[0] INVECTIVA IN SALLUSTIUM. [1] I. <1> Ea demum magna uoluptas est, C. Sallusti, aequalem ac parem uerbis uitam agere, neque quicquam tam obscaenum dicere, cui non ab initio pueritiae omni genere facinoris aetas tua respondeat, ut omnis oratio moribus consonet. neque enim qui ita uiuit, ut tu, aliter ac tu loqui potest, neque qui tam inloto sermone utitur, uita honestior est. quo me praeuertam, patres conscripti, unde initium sumam? maius enim mihi dicendi onus imponitur, quo notior est uterque nostrum, quod aut si de mea uita atque actibus huic conuiciatori respondero, inuidia gloriam consequetur, aut si huius facta mores omnem aetatem nudauero, in idem uitium incidam procacitatis, quod huic obicio. id uos si forte offendimini, iustius huic quam mihi suscensere debetis, qui initium introduxit. <2> ego dabo operam, ut et pro me minimo cum fastidio respondeam et in hunc minime mentitum esse uideatur. scio me, patres conscripti, in respondendo non habere magnam exspectationem, quod nullum uos sciatis nouum crimen in Sallustium audituros, sed omnia uetera recognituros, quis et meae et uestrae iam et ipsius aures calent. uerum eo magis odisse debetis hominem, qui ne incipiens quidem peccare minimis rebus posuit rudimentum, sed ita ingressus est, ut neque ab alio uinci possit neque ipse se omnino reliqua aetate praeterire. <3> itaque nihil aliud studet nisi ut lutulentus cum quouis uolutari. longe uero fallitur opinione: non enim procacitate linguae uitae sordes eluuntur, sed est quaedam calumnia, quam unus quisque nostrum testante animo suo fert de eo, qui falsum crimen bonis obiectat. quod si uita istius memoriam uicerit, illam, patres conscripti, non ex oratione sed ex moribus suis spectare debebitis. iam dabo operam, quam maxime potuero, breue ut faciam. neque haec altercatio nostra uobis inutilis erit, patres conscripti. plerumque enim res publica priuatis crescit inimicitiis, ubi nemo ciuis, qualis sit uir, potest latere. [2] II. <4> Primum igitur, quoniam omnium maiores C. Sallustius ad unum exemplum et regulam quaerit, uelim mihi respondeat, num quid his, quos protulit Scipiones et Metellos, ante fuerit aut opinionis aut gloriae, quam eos res suae gestae et uita innocentissime acta commendauit. quod si hoc fuit illis initium nominis et dignitatis, cur non aeque nobis existimetur, cuius res gestae illustres et uita integerrime acta? quasi uero tu sis ab illis, Sallusti, ortus! quod si esses, nonnullos iam tuae turpitudinis pigeret. <5> ego meis maioribus uirtute mea praeluxi, ut, si prius noti non fuerunt, a me accipiant initium memoriae suae. tu tuis uitae, quam turpiter egisti, magnas offudisti tenebras, ut, etiamsi fuerint egregii ciues, certe uenerint in obliuionem. qua re noli mihi antiquos uiros obiectare! satius est enim me meis rebus gestis florere quam maiorum opinione niti et ita uiuere, ut ego sim posteris meis nobilitatis initium et uirtutis exemplum. neque me cum iis conferri decet, patres conscripti, qui iam decesserunt omnique odio carent et inuidia, sed cum eis, qui mecum una in re publica uersati sunt. <6> sed si fuerim aut in honoribus petendis nimis ambitiosus - non hanc dico popularem ambitionem, cuius me principem confiteor, sed illam perniciosam contra leges, cuius primos ordines Sallustius duxit - aut in gerundis magistratibus aut in uindicandis maleficiis tam seuerus aut in tuenda re publica tam uigilans, quam tu proscriptionem uocas, credo, quod non omnes tui similes incolumes in urbe uixissent. at quanto meliore loco res publica staret, si tu par ac similis scelestorum ciuium una cum illis adnumeratus esses! <7> an ego tunc falso scripsi «cedant arma togae», qui togatus armatos et pace bellum oppressi? an illud mentitus sum «fortunatam me consule Romam», qui tantum intestinum bellum ac domesticum urbis incendium extinxi? III. Neque te tui piget, homo leuissime, cum ea culpas, quae historiis mihi gloriae ducis? an turpius est scribentem mentiri quam uel palam hoc ordine dicentem? [3] Nam quod in aetatem increpuisti, tantum me abesse puto ab impudicitia, quantum tu a pudicitia. <8> sed quid ego de te plura querar? quid enim mentiri turpe ducis, qui mihi ausus sis eloquentiam ut uitium obicere, cuius semper nocens eguisti patrocinio. an ullum existimas posse fieri ciuem egregium, qui non his artibus et disciplinis sit eruditus? an ulla alia putas esse rudimenta et incunabula uirtutis, quibus animi ad gloriae cupiditatem aluntur? sed minime mirum est, patres conscripti, si homo, qui desidiae ac luxuriae plenus sit, haec ut noua atque inusitata miratur. <9> nam quod ista inusitata rabie petulanter in uxorem et in filiam meam inuasisti, quae facilius mulieres se a uiris abstinuerunt quam tu uir a uiris, satis docte ac perite fecisti. non enim me sperasti mutuam tibi gratiam relaturum, ut uicissim tuos compellarem, unus enim satis es materiae habens, neque quicquam domi tuae turpius est quam tu. multum uero te, opinor, fallit, qui mihi parare putasti inuidiam ex mea re familiari, quae mihi multo minor est, quam habere dignus sum. atque utinam ne tanta quidem esset, quanta est, ut potius amici mei uiuerent quam ego testamentis eorum locupletior essem. <10> Ego fugax, C. Sallusti? furori tribuni plebis cessi: utilius duxi quamuis fortunam unus experiri, quam uniuerso populo Romano ciuilis essem dissensionis causa. qui postea quam ille suum annum in re publica perbacchatus est omniaque, quae commouerat, pace et otio resederunt, hoc ordine reuocante atque ipsa re publica manu retrahente me reuerti. qui mihi dies, si cum omni reliqua uita conferatur, animo quidem meo superet, cum uniuersi uos populusque Romanus frequens aduentu meo gratulatus est. tanti me, fugacem, mercennarium patronum, hi aestimauerunt! [4] IV. <11> neque hercules mirum est, si ego semper iustas omnium amicitias aestimaui. non enim uni priuatim ancillatus sum neque me addixi, sed quantum quisque rei publicae studuit, tantum mihi fuit aut amicus aut aduersarius. ego nihil plus uolui ualere quam pacem: multi priuatorum audacias nutriuerunt. ego nihil timui nisi leges: multi arma sua timeri uoluerunt. ego numquam uolui quicquam posse nisi pro uobis: multi ex uobis potentia freti in uos suis uiribus abusi sunt. itaque non est mirum, si nullius amicitia usus sum, qui non perpetuo rei publicae amicus fuit. <12> neque me paenitet, si aut petenti Vatinio reo patrocinium pollicitus sum aut Sesti insolentiam repressi aut Bibuli patientiam culpaui aut uirtutibus Caesaris faui. hae enim laudes egregii ciuis et unicae sunt. quae si tu mihi ut uitia obicis, temeritas tua reprehendetur, non mea uitia culpabuntur. Plura dicerem, si apud alios mihi esset disserendum, patres conscripti, non apud uos, quos ego habui omnium mearum actionum monitores. sed ubi rerum testimonia adsunt, quid opus est uerbis? [5] V. <13> Nunc ut ad te reuertar, Sallusti: patrem tuum praeteream, qui si numquam in uita sua peccauit, tamen maiorem iniuriam rei publicae facere non potuit quam quod te talem filium genuit. neque tu si qua in pueritia peccasti, exsequar, ne parentem tuum uidear accusare, qui eo tempore summam tui potestatem habuit, sed qualem adolescentiam egeris: hac enim demonstrata facile intellegetur, quam petulanti pueritia tam impudicus et procax adoleueris. postea quam immensae gulae impudicissimi corporis quaestus sufficere non potuit et aetas tua iam ad ea patienda, quae alteri facere collibuisset, exoleuerat, cupiditatibus infinitis efferebaris, ut, quae ipse corpori tuo turpia non duxisses, in aliis experireris. <14> ita non est facile exputare, patres conscripti, utrum inhonestioribus corporis partibus rem quaesierit an amiserit. domum paternam uiuo patre turpissime uenalem habuit. et cuiquam dubium potest esse, quin mori coegerit eum, quo hic nondum mortuo pro herede gesserit omnia? neque pudet eum a me quaerere, quis in P. Crassi domo habitet, cum ipse respondere non queat, quis in ipsius habitet paterna domo. «at hercules, lapsus aetatis tirocinio postea se correxit!» non ita est, sed abiit in sodalicium sacrilegi Nigidiani. bis iudicis ad subsellia attractus extrema fortuna stetit et ita discessit, ut non hic innocens esse sed iudices peierasse existimarentur. <15> Primum honorem in quaestura adeptus hunc locum et hunc ordinem despectui , cuius aditus sibi quoque sordidissimo homini patuisset. itaque timens, ne facinora eius clam uos essent, cum omnibus matrum familiarum uiris opprobrio esset, confessus est uobis audientibus adulterium neque erubuit ora uestra. [6] VI. Vixeris, ut libet, Sallusti, egeris, quae uolueris: satis sit unum te tuorum scelerum esse conscium. noli nobis languorem et soporem nimium exprobrare! sumus diligentes in tuenda pudicitia uxorum nostrarum, sed ita experrecti non sumus, ut a te cauere possimus. audacia tua uincit studia nostra. <16> ecquod hunc mouere possit, patres conscripti, factum aut dictum turpe, quem non puduerit palam uobis audientibus adulterium confiteri? quod si tibi per me nihil respondere uoluissem, sed illud censorium eloquium Appii Claudii et L. Pisonis, integerrimorum uirorum, quo usus est quisque eorum, pro lege palam uniuersis recitarem, nonne tibi uiderer aeternas inurere maculas, quas reliqua uita tua eluere non posset? neque post illum dilectum senatus umquam te uidimus, nisi forte in ea te castra coniecisti, quo omnis sentina rei publicae confluxerat. <17> at idem Sallustius, qui in pace ne senator quidem manserat, postea quam res publica armis oppressa est, idem a uictore, qui exsules reduxit, in senatum per quaesturam est reductus. quem honorem ita gessit, ut nihil in eo non uenale habuerit, cuius aliquis emptor fuerit, ita egit, ut nihil non aequum ac uerum duxerit, quod ipsi facere collibuisset, neque aliter uexauit ac debuit, si quis praedae loco magistratum accepisset. <18> peracta quaestura postea quam magna pignora eis dederat, cum quibus similitudine uitae se coniunxerat, unus iam ex illo grege uidebatur. eius enim partis erat Sallustius, quo tamquam in unam uoraginem coetus omnium uitiorum excesserat: quidquid impudicorum, cilonum, parricidarum, sacrilegorum, deditorum fuit in urbe, municipiis, coloniis, Italia tota, sicut in fretis subsederant, nominis perditi ac notissimi, nulla in parte castris apti nisi licentia uitiorum et cupiditate rerum nouarum. [7] VII. <19> «At postea quam praetor est factus, modeste se gessit et abstinenter.» non ita! prouinciam uastauit, ut nihil neque passi sint neque exspectauerint grauius in bello socii nostri, quam experti sunt in pace hoc Africam inferiorem obtinente. unde tantum hic exhausit, quantum potuit aut fide nominum traici aut in naues contrudi: tantum, inquam, exhausit, patres conscripti, quantum uoluit. ne causam diceret, sestertio duodeciens cum Caesare paciscitur. quod si quippiam eorum falsum est, his palam refelle, unde, qui modo ne paternam quidem domum reluere potueris, repente tamquam somno beatus hortos pretiosissimos, uillam Tiburti C. Caesaris, reliquas possessiones paraueris. <20> neque piguit quaerere, cur ego P. Crassi domum emissem, cum tu uetus uillae dominus sis, cuius paulo ante fuerat Caesar. modo, inquam, patrimonio non comesto sed deuorato quibus rationibus repente factus es tam adfluens et tam beatus? nam quis te faceret heredem, quem ne amicum quidem suum satis honestum quisquam sibi ducit nisi similis ac par tui? [8] VIII. At hercules, egregia facta maiorum tuorum te extollunt: quorum siue tu similis es siue illi tui, nihil ad omnium scelus ac nequitiam addi potest. <21> uerum, ut opinor, honores tui te faciunt insolentem. tu, C. Sallusti, totidem putas esse bis senatorem et bis quaestorem fieri quot bis consularem et bis triumphalem? carere decet omni uitio, qui in alterum dicere parat; is demum male dicit, qui non potest uerum ab altero audire. sed tu, omnium mensarum assecula, omnium cubiculorum in aetate paelex et idem postea adulter, omnis ordinis turpitudo es et ciuilis belli memoria. <22> quid enim hoc grauius pati potuimus, quam quod te incolumem in hoc ordine uidemus? desine bonos petulantissime consectari, desine morbo procacitatis isto uti, desine unumquemque moribus tuis aestimare. his moribus amicum tibi efficere non potes: uideris uelle inimicum habere. Finem dicendi faciam, patres conscripti. saepe enim uidi grauius offendere animos auditorum eos, qui aliena flagitia aperte dixerunt, quam eos, qui commiserunt. mihi quidem ratio habenda est, non quae Sallustius merito debeat audire, sed ut ea dicam, si qua ego honeste effari possim.