sed cur hoc fecerit Dominus, statim in subditis docet dicens: Commendat autem suam charitatem Deus in nobis. Nam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis igitur iustificati nunc in sanguine ipsius, salui erimus ab ira per ipsum. Hoc ipso ergo commendat, quia pro impiis mortuus est. Maioris enim pretii est beneficium, quod praestatur indignis. Idcirco itaque ait: Commendat suam charitatem Deus in nobis. Quomodo commendat? Scilicet quia non merentibus praestat. Si enim sanctis et bene meritis praestitisset, non uidebatur quae non debuerat praestitisse, sed quae debuerat reddidisse. Quid ergo nos pro his omnibus retribuimus, uel potius quid retribuere debemus? Primum scilicet illud quod beatissimus propheta ei debere se et redditurum esse testatur dicens: Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini inuocabo. Prima ergo haec retributio est, ut mortem morte reddamus, ac pro eo qui mortuus est pro nobis, nos moriamur omnes; tametsi minoris multo pretii mors nostra est quam sua. Quo fit ut etiam si mortem suscipiamus, debitum tamen non exsoluamus. Sed tamen quia maius referre non possumus, totum reddere uidemur, si totum quod possumus reddere curamus. Itaque prima, ut dixi, haec retributio est. Secunda autem, ut si debitum morte non soluimus, uel amore soluamus. Nam ipse Saluator ideo, ut ait Apostolus, moriendo pro nobis commendare uoluit omnibus charitatem suam, ut nos ad reddendam pietatem tantae uicissitudinis pietatis suae traheret exemplo. Et sicut illas naturae admirabiles gemmas ferunt, quae ferro propius admotae durissimum licet chalybem affectu quasi spirante suspendunt, ita etiam ille, id est, summa et clarissima regnorum coelestium gemma, hoc scilicet uoluit ut dum se licet durissimis nobis descendens de coelo propius adiungeret, affectui suo nos quasi amoris sui manibus admoueret, ut agnoscentes utique dona sua ac beneficia, intelligeremus quid nos pro Domino tam bono facere conueniret, cum ille pro malis seruis tanta fecisset, et compleretur hoc quod Apostolus dicit, ut mortificaremur charitate illius tota die, et neque tribulatio, neque angustia, neque persecutio, neque fames, neque nuditas, neque gladius posset nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. [4,11] XI. Cum ergo haec a nobis deberi Domino satis certum sit, uideamus quid pro his cunctis reddimus; quaeue demus. Quid scilicet nisi totum illud quod supra diximus, quidquid indecens, quidquid indignum, quidquid ad iniuriam Dei pertinens, actus improbos, mores flagitiosos, ebrietates, comessationes, cruentas manus, foeditates libidinis, rapidas cupiditates, et quidquid illud est quod plus potest conscientia habere quam sermo. Quae enim, inquit Apostolus, in occulto fiunt ab eis, turpe est etiam dicere. Nec solum hoc. Nam hoc uetus est, et tam praesentium temporum quam praeteritorum: Illud grauius et lugubrius, quod peccatis ueteribus noua addimus, nec solum noua, sed quaedam paganica ac prodigiosa et in ecclesiis Dei ante non uisa; iactantes scilicet profanas in Deum uoces, et contumeliose blasphemantes, dicentes Deum incuriosum, Deum non intendentem, Deum negligentem, Deum non gubernantem, ac per hoc et immisericordem et impraestabilem, inhumanum, asperum, durum. Nam qui non respiciens et incuriosus et negligens esse dicitur, quid superest nisi ut asper et durus et inhumanus esse dicatur? O caecam impudentiam! o sacrilegam temeritatem! Non sufficit enim nobis quod peccatis innumerabilibus inuoluti, rei in omnibus Deo sumus, nisi etiam accusatores Dei simus. Et quae, rogo, homini spes erit, qui ipsum accusat iudicem iudicandus? [4,12] XII. Si ergo, inquiunt, respicit res humanas Deus, si curat, si diligit, si gubernat, cur nos infirmiores omnibus gentibus et miseriores esse permittit? Cur uinci a barbaris patitur? Cur iuri hostium subiugari? Breuissime, ut iam ante dixi, ideo nos perferre haec mala patitur, quia meremur ut ista patiamur. Respiciamus enim ad turpitudines, ad flagitia, ad scelera illa Romanae plebis quae supra diximus, et intelligemus si protectionem mereri possumus, cum in tanta impuritate uiuamus. Itaque quia hoc argumento plurimi non respici res humanas a Deo dicunt, quod miseri, quod imbecilles simus, quid meremur? Si enim in tantis uitiis, in tanta improbitate uiuentes, fortissimos, florentissimos beatissimosque esse pateretur, suspicio fortasse aliqua esse poterat quod non respiceret scelera Romanorum Deus, qui tam malos, tam perditos, beatos esse pateretur. Cum uero tam uitiosos, tam improbos, infirmos et miserrimo esse iubeat, euidentissime patet, et aspici nos a Deo et iudicari, quia hoc patimur quod meremur. Sed mereri nos absque dubio non putamus; et hinc est quod magis rei et criminosi sumus, quia non agnoscimus quod meremur. Maxima quippe accusatrix hominum noxiorum est usurpatrix innocentiae arrogantia. Inter multos siquidem eorumdem criminum reos nullus est criminosior quam qui se putat non criminosum. Itaque et nos hoc solum malis nostris addere possumus, ut nos innoxios iudicemus. Sed esto (inquit aliquis peccator et malignissimus) certe, quod negari non potest, meliores barbaris sumus; et hoc utique ipso manifestum est quod non respicit res humanas Deus, quia cum meliores simus, deterioribus subiugamur. An meliores simus barbaris, iam uidebimus. Certe, quod non est dubium, meliores esse debemus. Et hoc ipso utique deteriores sumus, si meliores non sumus, qui meliores esse debemus. Criminosior enim culpa est, ubi honestior status. Si honoratior est persona peccantis, peccati quoque maior inuidia. Furtum in omni quidem est homine malum facinus; sed damnabilius absque dubio senator furatur aliqua quam infima persona Cunctis fornicatio interdicitur; sed grauius multo est si de clero aliquis quam si de populo fornicetur. Ita et nos qui Christiani et catholici esse dicimur, si simile aliquid barbarorum impuritatibus facimus, grauius erramus. Atrocius enim sub sancti nominis professione peccamus. Ubi sublimior est praerogatiua, maior est culpa. Ipsa enim errores nostros religio quam profitemur, accusat. Criminosior est eius impudicitia, qui promiserit castitatem. Foedius inebriatur, sobrietatem fronte praetendens. Nihil est philosopho turpius uitia obscena sectanti, quia praeter eam deformitatem quam uitia in se habent, sapientiae nomine plus notatur. Et nos igitur in omni humano genere philosophiam Christianam professi sumus, ac per hoc deteriores nos cunctis gentibus credi atque haberi necesse est, quia sub tam magnae professionis nomine uiuimus, et positi in religione peccamus. [4,13] XIII. Sed scio plurimis intolerabile uideri, si barbaris deteriores esse dicamur. Et quid facimus quod causae nostrae hoc nihil proficit, si intolerabile id nobis esse uideatur? Immo causam nostram hoc magis aggrauat, si deteriores simus, et meliores nos esse credamus. Qui enim, inquit Apostolus, se existimat aliquid esse, cum nihil sit, se ipsum seducit. Opus autem suum probet homo. Operi ergo nostro debemus credere, non opinioni; rationi, non libidini; ueritati, non uoluntati. Igitur quia non ferendum quidam existimant, ut deteriores aut non multo etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus aut quomodo meliores simus, aut quibus barbaris. Duo enim genera in omni gente omnium barbarorum sunt, id est, aut haereticorum, aut paganorum. His ergo omnibus, quantum ad legem diuinam pertinet, dico nos sine comparatione meliores; quantum autem ad uitam et uitae acta, doleo ac plango esse peiores. Quamuis id ipsum tamen, ut ante iam diximus, non de omni penitus Romani populi uniuersitate dicamus. Excipio enim primum omnes religiosos, deinde nonnullos etiam saeculares religiosis pares, aut si id nimis grande est, aliqua tamen religiosis honestorum actuum probitate consimiles; caeteros uero aut omnes, aut pene omnes, magis reos esse quam barbaros. Hoc est autem deteriorem esse, magis reum esse. Itaque quia nonnulli inrationabile atque absurdum arbitrantur, ut aut deteriores aut non multum etiam meliores barbaris iudicemur, uideamus, ut dixi, aut quomodo, aut quibus barbaris. Ego enim praeter eos tantummodo Romanorum quos paulo ante nominaui, caeteros aut omnes, aut pene omnes, maioris reatus dico et criminosioris uitae esse quam barbaros. Irasceris forsitan qui haec legis, et condemnas insuper quae legis. Non refugio censuram tuam. Condemna, si mentior; condemna, si non probauero; condemna, si id quod assero, non etiam Scripturas sacras dixisse monstrauero. Igitur qui meliores nos multo cunctis quae sunt in mundo gentibus iudicamus, nec ipse, qui Romanos dico in plurimis deteriores, abnego in quibusdam esse meliores. Vita enim, ut dixi, et peccatis sumus deteriores; lege autem catholica sine comparatione meliores. Sed illud considerandum est, quia quod lex bona est, nostrum non est; quod autem male uiuimus, nostrum est. Et nihil utique nobis prodest quod lex est bona, si uita nostra et conuersatio non est bona. Lex enim bona, muneris est Christi; uita autem non bona, criminis nostri. Immo hoc magis culpabiles sumus, si legem bonam colimus, et mali cultores sumus. Quin potius nec cultores, si mali: quia cultor dici non potest malus cultor. Neque enim colit qui rem sanctam sancte non colit, ac per hoc accusatrix nostri est lex ipsa quam colimus. [4,14] XIV. Remota ergo legis praerogatiua, quae nos aut nihil omnino adiuuat, aut etiam iusta animaduersione condemnat, uitam barbarorum atque nostrorum, studia, mores, uitia comparemus. Iniusti sunt barbari, et nos hoc sumus; auari sunt barbari, et nos hoc sumus; infideles sunt barbari, et nos hoc sumus; cupidi sunt barbari, et hoc nos sumus; impudici sunt barbari, et nos hoc sumus; omnium denique improbitatum atque impuritatum pleni sunt barbari, et nos hoc sumus. Sed responderi fortasse possit: Ergo si pares uitiositate barbaris sumus, cur non sumus etiam uiribus pares? Cum enim similis sit improbitas atque idem reatus, aut tam fortes deberemus esse nos quam sunt illi, aut certe tam inualidi quam nos sumus, illi esse deberent. Verum est, ac per hoc superest ut illi nocentiores sint qui infirmiores. Quomodo hoc probamus? Scilicet quia, ut superius locuti sumus, omnia ex iudicio Deum facere monstrauimus. Si enim, ut scriptum est, in omni loco oculi Domini speculantur bonos et malos, et iuxta Apostolum, iudicium Dei est secundum ueritatem in omnes malos, uidemus nos qui non desinimus mala agere, ex iudicio iusti Dei poenas malitiae sustinere. Sed eadem, inquis, mala etiam barbari agunt, et tamen non sunt tam miseri quam nos sumus. Hoc ergo interest, quod etsi eadem agant barbari quae nos agimus, nos tamen maiore offensione peccamus. Possunt enim nostra et barbarorum uitia esse paria; sed in his tamen uitiis necesse est peccata nostra esse grauiora. Nam cum omnes, ut ante iam diximus, barbari aut pagani sint aut haeretici, ut de paganis, quia prior illorum error est, prius dicam, gens Saxonum fera est, Francorum infidelis, Gepidarum inhumana, Chunorum impudica; omnium denique gentium barbarorum uita, uitiositas. Sed numquid eumdem reatum habent illorum uitia quem nostra, numquid tam criminosa est Chunorum impudicitia quam nostra, numquid tam accusabilis Francorum perfidia quam nostra, aut tam reprehensibilis ebrietas Alani quam ebrietas Christiani, aut tam damnabilis rapacitas Albani quam rapacitas Christiani? Si fallat Chunus uel Gepida, quid mirum est, qui culpam penitus falsitatis ignorat? Si peieret Francus, quid noui faciet, qui periurium ipsum sermonis genus putat esse, non criminis? Et quid mirum si hoc barbari ita credunt, qui legem et Deum nesciunt, cum maior fere Romani nominis portio ita existimet, quae peccare se nouit? Nam ut de alio hominum genere non dicam, consideremus solas negotiatorum et siricorum omnium turbas, quae maiorem ferme ciuitatum uniuersarum partem occupauerunt, si aliud est uita istorum omnium quam meditatio doli et tritura mendacii, aut si non perire admodum uerba aestimant quae nihil loquentibus prosunt. Tantus apud hos Dei honor est prohibens etiam iusiurandum, ut singularem existiment fructum omnium periurium. Quid ergo mirum barbaros fallere, qui falsitatis crimen ignorant? Nihil enim contemptu agunt coelestium praeceptorum, praecepta Domini nescientes, quia non facit aliquid contra legem legis ignarus. Noster ergo hic peculiariter reatus est qui legem diuinam legimus, et legalia semper scripta uiolamus, qui Deum nosse nos dicimus, et iussa illius ac praecepta calcamus; ac per hoc cum eum spernamus quem coli a nobis credimus atque iactamus, id ipsum quod cultus Dei uidetur, iniuria est. [4,15] XV. Denique, ut de peccatis aliis nihil dicam, quis est omnino hominum saecularium, praeter paucos, qui non ad hoc semper Christi nomen in ore habeat ut peieret? Unde etiam peruulgatum hoc fere et apud nobiles et apud ignobiles sacramentum est: Per Christum quia hoc facio, Per Christum quia hoc ago, Per Christum quia nihil aliud dicturus sum, Per Christum quia nil aliud acturus sum. Et quid plura? In id penitus deducta res est ut, sicut de paganis barbaris prius diximus, Christi nomen non uideatur iam sacramentum esse, sed sermo. Nam in tantum apud plurimos nomen hoc parui penditur, ut numquam minus cogitent quippiam facere quam cum se iurant per Christum esse facturos. Et cum scriptum sit: Non nominabis nomen Domini Dei tui in uanum, in id reuerentia Christi decidit, ut inter caeteras saeculi uanitates nihil iam pene uanius quam Christi nomen esse uideatur. Denique multi non otiosas tantummodo res et aniles, sed etiam scelera quaedam se iurant per Christi nomen esse facturos. Hic enim loquendi usus est talibus: Per Christum quia tollo illud, Per Christum quia caedo illum, Per Christum quia occido illum. Ad hoc res recidit, ut cum per Christi nomen iurauerint, putent se scelera etiam religiose esse facturos. Denique quid mihi ipsi euenerit dicam. Cum ante aliquantulum tempus, uictus prece cuiusdam pauperis, praepotentiori cuidam supplicarem, obsecrans ne homini misero et egestuoso rem ac substantiam suam tolleret, ne subsidium et stipem quo paupertas illius nitebatur, auferret; tum ille, qui eius rebus siti rabida inhiauerat, ac praedam iam spe et cupiditate ardentissima deuorauerat, respiciens ac uibrans in os meum truces oculos, utpote qui tolli sibi a me putaret quidquid ipse alteri non tulisset, nequaquam hoc quod peterem facere se posse respondit: quasi uero iussu aut scripto id sacro faceret quod penitus praeterire non posset. Cumque ego causam qua hoc fieri non ualeret quaererem, dixit rem uiolentissimam, et cui contradici penitus non deberet. Iuraui, inquit, per Christum res illius a me esse tollendas. Vide ergo an possim uel debeam non efficere, quod etiam interposito Christi nomine me dixi esse facturum. Tum ego, (quid enim amplius facerem, cui res tam iusta obtendebatur et sancta?) audita religiosissimi sceleris ratione, discessi. [4,16] XVI. Hic nunc interrogo omnes qui sanae mentis sunt: Quis umquam crederet usque in hanc contumeliam Dei progressuram esse humanae cupiditatis audaciam, ut id ipsum in quo Christi iniuriam faciunt, dicant se ob Christi nomen esse facturos? O inaestimabile facinus et prodigiosum! Quid non ausae sint improbae mentes! Armant se ad latrocinandum per Christi nomen, auctorem quodammodo sui sceleris Deum faciunt! et cum interdictor ac uindex malorum omnium Christus sit, dicunt se scelus quod agunt agere pro Christo. Et de hostili iniquitate conquerimur, et paganicam barbariem peierare causamur! Quanto minore peccato illi per daemonia peierant, quam nos per Christum! Quanto minoris criminis res est Iouis nomen ludificare, quam Christi! Ibi homo est mortuus, per quem iuratur; hic Deus uiuus, qui peieratur. Ibi nec homo ullus; hic Deus summus. Hic cum maximi sacramenti sit deieratio, necesse est maximi sit reatus et peieratio; ibi cum prope nullum sit iuramentum, nullum constat esse periurium. Nam cum Deus non sit per quem iuratur, non est periurium cum peieratur. Denique qui uult scire quam uerum sit, audiat beatum apostolum Paulum ipsa haec quae nos dicimus praedicantem. Sic quippe ait: Scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur, his qui in lege sunt loquitur. Et iterum: Ubi, inquit, non est lex, nec praeuaricatio. Duabus his sententiis duas euidenter exposuit partes generis humani, extra legem positos, et in lege uiuentes. Qui sunt igitur nunc in lege positi? Qui scilicet nisi Christiani, sicut ipse Apostolus fuit, qui de se ait: Sine lege Dei non sum, sed in lege sum Christi. Qui igitur sine lege Christi? Qui nisi pagani homines, legem dominicam nescientes? Et ideo de his dicit: Ubi non est lex, nec praeuaricatio. Quo uno utique ostendit Christianos tantum, cum peccauerint, legis praeuaricatores esse; paganos autem qui legem nesciunt, sine praeuaricatione peccare, quia nullus potest eius rei praeuaricator esse quam nescit. Nos ergo tantum praeuaricatores diuinae legis, qui, ut scriptum est, legem legimus, et non facimus eam; ac per hoc nihil est aliud scientia nostra quam culpa, qui ad hoc tantummodo legem nouimus ut maiore offensione peccemus: quia quod lectione et corde nouimus, libidine ac despectione calcamus. Et ideo rectissime apostolicum illud ad omnem dicitur Christianum: Qui in lege gloriaris, per praeuaricationem legis Deum inhonoras. Nomen enim Dei per uos blasphematur inter gentes. Cuius ergo criminis rei sint Christiani, ex hoc uno intelligi potest, quia Dei nomen infamant. Et cum scriptum sit nobis ut omnia faciamus in gloriam Dei, nos e diuerso cuncta in Dei facimus iniuriam. Cumque ipse Saluator noster ad nos quotidie clamet: Sic luceat lux uestra coram hominibus, ut uideant filii hominum opera uestra bona, et magnificent Patrem uestrum qui in coelis est, nos ita uiuimus econtrario ut filii hominum uideant opera nostra mala et blasphement Patrem nostrum qui est in coelis. [4,17] XVII. Quae cum ita sint, magna uidelicet nobis praerogatiua de nomine Christianitatis blandiri possumus, qui ita agimus ac uiuimus ut hoc ipsum quod Christianus populus esse dicimur, opprobrium Christi esse uideamur. At e diuerso in paganis quid horum simile quae dicimus? Numquid dici de Chunis potest: Ecce quales sunt qui Christiani esse dicuntur? Numquid de Saxonibus aut Francis: Ecce quae faciunt qui se asserunt Christi esse cultores? Numquid propter Maurorum efferos mores lex sacrosancta culpatur? Numquid Scytharum aut Gepidarum inhumanissimi ritus in maledictum atque blasphemiam nomen Domini Saluatoris inducunt? Numquid dici de ullis istorum potest: Ubi est lex catholica quam credunt? Ubi sunt pietatis et castitatis praecepta quae discunt? Euangelia legunt, et impudici sunt; apostolos audiunt, et inebriantur; Christum sequuntur, et rapiunt; uitam improbam agunt, et probam legem habere se dicunt. Numquid haec de ulla istarum gentium dici queunt? Non utique. De nobis quippe omnia ista dicuntur. In nobis Christus patitur opprobium, in nobis patitur lex Christiana maledictum. De nobis enim dicitur illud quod supra diximus: Ecce quales sunt qui Christum colunt. Falsum plane illud est quod aiunt se bona discere, quod iactant se sanctae legis praecepta retinere. Si enim bona discerent, boni essent. Talis profecto secta est, quales et sectatores. Hoc sunt absque dubio quod docentur. Apparet itaque et prophetas quos habent impuritatem docere, et apostolos quos legunt nefaria sanxisse, et Euangelia quibus imbuuntur, haec quae ipsi faciunt praedicare. Postremo sancta a Christianis fierent, si Christus sancta docuisset. Aestimari itaque de cultoribus suis potest ille qui colitur. Quomodo enim bonus magister est, cuius tam malos uidemus esse discipulos? Ex ipso enim Christiani sunt, ipsum audiunt, ipsum legunt. Promptum est omnibus Christi intelligere doctrinam. Vide Christianos quid agant, et euidenter potes de Christo scire quid doceat. Denique quam praue ac nefarie pagani semper de sacris Dominicis opinati sint, docent persecutorum immanium cruentissimae quaestiones, qui in sacrificiis Christianis nihil aliud quam impura quaedam fieri atque abominanda credebant. Siquidem etiam initia ipsa nostrae religionis non nisi a duobus maximis facinoribus oriri arbitrabantur: primum scilicet homicidio: deinde, quod homicidio est grauius, incestu; nec homicidio solum et incestu, sed, quod sceleratius quidem est, incestu ipso et homicidio; incestu matrum sacrosanctarum et homicidio innocentium paruulorum, quos non occidi tantum a Christianis, sed, quod magis abominandum est, etiam uorari existimabant; et haec omnia ad placandum Deum, quasi ullo facinore magis possit offendi; ad purgandum piaculum, quasi ullum aliud maius esset; ad commendandum sacrificium, quasi ullam rem Dominus magis possit horrere; ad promerendam uitam aeternam, quasi uero etiam si possit his rebus accipi, tanti esset ad eam per scelera tam immania perueniri. [4,18] XVIII. Intelligere ergo possumus aut quales esse pagani crediderint Christianos, qui talibus sacrificiis Deum colerent, aut qualem sollicitent Deum ipsum, qui haec sacra docuisset. Et hoc cur ita? Cur utique nisi ob eos qui Christiani esse dicuntur et non sunt, qui per flagitia ac turpitudines suas nomen religionis infamant, qui, ut scriptum est, ore fatentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominabiles et increduli, ad omne autem opus bonum reprobi, per quos, ut legimus, uia ueritatis blasphematur, et sacrosanctum Domini Dei nomen sacrilegorum hominum maledictione uiolatur. Quam grauis autem ac singularis piaculi malum sit nomen Diuinitatis in blasphemiam gentium dare, etiam Dauid beatissimi edocemur exemplo, qui cum suffragio iustitiarum suarum aeternam pro offensionibus suis poenam per unam tantum confessionem meruerit euadere, huius tamen criminis ueniam nec per poenitentiam patrocinantem potuit impetrare. Nam cum ei errores proprios confitenti Nathan propheta dixisset: Transtulit Deus peccatum tuum: non morieris, subdidit statim: Verumtamen quia blasphemare fecisti inimicos Domini propter uerbum hoc, filius qui ex te natus est morietur. Et quid post haec? Deposito scilicet diademate, proiectis gemmis, exutis purpuris, remoto omni splendore regiae dignitatis, cum pro his omnibus solitarius, gemens, clusus, sacco squalidus, fletu madidus, cinere sordidatus, uitam paruuli sui tot lamentationum suffragiis peteret, et piissimum Deum tanta precum ambitione pulsaret, sic rogans et obsecrans obtinere non potuit; cum tamen, quod fortissimum petentibus adiumentum est, impetraturum se quod sic a Deo peteret credidisset. Ex quo intelligi potest quod nullum penitus maioris piaculi crimen est, quam blasphemandi causam gentibus dare. Quicumque enim sine blasphemia aliorum grauiter errauerit, sibi tantum affert damnationem. Qui autem alios blasphemare fecerit, multos secum praecipitat in mortem, et necesse erit ut sit pro tantis reus quantos secum traxerit in reatum. Nec solum hoc, sed quicumque peccator ita peccat ut alios tamen peccato suo blasphemare non faciat, peccatum suum ipsi obest tantummodo quod peccauerit, sacrosanctum autem Dei nomen sacrilega blasphemantium maledictione non laedit. Qui uero blasphemare alios peccans fecerit, necesse est peccatum huius supra criminis humani esse mensuram, quia per conuicia plurimorum inaestimabilem Deo facit iniuriam. [4,19] XIX. Hoc autem, ut dixi, malum peculiariter tantum Christianorum est, quia per eos tantummodo blasphematur Deus, qui bona discunt et mala faciunt; qui, ut scriptum est, Deum uerbis confitentur et factis negant; qui, ut idem apostolus ait, acquiescunt legi et sciunt uoluntatem eius, et probant quae potiora sunt; qui habent formam scientiae et ueritatis in lege; qui praedicant non furandum, et furantur; qui legunt non moechandum, et moechantur; qui in lege gloriantur, et per praeuaricationem legis Deum inhonorant. Et ideo hoc ipso Christiani deteriores sunt, qui meliores esse deberent. Non enim probant quod profitentur, et impugnant professionem suam moribus suis: magis enim damnabilis est malitia quam titulus bonitatis accusat, et reatus impii est pium nomen. Unde etiam Saluator in Apocalypsi ad tepidum Christianum ait: Utinam aut calidus esses aut frigidus! Nunc autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo. Omnem Christianum Dominus fide ac spiritu iubet esse feruentem. Sic enim scriptum est: Ut simus spiritu feruentes, Domino seruientes: In hoc ergo feruore spiritus fidei religiosae ardor ostenditur, de quo ardore qui plurimum habet, feruens esse agnoscitur fidelis; qui nihil omnino habet, frigidus esse intelligitur et paganus; qui uero inter utrumque uel neutrum est, tepidus atque exosus est Domino Christianus: et ideo ad eum dicitur: Utinam aut calidus esses aut frigidus! Nunc autem, quia tepidus es, incipiam te euomere ex ore meo; hoc est dicere: Utinam aut calorem et fidem haberes bonorum Christianorum, aut certe frigus et ignorantiam paganorum! Aut enim fides te calida Deo insinuaret, aut certe ad praesens adhuc legis ignorantia aliquatenus excusaret. Nunc autem quia Christum iam agnouisti, et negligis quem agnouisti, qui susceptus es quasi intra os Dei per fidei agnitionem, proiicieris per teporem; quod quidem etiam beatus apostolus Petrus euidenter exposuit dicens de uitiosis ac tepidis, id est, male uiuentibus Christianis: Melius erat illis non cognoscere ueritatem quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi mandato. Contigit illis res ueri prouerbii: Canis reuersus ad suum uomitum, et sus lota in uolutabro luti. Quod ut euidenter de his dictum intelligamus qui sub Christiano nomine in sordibus mundi atque impuritatibus uiuunt, audi quid de eisdem in eodem loco dicat: Si enim, inquit, refugientes coinquinationes mundi in agnitionem Domini nostri et conseruatoris Iesu Christi, his rursus impliciti superantur, facta sunt illis norissima peiora prioribus. Quod quidem et beatus apostolus Paulus in eumdem modum dicit: Circumcisio quidem prodest, si legem custodias. Si autem praeuaricator legis sis, circumcisio tua praeputium facta est. Circumcisionem autem Christianitatem intelligendam ipse euidentissime docet dicens: Nos enim sumus circumcisio, qui spiritu Deo seruimus, et non in carne confidimus. Ac per hoc uidemus quod malos Christianos paganis comparat; nec comparat tantum, sed pene postponit, dicens: Si autem praeputium iustitias legis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur? Et iudicabit id quod ex natura est praeputium, legem consummans, te qui per litteram et circumcisionem praeuaricator legis es. Ac per hoc intelligimus, ut supra dixi, culpabiliores nos multo esse, qui legem Dei habemus et spernimus, quam illos qui nec habent omnino nec norunt. Nemo enim ignota contemnit. Concupiscentiam quippe nesciebam, Apostolus inquit, nisi lex diceret: Non concupisces. Neque enim praeuaricantur a lege quam non habent: quia, ut scriptum est, Ubi non est lex, nec praeuaricatio. Ac per hoc si non praeuaricantur a lege quam non habent, ergo nec contemnunt legis scita quae non habent: quia nemo, ut dixi, potest despicere quod nescit. Nos ergo et contemptores pariter et praeuaricatores sumus, ac per hoc paganis deteriores, quia illi non norunt Dei mandata, nos nouimus; illi ea non habent, nos habemus; illi inaudita non faciunt, nos lecta calcamus. Et ideo apud illos ignorantia est, apud nos praeuaricatio; quia minoris criminis reatus est legem nescire quam spernere.