EPIST. XIII SYMMACHUS AUSONIO. [0152B] Solet facunda esse laetitia, et angustias clausi pectoris aspernata gestire. Tibi, amice, scribendi oblivionem peperit res secunda. Id mihi imitationi esse non potuit, quem domini nostri Gratiani coelestis oratio bonae spei et hilaritatis implevit. Ultro igitur alloqui desidem non peperci, officii, vel gaudii mei gratia: quorum alterum familiaritas nostra, alterum felicitas publica suggerebat. Nunc si operae est, utendum mihi tantisper animum fac remittas. Primores calendae Januariis appetebant. Frequens senatus maturrime in curiam veneramus, priusquam manifestus dies creperum noctis absolveret: forte rumor allatus [0152C] est sermonem desiderati principis multa nocte venisse, et erat verum. Nam tabellarius vigiliarum fessus adstabat. Nondum coelo albente concurritur luminibus accensis, novi saeculi fata recipiantur. Quid multa? lucem, quam adhuc opperiebamur, accipimus. Dic mihi, inquies (nam id praestat audire), quid nostri patres super ea oratione senserunt? Rerum tibi natura respondeat, quibus suffragiis exoptata pietas audiatur. Novimus bona nostra complecti. Si credis, etiamnum illius gaudii mei quamdam patior cruditatem. Bonus Nerva, Trajanus strenuus, Antonius pius, innocens Marcus plenis officii temporibus adjuti sunt, quae tunc mores alios nesciebant. Hic in laude est natura principis; ibi priscae munus aetatis. Cur verso ordine ista optimarum artium putemus exempla, et [0152D] illa de saeculo priore vestigia? Vetus officium suum fortuna tueatur, et has saltim Romano nomini velit servare delicias. Nullo fascino felicitas publica mordeatur. Audisti omnia, sed summotenus ore libata. Monumenta curiae nostrae plenius tecum loquentur. Ubi cum plura rescripta repereris; aestima, quanto uberiora unius mens optaverit, quam plausus effuderit. Vale. EPIST. XIV. SYMMACHUS AUSONIO. Petis a me litteras longiores. Est hoc in nos veri amoris indicium. Sed ego qui sum paupertini ingenii mei mihi conscius, Laconicae malo studere brevitati, quam multijugis paginis infantiae maciem publicare. [0153A] Nec mirum si eloquii nostri vena tenuata est; quam dudum neque ullius poematis tui, neque pedestrium voluminum lectione juvisti. Unde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati fenoris credidisti? Volitat tuus Mosella per manus sinusque multorum, divinis a te versibus consecratus: sed tantum nostra ora praelabitur. Cur me istius libelli, quaeso, exsortem esse voluisti? aut amusos tibi videbar, qui dijudicare non possem; aut certe malignus, qui laudare nescirem. Itaque vel ingenio meo plurimum, vel moribus, derogasti. Ego tamen contra interdictum tuum mox ad illius operis arcana perveni. Velim reticere, quid sentiam: velim de te justo silentio vindicari, sed admiratio scriptorum sensum frangit injuriae. Novi enim istum fluvium, cum aeternorum [0153B] principum jam pridem signa comitarer, parem multis, imparem maximis. Nunc improviso clarorum versuum dignitate Aegyptio Melone majorem, frigidiorem Scythico Tanai, clarioremque hoc nostro populari Fucino reddidisti. Nequaquam tibi crederem, de Mosellae ortu ac meatu magna narranti, nisi certo scirem quod nec in poemate mentiaris. Unde illa amnicorum piscium examina reperisti? quam nominibus varia, tam coloribus, ut magnitudine distantia, sic sapore; quae pigmentis istius carminis supra naturae dona fucasti. Atqui in tuis mensis saepe versatus, cum pleraque alia, quae tunc in praetorio erant, esui objecta mirarer; nunquam hoc genus piscium deprehendi. Quando hi pisces in libro tibi nati sunt, qui in ferculis non fuerunt? Jocari me putas, atque [0153C] agere nugas? Ita me diis probabilem praestem! ut ego tuum carmen libris Maronis adjungo. Sed jam desinam mei oblitus doloris, inhaerere laudibus tuis, ne hoc quoque ad gloriam tuam accedat, quod te miramur offensi. Spargas licet volumina, et me semper excipias: fruemur tamen tuo opere, sed aliorum benignitate. Vale. EPIST. XV. SYMMACHUS AUSONIO. Pene evenerat, ut tecum succincta brevitate loqueremur, quoniam deerant digna memoratu: et in defectu rerum nihil opus est indulgere verbis. Sed tempestive Palladii rhetoris nostri declamatio auxit paginam. Ea complacita summatibus litterarum, clam te esse non debuit. Itaque cum et meo officio, [0153D] et tuo studio talis relatio conveniret, vix soluto coetu, necdum eventilatam auditionis meae fidem judicio calente dictavi. Movit novus Athenaei hospes Latiare concilium, divisionis arte, inventionum copia, gravitate sensuum, luce verborum. Opinione mea dico: tam probus est oratione quam moribus. Tunc nostrates viri, qui inter se aliarum rerum saepe dissentiunt, concordem sententiam super hujus laude tenuerunt. Credo plane, nec fides cassa est, rhetorum hanc esse prosapiam. Nam plenum ingenio pectus noscitur. Nec solus vultus, aut colos, asserit posteros in honorem parentum. Certiores habet natura vindicias bene sentiendi, ac bene loquendi. Gignuntur, non scribuntur haeredes. Quod alii docentur, hic natus est. Haec [0154A] apud te, mi domine, silenda non credidi, et quod prae tui amore nihil habeo pensi; et quod vicissim, quanti a te fiam, nunquam me poenitet. Quod Palladio factum volo, ne lateant honesta prolatu. Cura ut valeas; et quoniam tibi facultas scribendi praesto est, adhibe voluntatem. Vale. EPIST. XVI. SYMMACHUS AUSONIO. Saepe unanimitatis tuae sermone convenior, ut de acceptis litteris, quas ad me cura propensiore misisti, vel scribam; quibus ego, ut quaeque redditae sunt, actutum pari religione respondi: quia neque rescriptorum ratio, neque amoris vicissitudo sinebat diutius desidere. Nunc quoque agere me atque habere gratias protestor, quod prospera nuntiorum clam me [0154B] esse non pateris. Haec et alia prioribus quoque litteris tecum fueram collocutus. Sed si te tabellarii sermonis mei compotem reddiderunt, congesta non onerant. Malo quippe aures tuas iterando obtundere, quam fraudare reticendo. Fratris mei Hesperii honore exsulto, taciturnitate convulneror. Nam si me sui amantem usu rerum probavit, scriptis famam decuit praevenire, quae diu incerta fluxam fidem gaudiis exhibebat. Ipse igitur nuntius communis boni esse debuerat, ut epistolae assertio nihil relinqueret opinionis ambiguo. Sed dicis, eum pudore praestrictum, successuum suorum vitasse jactantiam. Quisquamne, cum de se apud seipsum loquitur, erubescit? Quid quod eam rem mihi supersedit ingerere, quam juste ad utrumque noverat pertinere? Verum ego, ut religiose [0154C] ista conqueror, ita libenter omitto: quia nec amori in vos meo convenit silere, quod doleam, nec amicitiae incussi doloris transire mensuram. Vale. EPIST. XVII. SYMMACHUS AUSONIO. Ambrosium de summatibus provincialis fori ad dominos et principes nostros Siciliae commune legavit, variis instructum mandatis, quae spectare visa sunt bonum publicum. Huic si fautor accesseris futurum reor, ut illi pro labore fructus accommodet. Quaeso igitur vel legationis merito, vel meo nomine in optimum virum bene consulas, qui satis animi confirmatus est, suffragio tuo successuram facilitatem [0154D] petitionibus promovendis. Vale. EPIST. XVIII. SYMMACHUS AUSONIO. Ego etsi continuis litteris honorem tuum celebrare possem; non satis mihi viderer proquam res postulat, fungi debitum meum: tantum abest, ut operam assiduitatis exprobrem. Sed ut hoc meae verecundiae competit; ita tuae humanitatis est, studium nostrum pari gratia sustinere. Animadverte quo tendat summa verborum. Jamdudum nihil tribuis, quod legamus. Totum me, inquies, emancipavit sibi cura praetorii. Verum est. Potiris merito summa judicia. Sed maximas ingenii tui vires fortuna magna non onerat [0155A] Proinde his etiam rebus intende, quae ita occupatis nihil molestiae afferunt, ut ipsas molestias plerumque solentur. Vale. EPIST. XIX. SYMMACHUS AUSONIO. Qui sua fiducia deseruntur, epistolas meas in usum commendationis accipiunt. Id nunc aliter est. Nam fratri meo Potito hac conditione litteras dedi, ut eas ipse commendet. Est enim nihilo secius atque ego sum de summatibus amicorum tuorum: qui ubi te compotem fecerit praesentiae suae, vereor ne excusatio mea ignoscenda non sit. Sed si mihi placabilitas tua experiundo probe cognita est, futurum reor, non ut me, qui resedi, collatione alterius venientis incessas, sed ut illum magis pro utroque suscipias. [0155B] Vale. EPIST. XX. SYMMACHUS AUSONIO. Abundo gaudio, cum te consulem novus annus excipiat. Sed nunc transcurso est opus. Plenius enim secundis litteris contestabor hujusmodi de te gratulationem. Alius in praesentia mihi sermo sumendus est. Patroinus c. v. accitu tuo iter adornans, in rem suam fore existimavit, si meo testimonio niteretur. Huic ego nihil per me accessurum putavi: et tamen deesse nolui, sciens judicio erga illum tuo nihil adjici posse si scriberem; decessurum tamen aliquid meo officio, si tacerem. Unum est igitur, quod oratum te atque exoratum volo, ut ineat gratiam suscepti laboris, praeter eum fructum, qui illi ex tuo conspectu, [0155C] tuo congressu tuo honore, proveniet. Vale. EPIST. XXI. SYMMACHUS AUSONIO. Bene ac sapienter majores nostri, ut sunt alia aetatis illius, aedes Honori atque Virtuti gemella facie junctim locarunt; commenti, quod in te videmus, ibi esse praemia honoris, ubi sunt merita virtutis. Sed enim propter eas Camoenarum religio sacro fonti advertitur; quia iter ad capessendos magistratus saepe litteris promovetur. Haec parentum instituta consulatus tui argumenta sunt: cui morum gravitas et disciplinarum vetustas, curulis sellae insigne pepererunt. Multi posthac adnitentur artes bonas, et laudes germanas et meras litteras. Sin ignoramus Magnum illum, [0155D] cujus supra votum fortuna fluxit, Stagiritae suo nihilum commodasse, nisi Quinto Ennio ex Aetolicis manubiis captiva chlamys tantum muneri data Fulvium decolorat. Enimvero neque Panaetio Africanorum secundus, neque Opillo Rutilius, vel Cyneae Pyrrhus, aut Metrodoro suo Mithridates Ponticus liberalium disciplinarum pretia solverunt. At nunc eruditissimus imperator, et opum largus et honorum, quasi pro usura tibi praemia detulerit, ita super sortem fenoris reddit. In hac tanta laetitia mea, quibus verbis diluam, quod adesse non possum? Nimis vereor, ne male interpretatus excusationem meam, quantum tibi gratuler parum credas. Optavi ad oculos tuos raptim venire: sed fessus virium, quas diu [0156A] morbus exhausit, itiones longas et mansiones asperas, tum accessiones frigorum, et decessiones dierum, quaeque alia sunt noxae opportuna vitavi. Si sum tibi spectatus ex animo, quaeso ut aequus sis mihi, atque has allegationes boni consulas. Fors fuat, an obtineamus apud te veterem gratiam: nunc quod satis est, eluctemur offensam. EPIST. XXII. SYMMACHUS AUSONIO. Gaudeo me tibi pluris esse, quam caeteros: quando ita animatus es, ut sponte in rem meam consulas, nec opperiaris petitiones, sed solam voluntatis meae famam sequaris. Accepi evectiones quatuor, immane quantum commodas in excursus et recursus mearum. Dii te pro tanta gratia munerentur: et quia [0156B] perfectis atque elatis in cumulum bonis nihil adjici potest, velint tuta manere, et propria, quae dederunt. Vale. EPIST. XXIII. SYMMACHUS AUSONIO. Post longum silentium tuum non minus desiderabam quam sperabam litteras longiores. Namque his vicibus humana variantur, ut defectui succedat ubertas. Ea me opinio frustra habuit: siquidem brevis in manus meas pagina recens a te profecta pervenit. Erat quidem illa Atticis salibus aspersa et thymo odora; sed parcior, quae magis fastidium detergeret, quam famem frangeret. Quid? si ego coenas dapsiles, et saliare convivium, tum viscerationes, atque epulum [0156C] postulassem: tu mihi mensas secundas, et scitamenta exiguae lancis apponeres? Fac veniat in mentem, quid Graeca super hoc dicat oratio. Parvis nutrimentis, inquit, quanquam a morte defendimur, nihil tamen ad robustam valetudinem promovemur. Putasne me de occupationibus tuis esse taciturum? Quaestor es, memini: consilii regalis particeps, scio: adde huc alia mille rerum. Nunquam evenit, ut ingenium tuum labor deterat, benignitatem cura flectat, facundiam usus exhauriat. Si diurna negotia nunquam distingues quiete; certe antelucano somno nullus indulseris, ut detur aliquod tempus officiis. An tibi parum exempli videtur in comico, cum ait: Quam vellem, etiam noctu amicis operam mos esset dari! Sed cur ego diutius sermonis pauper obgannio? [0156D] Imitanda est mihi epistola recens, ut caetera morum tuorum: forte occupatus recusas litteras longiores. Id ita esse recte conjecto. Video enim, quam nolis multa legere, cui vix est otium pauca dictare. Vale. EPIST. XXIV. SYMMACHUS AUSONIO. Si te amor habet naturalis historiae quam Plinius elaboravit, en tibi libellos, quorum praesentanea copia fuit: in quis, ut arbitror opulentae eruditioni tuae negligens veritatis librarius-displicebit. Sed mihi fraudi non erit emendationis incuria. Malui enim tibi probari mei muneris celeritate, quam alieni operis examine. Vale. EPIST. XXV. SYMMACHUS AUSONIO. [0157A] Etsi plerumque vera est apud parentes praedicatio filiorum, nescio quo tamen pacto detrimentum meriti sui patitur, dum personarum spectare gratiam judicatur. Quaero igitur incertus animi, quae mihi nunc potissimum super viro honorabili Thalassio genero tuo verba sumenda sint. Si parce morum ejus decora attingam, liventi similis aestimabor: si juste prosequar, ero proximus blandienti. Imitabor igitur Sallustiani testimonii castigationem. Habes virum dignum te, et per te familia consulari; quem fortuna honori patris majorem beneficiis suis reperit, emendatio animi et sanctitas honoribus aequiparavit. Vale. EPIST. XXVI. SYMMACHUS AUSONIO. [0157B] Utor apud te fiducia, quam dedisti. Dudum parcus es litterarum, sed non imitabor exemplum: ut qui noverim, viro in specula honorum locato, et ideo varia et magna curanti, non tam studium deesse quam copiam. Ea quippe natura est rerum, ut quae praeter industriam negliguntur, ignoscenda dicantur. Ego tamen securus, ut soleo, amoris tui, solemne officium non renuo: in summa gratia et honore positurus, si familiari meo, qui has tibi litteras dabit, fructus aliquis pro tanta in nos sedulitate responderit. Vale. EPIST. XXVII. SYMMACHUS AUSONIO. [0157C] Quid agam scire postulas. Opperior in dies litteras, quales nunc mihi facultas tua promittit, amor semper exhibuit. Sum vero praesentium laetus, ut qui sciam insidiatori meo nihil loci relictum, atque insuper tibi, cui factum semper volo, meritam polliceri fortunam. Ergo quando res ita tulit, ut sollicita mutarentur: optati sermonis tui fructum feramus qui animum mihi exaugeat, atque indicet, pro tanta retro familiaritate, mei te oppido esse cupientem. Vale. EPIST. XXVIII. SYMMACHUS AUSONIO. Facis pro mutua diligentia et antiquitate amicitiae nostrae, quod honorem tuum vires meas esse confirmas. [0157D] Convenit dictum cum fide morum tuorum, nec unquam te dissimilem scriptis talibus dies arguerit: tantum fortuna munifica prosperorum secundet optata. Longum de his loqui cautio est, ne blanditiae longiores corrumpant veri dignitatem. Si quid de me scito opus fuerit, frater meus Claudius, et cultui tuo deditus, et studii mei gnarus expediet. Vale. EPIST. XXIX. SYMMACHUS AUSONIO. Nihil moror caeteros, vulgus ignobile, qui philosophiam fastu et habitu mentiuntur. Paucos (et in his praecipue familiarem meum Barachum) nostra aetas tulit, quorum germana sapientia ad vetustatem [0158A] vergeret. Tunc, inquies, audeas de philosophis judicare? Licet alienas spectare virtutes. Nam et Phidiae Olympium Jovem, et Mironis buculam, et Polycleti Canephoras, rudis ejus artis hominum pars magna mirata est. Intelligendi natura indulgentius patet. Alioqui praeclara rerum paucis probarentur, si boni cujusque sensus, etiam ad impares non veniret. Concede igitur mihi de Baracho testis officium, et amicitiam viri prudentis amplectere: cujus exploratio brevi faciet, ut mihi de omnibus, quae scio, aeque facile credas; cum videas, nec in his falsum esse, quae nescio. Vale. EPIST. XXX. SYMMACHUS AUSONIO. En tibi rusticum vix urbanis negotiis absolutum: [0158B] cui volo pro nostra amicitia morarum culpam remittas. Neque enim laboris fuga indulsit quieti. Difficile est hinc abire, cum veneris: adeo si contemplari majestatem urbis nostrae velis, justo citius videbitur revertisse. Sed de hoc non laboro, quando ita es ingenio placabili inter reliqua virtutum, ut boni consulas errata leviora. Illud orare impensius convenit, tanta ut animo tuo scribendi cura sit, quanto me amore dignaris. Vale. EPIST. XXXI. SYMMACHUS AUSONIO. Merum gaudium mihi eruditionis tuae scripta tribuerunt, quae Capuae locatus accepi. Erat quippe in his oblita Tulliano melle festivitas, et sermonis mei non tam vera quam blanda laudatio. Quid igitur magis [0158C] mirer, sententiae incertus addubito, ornamenta oris an pectoris tui. Quippe ita facundia antistas caeteris, ut sit formido rescribere: ita benigne nostra comprobas, ut libeat non tacere. Si plura de te praedicem, videbor mutuum scabere, et magis imitator tui alloquii, quam probator. Simul quod ipse nihil ostentandi gratia facis, verendum est, genuina in te bona tanquam affectata laudare. Unum hoc tamen a nobis indubitata veritate cognosce, neminem esse mortalium, quem prae te diligam: sic vadatum me honorabili amore tenuisti. Sed in eo mihi verecundus nimio plus videris, quod libelli tui arguis proditorem. Nam facilius est ardentes favillas ore comprimere, quam luculenti operis servare secretum. Cum semel a te carmen profectum est, jus omne posuisti. [0158D] Oratio publicata, res libera est. An vereris aemuli venena lectoris, ne libellus tuus admorsu duri dentis uratur? Tibi uni nihil ad hoc locorum gratia praestitit, aut dempsit invidia. Ingratis scaevo cuique proboque laudabilis es. Proinde cassas dehinc seclude formidines, et indulge stylo, ut saepe prodaris. Certe aliquod didascalicum seu protrepticum nostro quoque nomini carmen adjudica. Fac periculum silentii mei, quod etsi tibi exhibere opto, tamen spondere non audeo. Novi ego quae sit prurigo emittendi operis, quod probaris. Nam quodam pacto societatem laudis affectat, qui aliena bene dicta primus enuntiat. Ea propter in comoediis summatem quidem gloriam scriptores tulerunt: Roscio tamen atque Ambivio [0159A] caeterisque actoribus fama non defuit. Ergo tali negotio expende otium tuum, et novis voluminibus jejunia nostra sustenta. Quod si jactantiae fugax garrulum indicem pertimescis, praesta etiam silentium mihi, ut tuto simulem esse nostra, quae scripseris. Vale. EPIST. XXXII. AUSONIUS SYMMACHO. Modo intelligo, quam mellea res sit oratio, quam delenifica, et quam suada facundia. Persuasisti mihi, quod epistolae meae apud Capuam tibi redditae concinnatio inhumana non esset. Sed hoc non diutius, quam dum paginam tuam legi, quae me blanditiis inhiantem suis, veluti succo nectaris delibuta perducit. Ubi enim chartulam pono et meipsum interrogo, tum absynthium [0159B] merum resipit, et circumlita melle pocula deprehendo. Si vero, id quod saepe facio, ad epistolam tuam redii, rursus illicior; et retrorsum ille suavissimus, ille floridus tui sermonis afflatus, deposita lectione vanescit, et testimonii pondus prohibet inesse dulcedini. Hoc me velut aerius bracteae fucus, aut picta nebula, non longius, quam dum videtur, oblectat; chamaeleontis bestiolae vice, quae de subjectis sumit colorem. Aliud sentio ex epistola tua, aliud ex conscientia mea. Et iis me audes facundissimorum hominum laude dignari? tu, inquam, mihi ista, qui te ultra emendationem omnium protulisti. Haud quisquam ita nitet, ut comparatus tibi non sordeat. Quis ita Aesopi venustatem, quis sophisticas Socratis conclusiones, enthymemata Demosthenis, aut opulentiam Tullianam, aut proprietatem nostri [0159C] Maronis accedat? Quis ita affectet singula, ut tu imples omnia? Quid enim aliud es quam ex omni bonarum artium ingenio collecta perfectio? Haec, domine mi, fili Symmache, non vereor ne in te blandius dicta videantur esse quam verius. Et expertus es fidem meae mentis atque dictorum, cum in comitatu degimus ambo, aevo dispari: ubi tu veteris militiae praemia tiro meruisti, ego tirocinium jam veteranus exercui. In comitatu tibi verus fui: nedum me peregre existimes composita fabulari. In comitatu, inquam, qui frontes hominum aperit, mentes tegit, me tibi et parente, et amico, et si quid utroque carius est, cariorem fuisse sensisti. Sed abeamus ab his; ne isthaec commemoratio ad illam Sosiae formidinem videatur accedere. Illud quod pene praeterit, qua affectione addidisti, ut didascalicum aliquod [0159D] opusculum, aut sermonem protrepticum mitterem? Ego te docebo docendus adhuc, si essem id aetatis, ut discerem? aut ego te vegetum et alacrem commovebo? Eadem opera et Musas hortabor ut canant; et maria ut effluant; et auras ut vegeant; et ignes ut caleant admonebo: et si quid invitis quoque nobis natura fit, superfluus instigator agitabo. Satis est unius erroris, quod aliquod meorum me renitente vulgatum est, quod bona fortuna in manus amicorum incidit. Nam si contra evenisset, nec tu mihi persuaderes, placere me posse. Haec ad litteras tuas responsa sint. Caetera quae noscere aves, compendifaciam: sic jam quoque longa est epistola. Julianum tamen familiarem domus nostrae si quid de nobis percontandum arbitraris, tibi allego: simul admoneo, [0160A] ut cum causam ejus adventus agnoveris, juves studium, quod ex parte fovisti. Vale. EPIST. XXXIII. SYMMACHUS AUSONIO. Aiunt cochleas, cum sitiunt aeris, atque illis de coelo nihil liquitur, succo proprio victitare. Ea res mihi usu venit, qui desertus eloquii tui pastu, meo adhuc rore sustentor. Diu scribendi operam protulisti, et vereor ne forte in nos parentis claudat affectio. Si falsum me opinio habet, facito caeteris negotiis tuis respondendi cura praevertat. Vale. EPIST. XXXIV. SYMMACHUS AUSONIO. [0160B] Plenum laboris negotium gero, qui compellare toties tacitum persevero. Contra nisi instare pergo, atque exsculpere a te aliquid litterarum, gliscet oblivio. Sive igitur hoc officium meum sedulum judicas, seu molestum; stat sententia, honorem suum celebrem praestare colloquiis: adeo mihi veteris in te amoris nulla discessio est. Et merito: nam amicitiae operam nusquam locavi aeque bene. Propterea silentium tuum conqueror. Facit enim tenerior affectio, ut sit querela proclivior. Mollis est animus diligentis; et ad omnem sensum doloris argutus. Si negligentius tractes, cito marcet, ut rosa: si durius teneas, livet ut lilia. Legisse memini, vultu etiam saepe laedi pietatem. Quid ille tam serius arbiter super continuo silentio ac dissimulato scribendi munere censuisset? [0160C] Tecum haec pensius aestimabis. Mihi religio fuit, tegere, quae dolebant. Nam ut in te animi usque pendeo; ita opere maximo usuram tuae unanimitatis exspecto. Vale. EPIST. XXXV. SYMMACHUS AUSONIO. Diu in Campaniae secessibus otiatus, occasione carui scriptionum. Ideo paulisper sermonis mei circa te munus intepuit. Sed ubi in patriam pedem retuli, antiqua mihi fuit instaurandi officii diligentia. Ergo debito honore salutationis te impertio, utrumque deposcens; ut et silentio superiori venia justa praestetur, et praesenti obsequio vicissitudo respondeat. Vale. EPIST. XXXVI. SYMMACHUS AUSONIO. [0160D] Interpello occupationes assiduitate colloquii. Nam et ipse hujusmodi pascor officio, et peregrinationem tuam talibus solatiis credo recreari. Tuas autem litteras vicissim exspecto; non exigo. Injurium quippe est, magnopere flagitare quod speres; ne quod est voluntarium, videatur extortum. Sane fratri meo Innocentio gratulor, amicitias tuas, priusquam scriberem, contigisse: quia facilior mihi coepit esse ejus commendatio, quem probasti, quam fuisset incogniti. Itaque hoc unum beneficii expostulo, ut qui sui emendatione jam nititur; testimonii nostri gratia cumulatius diligatur. Vale. EPIST. XXXVII. SYMMACHUS AUSONIO. [0161A] Non frustra praedicant: Mentes hominum nitere liquido die, coacta nube flaccessere. Meus animus fidem facit exemplo. Nam quoties tibi scribo, ex sententia usus verborum suppetit, quorum alias suppellex mihi desit. Quippe laetitia loquax res est, atque ostentatrix sui: adeo magnae parti hominum ab hoc morbo nulla cautio est. Patere igitur, quae ad laudes tuas pertinent, obloquentem, vir quantum est hominum in terris spectatissime; qui ex summis copiis vigiliam pro meis rebus anniteris, et amicitiam stabili diligentia perseveras. Si fides seria cuiquam fuit, tibi puto esse: quam plerique verbo ostentant, opere deserunt: quod genus nulli rei est, nisi ad loquendum. [0161B] Merito processus tuos in meo aere duco: quando juxta magnae curae sum tibi, atque cum maxime fui. Superest tamen aliquid, quod huic in me studio adjici velim. Nolo memineris, quod aliquando animo tuo succensui. Amor fiduciam nutrit. Quid tam liberum, quam amicitia? Negotiis plerumque apposita est expostulatio sine labe concordiae. Ita verum est, quod hodie tibi gratias ago, ut illud non potuerim dissimulare, quod dolui. Cassa fide sunt, qui jugiter blandiuntur. Sed quid diutius ea retexo, quorum te oblivisci volo? Esto, ut es, benigna in me voluntate: quod ego sperandum magis a te sentio quam petendum. Vale. EPIST. XXXVIII. SYMMACHUS AUSONIO. [0161C] Falso creditur judicii nesciam esse fortunam. Illa vero et praeteritorum memor, et praesentium diligens, et prudens futuri, tibi rependit, quidquid caeteris praestitit. Non ergo vana, neque erratica est: a qua scimus alios domum coepisse, te praemium. Quis tibi honoris nostri (inquies) fecit indicium? Celebritas famae, cui justa narranti statim creditur. An opperirer super hoc tuas litteras, quas verecundia differebat? Minime; siquidem difficilis est patientia gaudiorum. Fungor igitur, ut vides, partibus tuis, et quae debui cognoscere malui quodammodo nuntiare. Sed nolo ista properatio litterarum mearum tuum munus impediat. Scire me, quod nunc scribo, dissimula, et tribue quasi novum nuntium, quem ego gratulabor iteratum. Vale. EPIST XXXIX. SYMMACHUS AUSONIO. [0161D] Scio quidem litteras meas tibi sero reddendas, vel propter occupationes, quae te in procinctu aliquantisper tenebunt; vel quod frater meus Gorgonius, admirator virtutum tuarum, diutinae apud Picentes indulgebit quieti. Ut ut est tamen ista conditio, supersedendum officio non putavi. Fors fuat, an haec mature in manus tuas scripta sint ventura. Ego tamen quantum per commeantes licebit, justi muneris operam non reparcam. Vale. EPIST. XL. SYMMACHUS AUSONIO. Non novum aut incognitum, sed compertum jam [0162A] fide et sedulitate militiae, sanctum Victorem amicum meum promptus commendator insinuo, quem ad hoc aevi nulla actuum culpa fuscavit; sed fortunae licentia (interdum optimos decolorans) spes ejus paulisper infregit, quas in integrum saeculi beatitudo retituet, si innocentiam supplicis secundo favore respexeris. Vale. EPIST. XLI. SYMMACHUS AUSONIO. Facio rem, cum tuis moribus, tum meo studio congruentem, ut praestantissimo viro amicitias optimi cujusque conciliem: velut nunc tibi a me traditur philosophiae candidatus; cujus pudorem, vel prima facies; caetera bona longus usus expediet. Hunc ego abs te nollem diligi, ni mereretur probari. Sed si [0162B] bene aestimo, actutum merebitur, atque ideo diligenter de hoc nihil amplius oro. Neque enim praejudicio meo debet astringi, cujus exspecto judicium. Illud te potius oratum volo, ut nostri diligentiam perseveres. Quod cum efflagito, vereor ne me injurium putes, qui a te postulem, quod sponte praestaturus es. Vale. EPIST. XLII. SYMMACHUS AUSONIO. Compensasti longum silentium gemina scriptione. Pariter enim binas litteras praebuisti, desiderium meum officio largiore complexus. Ex quo adverti, non voluntatem tibi hactenus, sed bajulum defuisse. Neque enim aliter potuisset accidere, ut me tandiu sermonis tui honore fraudares. Merito apud nos in dies singulos tui cultus augescit, et justo cumulo crescit [0162C] affectio. Namque ita usu comparatum videmus, ut amicitia bene locata, experiundo quotidie provehatur. Sed de ista parte verbis supersedendum est. Neque enim me oportet dicere, quae te malo sentire. Comperi sane ex litteris tuis, quantopere publici muneris absolutionem requiras, et stupere me fateor, tantum tibi administrationis ejus esse fastidium, cui fructus optabiles omnium amor spondet. An est aliquid tenacius gloria, quae laudem adjicit voluptati? sed tamen cura non deerit, ut potiaris: tu tantum peregrinationem solare justo amore provinciae. Vale. EPIST. XLIII. SYMMACHUS AUSONIO. Vetus sententia est: Artes honore nutriri. Eam [0162D] nostrae aetatis usus confirmavit. Nemo enim belli notus, aut domi clarus exsortem praemii sensit industriam. Ita cum dignis fructus tribuitur, eamdem viam capessentibus spes paratur. Glisco igitur gaudio, cum propter alios, quibus fortunam solers vita conciliat; tum maxime Juliani fratris mei gratia, quem sic a te diligi volo, probari posse confido. Scis nempe, in illo forensi pulvere quam rara cognatio sit facundioris et boni pectoris: dum aut modestum ingenium verecundia contrahitur; aut successu eloquens insolescit. Haec in meo familiari ac necessario ea societate viguerunt, ut neque objectu pudoris areret, nec cum detrimento frontis afflueret. Nunquam in mercedem ornamenta linguae corrupit. Merito ac fortunis [0163A] tenuis, opulentiam fide, quaestum laude mutavit. Hunc tibi in manum, vel magis in animum libens trado. Nam mihi summa curatio est ut amicitiam tuam boni uberent. Te quoque idem velle, habeo compertum. Semper enim natura gaudet aequalibus; et familiare sibi est omne quod simile est. Sed ne prolixo testimonio suspicionem laudatoris incurram; quaeso ipse de eo judices examine pensiore. Ita cum illius institutum probaveris, periculum judicii mei feceris. Vale.