[0] VITA LUDOVICI REGIS VI, QUI GROSSUS DICTUS, AUCTORE SUGERIO ABBATE B. DIONYSII IN FRANCIA. INCIPIT PROLOGUS IN GESTIS LUDOVICI REGIS COGNOMENTO GROSSI. Domino et digne reuerendo Suessionensi episcopo GOSLENO, SUGERIUS, Dei patientia beati Areopagitae Dionysii abbas uocatus, Iesu Christi qualiscunque seruus, Episcopo episcoporum episcopaliter uniri. Confert eorum deliberationi et iudicio et nos et nostra subiici, quorum uniuersali iudicio odibilis et amabilis diuersa diuersis promulgabitur censura, cum nobilis uir sedebit in portis cum senatoribus terrae. Eapropter, uirorum optime, etiam si cathedra non contulisset, cuius totus sum in eo cuius totus es tu, nec si plus quaeris, plus habeo, serenissimi regis Francorum Ludouici gesta approbatae scientiae uestrae arbitrio delegamus, ut quia nobis communiter promouendis et promotis benignissimus exstitit Dominus, ego scribendo, uos corrigendo, quem pariter amabamus, pariter et decantemus et deploremus. Neque enim charitati repugnat etiam beneficiis comparata amicitia, cum qui inimicos diligere praecipit, amicos non prohibeat. Duplici ergo, et, licet dispari, non tamen opposito beneficii et charitatis debito, excidamus ei monumentum aere perennius, cum et eius circa cultum Ecclesiarum Dei deuotionem, et circa regni statum mirabilem stylo tradiderimus strenuitatem cuius nec aliqua temporum immutatione deleri ualeat memoria, nec a generatione in generationem suffragantis Ecclesiae pro impensis beneficiis orationum desistat instantia. Valeat celsitudo uestra inter coeli senatores feliciter episcopari. [1] VITA GLORIOSISSIMI LUDOVICI FRANCORUM REGIS ILLUSTRISSIMI INCIPIT FELICITER. CAPUT PRIMUM. I. Quam strenuus in adolescentia fuerit, et quanta strenuitate fortissimum regem Anglorum Willelmum Rufum paternum regnum turbantem repulerit. Gloriosus igitur et famosus rex Francorum Ludouicus regis magnifici Philippi filius, primaeuae flore aetatis fere adhuc duodennis, seu tredennis, elegans et formosus, tanta morum probabilium uenerabili industria, tanta amoenissimi corporis proceritate proficiebat, ut et sceptris futuris re ipsa amplificationem honorificam incunctanter promitteret, et Ecclesiarum et pauperum tuitioni spem uotiuam generaret. Altus puerulus, antiqua regum Caroli Magni et aliorum excellentiorum hoc ipsum testamentis imperialibus testificantium consuetudine, apud Sanctum Dionysium tanta et quasi natiua dulcedine ipsis sanctis martyribus suisque adhaesit, usque adeo ut innatam a puero eorum Ecclesiae amicitiam toto tempore uitae suae multa liberalitate et honorificentia continuaret, et in fine summe post Deum sperans ab eis seipsum et corpore et anima, ut, si fieri posset, ibidem monachus efficeretur, deuotissime deliberando liberando contraderet. Sane praefata aetate, animo iuuenili uigere maturabat uirtus natiua impatiens uenationum, et ludicrorum puerilium, quibus aetas huiusmodi lasciuire et arma dediscere consuescit. Dumque multorum regni optimatum et egregie magnanimi regis Anglorum Guillelmi, magnanimioris Guillelmi regis filii Anglorum domitoris infestatione agitatur, robur probitatis uaporat, exercitio uirtus arridet, inertiam remouet, prudentiae oculum aperit, otium dissoluit, sollicitudinem accelerat. Guillelmus siquidem rex Anglorum, usui militiae aptus, laudis auarus famaeque petitor, cum, exhaeredato maiore natu Roberto fratre suo, patri Guillelmo feliciter successisset, et post eiusdem fratris sui Hierosolymam profectionem ducatum Northmanniae obtinuisset sicut eiusdem Northmanniae ducatus se porrigit marchiis regni collimitans, quibuscunque poterat modis famosum iuuenem nitebatur impugnare. Similiter et dissimiliter inter eos certabatur, similiter cum neuter cederet, dissimiliter cum ille maturus, iste iuuenculus: ille opulentus et Anglorum thesaurorum profusor, mirabilisque militum mercator et solidator; iste peculii expers patri, qui beneficiis regni utebatur, parcendo, sola bonae indolis industria militiam cogebat, audacter resistebat. Videres iuuenem celerrimum modo Bituricensium, modo Aruernorum, modo Burgundionum militari manu transuolare fines, nec idcirco tardius, si ei ignotescat, Vilcassinum regredi, et cum trecentis aut quingentis militibus praefato regi Guillelmo cum 10 millibus fortissime refragari, et, ut dubius se habet belli euentus, modo cedere, fugare modo. Talibus utrobique multi intercipiebantur congressionibus, quorum famosus iuuenis, et sui, cum plures alios, tum comitem Simonem nobilem uirum, Gislebertum de Aquila nobilem, et Angliae et Northmanniae aeque illustrem baronem, Paganum de Gisortio, qui castrum idem primo muniuit Rex e contrario Angliae strenuum et nobilem comitem Matthaeum Bellimontensem, illustrem et magni nominis baronem Simonem de Monteforti, dominum Montis-Gai Paganum captos tenuerunt. Verum Angliae captos ad redemptionem celerem militaris stipendii accelerauit anxietas; Francorum uero longa diuturni carceris macerauit prolixitas, nec ullo modo euinculari potuerunt, donec suscepta eiusdem regis Angliae militia, hominio obligati regnum et regem impugnare et turbare iureiurando firmauerunt. Dicebatur equidem uulgo regem illum superbum et impetuosum aspirare ad regnum Francorum, quia famosus iuuenis unicus patri erat de nobilissima coniuge Roberti Flandrensis comitis sorore (Berta). Qui enim duo supererant, Philippus et Florus, de super ducta Andegauensi comitissa Bertrada geniti erant, nec illorum appretiabatur successionem, si unicum primum decedere quocunque infortunio contingeret. Verum, quia nec fas nec naturale est Francos Anglis, imo Anglos Francis subiici, spem repulsiuam rei delusit euentus. Nam, cum per triennium aut eo amplius haec insania se et suos exagitasset, nec per Anglos, nec per Francos hominio obligatus proficiendo uoluntati suae satisfacere ualeret, subsedit. Cumque in Angliam transfretasset, lasciuiae et animi desideriis deditus, cum quadam die in Noua silua uenationibus insisteret, subito inopinata sagitta percussus interiit (an. 1100). Diuinatum est uirum diuina ultione percussum, assumpto ueritatis argumento, eo quod pauperum exstiterat intolerabilis oppressor, Ecclesiarum crudelis exactor, et si quando episcopi uel praelati decederent, irreuerentissimus retentor et dissipator. Imponebatur a quibusdam cuidam nobilissimo uiro Galterio Tirello quod eum sagitta perfoderat Quem cum nec timeret, nec speraret, iureiurando saepius audiuimus, et quasi sacrosanctum asserere quod ea die nec in in eam partem siluae in qua rex uenabatur uenerit, nec eum in silua omnino uiderit. Unde constat tantam tam subito tanti diuina potentia in fauillam euanuisse insaniam, ut qui alios superuacanee inquietabat, grauius infinite inquietetur, et qui omnia appetebat, inglorius omnibus exuatur. Deo enim, qui baltheum regum discingit, regna et regnorum iura subiiciuntur. Successit eidem Guillelmo quam celeriter in regno frater minor natu (quoniam Robertus maior in illa magna expeditione sancti sepulcri agebat) uir prudentissimus Henricus, cuius tam admiranda quam praedicanda animi et corporis strenuitas et scientia gratam offerrent materiam. Sed nil nostra refert, nisi si aliquid incidenter nostris conuertibile, aliquando nos oporteat, sicut et de regno Lotharingorum, summatim praelibare. Francorum enim, non Anglorum gesta quodam scripto memoriae mandare proposuimus. [2] CAPUT II. II. Quod Burcardum Monmorenciacensem uirum nobilem ab infestatione Beati Dionysii cum omnibus complicibus suis compescuit. Ludouicus itaque famosus iuuenis, iucundus, gratus et beneuolus, quo etiam a quibusdam simplex reputabatur, iam adultus, illuster et animosus regni paterni defensor, Ecclesiarum utilitatibus prouidebat, oratorum, laboratorum et pauperum (quod diu insolitum fuerat) quieti studebat. Quo siquidem tempore inter uenerabilem Beati Dionysii Adam abbatem et Burchardum nobilem uirum dominum Mommorenciacensem accidit quasdam contentiones pro quibusdam consuetudinibus emersisse, quae in tantam ebullierunt irritationis molestiam, ut rupto hominio inter defoederatos, armis, bello, incendiis concertaretur. Quod cum auribus domini Ludouici insonuisset, indignatus aegre tulit. Nec mora, quin praefatum Burchardum ante patrem castro Pinciaco (Poissy) ad causas submonitum coegerit. Qui cum cadens a causa iustitiam iudicio exsequi noluerit, non tentus (neque enim Francorum mos est) sed recedens, quid incommodi, quid calamitatis a regia maiestate subditorum mereatur contumacia, festinanter animaduertit. Mouit namque formosus iuuenis illico arma in eum, et in complices eius confoederatos (quippe Matthaeum Bellimontensem comitem, et Drogonem Monciacensem (de Mouchy-le-Chátel), uiros strenuos et bellicosos asciuerat) terram eiusdem Burchardi depopulans, municipia et incurtes praeter castrum subuertens, pessumdedit, incendio, fame, gladio contriuit (an. 1101). Cumque de castro resistere pariter inniterentur, obsidione Francorum et Flandrensium Roberti auunculi et suorum castrum cinxit. His et aliis contritionum uerberibus humiliatum uoluntati et beneplacito suo curuauit, et querelam commotionis causam cum satisfactione pacauit. Drogonem uero Montiacensem, pro his et aliis, et maxime Ecclesiae Beluacensi irrogatis iniuriis aggressus, cum ei extra castrum haud procul, ut breuiori, si confert, regrederetur fuga, cum magna militari sagittaria manu, et balistaria obuiasset, irruens in eum, retrocedere, castrumque ingredi armorum oppressione, absque se non permisit; sed irruens inter eos, et cum eis per portam, ut erat fortissimus palaestrita, et spectabilis gladiator, in medio castri et crebro percussus, et crebro percutiens, nullam pati dignatus est repulsam, nec recedere, donec cum supellectile totum castrum usque ad turris procinctum in medio concremauit. Tanta uiri erat animositas, ut nec incendium declinare curaret, cum et ei et exercitui periculosum esset, et multo tempore maximam ei raucitatem generaret. Sic humiliatum in brachio uirtutis Dei, qui in causa erat, subiectum tanquam clinicum uoluntatis suae ditioni subiugauit. [3] CAPUT III. III. Quod comitem Bellimontensem Matthaeum restituere castrum Lusarchias Claromontensi Hugoni coegit, cum ipse dominus Ludouicus idem castrum manu forti oppugnasset. Interea Bellimontis comes Matthaeus contra Hugonem Claromontensem uirum nobilem, sed mobilem et simplicem, cuius filiam (Emmam) duxerat sponsam, longo animi rancore contendens, castrum nomine Lusarchium, cuius medietatem causa coniugii susceperat, totum occupare, turrim sibi armis et armatis satagit munire. Quid faceret Hugo, quam quod ad regni defensorem festinans, pedibus eius prostratus, obortis lacrymis supplicat ut seni condescendat, grauissime grauato opem ferat? Malo, inquit, charissime domine, te terram totam meam habere, quia a te eam habeo, quam gener meus degener hanc habeat. Emori cupio, si eam auferat. Cuius lacrymabili calamitate animo compunctus, amicabiliter manum porrigit, suffragari promittit, spe exhilaratum remittit: spes autem non confundit. Velociter siquidem de curia exeunt, qui comitem conueniant, extraordinarie exspoliatum ordinarie uestiri ore defensoris praecipiant, de iure in curia eius ratiocinando certa die decertent. Quod cum refutasset ulcisci, festinans defensor collecto exercitu multo in eum exsiliit, praefatumque castrum aggrediens modo armis, modo igne impugnans, multo congressu expugnauit, turrimque ipsam militari custodia muniuit, et munitam Hugoni, sicut spoponderat restituit. [4] CAPUT IV. IV. Quod cum aliud castrum eiusdem Matthaei Canliacum obsedisset, subita aeris intemperies exercitum in fugam coegit; et nisi ipse Ludouicus fortiter restitisset, pene exercitus deperisset, et quod ipse Matthaeus humiliter ei satisfecit. Mouet itidem exercitum ad aliud eiusdem comitis castrum, nomine Canliacum, tentoria figit, machinas impugnatorias instrui praecepit. Verum multo aliter quam sperabat euenire contigit. Mutata quippe grata aeris temperie, ingrata et turbulenta intemperies emersit, tantoque et tam horribili impluuio tonitruorum coruscatione totam terram in nocte turbauit, exercitum affecit, equos caecidit, ut uix uiuere quidam eorum sperarent. Quo intolerabili horrore cum quidam de exercitu in aurora fugam matutinam pararent, dormitante adhuc defensore in papilione, dolose tentoriis ignis est applicitus: ex quo, quia signum est recedendi, subito exercitus tam incaute quam confuse exire festinant, inopinatam recessionem, nec quid alii aliis conferant attendentes. Quorum incursu praecipiti multoque clamore dominus stupetactus, quaerens quid esset, equo insiliit post exercitum festinans, quia iam circumquaque dispersi erant, reducere nullo modo ualuit. Quid aliud faceret famosus iuuenis, quam ad arma currere, quam cum paucis quos potuit retrocedere, murum se pro praecedentibus opponere, saepe percuti, et saepe percutere? Verum etsi illi, quibus pereuntibus ipse murus erat, quiete et secure potuerunt fugere, tamen quia multi gregatim et disperse procul ab eo fugiebant, multi ab hostibus capti sunt. Inter quos excellentior captus fuit ipse Hugo Claromontensis, et Guido Siluanectensis, Herluinus Parisiensis, et obscuri nominis quamplures gregarii, et pedestris exercitus multi. Hac igitur lacessitus iniuria, quanto rudis et ignarus infortunii huiusmodi hactenus fuerat, tanto cum Parisius redisset moti animi insolentia intumescebat, et ut eius aetatis mos est, si tamen imitatiua sit probitatis, mouet et mouetur. Et ut cito iniuriam ulciscatur, exaestuans undecunque triplicato exercitu sagaciter aeque, ut prudenter, crebro ingeminat suspirio decentius mortem quam uerecundiam sustinere. Quod cum amicorum relatione comperisset comes Matthaeus, ut erat elegans uir et facetus, impatiens uerecundiae accidentalis domini sui, multiplicato intercessore, uiam pacis affectare summopere inuestigat. Multa dulcedine, multis blandimentis animum iuuenilem demulcere elaborat, satis conuenienter nulla hoc factum deliberatione, sed ex contingenti accidisse, iniuriam excusat, seque pronum ad eius nutum satisfactioni praesentat. In quo quidem prece multorum, consilio familiarium, multo etiam patris rogatu, licet sero, uiri animus mollescit, resipiscenti parcit, iniuriam condonat, recuperabilia perdita comite reddente restaurat, captos liberat, Hugoni Claromontensi pacem, et quod castri praeoccupati suum erat firma pace reformat. [5] CAPUT V. V. De Ebalo comite Ruciacensi. Infestabatur nobilis Ecclesia Remensis suorum et Ecclesiarum ad se pertinentium dilapidatione bonorum tyrannide fortissimi et tumultuosi baronis Ebali Ruciacensis, et filii eius Guischardi. Qui quanto militiae agebatur exercitio (erat enim tantae magnanimitatis, ut aliquando cum exercitu magno, quod solos reges deceret, in Hispaniam proficisceretur) tanto insanior et rapacior his explendis depraedationibus, rapinis et omni malitiae insistebat. Tanti ergo et tam facinorosi uiri apud dominum regem Philippum centies, et modo apud filium bis aut ter lugubri querela deposita, filius inuectiue exercitum mediocrem fere septingentorum militum de nobilioribus Franciae optimatibus delectum cogit, Remis festinat, pene per duos menses multo conflictu praeteritas punit Ecclesiarum molestias: eiusdem praefati tyranni et fautorum eius depopulatur terras, incendio soluit, rapinis exponit. Egregie factum, ut qui rapiebant rapiantur, et qui torquebant aeque aut durius torqueantur. Tanta siquidem erat domini et exercitus animositas, ut, quandiu ibi fuerit, aut uix aut nunquam praeter feria sexta et die Dominica, quieuerint quin aut cum manuali congressione lancearum ac gladiorum committerent, aut terrarum destructione illatas iniurias uindicarent. Certabatur ibi non contra Ebalum tantum, sed contra omnes illarum partium barones, quibus etiam maximorum Lotharingorum affinitas multo agmine celebrem affectabat exercitum. Agitur interea multis quaestionibus de pace, et quoniam diuersae curae periculosaque negotia ad alias partes noui domini praesentiam uotiue deuocabant, habito cum suis consilio, pacem a praefato tyranno Ecclesiis et impetrauit, et acceptis obsidibus eam iureiurando firmari fecit. Taliter salutatum et flagellatum dimisit. Hoc etiam quod de Castronouo repetebat, in diem distulit. [6] CAPUT VI. De castro Maudunensi. Et nec minus celebrem Aurelianensi Ecclesiae suffragando tulit opem militarem, cum et Leonium uirum nobilem, Mauduni castri episcopi Aurelianensis hominem, maiorem eiusdem castri partem, et alterius dominium praefatae Ecclesiae auferentem, manu forti compescuit. In eodem castro eum cum multis inclusit, castroque recepto cum in proxima domui suae ecclesia erectis propugnaculis defensioni inniteretur, ut fortis fortiori subiicitur, armorum et flammarum ingestione intolerabiliter opprimitur. Nec solus diuturni anathematis mulctam soluit, cum et ipse et multi alii ferme sexaginta flamma praeualente de turre corruentes, lancearum erectarum et occurrentium sagittarum cuspide perfossi, extremum spiritum exhalantes, miseras animas cum dolore ad inferos transtulerunt. [7] CAPUT VII. De castro, qui dicitur Mons-Acutus. Castrum, quod dicitur Mons Acutus, ualidissimum in pago Laudunensi, occasione cuiusdam matrimonii contigit Thomam de Marna obtinuisse, hominem perditissimum, Deo et hominibus infestum, cuius intolerabilem uelut immanissimi lupi rabiem inexpugnabilis castri audacia concrescentem, cum omnes circumquaque compatriotae et formidarent et abhorrerent, ipse qui dicebatur pater eius Engeirrannus de Boua uir uenerabilis et honorificus egregie, et praeter alios, illum de castro eiicere ob eius fautiosam tyrannidem moliebatur. Communicatum est inter eos, ipsum uidelicet, Engeirrannum et Ebalum Ruciacensem, cum omnibus quos allicere sibi potuerunt, castrum et in castro eum obsidere, circumquaque eum et pallo et uimine circumcingere, cumque multa mora fame periclitantem ad deditionem cogere, castrumque si posset fieri subuertere, eumque perenni carcere condemnare. Quod uidens uir nequam, iam firmatis castellis, cum nec dum uallo ab alio ad aliud clausum esset, nocte furtim exsiliit, et festinans ad famosum iuuenem collaterales eius muneribus et promissis corrupit, et ut ei militari suffragaretur subsidio, citissime obtinuit. Flexilis quippe et aetate et moribus, collecto septingentorum militum exercitu, ad partes illas festinat accedere. Qui cum castello Acuti montis appropinquaret, uiri qui castrum circumcluserant, nuntios ad eum delegant tanquam designato domino, ne remouendo eos ab obsidione uituperium inferat, supplicant, opponentes ne pro perditissimo homine seruitium tantorum amittat, infaustum perniciosius sibi quam eis, si nequam tuto remaneat, ueraciter profitentes. At uero cum nec blanditiis, nec minis a proposito eum deuocare ualerent, ueriti sunt in designatum dominum committere, et proponentes cum ipse rediret ab obsidione recidiuo bello redire, cesserunt, et quidquid facere uellet inuiti sustinuerunt. Ipse uero in manu potenti disruptis et defossis circumquaque omnibus municipiis, Acutum montem emancipauit, et tam armis quam uictualibus eorum sophismata denodans copiosum reddidit. Eapropter optimates, qui amore et timore eius cesserant, quia in nullo pepercerat, succensentes dolent, nec ulterius se ei deferre iureiurando minantur. Cumque eum egredi conspiciunt, castra mouent, acies bellatorum componunt, ipsumque tanquam inituri cum eo prosequuntur. Hoc unum mutuae congressioni oberat, quod inter acies utriusque partis torrens tarde transitum porrigens conuenire prohibeat Sic utraque classica, et pila minantia pilis, prima et altera die se conspicantur, cum subito uenit ad Francos quidam ioculator probus miles ab opposita parte, nuntians irrefragabiliter primo quo inueniretur accessu eos committere, et illatam pro libertate iniuriam hastis et gladiis uindicare, seque ad naturalem dominum, ut pro eo et cum eo dimicet, eos dimisisse. Insonuit rumor per tentoria castrorum, et militum audacia tripudiat. Loricarum et galearum splendida pulchritudine se exornant, animositatem exagitant, et si forte transitus eis occurrat, torrentem transilire accelerant, dignum ducentes magis ut hostes aggrediantur quam quod se defendant. Quod uidentes nobilissimi uiri Engeirrannus de Boua, Ebalus de Ruciaco comes, Andreas de Rameru, Hugo Albus de Firmitate, Robertus de Capiaco, et alii sapientes et discreti, audaciam designati domini admirantes, consulte ei deferre elegerunt, et pacifice ad eum uenientes, pubertatem eius amplexati sunt, dextrasque amicitiae contradentes, se et suos eius seruitio spoponderunt. Nec multo post, ut diuinae ascribatur uoluntati impiorum subuersio, et castrum et matrimonium incestu consanguinitatis foedatum diuortio amisit. [8] CAPUT VIII. De Milone, quomodo intrauit castrum Montis-Leherii. His et aliis uirtutum prouectibus designatus dominus conscendens, regni administrationi, et reipublicae, sicut se rei opportunitas offerebat, sagaciter prouidere, recalcitrantes perdomare, castella infestantia quibuscunque modis aut occupare, aut incuruare strenue sategebat. Unde cum Guido Trucellus filius Milonis de Monte Leherii uiri tumultuosi et regni turbatoris, a uia sancti sepulcri domum repedasset, fractus longi itineris anxietate, et diuersarum poenarum molestia, et quia extraordinarie Antiochiam timore Corboranni per murum descendens, Deique exercitum intus obsessum relinquens, toto corpore destitutus defecit, timensque exhaeredari unicam quam habebat filiam (Elisabeth), domini regis Philippi et filii Ludouici uoluntate et persuasione, (ualde enim appetebant castrum) filio regis Philippo de superducta Andegauensi comitissa nuptui tradidit, et ut in amorem suum frater maior dominus Ludouicus firmissime confoederaret, castrum Meduntense prece patris matrimonio confirmauit. Qua occasione castro custodiae suae recepto, tanquam si oculo suo festucam eruissent, aut circumsepti repagula dirupissent, exhilarescunt. Testabatur quippe pater filio Ludouico nobis audientibus, eius defatigatione acerbissime grauatum. Age, inquiens, fili Ludouice, serua excubans turrim, cuius deuexatione pene consenui, cuius dolo et fraudulenta nequitia nunquam pacem bonam et quietem habere potui. Huius infidelitas fideles infideles, infideles infidelissimos procreabat, perfidos cominus eminusque concopulabat, nec in toto regno quidquam mali absque consensu eorum aut opere fiebat. Cumque a fluuio Sequanae Curbolio, medio uiae Monte Leherii, dextra a Castello forti pagus Parisiacus circumcingeretur, inter Parisienses et Aurelianenses tantum confusionis chaos firmatum erat, ut neque hi ad illos, neque illi ad istos absque perfidorum arbitrio, nisi in manu forti ualerent transmeare. Verum praefati causa matrimonii sepem rupit, accessum iucundum utriusque reparauit. Huc accessit quod Guido de Rupeforti, uir peritus et miles emeritus, praefati Guidonis Truselli patruus, cum ab itinere Hierosolymitano famose copioseque redisset, regi Philippo gratanter adhaesit. Et quia antiqua familiaritate iam et alia uice eius dapifer exstiterat, tam ipse quam filius eius dominus Ludouicus agendis reipublicae dapiferum praefecerunt, ut et castrum praenominatum Montis Leherii deinceps quiete possiderent, et de comitatu eorum collimitante, uidelicet Rupeforti et Castelloforti, et aliis proximis castellis, et pacem et seruitium (quod insolitum fuerat) uindicarent. Quorum mutua eo usque processit familiaritas, ut patris persuasione filius dominus Ludouicus filiam eiusdem Guidonis necdum nubilem matrimonio solemni reciperet (An. 1104). Sed quam sponsam recepit uxorem non babuit, cum ante thorum tibulus consanguinitatis oppositus matrimonium post aliquot annos dissoluerit. Sic eorum per triennium continuata est amicitia, ut pater et filius se ei supreme crederent, et ipse comes Guido filiusque eius, Hugo Creciacensis, regni defensioni et honori totis uiribus inniterentur. Verum quia : "Quo semel est imbuta recens seruabit odorem Testa diu" uiri de Monte Leherii consuetae perfidiae aemuli dolose machinati sunt per Garlandenses fratres, qui tunc regis et filii incurrerant inimicitias, quo modo uicecomes Trecensis Milo minor frater Guidonis Truselli, cum matre uicecomitissa, et magna manu militum uenit, castroque ab omnibus uotiuo receptus periurio, beneficia patris saepius lacrymando replicat, generosam et naturalem eorum industriam repraesentat, fidem mirabilem praedicat, reuocationi suae gratiarum actiones reportat, et ut bene coepta bene perficiant, genibus eorum prouolutus suppliciter exorat. Tali et tam lugubri genuflexione flexi currunt ad arma, festinant ad turrim, committunt contra defensores turris gladiis, lanceis, igne, sudibus, et saxis acerrime, ut et antemurale turris pluribus in locis perfoderent, et multos turrim defendentium ad mortem uulnerarent. Erat siquidem in eadem turri uxor praefati Guidonis, et filia domino Ludouico desponsata. Quod cum auribus dapiferi Guidonis insonuisset, ut erat uir unanimis expedite exsiliit, et cum quanta manu militum potuit, castello audacter appropinquauit; sed et ut se undecunque sequantur uelociter, uelocissimos nuntios misit. Qui autem turrim impugnabant, a monte eum uidentes, quia nondum turrim uincere potuerant, aduentum subitum domini Luuouici tanquam iugulum formidantes retrocesserunt, et an starent, an fugam facerent, haerere coeperunt. Guido uero, ut erat strenuus et in arte prouidus, Garlandenses consulte a castro asciuit, pacem regis et domini Ludouici, et gratiam iureiurando firmauit, et eos, et eorum taliter ab incoepto remouit, eorumque defectu et ipse Milo defecit, et celerem fugam infecta fauctione flens et eiulans arripuit. Quo audito, dominus Ludouicus ad castrum celerrime accelerauit, compertaque ueritate, quia nihil perdiderat, gaudebat, et qui factiosos non inuenerat, ut eos patibulo affigeret, dolebat. Remanentibus uero, quia Guido iureiurando firmauerat, pacem dominus Ludouicus seruauit. Sed ne quid simile deinceps molirentur, totam castri munitionem praeter turrim deiecit [9] CAPUT. IX. De Buamundo principe Antiocheno. Id circa temporis illustrem Antiochenum principem Boamundum, cui specialiter illa potenti obsidione ipsa eiusdem urbis ob sui strenuitatem reddita est munitio, contigit ad partes Gallorum descendisse (an. 1106), uirum inter orientales egregium et famosum, cuius quoddam generosum, et quod nunquam sine diua manu fieri posset, factum, etiam inter ipsos praedicabatur Sarracenos. Cum enim cum patre suo Roberto Guischardo forte transmarinum obsedisset castrum Durachium, neo Thessalonicenses gazae, nec thesauri Constantinopolitani, nec ipsa Graecia tota eos arcere ualeret, subito post eos transfretantes domini papae Alexandri legati, qui eos et charitate Dei et obligatione hominii adiurando submoneant assistunt, ut Ecclesiae Romanae et domino papae in turre Crescentiani incluso ab imperatore eripiant, deuotissime supplicant. Naufragari urbem et Ecclesiam, imo ipsum dominum papam, si non cito subuenerint, iureiurando pronuntiant. Haerent principes, et quid eligant, an expeditionem tantam et tam sumptuosam irrecuperabiliter omittant, an dominum papam, Urbem et Ecclesiam ancillari, imo naufragari sustineant. Cumque hac anxiarentur deliberatione, hoc excellentissimum eligunt istud facere, et illud non omittere deliberant. Relicto siquidem obsidioni Boamundo, pater in Apuliam transfretando regressus, undecunque potuit de Sicilia, Apulia, et Calabria, atque Campania, uiros et arma collegit et tam promptissime quam audacissime, Romam accelerauit. Unde diuina uoluntate, et quasi portentum mirabile contigit, ut cum iste Romam, et imperator Constantinopolitanus audita Roberti absentia, adunato Graecorum exercitu ad expugnandum Boamundum Durachium tam terra quam mari applicuisset, una et eadem die pater Guischardus Romae cum imperatore congrediens, ille cum Graecorum imperatore strenue confligens, uterque princeps de utroque imperatore, mirabile dictu! triumphauit. Praefati igitur Boamundi ad partes istas aduentus causa fuit, ut nobilissimam domini Ludouici designati sororem Constantiam, moribus facetam, persona elegantem, facie pulcherrimam, matrimonio sibi copulari quibuscunque modis quae ritaret. Tanta etenim et regni Francorum, et domini Ludouici praeconabatur strenuitas, ut ipsi etiam Sarraceni huius terrore copulae terrerentur. Vacabat domina, comitem Trecensem Hugonem procum aspernata, nec dedecentem sponsum iterata copula appetebat. Callebat princeps Antiochenus, et tam donis quam promissis copiosus, dominam illam celeberrime sibi copulari Carnoti, praesente rege et domino Ludouico, multis astantibus archiepiscopis, episcopis, et regni proceribus; deuote promeruit (an. 1106). Astitit etiam ibidem Romanae sedis apostolicae legatus dominus Bruno Signinus episcopus a domino Paschali papa ad inuitandam et confortandam sancti sepulcri uiam dominum Boamundum comitatus. Unde plenum et celebre Pictauis tenuit concilium, cui et nos interfuimus, quia recenter a studio redieramus. Ubi de diuersis synodalibus, et praecipue de Hierosolymitano itinere ne tepescat agens, tam ipse quam Boamundus multos ire animauit. Quorum freti comitatu multo multaque militia, tam ipse Boamundus quam domina Constantia, nec non et ipse legatus ad propria prospere et gloriose remearunt. Quae domina Constantia domino Boamundo duos genuit filios, Ioannem et Boamundum; sed Ioannes ante annos militiae in Apulia obiit. Boamundus uero decorus iuuenis, militiae aptus, princeps factus Antiochenus, cum Sarracenos instanter armis urgeret, nec eorum zelantes impetus aliquid duceret, minus caute eos insecutus, insidiis eorum interceptus, cum centum militibus aequo animosior infauste decapitatus, Antiachiam et cum Apulia uitam amisit. Sequenti itaque praefati Boamundi repatriationis anno (an. 1107), uenerandae memoriae uniuersalis et summus pontifex Paschalis ad partes occidentales accessit cum multis et sapientissimis uiris episcopis, et cardinalibus, et Romanorum nobilium comitatu, ut regem Francorum et filium regem designatum Ludouicum, et Ecclesiam Gallicanam consuleret super quibusdam molestiis, et nouis inuestiturae ecclesiasticae querelis, quibus eum et infestabat, et magis infestare minabatur Henricus imperator, uir affectus paterni, et totius humanitatis expers, qui et genitorem Henricum crudelissime persecutus exhaeredauit et, ut ferebatur, nequissima captione tenens, inimicorum uerberibus et iniuriis ut insignia regalia, uidelicet coronam, sceptrum, et lanceam sancti Mauritii redderet, nec aliquid in toto regno proprium retineret, impiissime coegit. Equidem deliberatum est Romae propter Romanorum conductitiam perfidiam de praefatis, imo de omnibus quaestionibus tutius regis, et regis filii, et Ecclesiae Gallicanae in Francia, quam in urbe disceptare suffragio. Venit itaque Cluniacum, a Cluniaco ad Charitatem, ubi celeberrimo archiepiscoporum, et episcoporum, et monastici ordinis conuentu eidem nobili monasterio sacram dedicationis imposuit. Adfuerunt et nobiliores regni proceres, inter quos et dapifer regis Franciae nobilis comes de Rupeforti domino papae missus occurrit, ut ei tanquam patri spirituali per totum regnum eius beneplacito deseruiret. Cui consecrationi et nos ipsi interfuimus, et contra dominum episcopum Parisiensem Galonem multis querimoniis Ecclesiam beati Dionysii agitantem in conspectu domini papae uiriliter stando aperta ratione et canonico iudicio satisfecimus. Cumque Turornis apud Sanctum Martinum, ut mos est Romanus, Frigium ferens, Laetare, Ierusalem celebrasset, ad uenerabilem beati Dionysii locum, tanquam ad propriam B. Petri sedem, beneuolus et deuotus deuenit. Qui gloriose et satis episcopaliter receptus, hoc unum memorabile, et Romanis insolitum, et posteris reliquit exemplum, quod nec aurum, nec argentum, nec pretiosas monasterii margaritas, quod multum timebatur, non tantum non affectabat, sed nec respicere dignabatur. Sanctorum pignoribus humillime prostratus, lacrymas compunctionis offerebat, holocaustum seipsum Domino et sanctis eius toto animo inferebat, et ut de uestimentis episcopalibus beati Dionysii sanguine madefactis ad patrocinandum aliqua ei daretur portiuncula suppliciter exorauit: « Ne displiceat, inquiens, si de uestimentis eius nobis uel parum reddideritis, qui eum uobis apostolatu Galliae insignitum absque murmure destinauimus. Occurrit itaque ei ibidem rex Philippus et dominus Ludouicus filius eius gratanter et uotiue (an. 1107), amore Dei maiestatem regiam pedibus eius incuruantes, quemadmodum consueuerunt ad sepulcrum piscatoris Petri reges submisso diademate inclinari. Quos dominus papa manu erigens, tanquam deuotissimos apostolorum filios ante se redire fecit Cum quibus de statu Ecclesiae ut sapiens sapienter agens familiariter contulit, eosque blande demulcens beato Petro sibique eius uicario supplicat opem ferre, Ecclesiam manu tenere, et sicut antecessorum regum Francorum Caroli Magni et aliorum mos inoleuit, tyrannis et Ecclesiae hostibus, et potissimum Henrico imperatori audacter resistere. Qui amicitiae, auxilii, et consilii dextras dederunt, regnum exposuerunt, et qui cum eo Catalaunum imperatoris legatis occurrere festinent archiepiscopos, et episcopos, et abbatem Sancti Dionysii Adam, cum quo et nos fuimus, coniunxerunt. Ubi cum dominus papa aliquantisper demoraretur, ex condicto imperatoris Henrici legati non humiles, sed rigidi et contumaces, cum apud Sanctum Memmium hospitia suscepissent, relicto inibi cancellario Alberto, cuius oris et cordis unanimitate ipse imperator agebat, caeteri ad curiam multo agmine, multo fastu, summe phalerati deuenerunt. Hi siquidem erant archiepiscopus Treuerensis, episcopus Aluertatensis, episcopus Monasteriensis comites quamplures, et cui gladius ubique praeferebatur dux Wolfo, uir corpulentus, et tota superficie longi et lati admirabilis et clamosus, qui tumultuantes magis ad terrendum quam ad ratiocinandum missi uiderentur. Singulariter et solus Treuirensis archiepiscopus, uir elegans et iocundus, eloquentiae et sapientiae copiosus, Gallicano cothurno exercitatus, facete perorauit, domino papae et curiae salutem et seruitium ex parte domini imperatoris deferens, saluo iure regni. Et prosequens de mandatis: Talis est, inquit, domini nostri imperatoris pro qua mittimur causa. Temporibus antecessorum nostrorum sanctorum et apostolicorum uirorum magni Gregorii et aliorum, hoc ad ius imperii pertinere dignoscitur, ut in omni electione hic ordo seruetur, antequam electio in palam proferatur ad aures domini imperatoris perferre, et si personam deceat assensum ab eo ante factam electionem assumere, deinde in conuentu secundum canones petitione populi, electione cleri, assensu honoratoris proferre, consecratum libere nec simoniace ad dominum imperatorem pro regalibus, ut annulo et uirga inuestiatur redire, fidelitatem et hominium facere. Nec mirum etenim ciuitates et castella, marchias, thelonea, et quaeque imperatoriae dignitatis nullo modo aliter, debere occupare. Si haec dominus papa sustineat, prospere et bona pace regnum et Ecclesiam ad honorem Dei inhaerere. Super his igitur dominus papa consulte oratoris episcopi Placentini uoce respondit: Ecclesiam pretioso Iesu Christi sanguine redemptam et liberam constitutam, nullo modo iterato ancillari oportere. Si Ecclesia eo inconsulto praelatum eligere non possit, cassata Christi morte ei seruiliter subiacere, si uirga et annulo inuestiatur, cum ad altaria eiusmodi pertineant contra Deum ipsum usurpare, si sacratas Dominico corpori et sanguini manus laici manibus gladio sanguinolentis obligando supponant, ordini suo et sacrae unctioni derogare. Cumque haec et his similia ceruicosi audissent legati, Theutonico impetu frendentes tumultuabant, et si tuto auderent, conuicia eructuarent, iniurias inferrent. Non hic, inquiunt, sed Romae gladiis determinabitur querela. Verum papa quamplures uiros approbatos et peritos ad cancellarium misit, qui eum super his composite et placide conuenirent, et audirentur et audirent, et ad pacem regni eum operam dare obnixe exorarent. Quibus recedentibus dominus papa Trecas uenit (an. 1107) diu submonitum uniuersale consilium honorifice celebrauit, et cum amore Francorum, quia multum seruierant, et timore et odio Teutonicorum ad Sancti Petri sedem prospere remeauit. Imperator uero secundo fere recessionis eius anno, collecto mirabili triginta millia militum hoste, nullas nisi sanguine fuso gaudet habere uias. Romam tendit, inire callens pacem simulat, querelam inuestiturarum deponit, multa et haec et alia bona pollicetur, et, ut urbem ingrediatur, quia aliter non poterat, blanditur, nec fallere summum pontificem et totam Ecclesiam, imo ipsum Regem regum ueretur. Unde quia audiebant tantam et tam perniciosam Ecclesiae Dei sopitam quaestionem, aequo aut plus aequo Romani quirites tripudiant, clerus supreme exsultat, et quomodo eum honorificentius et elegantissime recipiant exhilarati decertant (an. 1111). Cumque dominus papa episcoporum et cardinalium togata cum apertis albis operturis equis constipatus turma subsequente populo Romano, occurrere acceleraret, praemissis, qui tactis sacrosantis euangeliis ab eodem imperatore iuramentum pacis, inuestiturarum depositionem susciperent, in eo qui dicitur Monsgaudii loco, ubi primum aduentantibus limina apostolorum beatorum uisa occurrunt, idipsum iteratur. In porticu uero mirabili, et uniuersali Romanorum spectaculo manu propria imperatoris et optimatum triplicatur iuramentum, exinde infinite nobilius quam si Africana uictoria potito, arcus triumphalis arrideret, cum hymnis et laudum multiplici triumpho domini papae manu sacratissima diademate coronatur more Augustorum, ad sacratissimum apostolorum altare praecinentium clericorum odis et Alemannorum cantantium terribili clamore coelos penetrante, celeberrima et solemni deuotione deducitur. Cum igitur dominus papa missas gratiarum agens, corpus et sanguinem Iesu Christi confecisset, partitam eucharistiam in amoris impartibilis confoederatione et pacti conseruatione obsidem mirabilem Ecclesiae deuouens suscipiendo imperator communicauit. Nec dum dominus papa post missam episcopalia deposuerat indumenta, cum inopinata nequitia ficta litis occasione furor Theutonicus frendens debacchatur: exertis gladiis uelut pleni mania discurrentes Romanos tali in loco iure inermes aggrediuntur, clamant iureiurando ut clerus Romanus, omnes tam episcopi quam cardinales capiantur aut trucidentur, et quod ulla non potest attingere insania, in dominum papam manus impias iniicere non uerentur. Luctu inexplicabili, et dolore praecordiali tam nobilitas Romana quam ipse populus luget fauctionem. Licet sero animaduertunt, alii ad arma currunt, alii sicut stupidi fugiunt, nec inopinato hostium bello, nisi cum trabes de porticu deponentes eorum ruinam suam facerent defensionem. euadere potuerunt. Praefatus autem imperator pessimae conscientiae et facinorosi facti perterritus cruciatu, urbem quantocius exiuit, praedam a Christiano Christianis inauditam, dominum uidelicet papam, et cunctos quos potuit cardinales et episcopos adducens, ciuitate Castellana loco et natura et arte munitissimo se recepit. Cardinales ipsos turpiter exuens, inhoneste tractauit, et quod dictu nefas est, ipsum etiam dominum papam tam pluuiali quam mitra, cum quaecunque deferret insignia apostolatus, non ueritus in Christum Domini mittere manum, superbe spoliauit, multasque iniurias inferens, nec eum nec suos multo dedecore affligens dimisit, donec ad praefati pacti solutionem, et exinde facti priuilegii redditionem coegit. Aliud etiam de manu domini papae ut deinceps inuestiret subreptitium priuilegium extorsit, quod idem dominus papa in magno concilio trecentorum et eo amplius episcoporum iudicio Ecclesiae nobis audientibus conquassauit, et perenni anathemate irritum reduxit. Verum si quaerit quis quare dominus ita tepide fecerit, nouerit, quia Ecclesia, percusso pastore et collateralibus, languebat, et pene eam, tyrannus ancillans, quia non erat qui resisteret, tanquam propriam occupabat (an. 1112). Cui certum facto dedit experimentum, quod cum fratres Ecclesiae columnas ad tuitionem et Ecclesiae reparationem quomodocunque solui fecisset, pacemque Ecclesiae qualemcunque reformasset, ad eremum solitudinis confugit, moramque ibidem perpetuam fecisset, si uniuersalis Ecclesiae et Romanorum uiolentia coactum non reduxisset. Verum Dominus Iesus Christus redemptor et defensor Ecclesiae suae, nec eam diutius conculcari, nec imperatorem impune ferre sustinuit. Qui etenim nec tenti nec fide obligati fuerant, causam Ecclesiae fluctuantis suscipientes Domini designati Ludouici suffragio et consilio in Gallicana celebri concilio collecta Ecclesia imperatorem tyrannum anathemate innodantes mucrone beati Petri perfoderunt. Deinde regno Teutonico applicantes optimates, et partem regni maximam aduersus eum commouerunt fautores eius, et Bucardum Rufum Monasteriensem episcopum deposuerunt, nec ab infestatione aut haeredatione usque in condignam pessimae uitae et tyrannici principatus defauillationem supersederunt. Cuius malo merito transplantatum est, Deo ulciscente, imperium: cum eo exterminato dux Saxoniae Lotharius successit, uir bellicosus, reipublicae defensor inuictus. Qui cum recalcitrantem Italiam, Campaniam, Apuliam usque ad mare Adriaticum, praesente Siculo rege Rogerio, eo quod se regem creasset, depopulando, domino Innocentio papa comitatus perdomuisset, cum nobilissimo triumpho repatrians uictor sepulturae succubuit. Haec et alia huiuscemodi eorum scriptores depingant; nos quia proposuimus, gestis Francorum stylum replicemus. [10] CAPUT X. De captione castri Gornaci. Praefatus itaque comes Vuido de Rupeforti, quoniam aemulorum machinatione matrimonium, quod contrahebatur inter dominum designatum et filiam suam consanguinitate impetitum, diuortio solutum in praesentia domini papae fuerat : rancore animi concepto scintillam tenuem commotos pauit in ignes. Nec minus dominus designatus in eum zelabatur, cum subito Garlandenses se intermiscentes amicitiam soluunt, foedus defoederant, inimicitias exaggerant. Nactus itaque occasionem bellandi designatus dominus, eo quod Hugo de Pompona miles strenuus, castellanus de Gornaco castro super fluuium Matronae sito, mercatorum in regia strata equos ex insperato rapuit, et Gornacum adduxit. Eius contumelia praesumptionis pene extra se positus Ludouicus exercitum colligit, castrum subita obsidione, ut uictuali carerent opulentia, uelocissime cingit. Haeret castello insula grata amoenitate pabulorum, equis et pecoribus opima, quae se aliquantisper latam, sed plus longam producens, maximam oppidanis confert utilitatem; et spatiantibus decurrentium aquarum clarificam exhilarationem, et modo florentium, modo uirentium graminum obtutibus et formis exhilaratam offert clarificationem, amnis etiam circumclusione existentibus securitatem. Hanc igitur dominus Ludouicus classem praeparans, aggredi maturat, quosdam militum et multos peditum, ut expeditius ineant, et si cadere contingat, citius resiliant, denudat. Alios uero natando, alios licet periculose aquarum profundo, utcunque equitando ipsemet flumen ingrediens, audaciter insulam occupare imperat. Oppidani fortiter resistunt, et ripa ardua altiores, fluctibus et classe inferiores, saxis, lanceis, sed et sudibus dure repellunt. Verum repulsi animi motu, animositate resumpta, repellentes repellere insistunt, balistarios et sagittarios iacere compellunt, manualiter prout attingere possunt confligunt, loricati et galeati de classe piratarum more audacissime committunt, repellentes repellunt, et ut consueuit uirtus dedecoris impatiens, occupatam armis insulam recipiunt, eosque se in castro coercitos recipere compellunt. Quos cum aliquantisper arcto obsessos, ad deditionem cogere non ualeret, impatiens morarum, quadam die animositate rapitur, exercitum cogit, castrum munitissimum uallo arcto et rigido superius glande, inferius torrentis profunditate pene inexpugnabili aggreditur, per torrentem usque ad balteum fossatum conscendens, ad glandem contendit, pugnare pugnando imperat, grauissime, sed amarissime cum hoste decertat. Viri econtra defensores audaciam uitae praeferentis ocius defensioni insistunt, nec etiam domino parcunt, arma mouent, hostem reiiciunt superiorem, imo torrentis inferiorem praecipitando restituunt. Sic ea uia illi gloriam, isti repulsam, licet inuiti, sustinuerunt. Parantur deinceps castri euersioni bellica instrumenta, erigitur tristegas tres pugnantibus porrigens supereminens machina, quae castro superlatiua propugnatorii primi sagittariis et balistariis, ire aut per castellum apparere prohiberet. Unde, quia incessanter die ac nocte his coarctati defensionibus suis assistere non ualebant, terratis caueis defendentes seipsos prouide defensabant, suorumque ictibus sagittariorum insidiantes primi propugnaculi superiores mortis periculo anticipabant. Haerebat machinae eminenti pons ligneus, qui se excelsius porrigens, cum paulisper demitteretur super glandem, facilem descendentibus pararet ingressum. Quod contra uiri, super his callentes, lignea podia ex opposito separatim praeferebant, et ut pons et qui per pontem ingrederentur, utrique corruentes in subterraneas foueas acutis sudibus armatas, ne animaduerterentur ficte paleis opertas, uitae periculum et mortis multam sustinerent. Interea praefatus Guido, ut callens uir et strenuus, parentes et amicos exagitat, dominos supplicando sollicitat, obsessis suffragia accelerat. Agens igitur cum comite Palatino Theobaldo elegantissimae iuuentutis, et militantis disciplinae industria exercitato uiro, quatenus die certa (deficiebant enim obsessis uictualia), praesidia ferret, castrum exobsessum manu forti deliberaret: ipse interim rapinis, incendio, ut obsidionem remoueret, insudabat. Designata igitur die qua praedictus comes Theobaldus et praesidia ferret et obsidionem manu militari remoueret, dominus designatus non eminus, sed cominus quem potuit collegit exercitum, et regiae memor excellentiae mactae uirtutis, relictis tentoriis et eorum defensoribus, laetabundus occurrit, et praemisso qui eos uenire, aut eos uelle dimicare renuntiet, ipse barones asciscit, acies ordinat, militarem et pedestrem, sagittarios et lancearios suo loco sequestrat. Ut ergo se conspicantur classica intonant, equitum et equorum animositas incitatur, citissime committitur. Verum Franci marte continuo exercitati Brienses longa pace solutos aggressi caedunt, lanceis et gladiis praecipitant, uictoriae insistunt, nec eos impugnare uiriliter tam militari quam pedestri manu desistunt, donec terga uertentes fugae praesidium arripuerunt. Ipse uero comes malens primus quam extremus in fuga, ne caperetur, reperiri, relicto exercitu repatriare contendit. Qua congressione quidam interfecti, multi uulnerati, plurimi capti, famosam ubique terrarum celeberrimam fecere uictoriam. Potitus itaque tanta et tam opportuna dominus Ludouicus uictoria, tentoria repetit, oppidanos uana spe frustratos eiicit, castellum sibi retinens Garlandensibus committit. [11] CAPUT XI. De captione castri Sanctae Seuerae. Sicut ergo nobiles ignobiles, gloriosos inglorios reddens, pigritia desidiam comitata imo deprimit, sic nobiles nobiliores, gloriosos gloriosiores, uirtus animi corporis exercitio agitata superis attollit; et quibus oblectata strenuitas perfruatur, praeclara facinora undecunque terrarum uiris offerendo reponit. Assistunt equidem qui magnificis exorent suppliciis, multo etiam et sumptuoso seruitio ad partes Bituricensium dominum Ludouicum transmeare, ea in parte qua confinia Lemouicensium conterminant, ad castrum uidelicet Sanctae Seuerae nobilissimum, et haereditaria militiae possessione famosum, pedite multo populosum, dominumque illius uirum nobilem Hunbaldum, aut ad exsequendum iustitiam cogere, aut iure pro iniuria castrum lege Salica amittere. Rogatus uero non cum hoste, sed domesticorum militari manu fines illos ingressus, cum ad castrum festinaret, praefatus castellanus multa militia comitatus (erat enim generosi sanguinis, bene liberalis et prouidus) ei occurrit, riuumque quemdam repagulis et palis praeponens (nulla enim alia succedebat uia) exercitui Francorum resistit. Cumque ibidem mediante riuo utrique haererent, dominus Ludouicus unum eorum audacius caeteris indignatus repagula exisse, equum calcaribus urget, et ut erat uir prae caeteris cordatus, insiliens in eum lancea percussum, nec eum solum, sed per eum alium uno ictu prosternit, et quod regem dedeceret in eodem riuo copiosum usque ad galeam balneum componit, successusque suos urgere non differens, quo ille arcto exierat, iste intrauit, et pugili congressione hostes abigere non desistit. Quod Franci uidentes, mirabiliter animati repagula rumpunt, riuum transiliunt, hostesque multa caede persequentes ad castrum usque coactos repellunt. Fama uolat, oppidanos totamque uicina percellit, quod dominus Ludouicus et sui ut fortissimi milites, donec funditus subuerterit castrum, et nobiliores castri aut patibulo affigat, aut oculos eruat, recedere dedignetur. Ea propter consulte agitur, ut et dominus castri se dedere regiae maiestati non differat, castrumque et terram eius ditioni subiiciat. Rediens itaque dominus Ludouicus, praedam dominum castri fecit, et subito triumpho eo Stampis relicto Parisius felici successu remeauit. [12] CAPUT XII. De morte regis Philippi. Deinceps in diem proficiente filio, pater eius rex Philippus in diem deficiebat. Neque enim post superductam Andegauensem comitissam quidquam regia maiestate dignum agebat, sed raptae coniugis raptus concupiscentia uoluptati suae satisfacere operam dabat. Unde nec reipublicae prouidebat, nec proceri et elegantis corporis sanitati plus aequo remissus parcebat. Hoc unum supererat, quod timore et amore successoris filii regni status uigebat. Cumque fere sexagenarius esset, regem exuens apud Milidunum castrum super fluuium Sequanae praesente domino Ludouico extremum clausit diem (an. 1108). Cuius nobilibus exsequiis interfuerunt uiri uenerabiles, Walo Parisiensis episcopus, Siluanectensis, Aurelianensis, et bonae memoriae Adam Beati Dionysii abbas, et uiri religiosi quamplures. Qui nobile regiae maiestatis cadauer ad ecclesiam beatae Mariae perferentes, celebres ei exsequias pernoctauerunt. Sequente uero mane lecticam palliis seu quocunque funebri ornatu decenter ornatam, ceruicibus maiorum suorum seruorum imposuit filius, et filiali affectu, quemadmodum decebat, modo pedes, modo eques, cum quos habebat baronibus lecticam flendo adiutare studebat. Hic etiam mirabilem ostendens animi generositatem, cum toto tempore uitae suae nec pro matris repudio, nec etiam pro superducta Andegauensi ipsum in aliquo offendere, aut regni eius dominationem defraudando in aliquo, sicut alii consueuerunt iuuenes, curauerit perturbare. Cum autem ad nobile monasterium Beati Benedicti super Ligerim fluuium multo comitatu deportassent, quoniam ibidem se deuouerat, dicebant siquidem qui ab eo audierant, quod a sepultura patrum suorum regum, quae in ecclesia Beati Dionysii quasi iure naturali habetur, se absentari desiderauerat, eo quod minus bene erga Ecclesiam se habuerat, et quia inter tot nobiles reges non magni duceretur eius sepultura : in eodem monasterio ante altare positum, prout decentius potuerunt, hymnis et prece animam Domino commendantes, corpus solemnibus saxis exceperunt. [13] CAPUT XIII. De sublimatione eius in regem. Praefatus autem Ludouicus, quoniam in adolescentia Ecclesiae amicitiam liberali defensione promeruerat, pauperum et orphanorum causam sustentauerat tyrannos potenti uirtute perdomuerat, Deo annuente ad regni fastigia, sicut bonorum uoto asciscitur, sic malorum et impiorum uotiua machinatione, si fieri posset, excluderetur. Consulte ergo agitur, et potissimum dictante uenerabili et sapientissimo uiro Iuone Carnotensi episcopo, ut ad refellendam impiorum machinationem citissime Aurelianis conueniadt, eiusque exaltationi operam dare mature festinent. Senonensis igitur archiepiscopus Daimbertus inuitatus cum comprouincialibus, uidelicet Galone Parisiensi episcopo, Manasse Meldensi, Ioanne Aurelianensi, Iuone Carnotensi, Hugone Niuernensi, Humbaldo Autissiodorensi, accessit. Qui in die Inuentionis sancti protomartyris Stephani sacratissimae unctionis liquore delibutum, missas gratiarum agens, abiectoque saecularis militiae gladio, ecclesiastico ad uindictam malefactorum accingens, diademate regni gratanter coronauit, nec non et sceptrum et uirgam, et per haec Ecclesiarum et pauperum defensionem, et quaecunque regni insignia approbante clero et populo deuotissime contradidit. Nec dum post celebrationem diuinorum festiuas deposuerat exuuias, eum subito mali nuntii baiulato res a Remensi Ecclesia assistunt, litteras contradictorias deferentes, et auctoritate apostolica, si tempestiue uenissent, ne regia fieret unctio interminantes. Dicebant siquidem primae regis coronae primitias ad ius Ecclesiae Remensis spectare, et a primo Francorum rege, quem baptizauit beatus Remigius, Clodoueo, hanc praerogatiuam illibatam et inconuulsam obtinere; si quis eam temerario ausu uiolare tentauerit, anathemati perpetuo subiacere. Ea siquidem occasione archiepiscopo suo uenerabili et emerito uiro Viridi Rodulfo, qui domini regis, eo quod absque eius assensu electus et inthronizatus fuerat sede Remensi, grauissimas et periculosas incurrerat inimicitias, pacem impetrare, aut regem non coronari sperabant. Qui, quia intempestiue uenerunt, ibi muti ad propria loquaces redierunt: aut si quid dixerunt, nihil tamen utile retulerunt. [14] CAPUT XIV. De captione Firmitatis Balduini, et liberatione comitis Curboilensis, et Anselmi Garlandensis. (Anno 1108) Ludouicus igitur Dei gratia rex Francorum, quoniam in adolescentia idipsum consueuerat, dissuescere non potuit, uidelicet Ecclesias tueri, pauperes et egenos protegere, paci et regni defensioni insistere. Praefatus itaque Guido Rubeus, filiusque eius Hugo Creciacensis iuuenis idoneus, armis strenuus, tam rapinis quam incendiis aptus, totiusque regni turbator celerrimus, rancore animi cumulato pro amissi castri Gornaci erubescentia, a regiae excellentiae derogatione non cessabant. Eapropter nec etiam fratri comiti Corbolinensi Odoni, quia ei nullam contra regem tulerat opem, parcere elegit; sed eius insidians simplicitati, cum quadam die uenatum iri penes se secure decreuisset, quid rei, quid spei, corrupta inuidia consanguinitas pariat insipiens, animaduertit. Raptus equidem ab eodem fratre Hugone in castro qui dicitur Firmitas-Balduini, compedibus et catenis impeditur: nec si facultas suppeteret, nisi cum regem impeteret bello, expediretur. Qua inusitata insania oppidani Corboilenses multi, (oppugnabat enim castellum ueterana militum multorum nobilitas), ad regiae maiestatis publicum confugiunt asylum; genibus eius prouoluti lacrymabili singultu captum comitem, et captionis causam denuntiant, et ut eum potenter eripiat, multiplici prece sollicitant. Spe autem ereptionis eo spondente suscepta, iram mitigant, dolorem alleuiant, et qua arte, quibus ualeant uiribus dominum recuperare decertant. Unde actum est ut quidam de Firmitate-Balduini, quae nec haereditario iure, sed occasione cuiusdam matrimonii de comitissa Adelaide, quam retento castro spretam repudiauit, ad eum spectabat; cum quibusdam Curboilensium conferentes iureiurando in castro, caute tamen, eos recipere firmauerunt. Quorum persuasione cum rex pauca curialium manu, ne publicaretur, accelerasset, sero cum adhuc circa ignes confabularentur, qui praemissi fuerant, uidelicet Ansellus de Garlanda dapifer, tanquam miles strenuus, porta qua determinatum erat pene cum quadraginta armatis receptus, uiribus eam occupare contendit. Verum oppidani fremitum equorum, equitum murmur inopinatum admirantes, econtra prosiliunt, et quia uia ostiis oppositis arctabatur, et ingressus ad nutum aut ire aut redire prohibebat, indigenae pro foribus audaciores expeditius eos caedebant. Qui et noctis tenebrarum opacitate, et loci coarctati infortunio, cum sustinere diutius non ualentes portam repetissent, Ansellus, ut erat animosus, retrocedens et caesus, quia portam hoste anticipatus non potuit, interceptus turrim castri eiusdem non ut dominus, sed ut captiuus, cum comite Corboilensi occupauit. Et pari dolore, dispari timore, cum alius mortem, alius exhaeredationem tantum timeret, uersus ille eis aptari poterat : "Solatia fati Carthago Mariusque tulit". Quod cum clamore refugorum accelerantis regis auribus insonuisset, deuiando densae noctis molestia se demoratum dedignans celerrimo insiliit equo, et innitens irrumpendo portam praesidia suis audacter deferre, porta serrata telorum, et lancearum, et saxorum grandine cessit repulsus. Quo consternari doloré fratres et consanguinei capti dapiferi, pedibus regis prouoluti: Miserere, inquiunt, gloriose rex, strenue agens, quoniam si nefandus ille Hugo Creciacensis, homo perditissimus, humani sanguinis sitibundus, uel huc ueniens, uel illuc abducens fratrem nostrum, tangere quoquo modo potuerit, iugulo eius citissime insistet, nec quae eum poena maneat, si ferocior ferocissimo subita morte eum interficiat, curabit. Hoc ergo timore rex citissime castrum cingit, portarum uias obtrudit, municipiis quatuor aut quinque castrum concludit, et ad captorum et castelli receptionem et regni et personae operam impendit. Praefatus autem Hugo, quorum captione primo exhilaratus, horum ereptione uel castri amissione ualde perterritus, anxiatur, laborat, et quomodo castrum ingredi posset modo eques, modo pedes, multiformi ioculatoris et meretricis mentito simulacro machinatur. Unde cum quadam die id circa tota eius intentio uersaretur, de castris animaduersus insilientium peremptorios impetus sustinere non ualens, fugam apponit saluti, cum subito inter alios et ante alios animi et equi uelocitate Guillelmus frater capti dapiferi, miles facetus et armis strenuus, eum grauissime insectans impedire conatur. Quem cum ipse Hugo ipsa sui uelocitate singularem conspiceret, uibrato fraxino saepe in eum intendebat; sed quia timore consequentium moram facere non audebat, reciprocam fugam capiebat, hoc mire et egregie callens, quod si cum solo solus mora aliqua inire posset, animi audaciam aut duelli tropaeo aut mortis periculo mirabili fama declararet. Crebro etiam contigit ut uillas in uia sitas, et occurrentium hostium indeclinabiles impetus nullo modo euadere ualeret, nisi cum simulata fraude seipsum Garlandensem Guillelmum fallendo, Guillelmum autem Hugonem se sequentem conclamaret, et ex parte regis, ut eum tanquam hostem impedirent, inuitaret. His et aliis huiusmodi tam linguae cautela, quam animi strenuitate fuga lapsus, multos unus derisit. Rex autem nec hac nec alia occasione ab incepto obsidionis desistens, castellum coarctat, oppidanos terebrat, nec eos impugnare desistit, donec expugnatis clam militibus, quorumdam tamen oppidanorum machinatione, potenti uirtute ad deditionem coegit. Quo tumultu milites ad arcem fugientes, uitae, non captioni consuluerunt. Nam ibidem inclusi, nec se plene protegere, nec arcem exire quoquo modo ualuerunt, donec quidam caesi, plures sauciati, regiae maiestatis arbitrio succumbentes, tam se quam arcem non inconsulto domino suo exposuerunt. Sic uno facto pius et sceleratus eodem, dapiferum sibi, fratribus fratrem, Corboilensibus comitem, tam prudenter quam clementer restituit. De castello militum quosdam eorum bona depopulans exhaeredauit, quosdam diuturni carceris maceratione, ut terreret consimiles, affligens, durissime punire instituit. Talique uictoria coronae primitias contra aemulorum opinionem egregie Deo donante nobilitauit. [15] CAPUT XV. De colloquio inter regem Ludouicum et regem Anglorum Henricum habito apud Plancas Nimpheoli. Ea tempestate ad partes Northmannorum contigit deuenisse regem Anglorum Henricum, uirum fortissimum, pace et bello clarum. Cuius admirabilem et pene per uniuersum orbem declaratam excellentiam, ille etiam agrestis uates, Anglorum sempiterni euentus mirabilis spectator et relator Merlinus, tam eleganter quam ueraciter summo praeconio commendat, ac in eius laude uoce prophetica erumpens ex abrupto, ut uatum mos inoleuit: Succedet, inquit, leo iustitiae, ad cuius rugitum Gallicanae turres et insulani dracones tremebunt. In diebus eius aurum ex lilio et urtica extorquebitur, et argentum ex ungulis mugientium manabit. Calamistrati uaria uellera uestibunt, quia exterior habitus interiora signabit, pedes latrantium truncabuntur, pacem habebunt ferae, humanitas supplicium dolebit, findetur forma commercii, dimidium rotundum erit, peribit miluorum rapacitas, et dentes luporum hebetabuntur. Catuli leonis in aequoreos pisces transformabuntur, et aquila eius super montes Arauium nidificabit. Quae rota tanti et tam decrepiti uaticinii, usque adeo et personae strenuitati et regni administrationi adaptatur, ut nec unum iota, nec unum uerbum ab eius conuenientia dissentire ualeat, cum ex hoc etiam quod in fine de catulis eius dicitur, manifeste appareat filios eius et filiam naufragatos, et a maritimis piscibus deuoratos, et conuertibiliter physice transformatos, illius uaticinium pro certo uerificasse. Praefatus itaque rex Henricus Guillelmo fratri feliciter succedens, cum consilio peritorum et proborum uirorum regnum Angliae lege antiquorum regum gratanter disposuisset, ipsasque regni antiquas consuetudines ad captandam eorum beneuolentiam iureiurando firmasset, applicuit ad portum ducatus Northmannici, fretusque domini regis Francorum auxilio terram componit, leges recolit, pacem coactis imponit, nihil minus quam eruitionem oculorum, et celsitudinem furcarum, si rapiant, promittens. His igitur et huiusmodi promissionibus, et crebris promissionum redditionibus percussis, quia pollicitis diues quilibet esse potest, silet terra in conspectu eius, pacem seruant inuiti, feroci Danorum propagatione pacis expertes Northmanni, et in hoc ipso uatis agrestis oracula uerificantes. Perit enim miluorum rapacitas, et dentes luporum hebetantur, cum nec nobiles nec innobiles depraedari aut rapere quacunque audacia praesumunt. Quod autem dicit: Ad rugitum leonis iustitiae Gallicanae turres et insulani dracones tremebunt, huc accedit, quod fere omnes turres et quaecunque fortissima castra Northmanniae, quae pars est Galliae aut euersum iri fecit, aut suos intrudens, et de proprio aerario procurans, aut si dirutae essent, propriae uoluntati subiugauit. Insulani dracones tremuerunt, cum quicunque Angliae proceres, nec etiam mutire tota eius administratione praesumpserunt. In diebus eius aurum ex lilio, quod est ex religiosis boni odoris, et ex urtica, quod est ex saecularibus pungentibus, ab eo extorquebatur, hoc intendens, ut sicut omnibus proficiebat, ab omnibus ei seruiretur. Tutius est enim unum ut omnes defendat ab omnibus habere, quam non habendo per unum omnes deperire. Argentum ex ungulis mugientium manabat, cum ruris securitas horreorum plenitudinem, horreorum plenitudo argenti copiam, plenis scriniis ministrabat. Qua occasione et castrum Gisortium tam blanditiis quam minis a Pagano de Gisortio eum extorquere contigit, castrum munitissimum, situ loci compendiosum, quod ad utrumque terminum Francorum et Northmannorum fluuio gratae piscium fecunditatis, qui dicitur Etta, interfluente, antiquo fune geometricali Francorum et Danorum concorditer metito collimitat, ad irruendum in Franciam gratum Northmannis praebens accessum, Francis prohibens. Quod si facultas habendi suppeteret, nec minus rex Francorum rege Anglorum ipsa loci et immunitatis opportunitate iure regni appetere debuisset. Huius itaque repetitio castri inter utrumque regem subitum odii fomitem ministrauit. Unde rex Francorum cum ad eum pro redditione aut pro castri subuersione misisset, nec profecisset, notam rupti foederis opponens diem agendi statuit, locum assignat. Accumulantur interim, ut in talibus fieri solet, aemulorum maledictis excitata odia regum, nec dum licet pacantur, quomodo ad colloquium superbe et exose sibi occurrant, uires militares exaggerant. Collectis igitur magna ex parte Francorum regni proceribus, uidelicet Roberto Flandrensi comite cum quatuor ferme millibus militum, comite Theobaldo Palatino, comite Niuernense, duce Burgundionum, cum aliis quamplurimis; multis etiam archiepiscopis et episcopis, per terram Melluntensis comitis, quia adhaerebat regi Angliae, transeundo, depopulans, et incendiis exponens, talibus beneficiis futuro adulabatur colloquio. At ubi utrobique maximo collecto exercitu, uentum est ad locum uulgo nominatum Plancas Ninfeoli, ad castellum loco infortunatum, cui perhibet accolarum antiquitas, aut uix aut nunquam conuenientes pacificari, super ripam intercurrentis et communem transitum prohibentis amnis consedit exercitus. Consulte uero nobiliores et sapientiores electi Franci, per pontem tremulum et singulis et pluribus subitum minantem praecipitium ipsa sui uetustate transeuntes, Anglico regi diriguntur. Quorum qui referendam susceperat actionis causam, peritus orator, insalutato rege, ore comitum sic perorauit: Cum gloriosa domini regis Francorum liberalitate ducatum Northmanniae tanquam proprium feodum ab eiusdem munifica dextra uestra recepisset industria, inter alia et praeter alia hoc specialiter iureiurando firmatum constat de Gisortio et Braio, ut quocunque contractu uter uestrum obtinere posset, neuter haberet, cum infra quadraginta receptionis dies possessor pacti obnoxius ipsa castella funditus subuerteret. Quod quia non fecistis, praecepit rex et ut adhuc faciatis, et non factum lege competenti emendetis. Dedecet enim regem transgredi legem, cum et rex et lex eamdem imperandi excipiant maiestatem. Quod si quid horum uestrates aut dedixerint, aut dicere dissimulando noluerint, pleno duorum aut trium testimonio baronum lege duelli parati sumus approbare. Nec dum his expletis ad regem Franciae redierant, cum Northmanni eos insequentes regi assistunt, quidquid causam laedere poterat inuerecunde diffitentes, iudiciario ordine querelam agitare postulantes, cum nihil aliud praecipue attenderent, quam quod infecto paratae actionis negotio quacunque dilatione tantorum regni optimatum discretioni rei ueritas non pateret. Remittuntur cum eis primis potiores, qui etiam per comitem Flandrensem Robertum, Hierosolymitanum palaestritam egregium, rem uerificare audacter offerant, et lege duelli uerborum exaggerationem refutando, cui iustitia cedere debeat confligendo aperiant. Quod cum nec approbassent, nec conuenienter reprobassent, rex Ludouicus, ut erat magnanimus, et animo et corpore procerus, citissime dirigit qui regi hoc disiungant aut castrum subuertere, aut de fractae fidei perfidia contra se personaliter defendere: Age, inquiens, eius debet congressionis esse poena, cuius ueri et uictoriae debet esse et gloria. Arbitratus etiam de loco quidquid decentius potuit: Succedat, inquit, eorum exercitus a ripa fluminis, dum transuadari possimus, ut tutior eis locus maiorem offerat securitatem, uel si magis placet, nobiliores totius exercitus habeat singulariter concertandi obsides, dummodo ad nos, remoto agmine nostro, transire concedat. Neque enim aliter transuadari poterit. Quidam uero ridiculosa iactantia super praefatum tremulum pontem, cum statim corrueret, reges dimicare acclamabant. Quod rex Ludouicus tam leuitate quam audacia appetebat. Rex uero Anglorum inquit: Non est mihi tibia tanti, ut pro his et huiusmodi famosum et perutile mihi castrum superuacanee amittam. Et haec et alia inuectiua refutans: Cum uidero, inquit, dominum regem, ubi me defendere debeam non uitabo, cum quod offerebat loci impotentia abnegaret. Quo ridiculoso responso moti Franci, tanquam fortuna locorum bella gerat, currunt ad arma, similiter et Northmanni. Et dum utrique ad flumen accelerant, maximae stragis et calamitatis detrimentum sola accessus remouit impossibilitas. Quia uero sermone diem detinuerant, nocte instante illi Gisortium, nostri Caluum Montem remearunt. At ubi primo polo stellas aurora fugauit, Franci hesternae memores iniuriae, militiae insuper feruore matutini, uelocissimis equis uiam praeripiendo prope Gisortium congredi, irruentes, miro fastu, mira concertant audacia, et quantum praestent multo marte exercitati longa pace solutis, cum Northmannos per portam fatigatos intrudunt, edocere laborant. His et huiusmodi primordiis initiata guerra, per biennium pene continuata, grauius regem Angliae laedebat, cum uniuersam pene Northmanniae marchiam, sicut se ducatus extendit, multa militia, et sumptuosis stipendiis ad terrae defensionem circumcingebat. Rex uero Francorum antiquis et naturalibus castris et municipiis, gratuita Flandrensium, Pontiuorum, Vilcassinorum et aliorum collimitantium strenua impugnatione, terram incendiis, depopulatione agitare non desinebat. Cum autem Guillelmus regis Anglici filius regi Ludouico hominium suum fecisset, gratia peculiari et peculium eius praefato castro augmentauit; et hac eum occasione in pristinam gratiam reduxit. Quod antequam fieret, mirabilis eiusdem contentionis occasione, et exsecrabilis hominum perditio mirabili punita est ultione. [16] CAPUT XVI. XVI. De proditione facta in Rupe Guidonis a Guillelmo sororio eius, et de morte Guidonis, et cita ultione in eumdem Guillelmum. Supersistitur promontorio ardui littoris magni fluminis Sequanae horridum et ignobile castrum, quod dicitur Rupes Guidonis, in superficie sui inuisibile, rupe sublimi incaueatum, cui manus aemula artificis in deuexo montis raro et misero ostio, maximae domus amplitudinem rupe caesa extendit, antrum, ut putatur, fatidicum, in quo Apollinis oracula sumantur, aut de quo dicit Lucanus: ".... Nam quamuis Thessala uates Vim faciat fatis, dubium est quid traxerit illuc, Aspiciat Stygias an quod descenderit umbras". Hinc forsitan itur ad Manes. Cuius fautiosi diis et hominibus exosi oppidi possessor Guido bonae indolis adolescens, antecessorum nequitiae propagine rupta alienus, cum honeste et absque miserae rapacitatis ingluuie uitam degere instituisset, infausti loci interceptus calamitate, soceri sui nequioris nequissimi proditione detruncatus, et locum et personam morte inopinata amisit. Guillelmus siquidem gener eius genere Northmannus, proditor incomparabilis, ut putabatur familiaris et amicissimus eius, cum concepisset dolorem et peperisset iniquitatem, crepusculo cuiusdam Dominici diei nactus proditionis opportunitatem cum his qui deuotiores primi ad ecclesiam domui Guidonis partita rupe contiguam conueniebant, et ipse sed dissimiliter loricatus, sed cappatus cum proditorum manipulo conuenit, et dum alii orationi, ipse aliquando orare fingens, quo intraret ad Guidonem ingressu speculatus, eo quo Guido ostio intrare ecclesiam maturabat irrupit, exertoque gladio cum nequissimis sociis propria iniquitate debacchatus furit, imprudentem etsi non sentiret gladium, arridentem percutit, mactat et perdit. Quod nobilis ipsius coniux uidens, stupida genas et capillos muliebri ultione dilacerans ad maritum currit, mortem non curans, seipsa super eum corruens operit: Me, inquiens, me miseram, et sic mori meritam, potius, uilissimi carnifices, detruncate. Ictusque ac uulnera gladiatorum marito superposita excipiens: Quid in istos, ait charissime, deliquisti, sponse? Nonne et gener et socer amici indissolubiles eratis? Quaenam est insania? pleni estis mania. Quam cum per capillos retorquentes digladiatam, punctam, et pene toto corpore caesam auulsissent, uirum morte turpissima peremerunt, infantes quos inuenerunt Herodiana nequitia rupe allisos exstinxerunt. Cumque hac et illac frendentes debaccharentur, supina mulier leuans miserum caput, truncum maritum recognoscit, amore rapta qua potuit impotentia serpens more serpentis, se totam sanguineam contrectans, ad cadauer exanime deuenit, et quaecunque poterat ac si uiuo oscula gratissima porrigebat, et lugubri erumpens cantilena, qua poterat lugubres persoluens inferias, clamat: Quid reliqui mihi facis, charissime sponse? Nunquid hoc meruit iuxta me tua praedicabilis continentia? Nunquid hoc comparauit patris, aui, et ataui deposita nequitia? Nunquid uicinorum et pauperum domi penuriam reponens neglecta rapacitas? Haec ait, et lasso iacuit deserta furore. Nec erat qui totum mortuum et semiuiuam uno sanguine inuolutos sequestraret. Tandem uero, cum sceleratus Guillelmus eos sicut porcos exposuisset, saturatus humano sanguine more belluino subsedit, rupis fortitudinem plus solito admiratus approbat, quomodo potenter circumquaque rapiat, quomodo Francis et Northmannis pro uelle timorem incutiat, sero tamen deliberat. Deinde caput insanum per fenestram exponens, uocat natiuos terrae accolas, expers boni bona promittit, si ei adhaereant, quorum nec unus intrauit. Mane uero tanti et tam scelerati facti fama uolans non solum uiciniam, sed et remotos sollicitat. Quo Vilcassinenses uiri strenui et armis fortissimi grauissime exciti, circumquaque et militum et peditum singuli pro toto posse uires colligentes, quoniam timebant potentissimum regem Anglorum Henricum, praesidia proditoribus ferre, ad rupem festinant, decliuo rupis multos militum et peditum, ne quis intret aut exeat, opponunt, uiam ex parte Northmannorum locando exercitum, ne ferant praesidia, obtrudunt. Interim ad regem mittunt Ludouicum, fauctionem significant, et quid super his praecipiat consulunt. Qui regiae maiestatis imperio morte exquisita et turpissima praecipit puniri, mandat si oporteat suffragari. Cumque per aliquot dies exercitus consedisset, nefandus ille, augmentato de die in diem exercitu, timere coepit. Cumque quid suadente diabolo fecisset, eo docente animaduerteret, accitis quibusdam Vilcassini nobilioribus, quomodo pace in rupe remaneat, eis confoederetur, regi Francorum optime seruiat, promissionibus multis elaborat. Qui reiicientes, et proditionis ultionem improperantes, in hoc iam ipsum remissum impulerunt, ut si terram quamdam sibi adiurari facerent, et securitatem eundi darent, occupatam dimitteret eis munitionem. Quo iureiurando firmato, Francorum plures recepti sunt. Procrastinato autem eorum exitu, occasione praefata, cum in mane praeter iuratos aliqui intrarent, et alii alios sequerentur, inualuit clamor exteriorum, et ut proditores exponant, horribiliter uociferantur, aut faciant, aut similem proditorum poenam, tanquam consentientes, sortiantur. Qua audacia et timore renitentibus iuratoribus, qui non iurauerant in eos praeualendo, insilientes gladiis eos aggrediuntur, impios pie trucidant, membris emutilant, alios durissime euiscerant, et quidquid crudelius mitius reputantes, in eos exaggerant. Nec discredendum est diuinam manum tam celerem maturasse ultionem, cum et per fenestras uiui aut mortui proiiciuntur, et innumeris sagittis hericiorum more hispidi, cuspidibus lancearum in aere uacantes, ac si eos terra reiiciat, uibrantur. Hanc autem inusitato facto inusitatam reperiunt ultionem. Quod quia uecors uiuus fuerat, mortuus est excordatus. Cor siquidem extis ereptum, fraude et iniquitate turgidum, palo imponunt, ad repraesentandam iniquitatis uindictam multis diebus certo in loco infigunt. Cadauera uero tam illius quam quorumdam sociorum compositis cleiis, rastris et funibus superligata per fluuium Sequanae demittunt, ut si forte usque Rothomagum fluctuare non impediantur, proditionis ultionem ostentent, et qui Franciam momentaneo fetore foedauerant, mortui Northmanniam deinceps, tanquam natale solum, foedare non desistant. [17] CAPUT XVII. XVII. De eo quod fratri Philippo repugnanti castrum Meduntense et Montem-Leherii abstulit. Raritas fidei facit ut saepius mala pro bonis quam bona reddantur pro malis. Alterum diuinum, alterum nec diuinum, nec humanum: fit tamen. Qua nequitiae nota cum regis Ludouici Philippus frater de superdicta Andegauense, tam patris persuasione, cui nunquam restitit, quam blandis nobilissimae et bene morigeratae nouercae illecebris, honorem Montis Leberii et Meduntensis castri in ipsis regni uisceribus ab eodem obtinuisset, Philippus tantis ingratus beneficiis, recalcitrare nobilissimi generis fiducia praesumpsit. Erat enim Amalricus de Monteforti egregius miles, baro potentissimus, auunculus eius, Fulco comes Andegauensis, postea rex Hierosolymitanus, frater eius. Mater etiam his omnibus potentior, uiragoque faceta, et eruditissima illius admirandi muliebris artificii, quo consueuerunt audaces suis etiam lacessitos iniuriis maritos suppeditare : Andegauensem priorem maritum, licet toro omnino repudiatum, ita mollificauerat, ut eam tanquam dominam ueneraretur, et scabello pedum eius saepius residens, ac si praestigio fieret uoluntati eius omnino obsequeretur. Hoc etiam unum et matrem et filios et totam efferebat progeniem, ut si de regis ruina quacunque occasione contingeret, alter fratrum succederet, et sic tota consanguinitatis linea ad solium regni, honoris et dominii participatione, ceruicem gratantissime erigeret. Cum igitur praefatus Philippus, crebro submonitus, auditionem et iudicium curiae superbe refutasset, depraedationibus pauperum, contritione ecclesiarum, totius etiam pagi dissolutione rex lacessitus, illuc, licet inuitus, properauit, ut cum saepius tam frater quam sui fortissima militum manu multa iactantia repulsam promisissent, seipsos etiam a castro timidi absentauerunt. Quo rex expedite irruens, loricatus per medium castri ad turrim festinans, obsidione cinxit; dumque machinas impugnatorias mangunnella et fundibalaria inchoat instrumenta, non statim, sed post multos dies, cum de uita desperarent, eos ad deditionem coegit. Interim uero mater et auunculus Amalricus de Monteforti, alterius honoris, uidelicet Montis Leherii, formidantes amissionem, eumdem honorem Hugonii Creciacensi filiam Amalrici matrimonio copulantes contulerunt. Hoc regi unum peremptorium impedimentum opponere sperantes, ut tam ipsius honoris Castris quam Guidonis de Rupeforti fratris sui, ipsius quoque Amalrici usque in Northmanniam potestate, sine interpolatione extensa, uia impediretur; et praeter alias quas possent omni die inferre usque Parisium iniurias, etiam Drocas ire ei nullo modo permitteretur, Cum enim Hugo inito matrimonio illuc uelociter curreret, uelocius eum rex subsecutus est, cum eadem hora, eodem momento, ut comperit, Castras praefati honoris oppidum audacissime accelerauit. Unde meliores terrae spe liberalitatis suae et approbatae mansuetudinis sibi alliciens, nota tyrannidis et crudelitatis formidine eripit. Cumque ibi per aliquot dies alternatim Hugo ut haberet, rex ut non haberet, concertantes demorarentur, quoniam alia fallacia aliam trudit, hac Hugo deluditur cautela; quoniam consulte assistit Milo de Braio filius Magni Milonis, qui iure haereditario honorem repetens, prouolutus regis genibus flens et eiulans multis precibus pulsat regem, pulsat consiliarios, rogat suppliciter, ut regia munificentia honorem reddat, paternam haereditatem restituat, tanquam seruum aut inquilinum deinceps habeat, pro uoluntate utatur. Cuius lugubri postulationi rex condescendens, accitis oppidanis, iam etiam Milonem dominum offerens, ita eos ab omni illata retro molestia pacatos exhilarat, ac si lunam et stellas eis coelitus demisisset. Nec mora, cum subito Hugonem exire praecipiunt, si non citissime exeat, citissimum exitium promittunt, contra naturalem dominum nec fidem, nec sacramentum, sed potentiam aut impotentiam ualere minantur. Quo stupefactus Hugo fugam rapit, et se euasisse, non sua amisisse reputans pro momentaneo gaudio coniugii, longum repudii dedecus, nec sine magno incommodo equorum et supellectilis amissione asportauit, et quid cum hostibus contra dominum inire conferat, turpiter expulsus animaduertit. [18] CAPUT XVIII. Quomodo castrum Puteolense capto Hugone subuertit. Sicut bene fructificantis arboris gratissimus fructus aut stipitis transplantatione aut ramorum insertione odoriferum saporem restaurat, sic et iniquitatis et nequitiae exstirpanda propagatio de traduce multorum nequam, in uno conglutinata tanquam anguis angui, inter anguillas stimulans, natiua amaritudine tanquam absinthio potat. Cuius instar Hugo Puteolensis, uir nequam, et propria et antecessorum tyrannide sola opulentus, cum successisset in honore Puteoli (Le Puiset) auunculo Guidoni (pater enim eius mirae superbiae in primordio Hierosolymitanae uiae arma assumpserat), omni malitia patrissare semen nequam non desistebat; sed quos pater flagellis, patre nequior scorpionibus caedebat. Intumescens quippe, quod impune pauperes ecclesias, monasteria crudelissime oppresserat, eo usque pedem mouit, unde ceciderunt qui operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare. Cum ergo nec Regem omnium, nec regem Francorum magni duceret, nobilissimam Carnotensem comitissam, cum filio Theobaldo pulcherrimo iuuene et armis strenuo aggressus, terram eorum usque Carnotum depopulans, rapinis et incendiis exponebat. Nobilis uero comitissa cum filio aliquando, licet tarde et insufficienter, prout poterat, ulcisci nitebatur, nunquam tamen aut uix Puteolo a milliaribus octo seu decem appropinquabant. Tanta erat Hugonis audacia, tanta potestatiuae superbiae suppetebat facultas, ut eum pauci diligerent, multi seruirent, cum multi ad defensionem, quamplures ipsi etiam ad destructionem anhelarent. Magis enim timebatur, cum amabatur. Cum autem comes praefatus Theobaldus, per se parum, per regem multum proficere in Hugonem perpenderet, cum nobilissima matre, quae semper nobiliter regi seruire consueuerat, ad eum accelerat, ut opituletur multis precibus pulsat, multo seruitio eius opem meruisse repraesentat. Hugonis quaedam, patris, aui et atauorum opprobria reportat. Memorare, inquiens, domine rex, sicut decet regiam maiestatem, opprobrii et dedecoris, quod auus Hugonis patri tuo Philippo foedus periurio intulit, cum eum multas illatas iniurias ulcisci innitentem a Puteolo turpiter repulit, fastu nequissimae consanguinitatis, factiosae conspirationis exercitum eius usque Aurelianum fugauit, captum comitem Niuernensem, Lancelinum Baugenciacensem, milites pene centum, et quod hactenus inauditum erat, episcopos quosdam carcere suo dehonestauit. Addebat etiam improperando qua causa, qua origine in medio terrae sanctorum constructum ad tuitionem eius a uenerabili regina Constantia castrum non ab antiquo fuerat, quomodo etiam post totum sibi, nihil regi reliquum praeter iniurias fecerat. Modo, si placeret, quia Carnotensis, Blesensis et Dunensis exercitus copia, qua fretus resistere consueuerat, non solum deficeret, sed et ei officeret, castri subuersione et Hugonis exhaeredatione, et paternas et suas ulcisci posset facile iniurias. Quod si nec bene suas, nec meritorum punire uellet iniurias, Ecclesiarum oppressiones, pauperum depraedationes, uiduarum et pupillorum impiissimas uexationes, quibus et terram sanctorum, et terrae accolas dilapidabat, aut suas faceret, aut remoueret. Cum igitur talibus et pluribus pulsatus rex, his consulendis diem dedisset, Milidunum conuenimus. Ubi multi archiepiscopi, episcopi, clerici et monachi confluentes, quia eorum terras lupo rapacior deuorabat, clamabant, pedibus eius etiam nolentis accubabant, ut rapacissimum praedonem Hugonem compesceret, praebendas suas munificentia regum in Belsa, quae ferax est frumenti, seruitoribus Dei constitutas, de fauce draconis eripiat, terras sacerdotum non minus sub saeuitia Pharaonis solas emancipatas emancipare satagat, partem Dei, cuius ad uiuificandum portat rex imaginem, uicarius eius liberam restituat, suppliciter implorant. Quorum prece bono animo suscepta, nihil inconuenienter suscipiens, recedentibus praelatis Ecclesiae, archiepiscopo Senonensi, episcopo Aurelianensi, Carnotensi uenerabili Iuone, qui tentus fuerat carcere, quem coactus fecerat pingi in eodem castello multis diebus, consensu bonae memoriae abbatis Adae antecessoris nostri remisit me in Tauriacum, cui praeeram in Belsa, uillam Beati Dionysii utilem et fertilem, sed nullo modo munitam: praecipiens ut, dum ipse eum adhuc ad causam super his uocaret, uillae prouiderem, hominum suorum et nostrorum manu militari pro posse fulcitam, ne eam incendio dissolueret operam darem. Eam enim muniret, et sicut pater fecerat, castrum inde impugnaret. Quod cum nos, Deo auxiliante, militum et peditum copia bene aliquantisper temporis compleremus, consummato Hugonis per absentationem sui iudicio, rex ad nos Tauriacum magno cum exercitu deuenit, castrum abiudicatum ab illo Hugone repetiit. Nec mora, cum exire recusaret, rex maturat aggredi castrum, tam militarem quam pedestrem ei applicat exercitum, balistam multiplicem, arcum, scutum, et gladium, et bellum, ut uideres et ualeres mirari uicissim sagittarum imbrem, galearum fulgurantium superius scintillare multis ictibus ignem, scutorum subitam et mirabilem confractionem et perforationem, et ut impulsi sunt per portam in castrum, ab intus super nostros de propugnaculis et glande mirabilem et pene intolerabilem, etiam audacissimis deiici grandinem, trabium depositione, et sudium immissione incipere, non perficere repulsionem. Regales econtra fortissimo animi et corporis robore acerrime dimicantes, scutis confractis, ascellas, ostia, et quaeque lignea sibi praeponentes portae insistunt, carros etiam quos multa congerie siccorum lignorum adipis et sanguinis cito fomento flammis accendendis onerari feceramus (erant enim excommunicati, et omnino diabolici), portae in manu forti opponunt, ut et ipsis carris incendium inexstinguibile propinent, et seipsos opposito lignorum aggere tueantur. Cumque alii accendere, alii exstinguere periculose concertant comes Theobaldus aliunde, ea scilicet parte qua respicit Carnotum, magno et militari et pedestri exercitu castrum assiliens, inuadere memor iniuriarum festinat, et dum suos arduo ualli decliuo ascendere concitat, citus descendere, imo corruere dolet, quos caute quasi per nos serpere sursum cogit, deorsum supinos incaute praecipitari respicit: et utrum insequentibus molis spiritum exhalent, cognoscere satagit. Qui enim milites uelocissimis equis castri defensionem circuibant, manualiter glandi innitentes, inopinate dum superuenirent, caedebant, detruncabant, et ab alto fossati imo grauiter deiiciebant. Iamque manus dissolutae et debilitata genua assultum sopitum pene fecerant, cum ualida, imo omnipotens omnipotentis Dei manus tantae et tam iustae ultionis causam sibi omnino ascribi uolens, cum communitates patriae parochiarum adessent, cuiusdam calui presbyteri suscitauit fortitudinis robustum spiritum, cui contra opinionem humanam datum est possibile, quod armato comiti et suis contingebat impossibile. Velociter siquidem uilissimam ascellam sibi praeferens, fronte nudo ascendens ad sepem usque peruenit, et latendo sub his quae sepi erant aptatae, operturis, eas paulatim deponebat. Quod cum libere se facere gauderet, innuit haesitantibus et uacantibus in campo ut opem ferrent. Qui uidentes presbyterum inermem fortiter clausuram deiicere, armati insiliunt, secures et quaeque instrumenta ferrea clausuris apponentes secant, disrumpunt, et quod mirabile coelestis arbitrii signum fuit, ac si alterius muri Iericho cecidissent, eadem hora et regis et comitis exercitus ruptis claustris intrauerunt. Unde quamplures eorum, cum in neutram partem incursus hostium hinc et inde conuolantium uitare non possent, interceptos citissime grauiter affligi contigit. Reliqui uero, nec non et ipse Hugo, cum intus castellum muro cinctum tuto non sufficeret praesidio, in mota scilicet turre lignea superiori se recipit. Nec mora, cum se insequentis exercitus pila minantia abhorreret, percussus deditioni cessit, et captiuatus in propria domo cum suis, quantam superbia pariat ruinam miserrime compeditus animaduertit. Cum uero rex potitus uictoria nobiles captos praedam regiae maiestati idoneam eduxisset, cunctam castri supellectilem, et omnes diuitias publicari, castrumque incendio conflari imperauit. Turrim tantum incendere paucis diebus distulit, ea de causa, quod comes Theobaldus immemor beneficii tanti facti, quod nunquam per se adipisci ualeret, machinabatur marchiam suam amplificare, castrum erigendo in potestate Puteoli, quod de feudo regis fuerat, apud uillam quae dicitur Alona. Quod, cum rex omnino recusaret, comes pactum hoc offerebat per Andream de Baldamento terrae suae procuratorem ratiocinare. Rex uero ratione et lege duelli nunquam se pepigisse, per Ansellum dapiferum suum ubicunque secure uellent defendere. Qui uiri strenui multas huic praelio postulantes curias, nullam inuenerunt Subuerso ergo omnino praefato castro, nec non et Hugone in turre Castri-Landulfi incluso, Theobaldus comes fretus auunculi sui regis Anglici inclyti Henrici auxilio, regi Ludouico cum complicibus suis guerram mouet, terram turbat, barones suos pollicitis et donis subtrahit, et quidquid deterius reipublicae inuisus machinatur. Rex autem, ut erat uir militiae aptus, ulcisci in eum frequentabat, et cum multis aliis baronibus, tum auunculo suo comite Flandrense Roberto accito, uiro mirabili, Christianis et Sarracenis a primordio Hierosolymitanae uiae armis famosissimo, terram eius exponebat. Unde cum quadam die Meldensi ciuitati exercitum induxisset contra comitem, uiso eo, frendens in eum et suos insiliit, nec fugitiuos ueritus per pontem insequi, prosternit, et cum comite Roberto et caeteris regni optimatibus gladiis sponte decidente fluctibus inuoluit. Virum expeditum Hectoreos uideres mouere lacertos, super pontem tremulum giganteos impetus actitare, ingressu periculoso niti, permultis renitentibus uillam occupare. Quod nec interpositus magnus Maternae fluuius prohiberet, si trans flumen porta clausa non restitisset. Nec minus praeclaro facinore strenuitatis famam nobilitauit, cum Latiniaco exercitum mouens, obuianti militiae in grata pratorum planitie iuxta Pomponam arma conuertit, fugam celerem crebris affectare cogit colaphis. Qui cum pontis proximi artum formidarent introitum, alii se influctuare grauissimo mortis periculo, timide consulentes uitae non timuerunt. Alii seipsos pontem praeripiendo calcantes arma reiiciunt, et hostibus sibi hostiliores, dum insimul omnes uolunt, uix unus pontem ingreditur Dumque tumultuosus eos confundit impetus, quanto festinant, tanto plures demorantur, et fit exinde ut nouissimi primi, et primi fiant nouissimi. Quia tamen pontis ingressus fossato cingebatur, praesidio eis erat quia regii quirites nisi unus post alium eos insequi non ualebant, nec sic etiam sine magno sui dispendio, cum multi niterentur, pauci pontem prendere poterant Qui autem quocunque modo intrabant, saepius aut suorum aut nostrorum turba turbata inuiti genu flectebant, et resilientes alios idem facere cogebant. Insecutus autem eos rex cum suis multa strage urgebat, quos offendebat conterebat: quos conterebat, tam gladii impressione quam fortissimi equi impulsione Maternae fluuio ingurgitabat. Verum sicut inermes leuitate fluctuabant sui, sic et loricati pondere suo graues semel mersi ante trinam demersionem comitum suffragio retrahuntur, rebaptizatorum opprobrium, si talis esset occasio, referentes. His autem et huiusmodi rex comitem angarians molestiis, terras eius, ubi tam in Briensi quam in Carnotensi pago demolitur, nec eius praesentiam plus absentia, nec absentiam plus praesentia appretiatur. Cumque comes insufficientiam et inertiam suorum formidaret, regi barones suos subripere callet, donis et promissis eos alliciens, et diuersarum querimoniarum spem restitutionis antequam cum rege faciat pacem repromittens. Inter quos Lancelinum Bulensem Domnimartini dominum, paganum de Monte-Gaio, quorum terra quasi in biuio posita securum agitandi Parisium porrigeret accessum, obligauit. Hac eadem causa Radulfum de Balgenciaco, cum coniugem germanam cognatam regis Hugonis Magni filiam (Mathildem) haberet, illexit: et utile praeponens honesto, ut prouerbialiter dici solet, stimulus anum accelerat, multa stimulatus anxietate nobilem sororem incestuoso matrimonio Miloni de Monte-Leherii, cui supra memorauimus regem castrum reddidisse, irreuerenter copulauit. Quo facto et commeantium interrupit opportunitatem, et tanquam in ipso medio Franciae conclaui procellarum et guerrarum locauit antiquam importunitatem. Et dum cum eo cognatos Hugonem de Castelloforti, Creciacensem, et Guidonem de Rupeforti subripit, pagum Parisiensem et Stampensem, si militia non prohibeatur, guerris exponit. Et dum comiti Theobaldo et Briensibus, et Trecensi patruo Hugoni et Trecensibus contra Parisienses et Siluanectenses citra Sequanam, Miloni ultra, patulus aperitur accessus, subripitur patriae ab alio aliis suffragari. Similiter et Aurelianensibus, cum Carnotenses, Dunenses, et Brienses suffragio Radulfi Balgenciacensis nullo opposito arcebantur. Rex uero saepius supra dorsum eorum fabricabat, cui nec Angliae, nec Nortmanniae opum profusio parcebat, cum inclytus rex Henricus toto nisu, tota opera terram eius impugnabat, qui tantum his percellebatur, quantum si flumina cuncta minentur pelago subducere fontes. [19] CAPUT XIX. XIX. De liberatione eiusdem. XX. De impugnatione Tauriaci, et restitutione Puteoli. Interea contigit decedere Curboilensem comitem Odonem, hominem non hominem, quia non rationalem, sed pecoralem, filium Buchardi superbissimi comitis. Qui tumultuosus, mirae magnanimitatis, caput sceleratorum, cum ad regnum aspirans quadam die arma contra regem assumeret, gladium de manu porrigentis recipere refutauit, astanti coniugi comitissae inuectiue sic dicens: Praebe, nobilis comitissa, nobili comiti splendidum ensem laetabunda; quia qui comes a te recipit, rex hodie tibi reddet. Verum econtrario, Deo disponente, contigit, ut nec quod erat, nec quod esse uolebat, diem excederet; cum eadem die lancea percussus comitis Stephani ex parte regis dimicantis, regno pacem firmauerit, et se et suam guerram ad inferni nouissima infinite debellando transtulerit. Mortuo itaque filio Odone comite, comes Theobaldus cum matre, et per Milonem, et per Hugonem, quibuscunque poterant donis et datis, et pollicitis, omnimodam dabant operam, ut si hoc cum collateralibus castrum obtinere possent, regem omnino euiscerarent. Econtra rex et sui eos refellendo, cum multo et sumptuoso labore ad obtinendum insudasset, absque praefati Hugonis deliberatione, quia comitis nepos erat, minime potuit. Data igitur his explendis die et loco patenter malorum praesago, scilicet apud uillam episcopi Parisiensis Moussiacum cum conuenissemus, et in parte nociua, et in parte iuuatiua foret eius deliberatio, quia non potuimus quod uoluimus, uolumus quod potuimus. Abiurato siquidem ab eo Curboilo castro, cuius se haeredem iactabat, abiurauit nobis omnibus omnes angarias, omnes tallias, omnes uexationes omnium ecclesiarum et monasteriorum possessionum, et datis obsidibus pro his omnibus, et quod Puteolum nunquam absque domini regis firmaret uoluntate, perfidia, non arte delusi rediuimus. [20] CAPUT XX. XX. De impugnatione Tauriaci, et restitutione Puteoli. Nec mora, cum nec dum congelatum, sed liquidum et recens adhuc sacramentum floccifieret, Hugo longa exasperatus captione instar canis diu catenati, qui concepta et retenta longo tempore in uinculis insania, solutus intolerabiliter desaeuit; excatenatus mordet, et discerpit; haud secus Hugo congelatam liquefaciens nequitiam, stimulat, mouet, ad fraudem accelerat. Confoederatus igitur regni defoederatis, uidelicet Palatino comiti Theobaldo, et egregio regi Anglorum Henrico, cum dominum regem Ludouicum in Flandriam pro regni negotiis profecturum accepisset, collecto quantocunque equitum et peditum potuit exercitu, Puteolum castrum restituere deliberat, adiacentem pagum aut euersum iri, aut sibi subiicere maturat. Transiens igitur quodam Sabbato per euersum castrum, ubi tamen publicum regis permissione patebat forum, mirabili fraude hic securitatem praecone uociferante iureiurando spondebat, ibidem quos ditiores addiscere poterat inopinato carceri detrudebat, et ut bellua frendens, et quidquid occurrebat discerpens, Tauriacum uillam beati Dionysii munitam cum comite Theobaldo euertere funditus festinat. Qui pridie nos conueniens, doli et nequitiae gnarus, multa prece ut pro eo ad dominum regem intercedere eadem die transiremus, obtinuerat, absentia nostri uillam absque difficultate arbitratus ingredi, aut si ei resistitur, omnino delere. Verum qui in parte Dei et beati Dionysii munitionem intrabant, et Dei auxilio et loci praesidio munitis propugnaculis tam uiriliter quam audacissime resistebant. Nos autem citra Curboilum uenientes, cum domino regi, qui iam rei ueritatem a Nortmannia acceperat, occurreremus citissime inquisita aduentus nostri causa, simplicitatem nostram derisit, et cum multa indignatione Hugonis fraudem aperiens ad suffragandum uillae uelocissime remisit. Et dum ipse Stampensi uia exercitum colligens, nos rectiori et breuiori Tauriacum dirigimur : hoc unum multo et frequenti intuitu a longe assumentes, nec dum occupatae munitionis argumentum, quod tristega turris in eadem munitione longa planitie supereminens apparebat, quae capta munitione illico igne hoste solueretur. Et quia hostes totam uiciniam rapiendo, deuastando, occupabant, neminem occurrentium donis etiam aut promissis nobiscum ducere poteramus. Unde quanto pauciores, tanto securiores, iam sole in uesperum declinante, cum quia hostes nostros tota die impugnantes expugnare non ualerent, fatigati parum substitissent, nos ac si essemus de eorum consortio, speculata opportunitate, non sine magno periculo per medium uillae irruentes; quia quibus innueramus in propugnaculis nostrates portam, citissime Domino annuente intrauimus. Qui nostra exhilarati praesentia Sabbata hostium deridebant, multisque conuiciis et opprobriis lacessentes, ad reciprocum assultum me inuito et prohibente reuocabant. Verum ut me absente, sic et praesente, et defensores et defensionem diuina manus protexit. Cumque nostrorum pauci de paucis, eorum multi de multis uulnerati deficerent, alii multiplici suorum lectica deportantur, alii raro uilissimo terrae aggere retrusi, cras aut post cras morsibus luporum exponendi reponuntur. Nec dum Puteolum repulsi redierant, cum Guillelmus Garlandensis, et de familia regis quamplures promptiores et ualidiores armati, uillae suffragari accelerant; eos circa inuenire ad ostentandam regiae militiae audaciam toto animo praeoptant. Quos ipse dominus rex statim in aurora subsecutus, cum eos per burgum hospitatos audisset, uotiuam in hostes parabat ultionem, tanto hilaris, tanto laetabundus, quanto eos subita strage, inopinata ultione inopinatam iniuriam strenue ulcisci contingeret. Verum hostes cognito eius aduentu mirabantur factionem adeo celatam ei innotuisse, iter Flandrense subito postposuisse, ad suffragandum non tam celeriter uenisse, quam euolasse. Cumque nihil aliud audentes castri restitutioni insistunt, rex propinquum pro facultate colligit exercitum; multis enim eum in locis guerra urgebat. Cumque instante die Martis exercitum eduxisset, acies componit, duces praeponit, sagittarios et balistarios loco suo opponit, et pedetentim castro adhuc imperfecto appropinquans, quoniam audierant comitem Theobaldum se iactitasse contra eum in campo dimicare, consueta magnanimitate pedes armatus inter armatos descendit, equos remoueri iubet, quos descendere secum fecerat ad audaciam inuitat, ne flectantur sollicitat, ut fortissime dimicent clamat. Quem cum adeo strenue uenientem hostes et uiderent et formidarent: ueriti castri procinctum exire, timide, sed caute, elegerunt infra quemdam fossatum antiquum diruti castri acies componere, ibique exspectare, in hoc callentes, ut cum regis exercitus fossatum inniteretur conscendere, illic resistere, acies ordinatae exordinarentur, exordinatae uacillarent. Quod magna de parte contingere contigit. Primo enim congressionis impetu cum regii quirites multa caede, mira audacia, a fossato eos sicut uictos propulissent, exordinatis aciebus eos indifferenter insequentes agitabant. Interea Radulfus Baugenciacensis, uir magnae sagacitatis et strenuitatis, idipsum quod contigit prius formidans, exercitum celauerat in parte castri, altitudine cuiusdam ecclesiae, et opacitate uicinarum domorum incognitum: qui cum fugitiuos suos iam per portam exire uideret, pausatum exercitum lassatis regiis militibus opponit, grauissime impetit. Qui autem gregatim fugabant, loricarum et armorum grauitate pedes grauati, ordinatam equitum aciem uix sustinere ualentes, per occupatum fossatum cum pedite rege post innumeros ictus, post longam alternatim dimicationem retrocesserunt: quantum sapientia praestet audaciae, licet sero adnimaduertentes, cum si eos ordinati in campo exspectarent, uoluntati suae eos omnino subiugarent. Verum, cum acierum confusione soluti, nec equos suos reperirent, nec quid facerent deliberarent, rex non suo, sed alieno insidens equo, animosus resistebat, clamosus reuocabat, nominatim audaciores, ne fugerent sollicitabat. Ipse autem inter hostiles cuneos exserto gladio, quibus poterat praesidio erat, fugaces refugabat, et ultra quam deceret maiestatem miles emeritus militis officio, non regis, singulariter decertabat. Cum autem corruere exercitum equo lassato solus prohibere non ualeret, adest armiger, qui proprium reducit dextrarium, cui citissime insiliens uexillum praeferens cum paucis in hostes regreditur, plures suorum captos mira strenuitate eripit, quosdam hostium ualidissimo impetu intercipit, et ne ulterius laedant exercitum, ac si Gades Herculis offendant, aut magno Oceano arceantur, refugos repellit, quibus priusquam Puteolum regrediantur, quingentorum militum Nortmannorum, aut amplior occurrit exercitus: qui si maturius uenissent, exercitu corruente, maius damnum inferre fortassis potuissent. Cumque regis exercitus circumquaque dispersus, alii Aurelianum, alii Stampas, alii Piuerim tetendissent, rex Tauricum fatigatus deueniens, pulsus ut armentis primo certamine taurus explorat cornua truncis, et fortissimo pectore robur recolligens in hostem per ferrum magni securus uulneris exit: haud secus rex exercitum reuocans strenuitati reformat, audaciam reparat, exercitus ruinam stultitiae, non imprudentiae reputat. Ineuitabiliter his aliquando militiam subiacere reportat, tanto ferocius et audacius, si opportunitas condonet dimicare, iniuriam illatam punire, tam blanditiis quam minis excitare laborat. Et dum tam Franci, quam Nortmanni castri restitutioni insistunt (aderat enim cum Theobaldo comite et exercitu Nortmannorum, et Milo de Monte-Leherii, et tam Hugo Creciacensis, quam frater eius Guido comes de Rupeforti, qui mille trecenti milites obsidionem Tauriaco minabantur): rex nullo timore flectebatur, quibus poterat nocte et die lacessere iniuriis nitebatur, ne uictualia longe quaeritarent refragabatur. Restituto itaque castro continua septimana, cum recedentibus quibusdam Nortmannorum comes Theobaldus cum exercitu multo remansisset, recollecto robore rex bellicum mouet apparatum, in manu forti Puteolum regreditur, hostem obuiantem conterit, per portam dimicando, et illatam iniuriam ulciscendo, castro recludit, militum praesidia ne exeant reponit, antiquam antecessorum suorum destitutam motam castro iactu lapidis propinquam occupat, castrum supererigit, miro labore, mira anxietate, si trabes iuncti clausuris non erigentur contra, fundibalariorum, balistariorum, sagittariorum emissa pericula sustinentes, grauissime quidem, cum qui eos angebant infra septa castri securi extra iaculantes, nullam meriti mali hostium horrerent uicissitudinem. Flagrat aemula uictoriae interiorum et exteriorum periculosa concertatio, et qui laesi fuerant regii quirites acerrime laedere iniuriarum memores contendunt, nec ab incoepto desistunt, donec subitam, ac si factatam munitionem multo milite, multa armatura munierunt: certi mox ut recesserit rex, aut loci proximi importunitate se audacissime defendere, aut hostium saeuissimo gladio miserrime interire. Rediens itaque Tauriacum, uiresque recolligens alendo exercitui in praefata mota modo clam cum paucis, modo palam cum multis, per medias hostium acies, uictualia tam periculose quam audacter deferebat; donec quia Puteolenses, propinquitatis importunitate eos intolerabiliter urgentes obsidionem minabantur, rex quominus castra mouit, Yonis-uillam fere uno milliario Puteolo propinquam occupat, inopinate palo et uimine curiam interiorem cingit. Dumque exercitus extra tentoria figit, Palatinus comes Theobaldus collecto quantocunque potuit et suorum et Nortmannorum exercitus robore, impetu ualidissimo in eos irruit imparatos, necdum munitos tam repellere, quam prosternere animatur. Cui cum rex armatus extra obuiasset, uicissim in campo grauissime dimicatur, indifferenter tam lanceis, quam gladiis, potius de uictoria, quam de uita agitur, de tropaeo quam de morte consulitur. Ubi mirabilis audaciae uideres experimentum, quoniam cum exercitus comitis ter tantum exercitu regis numerosior milites regis in uillam retrusissent, rex ipse cum paucis, uidelicet nobilissimo comite Viromandensi Radulfo consanguineo suo, Drogone Montiacensi, duobus aut tribus aliis, dedignatus uillam timore regredi, memor pristinae uirtutis, elegit hostium impetus armatorum grauissimos; et pene innumerabiles ictus sustinere, quam si coactus uillam intrare cogatur, propriae strenuitati, et regis excellentiae derogare. Cumque comes Theobaldus, iam se uictorem arbitratus, tentoria praefati Viromandensis comitis detruncare multa audacia inniteretur, assistit ei comes mira uelocitate, qui ei improperans nunquam hactenus Brienses contra Viromandenses talia praesumpsisse, irruit in eum, multoque conatu illatae iniuriae uicem rependens, fortissime repellit. Cuius tam uirtute quam clamore regii exhilarati quirites in eos insiliunt, toto animo eorum sanguinem sitientes aggrediuntur, caedunt, dehonestant, et usque Puteolum, etiamsi porta sorderet, multis eorum retentis, pluribus interemptis, coactos retruserunt; et, ut se habeat belli dubius euentus, qui prius se uictores arbitrabantur, erubescunt uictos, dolent captos, deplorant interemptos. Cumque rex deinceps in eos praeualeret, comes autem tanquam de summo rotae exorbitans declinando deficeret post longam sui et suorum defatigationem, post intolerabilem et consumptiuam sui suorumque depressionem, quoniam quotidie regis et suorum inualescebat fortitudo, et regni optimatum in comitem indignantium frequentatio, praefatus comes nactus recedendi occasionem, hesterni uulneris susceptione regi nuntios delegat, intercessores mittit, ut eum dominus rex secure Carnotum redire concedat suppliciter efflagitat. Cuius petitioni rex, ut erat dulcis, et ultra humanam opinionem mansuetus, condescendens, cum multi dissuaderent, ne hostem illaqueatum uictualibus deficientibus dimitteret, ne deinceps repetitas iniurias sustineret, relicto tam castro Puteolo, quam Hugone arbitrio regis, comes Carnotum spe uana frustratus recessit, et quod felici principio incoepit, infausto fine terminauit. Rex uero non tantum Hugonem Puteolensem exhaeredauit, quam etiam castrum Puteoli, dirutis moeniis et effossis puteis, tanquam locum diuinae maledictioni patulum subuertens deplanauit. [21a] CAPUT XXI. De reciproca eius proditione. Sed et alia uice longo post tempore, cum in gratiam regis multis obsidibus, multis sacramentis reductus esset, iterata fraude recalcitrans, et docilis Scillam scelerum uicisse magistrum: iterato a rege obsessus, iterato exhaeredatus, cum dapiferum eius eius Ansellum Garlandensem baronem strenuum propria lancea perforasset, natiuam et assuetam dediscere proditionem non ualuit, donec uia Hierosolymitana, sicut et multorum nequam aliorum, eius omni ueneno inflammatam nequitiam uitae ereptione exstinxit. Cum igitur ad pacis confoederationem inter regem Angliae et regem Galliae et comitem Theobaldum, tam regni optimates quam religiosi uiri operam commodarent, iusto eorum arbitrio, qui contra regnum conspirantes ad propriorum recuperationem querelarum, tam regem Angliae, quam comitem Theobaldum obligauerant, guerra consumpti, pace nihil lucrantes, quid fecerint, digna tandem sententia animaduertunt. Cum Lancelinus comes Domnimartini querelam Beluacensis conductus sine spe recuperandi amiserit, paganus de Monte-Gaio, querela castri Liuriaci deceptus, cum uno mense idem castrum clausura dirutum, sequente uero multo fortius pecunia regis Anglici restitutum praecordialiter doluerit; Milo uero de Monte-Leherii gratissimum de sorore comitis coniugium occasione parentelae dolens et gemebundus amisit, nec tantum honoris et gaudii in receptione, quantum in diuortio dehonestationis et tristitiae suscepit. Quod quidem egregie factum uirorum iudicio ex ea canonum auctoritate assumptum est, ubi haec habetur sententia: obligationes contra pacem in irritum omnino reducantur. Quia fortissima regum dextera officii iure uotiuo reprimitur tyrannorum audacia, quoties eos guerris lacessiri uident infinite, gratulanter rapere, pauperes confundere, ecclesias destruere, interpolata licentia, qua si liceret semper insanius inflammantur, malignorum instar spirituum, qui quos timent perdere magis trucidant, quos sperant retinere omnino fouent, fomenta flammis apponunt, ut infinite crudelius deuorent. Thomas siquidem de Marna homo perditissimus, Ludouico rege supradictis et multis aliis guerris attendente, pagum Laudunensem, Remensem, Ambianensem, diabolo ei prosperante, quia stultorum prosperitas eos perdere consueuit, usque adeo dilapidauerat, furore lupino deuorauerat, ut nec clero ecclesiasticae ultionis timore, nec populo aliqua humanitate pepercerit, omnia trucidans, omnia perdens etiam, Sancti Ioannis Laudunensis monasterio sanctimonialium duas uillas peroptimas eripuerit, fortissima castella Creciacum et Nouigentum, uallo mirabili, altis etiam turribus tanquam proprias munierit et sicut draconum cubile, et speluncam latronum adaptans, totam fere terram tam rapinis, quam incendiis immisericorditer exposuerit. Cuius intolerabili fatigata molestia, cum sederet Beluaci generali conuentu Gallicana Ecclesia, ut in hostes ueri Sponsi Iesu Christi hic etiam iudicii primordia, et damnatiuam promulgare incipiat sententiam, uenerabilis sanctae Romanae Ecclesiae legatus Cono Praenestinus episcopus innumerarum pulsatus molestia querelarum, ecclesiarum, pauperum, et orphanorum deuexationum eius tyrannidem mucrone beati Petri, anathemate scilicet generali detruncans, cingulum militarem ei licet absenti decingit, ab omni honore tanquam sceleratum, infamatum, Christiani nominis inimicum omnium iudicio deponit. Tanti itaque concilii rex exoratus deploratione, citissime in eum mouet exercitum, et clero cui semper humillime haerebat comitatus, Creciacum munitissimum castrum diuertit, armatorum potentissima manu, quin potius diuina, inopinate castrum occupat: turrim fortissimam, ac si rusticanum tugurium expugnat, sceleratos confundit, impios pie trucidat, et quos quia immisericordes offendit, immisericorditer detruncat. Videres castrum ac si igne conflagrari infernali, ut fateri non differres, "Pugnabit pro eo orbis terrarum contra insensatos". Hac igitur potitus uictoria, successus urgere suos promptus cum ad aliud castrum nomine Nouigentum tetendisset, adest qui ei referat: Nouerit serenitas tua, domine mi rex, in hoc scelerato castro sceleratissimos illos demorari, qui solo inferorum loco digni erant, illi, inquam, qui occasione iussu uestro amissae Communiae non solum ciuitatem Laudunensem, sed et nobilem matris Domini cum multis aliis ecclesiam igne succenderunt; nobiles ciuitates fere omnes, eo quod uera fide suffragari domino suo innitebantur episcopo, tam causa quam poena martyrizauerunt, ipsum episcopum Galdricum uenerabilem Ecclesiae defensorem, non ueriti manum mittere in christum Domini, crudelissime interfecerunt, bestiis nudum et auibus in platea exposuerunt, digitum cum annulo pontificali truncauerunt, et cum ipso suo nequissimo persuasore Thoma turrim uestram ad uestri exhaeredationem occupare concertauerunt. Dupliciter ergo rex animatus sceleratum aggreditur castrum, disrumpit instar inferorum poenalia et sacrilega loca, innocentes dimittens, et noxios grauissime puniens. Unus multorum iniurias ulciscitur, quoscunque homicidarum nequissimorum offendit, iustitiae sitibundus, miluorum, coruorum, et uulturum rapacitati pastum generalem exhibens, et patibulo affigi praecipiens, quid mereantur, qui in christum Domini manum mittere non uerentur, edocuit. Subuersis ergo adulterinis castellis, easdem uillas Sancto Ioanni restituens, ciuitatem Ambianensem regressus turrim eiusdem ciuitatis Adae cuiusdam tyranni ecclesias et totam uiciniam dilapidantem obsedit, quam fere biennali coarctans obsidione ad deditionem defensores cogens expugnauit, expugnatam funditus subuertit, eiusque subuersione pacem patriae regis fungens officio, qui non sine causa gladium portat, gratantissime reformauit, et tam ipsum praefatum Thomam nequissimum, quam suos, domino eiusdem ciuitatis perpetualiter exhaeredauit. Ne igitur quacunque terrarum parte locorum angustiis uirtus regia coarctari uideatur (scitur enim longas regibus esse manus), accelerat ad eum de finibus Bituricensium uir peritus linguaeque uenalis, Alardus Guilebaldi, qui satis rhetorice priuigni sui querelam deponens, domino regi humillime supplicat, rogans quatenus nobilem baronem Haimonem nomine, Variam-uaccam cognomine, Burbonensem dominum, iustitiam recusantem, imperialiter in ius traheret: nepotem maioris fratris, Erchembaldi scilicet filium, exhaeredantem tam praesumptuosa audacia compesceret, et Francorum iudicio, eorum quis quid habere debeat determinaret. Rex itaque tam amore iustitiae, quam ecclesiarum et pauperum miseratione, ne hac occasione guerrarum malitia pollulante pauperes deuexati alienae superbiae luerent poenam, cum praefatum Haimonem frustra in causam uocari fecisset (recusabat enim de iustitia diffidens) nulla remissus uoluptate, aut pigritia, ad partes Bituricensium cum exercitu multo tetendit. Germiniacum (Germigny) eiusdem Haimonis munitissimum castrum diuertens, multo conflictu impugnare contendit. Videns autem praefatus Haimo nullo modo se posse resistere, iam et personae et castri spe sublata, hanc solam salutis suae reperiens uiam, pedibus domini regis prostratus, et multorum admiratione saepius reuolutus, ut in eum misericorditer ageret efflagitans, castrum reddit, seipsum regiae maiestatis arbitrio totum exponit, et quanto superbius se subduxerat, tanto humilius his edoctus iustitiae se reduxit. Rex uero retento castro, et eodem Haimone in Francia causae reducto, Francorum iudicio aut concordia auunculi et nepotis litem tam iustissime quam piissime diremit, multorumque oppressiones et labores sumptuoso sudore consumpsit. Haec et his similia in partibus illis crebro clementissime pro quiete ecclesiarum et pauperum patrare consueuit, quae quia si stylo traderentur, taedium generarent, supersedere dignum duximus. Habet effrenis elatio hoc amplius superbia, ut cum haec superioritatem, illa nihilominus dedignetur paritatem: cui illud conuenit poeticum: "Nec quemquam sufferre potest Caesarue priorem, Pompeiusue parem..." Et quoniam omnis potestas impatiens consortis erit, rex Francorum Ludouicus, ea qua supereminebat regi Anglorum ducique Nortmannorum Henrico sublimitate, in eum semper tanquam in feodatum suum efferebatur. Rex uero Anglorum, et regni nobilitate, et diuitiarum opulentia mirabili, inferioritatis impatiens, suffragio nepotis Theobaldi Palatini comitis, et multorum regni aemulorum ut eius dominio derogaret, regnum commouere, regem turbare nitebatur. Reciprocatur ergo inter eos antiquarum guerrarum recidiua malitia, dum rex Angliae cum comite Theobaldo, quoniam eos Nortmannici et Carnotensis pagi concopulabat affinitas; proximam regis marchiam impugnare concertant; comitem Moritoilensem Stephanum, alterius fratrem, alterius nepotem, ad alias partes; uidelicet Briensium, cum exercitu transmittunt, formidantes ne absentia comitis terram illam subito rex occuparet. Qui nec Nortmannis, nec Carnotensibus, nec etiam Briensibus parcere sustinebat, cum in utrorumque medio tanquam in circino positus, modo in istos; modo in illos terrarum dissipatione, crebro etiam conflictu regiae maiestatis animositatem declarauerit. Verum quia Nortmannorum marchia, tam regum Anglorum, quam Nortmannorum ducum nobili prouidentia, et nouorum positione castrorum, et inuadabilium fluminum decursu extra alias cingebatur, rex quia his callebat transitum in Nortmanniam sibi affectans, cum pauca militum manu; ut secretius agendis prouideat, ad eamdem marchiam contendens, uiros caute praemittit, qui tanquam uiatores loricati sub cappis et gladiis cincti, publica uia descendentes ad uillam quae dicitur Vadum-Nigasii, uillam antiquam, patulum et gratum Francis praebere paratam ad Nortmannos accessum; quae Ettae fluuio circumfluente cum in medio sui tutum praebeat, extra inferius et superius longe prohibet transitum, subito cappas deponunt, gladios exponunt, accolas animaduertentes et armis grauissime insistentes fortissime resistendo repellunt, cum subito rex iam pene lassatis per decliuum montis periculose accelerans opem opportunam ferre praecipitat, tam uillae atrium quam munitam turre ecclesiam non sine suorum damno occupat. Cumque regem Angliae prope cum exercitu multo, ut semper consueuit, comperisset, barones suos asciscit, adiurando ut se sequantur inuitat. Aduentare festinant comes Flandriae Balduinus apprime militaris, elegans iuuenis et facetus, comes Andegauensis Fulco, multique regni optimates, qui rupta Nortmanniae clausura, dum alii uillam muniunt, alii terram longa pace opimam tam rapinis quam incendiis exponunt, et quod insolitum fuerat, praesente rege Anglorum circumquaque deuastantes intolerabiliter confundunt. Interea idem rex Angliae castelli apparatum multa instantia praeparat, operosos sollicitat, et dum rex suum praesidio militum munitum relinquit, ipse suum proximo monte erigit castrum, ut exinde militari copia balistariorum et sagittariorum repulsione et cibaria terrae eis excuteret, pro his terram suam iugi necessitate confundere coarctaret. Cui rex Francorum iaculata retorquens, absque mora uicem reddit, cum subito collecto exercitu, sicut qui tesseris ludit in aurora remeans, nouum illud castrum quod uulgo nominabatur Malesessum, uirtuose aggreditur, multo conatu, multa grauissimorum ictuum donatione et receptione (tali enim foro tale uulgo soluitur teloneum) uiriliter suppeditat, diripit, et pessundat, et ad regni excellentiam, et oppositi contumeliam, quidquid machinatum inde fuerat uera uirtute dissoluit. Et quoniam nulli fortuna aliquando parcit potestatiua, cum dicatur: "Si fortuna uolet, fies de rhetore consul, Si uolet haec eadem, fies de consule rhetor". Rex Angliae post longos et mirabiles placidissimae prosperitatis successus, quasi de summo rotae descendens, mirabili et infausto rerum angariatur euentu: cum ex hac parte rex Franciae, ex parte Pontiuorum Flandriae affinitate comes Flandrensis, ex parte Cenomanorum comes Fulco Andegauensis, omnino eum turbare, omnino eum aggredi, tota uirtute contenderunt. Qui nec exteriorum tantum, sed interiorum hominum suorum, Hugonis uidelicet Gornacensis, comitis Oensis (Henrici I), comitis Albemarlensis (Stephani), et multorum etiam aliorum lacessiebatur guerrarum iniuriis. Qui ad cumulum mali intestino malitiae deuexabatur dispendio, cum et camerariorum et cubiculariorum, priuata factione perterritus, saepe lectum mutaret, saepe nocturno timori uigiles armatos multiplicaret, ante se dormientem scutum et gladium omni nocte constitui imperaret; horum uero unus Henricus nomine familiarium intimus, regis liberalitate ditatus, potens et famosus, famosior proditor, tam horribili factione deprehensus, oculorum et genitalium amissione, cum laqueum suffocantem meruisset, misericorditer est damnatus. His et talibus rex nusquam securus, natiuae magnanimitatis strenuitate conspicuus, in arcto prouidus, etiam in ostio gladio cingebatur, nec quos diores habebat, extra domos gladiis se cingi quacunque multa tanquam ludo impunitos sustinebat. Qua tempestate quidam etiam Engerrannus de Caluomonte, uir strenuus et cordatus, audacter militari manu progrediens castellum, cui nomen Andeliacum, quorumdam factione clam munitis propugnaculis strenue occupauit; fretusque regis praesidio occupatum audacissime muniuit, quo terram usque ad fluuium qui dicitur Andella, a fluuio Ettae usque etiam ad pontem Sancti Petri omnino subiacere cogebat. Qui multorum se etiam superiorum fretus comitatu, ipsi etiam regi (Angliae) in plano occurrebat, redeuntem irreuerenter insequebatur, eiusque terra a termino supradicto pro sua utebatur. Ex parte etiam Cenomanorum cum idem rex obsessis in turre Alenciaci castri praesidia ferre cum comite Theobaldo multa mora decreuisset, a comite Fulcone repulsam referens, et multos suorum, et cum castello eo inglorius facto, turrim amisit. Cumque his et talibus multo tempore anxiatus pene in imum declinasset; cum iam diuina propitiatio dure flagellato, et aliquantisper castigato, (erat enim Ecclesiarum liberalis ditator, et eleemosynarum dapsilis dispensator, sed lasciuus parcere) et a tanta eum depressione misericorditer subleuare decreuisset, ex insperato inferioritatis eius aduersitas in summam rotae prosperitatem subito reducitur, cum et altiores turbatores potius manu diuina, quam sua, aut supreme declinant, aut omnino deficiunt, sicut ipsa diuinitas consueuit iam pene desperatis et humano auxilio destitutis misericordiae dexteram misericorditer extendere. Comes siquidem Flandrensis Balduinus, cuius grauissima infestatione grauiter idem rex infestabatur, saepius in Notmanniam irruens, cum ad debellandum Oense castellum, et maritimam uiciniam, animo effrenis militiae uacaret, subito, sed raro ictu in facie lancea percussus, dedignatus tantilla sibi prouidere plaga, mori non dedignatus, non tantum regi Angliae, sed omnibus deinceps finem faciens parcere elegit. Praefatus itaque Engerrannus de Caluomonte, uir audacissimus, eiusdem regis infestator praesumptuosus, cum beatae Mariae matris Domini Rothomagensis Archiepiscopatus terram destructum iri non obhorreret, grauissimo tactus morbo post longam sui exagitationem, post longam et intolerabilem proprii corporis meritam molestiam, quid reginae coelorum debeatur, licet sero addiscens, uita decessit. Comes etiam Andegauensis Fulco, cum et proprio hominio et multis sacramentis, obsidum etiam multiplicitate regi Ludouico confoederatus esset, auaritiam fidelitati praeponens, inconsulto rege, perfidia infamatus, filiam suam (Mathildem) regis Anglici filio Guillelmo nuptui tradidit, et compactas sacramento inimicitias tali cum eo amicitiae coniunctus copula fraudulentus dissoluit. (An. 1119.) Rex itaque Ludouicus cum terram Nortmanniae ea de parte in conspectu suo silere coegisset, modo multa, modo pauca manu indifferenter rapinis eam exponebat, tam regem quam suos longa deuexationis consuetudine omnino floccifaciens uilipendebat, cum subito quadam die rex Angliae collectis multorum uiribus, speculatus regis Francorum improuidam audaciam, ordinatas militum acies occulte in eum dirigit, incendia ut in eum extraordinarie insiliant, ponit milites armatos ut fortius committant, pedites deponit, quacunque belli cautela sibi prouidere potest sagaciter satagit. Rex autem cum suis nullum praelii constituere dignatus apparatum, in eos indiscrete, sed audacissime euolat, cum priores, qui dextras applicuerunt, Vilcassinenses, cum Buchardo Mommoriacensi, et Guidone Claromontensi, primam Nortmannorum aciem fortissima manu caedentes a campo marte mirabili fugauerunt, et priores equitum acies super armatos pedites ualidissima manu repulerunt. Verum qui eos sequi proposuerant, Franci incompositi extraordinarie ordinatis et compositis aciebus insistentes, sicut se res in talibus habet, eorum compositam instantiam ferre non ualentes cesserunt. Rex autem lapsum admiratus exercitum, ut consueuerat in aduersis constantiam sui suorumque praesidio armis consulens quam decentius potest, non tamen sine magno erratici exercitus detrimento, Andeliacum remeauit. Quo subiti euentus infortunio aliquantisper leuitate propria laesus, ne diutius hostes insultent, tanquam si ulterius Nortmanniam intrare non audeat; solito multo animosior in aduersis, et quod tantum uirorum est, constantior, exercitum reuocat, absentes adsciscit, optimates regni inuitat, die certa et terram intrare et certamen celeberrimum inire regi Anglorum significat, et quod ei promittit tanquam iureiurando, pactum persoluere festinat. Irruens siquidem in Nortmanniam mirabili exercitu eam depopulando, cum castrum munitissimum, quod dicitur Iuriacum, multo congressu expugnatum, incendio conflagrari effecisset, Britoilum usque peruenit. Qui aliquantisper in terra demoratus, nec regem Anglorum uidere, nec in quem sufficiat illatam uindicare reperiens iniuriam, ut etiam in comitem Theobaldum redundaret, Carnotum regressus, impetu ualidissimo urbem aggrediens, igne conflagrare concertabat, cum subito tam cleri, quam ciues beatae Dei Genitricis Camisiam praeferentes, ut pro eius amore tanquam Ecclesiae tutor principalis misericorditer parcat, deuotissime supplicant, in suos alienam ne ulciscatur iniuriam implorant. Quorum rex supplicationibus regiae maiestatis inclinans celsitudinem, ne nobilis beatae Mariae cum ciuitate igne solueretur ecclesia, comiti Flandrensi Carolo mandat ut exercitum reuocet, et Ecclesiae amore et timore ciuitati parcat. Qui cum repatriassent, momentaneum infortunium longa, continua, et grauissima ultione punire non desistebant. Ea tempestate uenerandae memoriae summum pontificem Romanum Paschalem ab hac ad lucem perpetuam contigit demigrare. Cui cum de Ioanne Gaitano cancellario electione canonica constitutus papa Gelasius successisset, et cuiusdam Burdini depositi Bracarensis archiepiscopi, imperatoris Henrici uiolentia in sedem apostolicam intrusi, et populi Romani conductitia infestatione intolerabiliter fatigaretur, et a sancta sede eorum tyrannide arceretur, ad tutelam et protectionem serenissimi regis Ludouici, et Gallicanae Ecclesiae compassionem, sicut antiquitus consueuerunt, confugit. Qui cum nauali subsidio (pauperie quippe multa angebatur), applicuisset Magalonam arctam in pelago insulam, qui superest solo episcopo, clericis et rara familia contempta, singularis et priuata, muro tamen propter mare commeantium Saracenorum impetus, munitissima ciuitas, a domino rege, quia iam aduentum eius audierat, destinati mandata deposuimus, diem certam locumque Viziliaci mutui colloquii cum eius benedictione, quia regni primitias obtuleramus, gratanter reportauimus. Cui cum dominus rex occurrere maturaret, nuntiatum est eumdem summum pontificem podagrico morbo diu laborantem, tam Romanis quam Francis uitae depositione pepercisse (an. 1119). Cuius Apostolicis exsequiis cum multi religiosorum uirorum, et Ecclesiae praelatorum interesse festinassent, astitit uirorum uenerabilis Guido Viennensis archiepiscopus, imperialis et regiae celsitudinis deriuatiua consanguinitate generosus, multo generosior moribus, qui cum in somnis proxima nocte apto satis, licet ignoto praesagio, uidisset sibi a persona praepotente lunam sub chlamyde repositam committi, ne causa Ecclesiae apostolici transitu periclitaretur, ab ea, quae aderat, Romana Ecclesia in summum pontificem electus, uisionis ueritatem enucleatius animaduertit. Sublimatus itaque tantae celsitudinis dignitate, gloriose, humiliter, sed strenue Ecclesiae iura disponens, amore et seruitio domini Ludouici regis, et nobilis Adelaidis reginae neptis, aptius ecclesiasticis prouidebat negotiis. Remis itaque celeberrimum celebrans concilium, cum legatis imperatoris Henrici pro pace Ecclesiae sedere differens, in marchiam uersus Mosomum (Mousson) occurrisset, nec profecisset, quemadmodum et antecessores fecerant, anathematis uinculo pleno Francorum et Lotharingorum concilio innodauit. Cum autem Ecclesiarum uotiuis ditatus beneficiis gloriose Romam peruenisset, gloriosa tam cleri, quam populi Romani susceptus receptione, multis antecessorum superiorum Ecclesiae curam feliciter administrabat. Nec multam adhuc in sede sancta fecerat moram, cum Romani eius tam nobilitati quam liberalitati fauentes, intrusum ab imperatore schismaticum Burdinum, apud Sutram sedentem, et ad limina apostolorum transeuntes clericos genu flectere compellentem, expugnatum tenuerunt, tortuoso animali camelo, tortuosum antipapam, imo Antichristum, crudis et sanguinolentis pellibus capricis amictum, transuersum superposuerunt, et ignominiam Ecclesiae Dei ulciscentes, per medium ciuitatis uia regia, ut magis publicaretur, educentes, imperante domino papa Calixto perpetuo carcere in montanis Campaniae prope S. Benedictum captiuatum damnauerunt, et ad tantae ultionis memoriae conseruationem in camera palatii sub pedibus domini papae conculcatum depinxerunt. Domino itaque Calixto gloriose praesidente, et raptores Italiae et Apuliae perdomante, pontificalis cathedrae lucerna non sub modio, sed superposita monti clare elucebat beati Petri Ecclesia, et reliquae urbis et extra amissa recuperantes tanti domini gratissimo fruebantur patrocinio. Cui cum in Apulia apud ciuitatem Botontum missus a domino rege Ludouico pro quibusdam regni negotiis occurrissem, uir apostolicus tam pro domini regis quam pro monasterii nostri reuerentia honorifice nos recepit, et diutius retinere uellet, si Ecclesiae nostrae amore, et sociorum Abbatis S. Germani socii et connutriti, et aliorum persuasione non reuocaremur. Peractis itaque regni quae susceperamus negotiis, cum prospere redire maturaremus, ut peregrinorum mos est, hospitio suscepti quadam uilla, cum finitis matutinis auroram exspectando uestitum in lecto me reddidissem, semiuigilans uideor uidere me alto maris spatio exiguo lembo solum omni remigio destitutum uagari, frequenti fluctuum motu, modo ascendendo, modo descendendo periculose fluctuare, percussum horrido naufragii timore diuinitatis aures multo clamore sollicitare, cum subito diuina propitiatione lenis et placida aura, tanquam sudo aere suscitata tremulam et iam periclitantem miserae nauiculae proram in directum retorquens, opinione citius applicans portum placidum apprehendit. Excitatus autem crepusculo, iter coeptum aggrediens, cum uisionem et uisionis interpretationem, et memorare et assignare eundo multa meditatione laborarem (timebam enim fluctuum infestatione aliquod graue infortunium mihi significari) occurrit subito puer familiaris, qui meos meque recognoscens, laetus et tristis singularem educit, domini nostri bonae memoriae Abbatis Adae antecessoris decessum denuntiat, communem de persona nostra pleno conuentu factam electionem. Sed quia inconsulto rege factum fuerat, meliores et religiosiores fratrum, milites etiam nobiliores cum obtulissent domino regi electionem ut assensum praeberet, multis affectos conuitiis, Aurelianis castello inclusos reportat. Obortis itaque lacrymis patri spiritali, et nutritori meo humanitatis et pietatis affectu compatiens, de morte temporali grauiter dolens, a perpetua eum erui deuotissime diuinam implorabam propitiationem. Cum autem et multorum consolatione comitum, et ipsa mei discretione ad meipsum rediissem, triplici angebar dispendio, utrum contra domini regis uoluntatem electionem suscipiens, Ecclesiae Romanae rigore, et domini papae Calixti, qui me diligebat, auctoritate matrem Ecclesiam, quae a mamilla gratissimo liberalitatis suae gremio dulcissime fouere non destiterat, dilapidare et emungere utroque dissipatore, occasione mei, cum nunquam tale quid affectassent, sustinerem, utrum fratres et amicos pro amore nostro deturpari et dehonestari regio carcere permitterem, utrum etiam pro his et huiusmodi eam postponens tantae improperium repulsae incurrerem. Cumque de meis aliquem domino papae, ut super his consuleret, remittere deliberarem; subito occurrit nobis clericus Romanus nobilis et familiaris, qui quod sumptuoso labore per nostros uolebamus, per seipsum facere uotiue suscepit. Praemisimus etiam de nostris cum eo qui uenerat ad regem unum, ut quem finem turbati negotii confusio reperisset, nobis referrent. Neque enim incaute regiis molestiis nos exponeremus. Subsequentes itaque sicut si mari magno absque remige fluctuaremus, turbati, incerti rei euentus, cum grauissime anxiaremur, Dei omnipotentis larga propitiatione, placida aura naufragantem nauem applicante, inopinate redeunt qui domini regis pacem, captorum solutionem, electionis confirmationem reportant. Nos autem ex hoc ipso uoluntatis Dei argumentum assumentes (uoluntas enim Dei fuit, ut cito occurreret quod uolebamus) cum ad matrem Ecclesiam, Deo opitulante, peruenissemus, tam dulciter, tam filialiter, tam nobiliter filium prodigum suscepit, ut et dominum regem prius seuero, modo sereno uultu occurrentem, archiepiscopum Bituricensem, episcopum Siluanectensem, et ecclesiasticas plures personas ibidem nos exspectantes gratulanter inuenerimus. Qui cum multa ueneratione celerrime cum laetabundo fratrum conuentu nos suscepissent, sequente die, Sabbato scilicet Medianae, me indignum ordinauit presbyterum. Sequente autem Dominica, "Isti sunt dies", ibidem ante sacratissimum corpus beati Dionysii abbatem, licet immeritum, consecrauit. Quo consueto Dei omnipotentiae facto, quanto ab imo ad summum de stercore erigens pauperem, ut sedere cum principibus faceret, sublimauit, tanto humiliorem, et si fragilitas humana non impediat, in omnibus deuotionem manus tam dulcissima quam potentissima comparauit. Quae cum in omnibus clementer paruitati nostrae prosperata fuerit (nouit enim insufficientia nostri tam generis quam scientiae), inter antiquorum praediorum Ecclesiae recuperationem, et nouorum acquisitionem, et Ecclesiae circumquaque augmentationem, et aedificiorum restitutionem, siue institutionem, hoc potissimum et gratissimum, imo summam praestitit miseratus praerogatiuam, quod sanctae Ecclesiae suae ad sanctorum, imo sui honorem, ordinem sanctum ibidem plene reformauit, sanctae religionis propositum quod ad Deo fruendum peruenitur, absque scandalo et perturbatione fratrum, licet non consueuerint, pacifice constituit. Cuius uoluntatis diuinae efficaciam tantae libertatis bonae famae et terrenae opulentiae subsecuta est affluentia, ut etiam impraesentiarum, quo magis nostra excitetur pusillanimitas, quodammodo cognoscatur, nos ipsos remuneratione etiam temporali remunerare, cum et apostolici reges et principes, felicitatibus Ecclesiae congratulari delectet, gemmarum pretiosarum, auri et argenti, palliorum et aliorum ecclesiasticorum ornamentorum affluentia exinde exuberet, ut recte dicere ualeamus: Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa (Sap. VII). Quod experimento gloriae futurae Dei fratres successores nostros obtestando per Dei misericordiam, et terribile eius iudicium sollicitamus, ne sanctam religionem, quae et homines et Deum conciliat, confracta consolidat, perdita restaurat, paupertatem opimat, tepescere permittant; quia sicut timentibus Dominum nihil deest, non timentibus etiam regibus omnia, ipsi quoque sibi deficiunt. Sequente itaque ordinationis nostrae anno, ne ingratitudine argueremur (sancta quippe Romana Ecclesia ante nostram promotionem tam Romae, quam alibi, multis et diuersis conciliis tam pro Ecclesia nostra quam pro aliis agentem, benigne susceperat, gratanter disserentem audierat, negotia nostra me altius erexerat) ad eam uisitandam properantes, a domino papa Calixto et tota curia honorifice ualde recepti per sex menses, cum apud eum demorando magno concilio trecentorum aut amplius episcoporum Lateranis compositioni pacis de querela inuestiturarum astitissemus, orationis causa frequentatis diuersis sanctorum locis, uidelicet S. Benedicti Cassini, S. Bartholomaei Beneuenti, S. Matthaei Salerni, S. Nicolai Bari, sanctorum angelorum Gargani, Deo opitulante, cum gratia et domini papae amore, et formatis epistolis prospere remeauimus. Cum autem et alia uice post aliquot annos nos dulcissime ut magis honoraret, et sicut in litteris suis continebatur libenter exaltaret, ad curiam reuocasset apud Lucam Tusciae ciuitatem, decessus eius ueritatem cognoscentes, Romanorum nouam et ueterem auaritiam deuitando, retrocessimus. Cui successit de Ostiensi episcopo approbata persona assumptus papa Honorius uir grauis et seuerus. Qui cum iustitiam nostram de monasterio Argentoilensi puellarum miserrima conuersatione infamato, tum legati sui Mathaei Albanensis episcopi, tum domini Carnotensis, Parisiensis, Suessionensis, domini etiam archiepiscopi Remensis Rainaldi, et multorum uirorum testimonio cognouisset, praecepta regum antiquorum, Pipini, Caroli Magni, Ludouici Pii et aliorum, de iure loci praefati, a nuntiis nostris oblata perlegisset, curiae totius persuasione, tam pro nostra iustitia, quam pro earum fetida enormitate, beato Dionysio et restituit et confirmauit. Ut autem ad propositum recolendae regis historiae reuertamur, ante domini papae Calixti decessum, imperator Henricus collecto longo animi rancore contra dominum regem Ludouicum, eo quod in regno eius Remis in concilio domini Calixti anathemate innodatus fuerat, exercitum quantumcunque potest Lotharingorum, Alemannorum, Baioariorum, Sueuorum et Saxonum, licet eis infestaretur, colligit, alioque tendere simulans consilio regis Anglici Henrici, cuius filiam reginam duxerat, qui etiam regi guerram inferebat, Remis ciuitatem inopinate aggredi machinatur, proponens aut eam subito destruere. aut tanta dehonestatione et oppressione ciuitatem obsidere, quanta dominus papa ibidem in eum agens sedit sessione. Quod cum domino regi Ludouico intimorum relatione innotuisset, tam strenue, quam audacter delectum quem non exspectat cogit, nobiles asciscit, causam exponit. Et quoniam beatum Dionysium specialem patronum, et singularem post Deum regni protectorem, et multorum relatione et crebro cognouerat experimento, ad eum festinans, tam precibus quam beneficiis praecordialiter pulsat, ut regnum defendat, personam conseruet, hostibus more solito resistat. Et quoniam hanc ab eo habent praerogatiuam, ut si regnum aliud regnum Francorum inuadere audeat, ipse beatus et admirabilis defensor cum sociis suis, tanquam ad defendendum altari suo superponatur, eo praesente fit tam gloriose, quam deuote. Rex autem uexillum ab altari suscipiens, quod de comitatu Vilcassini, quo ad Ecclesiam feodatus est, spectat, uotiue tanquam a Domino suo suscipiens, pauca manu contra hostes, ut sibi prouideat, euolat, ut eum tota Francia sequatur potenter inuitat. Indignata igitur hostium inusitatam audaciam usitata Franciae animositas, circumquaque mouens militarem delectum, uires et uiros pristinae uirtutis et antiquarum memores uictoriarum delegat. Qui cum Remis undecunque potenter conuenissemus, tantae militaris et pedestris exercitus copiae apparebant, ut uiderentur superficiem terrae, more locustarum. non tantum secus decursus aquarum, sed etiam montanis et planitie deuorare. Ubi cum rex continuata septimana Teutonicorum praestolaretur incursum, tali inter regni proceres deliberatione res disponebatur: « Transeamus, inquiunt, audacter ad eos, ne redeuntes impune ferant, quod in terrarum dominam Franciam superbe praesumpserunt. Sentiant contumaciae suae meritum, non in nostra sed in terra sua, quae iure regio Francorum Francis saepe perdomita subiacet, ut quod ipsi furtim in nos machinabantur attentare, nos in eos coram retorqueamus. » Aliorum autem petita seueritas persuadebat eos diutius exspectare, ingressos marchiae fines, cum iam fugere intercepti nequirent, expugnatos prosternere, tanquam Saracenos immisericorditer trucidare, inhumata barbarorum corpora lupis et coruis ad eorum perennem ignominiam exponere, tantorum homicidiorum et crudelitatis causam terrae suae defensione iustificare. Ordinantes autem regni proceres in palatio bellatorum acies coram rege, quae quibus regni suffragio iungerentur, Remensium et Catalaunensium ultra sexaginta millia, tam equitum quam peditum unam componunt; Laudunensium et Suessionensium, nec minori numero, secundam; Aurelianensium, Stampensium, et Parisiensium et beati Dionysii copioso exercitu, et coronae deuoto, tertiam; cui etiam seipsum interesse spe suffragii protectoris sui disponens: « Hac, inquit, acie tam secure quam strenue dimicabo, cum praeter sanctorum dominorum suorum protectionem, etiam qui me compatriotae familarius educauerunt, aut uiuum iuuabunt, aut mortuum conseruantes reportabunt. » Comes etiam Palatinus Theobaldus cum auunculo nobili Trecensi comite Hugone, cum ex abiuratione Franciae (guerram enim regi cum auunculo rege Anglico inferebat) aduentasset, quartam efficiens, quintam Burgundiorum ducis (Hugonis II) et Niuernensis comitis (Guillelmi II) praeuiam fecit. Comes uero egregius Viromandensis Radulfus germana regis consanguinitate conspicuus, optima fretus militia, multoque S. Quintini et totius terrae armato tam loricis quam galeis exercitu, cornu dextrum conseruare destinatus Pontiuos et Ambianenses et Beluacenses in sinistro constitui approbauit. Nobilissimus etiam comes Flandrensis (Carolus) cum decem millibus militum pugnatissimorum triplicasset exercitum, si tempestiue scisset extrema acie ad peragendum ordinabatur. His autem locorum affinitate propinquus dux Aquitaniae Guillelmus, comes egregius Britanniae (Conanus III), comes bellicosus Fulco Andegauensis, summe aemulabantur, eo quod uires exaggerare, et Francorum iniuriam grauissime punire, et uiae prolixitas et temporis breuitas prohiberet. Prouisum est etiam ut ubicunque exercitus, apto tamen loco, certamen inirent, et carri et carretae aquam et uinum fessis et sauciatis deferentes instar castellorum in corona locarentur, ut a labore bellico et a uulneribus deficientes, inibi potando ac ligaturas restringendo, fortiores indurati ad palmam obtinendam concertarent. Publicata igitur tanti et tam tremendi facti deliberatione, tantique delectus fortissimi apparitione, cum hoc ipsum auribus imperatoris innotuisset, simulans et dissimulans, palliata occasione subterfugiens, alias tendit, magis eligens ignominiam defectus sustinere, quam et imperium et personam ruina periclitantem Francorum grauissimae ultioni suppeditare. Quo Franci comperto, sola archiepiscoporum et episcoporum et religiosorum prece uirorum, ab illius regni deuastatione, et pauperum depressione uix se continere ualebant. Tanta igitur et tam celebri potitus uictoria (idem enim aut superius fuit, quam si campo triumphassent Francis repatriantibus) rex exhilaratus, nec ingratus ad protectores suos sanctissimos martyres humillime deuenit, eisque, post Deum, gratias magnas referens, coronam patris sui, quam iniuste retinuerat (iure enim ad eos omnes pertinent), deuotissime restituit, Indictum exterius in platea (interius enim sanctorum erat) libentissime reddidit, uiaturam omnimodam, quibus spatiis cruces et columnae statuuntur marmoreae, quasi Gades Herculis omnibus obsistentes hostibus, praecepti regii confirmatione sanciuit. Sacras etiam uenerabiles sacratissimorum corporum lecticas argenteas, quae altari principali superpositae toto spatio bellici conuentus exstiterant, ubi continuo celeberrimo diei et noctis officio fratrum colebantur, multa deuotissimi populi et religiosarum mulierum ad suffragandum exercitui frequentabantur multiplici oratione, rex ipse proprio collo dominos et patronos suos cum lacrymarum affluentia filialiter loco suo reportauit, multisque tam terrae quam aliarum commoditatum donariis, pro his et aliis impensis beneficiis remunerauit. Imperator ergo Teutonicus eo uilescens facto, et de die in diem declinans, infra anni circulum extremum agens diem, antiquorum uerificauit sententiam, neminem nobilem aut innobilem regni aut Ecclesiae turbatorem, cuius causa aut controuersia sanctorum corpora subleuentur, anno fore superstitem, sed ita uel intra deperire. Rex autem Angliae conscius Teutonici doli, quia regi Ludouico cum comite Theobaldo guerram inferens conspirauerat, Marchiam collimitantem regis absentia omnino aut depopulari aut occupare, solo uno barone, scilicet Amalrico de Monte-forti, uiro marte iugi acerrimo, et strenuitate Vilcassinensis exercitus repulsus, aut parum aut nihil proficiens, uana spe frustratus retrocessit. Quo facto nostrorum modernitate, nec multorum temporum antiquitate nihil clarius Francia fecit, aut potentiae suae gloriam uiribus membrorum suorum adunatis gloriosius propalauit, quam cum uno eodemque termino de imperatore Romano et rege Anglico licet absens triumphauit. Ex quo quidem suffocata hostium superbia siluit terra in conspectu eius, et pene ad quos pertingere poterat inimici in gratiam ultro redeuntes, amicitiae dextras dederunt. Sic arma tenenti omnia dat qui iusta negat. [21b] Ea etiam tempestatis temperie Aluernorum pontifex Claromontensis (Aimericus), uir honestae uitae, et defensor Ecclesiae illustris, et pulsatus et pulsus Aluernorum superbia noua et antiqua, quae eis titulatur, "Aluernique ausi Latios se fingere fratres", ad Dominum regem confugiens, querelam Ecclesiae tacrymabilem deponit, comitem Aluernensem (Guillelmum) ciuitatem occupasse, ecclesiam beatae Mariae episcopalem decani sui fraude multa tyrannide muniuisse. Renitentis etiam pedibus prouolutus ancillatam Ecclesiam exancillari, tyrannum effrenatum compescere regiae maiestatis gladio suppliciter efflagitat. Rex autem, ut consueuerat Ecclesiis promptissime opitulari, causam Dei gratanter, sed sumptuose assumens, quia uerbis et maiestatis suae sigillo tyrannum corrigere non ualet, facto maturans militares colligit uires, mouet in Aluerniam recalcitrantem copiosum Francorum exercitum. Cui Bituricas aduentanti, regni optimates, comes bellicosus Andegauensis Fulco, comes potentissimus Britanniae Conanus, comes egregius Niuernensis (Guillelmus II), multique alii regni proceres manu magna militari, regni debitores occurrunt, in Aluernos iniuriam Ecclesiae et regni ulcisci festinantes. Terram itaque hostium depopulantes, cum ciuitati Claromontensi propinquarent, Aluerni praesidio ciuitatis, quia peroptime erat munita, relictis montanis acutissimis castellis se commiserunt. Unde Franci consulte eorum deridentes simplicitatem, et ad urbem tendere differentes, ut aut ciuitatem dimitterent, ne castella amitterent; aut si remanerent, interim uictualia consumerent, ad castrum peroptimum Pontum nomine super fluuium Hilerim diuerterunt. Ubi circumquaque tentoria figentes, aeque plana et ardua diripiunt, gigantea audacia coelum tendere uidentur, dum munitissima montium cacumina praeripiunt, praedas non tantum pecorum, sed et pecoralium hominum, superfluo etiam educunt. Instrumenta impugnatoria turri eiusdem castelli applicantes, saxorum molarium impetu, sagittarum impluuio multa eos strage ad deditionem compellunt. Quo audito, qui ciuitatem tenebant timore perculsi, simile aut grauius quid exspectantes, fugam parant, ciuitate exeunt, eamque regis arbitrio derelinquunt. Rex autem et Deo Ecclesiam, et clero turres, et episcopo ciuitatem, pace inter eos et comitem et sacramentis et obsidum multiplicitate firmata, uictor in omnibus restituit. Verum temporum lustro peracto, cum Aluernorum comitum perfida leuitate solueretur recidiua episcopi et Ecclesiae calamitas, recidiuam reportat regi querimoniam. Qui se casso labore adeo defatigatum dedignans, collecto primo multo maiore exercitu terram repetit Aluernorum. Iamque grauis corpore et carneae spissitudinis mole ponderosus, cum alius quislibet pauper etiam tanta corporis periculosi incommoditate equitare nec uellet nec posset, ipse contra amicorum dissuasionem mira animositate rapiebatur, et quod ipsi etiam iuuenes horrebant, aestiuos Iunii et Augusti tolerans calores, impatientes calorum deridet, cum saepius eum angustis paludum locis fortissimis suorum lacertis sustentari oporteret. Erant in eius expeditione comes praepotens Flandrensis Carolus, comes Andegauensis Fulco, comes Britanniae, tributarius regis Anglici Henrici de Northmannia exercitus, barones et regni optimates quamplures, qui etiam Hispaniam perdomare sufficerent. Transiens itaque Aluernorum difficiles ingressus, et obuiantia castella, Claromontem peruenit. Cum autem abortiuo et opposito ciuitati castro Montisferranni exercitum applicaret, milites qui castrum defendere habebant, Francorum mirabilem exercitum suis dissimilem formidantes, loricarum et galearum repercusso sole splendorem admirantes, solo uisu haerent, et exteriorem refutantes immunitatem in turre et turris procinctu, uix etiam inibi se contulerunt. Applicitus autem immunitatis relictae domibus flammiuomus ignis, quidquid erat praeter turrim et procinctum eius, in cineres dissoluit. Et prima quidem die propter aestuantem incendio subito uillam, extra tentoria figentes, sequente intus sopitis flammis reportauimus. Rex uero summo mane hoc uno facto et eos contristauit et nos exhilarauit, quoniam, cum tentoria nostra una de parte turri propinquiora, multo bello, multis sagittarum et iaculorum emissionibus, ita etiam ut, praemissis inter nos et ipsos armatorum praesidiis, nos clypeis operiri oporteret, lacessire tota nocte non desisterent, significauit militari uiro et egregio baroni Amalrico de Monteforti, ut eis ex obliquo insidias ponens, ne procinctum impune regrederentur prouideat. Qui talibus callens in tentoriis, sumit arma, eosque equorum uelocitate ex obliquo nostris eos impedientibus, inopinate quosdam intercipit, regi celeriter remittit. Qui cum redimi se multo rogarent, imperat eos emancari; mancos autem pugnos in pugnis referentes intus sociis remitti. Quibus caeteri territi deinceps nos quietos sinebant. Cumque machinarum et instrumentorum structura demorante tota Aluernia uoluntati et arbitrio exercitus pateret, dux Aquitaniae Guillelmus exercitu Aquitanorum fretus aduenit. Qui cum in montanis castra metatus in plano Francorum intueretur rutilare phalanges, admiratus exercitus tanti magnitudinem, poenituit eum pro impotentia ad refragandum uenisse, mittensque pacificos regi nuntios, ut ei tanquam Domino suo loquatur assistit, perorans hoc modo: « Dux tuus Aquitaniae, domine rex, multa te salute, omni te potiri honore. Non dedignetur regiae maiestatis celsitudo ducis Aquitaniae seruitium suscipere, ius suum ei conseruare, quia sicut iustitia exigit seruitium, sic et iustum exigit dominium. Aluernensis comes, quia Aluerniam a me, quam ego a uobis habeo, habet, si quid commisit, curiae uestrae uestro habeo imperio repraesentare. Hoc nunquam prohibuimus, hoc etiam modo offerimus, et ut suscipiatis suppliciter efflagitamus. Et ne super his celsitudo uestra dubitare dignetur, multos et sufficientes obsides dare paratos habemus. Si sic iudicauerint regni optimates, fiat ; sin aliter, sicut. » Super his igitur rex cum optimatibus regni consulens, dictante iustitia, fidem, iuramentum, obsidum sufficientiam suscipit, pacem patriae et Ecclesiae restituit, diem, inter eos praesente duce Aquitaniae agendis Aurelianis, quod huc usque renuerant, statuit, exercitumque gloriose reducens in Franciam uictor remeauit. Egregie factum, quo nobilius ab adolescentia sua usque ad uitae limitem nullum perpetrauit, uitando fastidium, cum multa egeat, breui narratione memorare non quomodo, sed quid fecerit, significantes proposuimus. Famosus comes uir potentissimus Carolus, de amita domini regis Ludouici Danorum regis filius, cum successisset iure consanguinitatis fortissimo comiti Balduino Hierosolymitani Roberti filio, Flandriae terram ualde populosam tam strenue quam diligenter administrabat, Ecclesiae Dei illustris defensor, eleemosynarum liberalitate conspicuus, iustitiae tutor insignis. Qui cum debitor honoris adepti, potentes quosdam genere humiles, opibus elatos, dominio eius lineam consanguinitatis absentare superbe innitentes (erant enim de faece conditionis seruilis) iudicio curiae conuenienter satis repeteret; ipsi, uidelicet Brugensis Ecclesiae praepositus, et sui, uiri superbissimi et famosi proditores, crudelissime ei insidiabantur. Cum igitur quadam die (die 2 Martii) Brugas uenisset, summo mane ecclesiae Dei assistens, pauimento prostratus, librum orationum manu tenens orabat: cum subito Buchardus quidam nepos praepositi praefati, satelles truculentus, cum aliis de eadem sceleratissima radice, et aliis traditionis pessimae complicibus, oranti, imo Deo loquenti tacite retro cedit, et caute gladio euaginato collum terrae prostratum comitis suauissime tangens, ut paululum erectum ferientis gladio se inopinate dirigeret, ensem ei applicans, uno ictu impius pium, seruus dominum sceleratissime detruncat. Qui autem astabant necis impiae cooperatores, sanguinem eius sitientes, tanquam canes in relicta cadauera debacchantes, innocentem laniare gaudebant, summopere gloriantes, quod opere complere potuerant quem conceperant dolorem, et quam pepererant iniquitatem. Et apponentes iniquitatem super iniquitatem, utpote malitia sua excaecati, quoscunque castellanos, quoscunque nobiliores comitis barones, siue in eadem Ecclesia, siue extra in castro offendere poterant, infelicissimo miserae mortis genere imparatos nec confessos trucidabant. Quibus tamen prodesse ualde arbitramur, quod pro fidelitate domini sui taliter mactati in ecclesia orantes sunt reperti, cum scriptum sit: "Ubi te inuenero, ibi te iudicabo". Comitem uero truces in ipsa ecclesia tumulantes, ne honorifice extra deplangeretur, et sepeliretur, et pro gloriosa uita et gloriosiore morte deuotus populus in eius ultionem incitaretur, ecclesiam ipsam speluncam latronum statuentes, tam ipsam quam comitis domum ecclesiae inhaerentem muniuerunt, et quibuscunque paratis uictualium alimentis, et seipsos exinde protegere, et terram sibi allicere summa superbia deliberant. Tanti igitur et tam scelerati horrore facti attoniti, qui his non consenserant, Flandriae barones lacrymabiles exsequias persoluentes, notam proditionis euitant, dum hoc domino regi Ludouico, nec ei tantum, sed fama uolante per uniuersum orbem denuntiant. Rex autem et amore iustitiae et consanguinitatis affectu in ultionem tantae proditionis excitatus, nec regis Anglici, nec comitis Theobaldi guerra detentus, Flandriam animosus intrat, ut nequissimos atrocissime perdat, toto animi et operis nisu exaestuat. Comitem Flandriae Guillelmum Northmannum filium Roberti Hierosolymitani Northmanniae comitis (ad eum enim iure consanguinitatis spectabat) constituit. Ut autem Brugas descendit, non ueritus terrae barbariem, nec foedam proditoriae consanguinitatis lineam, ipsos proditores in ecclesia et turre obsessos coarctat, uictualia praeter sua, quae diuino nutu eorum etiam usui importuna repugnabant, prohibet. Ut autem fame, peste et gladio aliquantisper eos contriuit, ecclesiam relinquentes turrim tantum, ut eos turris retineret, retinuerunt. Iam ergo de uita eis desperantibus, cum iam in luctum uerteretur cithara eorum, et organum eorum in uocem flentium, nequissimus Buchardus sociorum consensu fuga lapsus, terram exire uolens, nec ualens, sola iniquitate propria prohibente, in firmitate cuiusdam amici et familiaris reuersus, interceptus regis imperio, exquisito miserae mortis genere, alta rota superligatus, coruorum et alitum rapacitati expositus, desuper oculis defossus, et tota facie dilaceratus, inferiorum sagittis et lanceis et iaculis millies perforatus, miserrime interfectus in cloacam proiectus est. Bertoldus uero, caput iniquitatis, cum similiter effugere decreuisset, cum huc illucque satis licenter deambulasset, sola superbia reuersus (dicebat enim: Quis ego, aut quid ego sum?) etiam capitur, et regis arbitrio expositus, merita et miserrima morte est damnatus. Furcis enim cum cane suspensus, quoties canis percutiebatur, in eum iram retorquens totam faciem eius masticando deuorabat; aliquando etiam, quod horribile dictu est, stercorabat. Sicque miseram uitam, miserior miserrimo, morte perpetua terminauit. Quos autem in turre incluserat, multis angustiis ad deditionem cogens, sigillatim unum post alium coram suis fractis ceruicibus deiecit. Quemdam etiam eorum, Isaac nomine, timore mortis in monasterio quodam tonsoratum, demonachatum patibulo affixit. Potitus itaque Brugensi uictoria rex cum suis, Ipram peroptimum castrum contra Guillelmum Bastardum proditionis fautorem, ut et in eum ulciscatur accelerat. Brugenses tam minis quam blanditiis, directis ad eos nuntiis, allicit, dumque Guillelmus cum trecentis militibus ei obuiat, altera pars regalis exercitus in eum irruit, altera ex obliquo alia porta castellum audacter occupat, eoque retento Guillelmum a tota Flandria exhaeredatum exterminat; et quia proditione ad possidendam Flandriam aspirauerat, merito in tota Flandria nihil obtinuit. His ergo et diuersis ultionum modis et sanguinis multi effusione lota et quasi rebaptizata Flandria, Guillelmo Northmanno comite constituto, rex in Franciam, Deo auxiliante, uictor remeauit. Sed et aliam consimilem et Deo gratam, et alia uice famosam fecit ultionem, cum hominem perditissimum, Thomam de Marna, Ecclesiam Dei terebrantem, nec Deum nec hominem reuerentem, in manu forti celeriter tanquam titionem fumigantem exstinxit. Querulo siquidem Ecclesiarum planctu compulsus, cum Laudunum ad ulciscendum aduentasset, episcoporum et regni optimatum persuasione, et maxime egregii comitis Viromandensis Radulfi, qui potentior aliis post regem in partibus illis erat consilio, in eum ducere exercitum Cociacum deliberatum est. Festinante autem rege ad castrum, cum qui missi fuerant opportunum explorare accessum, importunum omnino et inaccessibile renuntiassent, et a multis angariaretur, iuxta audita consilium mutare debere. « Rex ipsa indignatus animositate, Lauduni, inquit, hoc remansit consilium. Quod enim ibi deliberatum est, nec pro morte, nec pro uita mutabimus. Vilesceret merito regiae maiestatis magnificentia, si scelerati hominis formidine refugi derideremur. » Haec ait, et mira animositate, licet corpore grauis, per abrupta et nemoribus obtrusas uias, licet periculose cum exercitu penetrans, cum prope castrum peruenisset, nuntiatum est strenuissimo comiti Radulfo ex alia parte castri uaganti exercitui insidias parari, et ruinae eorum instantissime demoliri. Qui illico armatus cum paucis sociorum illuc uia opaca tendens, conspicatus praemissis quibusdam militibus suis iam percussum illum cecidisse, equum calcaribus urgens irruit in eum, et audacter gladio percutiens lethale uulnus infligit, nec nisi prohiberetur, repetendum foret. Captus itaque, et ad mortem sauciatus, regique Ludouico praesentatus, eius imperio Laudunum laude omnium fere et suorum et nostrorum est deportatus. Sequente autem die publicata terra plana eius, ruptisque stagnis, quia dominum terrae habebat, terrae parcens, Laudunum regressus dominus rex Ludouicus, hominem perditissimum, nec uulneribus, nec carcere, nec minis, nec prece, ad redditionem mercatorum, quos mira proditione in conductu spoliatos omnibus suis carcere detinebat, cogere ualebat. Qui cum coniugem ex regia permissione sibi asciuisset, magis uidebatur de mercatorum, qui ab eo exigebantur, quam de uitae amissione dolere. Cumque iam plagarum dolore grauissimo pene ad mortem constrictus, a multis etiam confiteri et uiaticum suscipere rogaretur, uix concessit. Cum autem corpus Domini manu sacerdotis in eam quam miser inhabitabat cameram deportatum esset, sicut si ipse Dominus Iesus miserrimum uas hominis minime poenitentis nullo modo ingredi sustineret, mox ut nequam ille collum erexit, illico confractum retorsit, et spiritum teterrimum diuinae expers eucharistiae exhalauit. Rex autem ulterius aut mortuum aut mortui terram prosequi dedignatus, mercatorum emancipationem, et thesaurorum eius maximam partem a coniuge et filiis extorsit, et pace Ecclesiis morte tyranni restituta, uictor Parisiis remeauit. Sed et alio tempore, cum occasione dapiferatus emersisset inter dominum regem et Amalricum de Monte-forti uirum illustrem, stimulante Stephano Garlandensi, grandis altercatio, et tam regis Anglici quam comitis Theobaldi fulciretur suffragio, festinato exercitu Liuriacum obsedit castrum, et erectis impugnatoriis machinis, frequenti inuasione crebro aggrediens impetu, fortissime expugnauit. Et quoniam egregius comes et cognatus germanus Radulfus Viromandensis, balistarii quadro, in assultu promptissimus, oculo est priuatus, fortissimum castrum funditus subuertit. Sed et tanto guerrarum bello eos affecit, quod et dapiferatum et dapiferatus haereditatem bona pace relinquentes abdicauerunt. Qua guerra ipse etiam rex, qui militaris uir erat, semper promptus in hostes, balistarii immissione quadri crure perforatus, laesus ualde, multa animositate uilipendebat, et tanquam si regiae maiestatis thronus uulneris dolorem dedignaretur, rigide angustiam quasi non sustinens sustinebat. Eo autem tempore Ecclesiam Romanam schismate periculoso grauissime et pene praecordialiter contigit sauciari. Venerandae memoriae summo pontifice et uniuersali papa Honorio uiam uniuersae carnis ingresso, cum Ecclesiae Romanae maiores et sapientiores ad remouendum Ecclesiae tumultum consensissent, apud Sanctum Marcum, et non alibi, et non nisi communiter Romano more celebrem fieri electionem, qui assiduitate et familiaritate propinquiores apostolici fuerant, timore tumultuantium Romanorum illuc conuenire non audentes, antequam publicaretur domini papae decessus, personam uenerabilem cardinalem de Sancto Angelo diaconum Gregorium summum eligunt pontificem. Qui autem Petri Leonis parti fauebant, apud Sanctum Marcum pro pacto alios inuitantes conuenerunt, dominique papae morte comperta, ipsum eumdem Petrum Leonis cardinalem presbyterum multorum et episcoporum, et cardinalium, et clericorum, et Romanorum nobilium consensu uotiue elegerunt, sicque schisma perniciosum statuendo, Christi Domini tunicam inconsutilem discindendo partiti sunt Ecclesiam Dei, et dum magno se iudice quisque tuetur, alii alios alliciunt, alii alios anathemate innodant, iudicium praeter suum non attendunt. Cum autem Petri Leonis pars tum parentum suffragio, tum Romanae nobilitatis praesidio praeualeret, dominus papa Innocentius cum suis urbem relinquere deliberat, ut orbem terrarum obtinere praeualeat. Descendens itaque nauali praesidio ad partes Galliarum, tutum et approbatum eligit personae et Ecclesiae post Deum defensionis asylum regnum nobilissimum Francorum, nuntiisque suis ad regem Ludouicum destinatis, et personae et Ecclesiae opitulari efflagitat. Quo rex, ut erat piissimus Ecclesiae defensor, cito compunctus, concilium archiepiscoporum, episcoporum, abbatum et religiosorum uirorum Stampis conuocat, et eorum consilio magis de persona quam de electione inuestigans (fit enim saepe ut Romanorum tumultuantium quibuscunque molestiis Ecclesiae electio minus ordinarie fieri ualeat) eius assensum electioni consilio uirorum praebet, et deinceps manu tenere promittit. Cum autem et susceptionis et seruitii primitias Cluniaci per nos ei delegasset, tanto exhilarati suffragio cum gratia et benedictione domino regi per nos gratias referentes, ad propria remiserunt. Ut autem usque Sanctum Benedictum super Ligerim descendit, Dominus rex cum regina et filiis ei occurrens, nobilem et diademate saepius coronatum uerticem tanquam ad sepulcrum Petri inclinans, pedibus eius procumbit, Catholicum affectum et deuoti seruitii effectum ei et Ecclesiae promittit. Cuius exemplo et rex Angliae Henricus ei Carnotum occurrens, deuotissime pedibus eius prostratus, uotiuam sui suorumque in terra sua susceptionem et obedientiae filialis promittit plenitudinem. Visitando itaque Gallicanam, sicut res exigebat, Ecclesiam, ad partes se transfert Lotharingorum. Cui cum imperator Lotharius ciuitate Leodii cum magno archiepiscoporum et episcoporum, et Teutonici regni optimatum, collegio celeberrime occurrisset, in platea ante episcopalem Ecclesiam humillime seipsum stratorem offerens, pedes per medium sanctae processionis ad eum festinat, alia manu uirgam ad defendendum, alia frenum albi equi accipiens, tanquam dominum deducebat. Descendente uero tota statione eum suppodiando deportans, celsitudinem paternitatis eius notis et ignotis clarificauit. Pace itaque imperii et Ecclesiae confoederata, instantem sancti Paschae diem apud nos in ecclesia beati Dionysii tanquam speciali filia affectat celebrare. Nos autem ob timorem Dei et Ecclesiae, matris et filiae, gratanter pridie Coenae Domini suscipientes, celeberrimam Deo et hominibus proferentes processionem, aduentum eius odis exsultationis collectantes amplexati sumus. Coena ergo Domini apud nos more Romano, et sumptuoso donatiuo, quod presbyterium nominatur, celebrata, uenerandam Domini crucifixionem uenerando prosecutus, sanctissimae Resurrectionis uigilias honore debito pernoctauit. Summo mane uero extrinseca uia ad ecclesiam martyrum in strata, cum multo collateralium collegio quasi secreto commeauit, ibique more Romano seipsos praeparantes, multo et mirabili ornatu circumdantes, capiti eius phrygium ornamentum imperiale instar galeae circulo aureo circinatum imponunt, albo et palliato equo insidentem educunt, ipsi etiam palliati equos albis operturis uariatos equitantes, odas personando festiue geminati procedunt; barones uero Ecclesiae nostrae feodati, et castellani nobiles, stratores humillimi pedites eum equitantem freno deducebant. Quidam etiam praeuii copiosam monetam, ut turbam impedientem remouerent, iactitabant. Via autem Regia et salicibus et fixis stipitibus pretiosis palliis rutilabat. Cum autem et militiae cunei et populi multi concursus ei honoratissime occurreret, nec etiam ipsa Iudaeorum Parisiensium excaecata defuit Synagoga, quae legis litteram, rotulam scilicet uelatam offerens, ab ore eius hanc misericordiae et pietatis obtinet supplicationem: « Auferat Deus omnipotens uelamen a cordibus uestris. » Perueniens uero ad Sanctorum basilicam coronis aureis rutilantem, argenti et plus centies auri pretiosarum gemmarum et margaritarum splendore fulgurantem, diuina diuine celebrans, Agni ueri Paschalis uictimas sacratissimas nobis cooperando immolauit. Finita uero missa, erectis in claustro palliis strato mensis, materialem agnum tanquam toris accubitati sumunt, caetera nobilis mensae fercula consueto more suscipiunt. Sed et sequenti die eamdem ab ecclesia Sancti Remigii ad principalem reciprocant processionem. Transactis itaque tribus post Pascha diebus, cum gratiarum actione, et auxilii et consilii promissione Parisium transmeauit. Exinde Galliarum ecclesias uisitando, et de earum copia inopiae suae defectum supplendo, cum per terram aliquantisper deambulasset, Compendii demorari elegit. Interea contigit singulare et ulterius inauditum Franciae regni infortunium. Regis enim Ludouici filius, floridus et amoenus puer, Philippus, bonorum spes timorque malorum, cum quadam die per ciuitatis Parisiensis suburbium equitaret, obuio porco diabolico offensus equus, grauissime cecidit, sessoremque suum nobilissimum puerum silice consternatum, mole ponderis sui conculcatum contriuit. Quo dolore ciuitas et quicunque audierunt consternati (ea siquidem die exercitum ad expeditionem asciuerat) uociferabantur, flebant et eiulabant, tenerrimum recolligentes puerum pene exstinctum, in proximam domum reportant. Nocte uero instante, proh dolor! spiritum exhalauit. Quantus autem et quam mirabilis dolor et luctus patrem et matrem, et regni optimates affecerit, nec ipse Homerus dicere sufficeret. Eo autem in ecclesia beati Dionysii in sepultura regum, et sinistra altaris sanctae Trinitatis parte, multorum conuentu episcoporum et regni optimatum, more regio humato, pater sapiens, post lugubres querimonias, post miserabiles uitae superstitis imprecationes, religiosorum et sapientium consilio consolari admisit. Qui ergo intimi eius et familiares eramus, formidantes ob iugem debilitati corporis molestiam eius subitum defectum, consuluimus ei quatenus filium Ludouicum, pulcherrimum puerum, regio diademate coronatum, sacri liquoris unctione regem secum ad refellendum aemulorum tumultum constitueret. Qui consiliis nostris acquiescens, Remis cum coniuge et filio et regni proceribus deuenit: ubi in pleno et celeberrimo, quod dominus papa Innocentius conuocauerat, concilio, sacri olei unctione et coronae regni deportatione in regem sublimatum, felicem prouidit regno successorem. Unde multis quasi quodam praesagio uidebatur eius debere amplificari potentia, qui tot et tantorum et tam diuersorum archiepiscoporum, episcoporum, Francorum, Teutonicorum, Aquitanorum, Anglorum, Hispanorum suscepit benedictionem copiosam. Cumque pater uiui gaudio defuncti dolorem alleuians Parisium rediret, dominus papa, soluto concilio Antissiodoro, elegit demorari. Opportunitatem uero repatriandi nanciscens de imperatoris Ludouici comitatu (quia eum in manu forti Romam perducere, et Petrum Leonis deponere spoponderat), illuc cum eo deuenit. Sed cum eum Augustum imperatorem constituisset, Romanis resistentibus, pacem obtinere Petro Leonis uiuente non potuit. Sed cum Petrus Leonis de medio abiisset, pace Ecclesiae post longam fluctuationem, post diutinos et pene consumptiuos languores, Dei auxilio restituta, dominus papa felici successu sanctissimam cathedram uitae et officii merito nobilitauit. Iamiamque dominus rex Ludouicus et corporeae grauitatis mole, et laborum continuato sudore aliquantisper fractus, ut humanae complexionis mos est, corpore non animo deficiebat: cum tamen si quid regiae maiestati importunum per uniuersum regnum emergeret, inultum nullo modo praeterire sustineret. Tantae enim scientiae et industriae sexagenarius erat, ut si impinguati corporis molestia iugis non resisteret, omnem uniuersaliter hostem superando contereret. Unde saepe intimis ingemiscendo querebatur: « Heu, inquit, miserae conditioni, quae scire et posse insimul, aut uix aut nunquam admittit! Si enim iuuenis scissem, aut modo senex possem, efficacissime regna multa perdomassem. » Ea tamen corporis debilitatus grauitate, etiam lecto rigidissimus, usque adeo et regi Angliae, comitique Theobaldo et omnibus resistebat, ut quicunque eum uiderent, et praeclara opera audirent, animi nobilitatem praedicarent, corporis debilitatem deplangerent. Ea etiam molestatus angaria, cum contra Theobaldum comitem laeso crure et uix deportato Bonam-Vallem, praeter claustra monachorum, quae defendebat, igne concremare fecisset, sed et alia uice cum Castellum-Renardi de feodo comitis Theobaldi per homines etiam absens destruxisset, ea quam extremam fecit expeditionem, nobilissimo exercitu castrum Sancti Brictionis super fluuium Ligerim ob sui rapacitatem, et mercatorum depraedationem, et incendio dissoluit, et turrim et dominum ad deditionem coegit. Qua regressus expeditione, apud castellum nouum Montis-Treherii graui diarrhaea uentris profluuio, sicut aliquando consueuerat, grauiter coepit anxiari. Qui ut erat in consiliis prouidus, sibi ipsi consulens, et miseratus animae suae, Deo placens, frequentatae confessionis et orationum sibi deuotione prouidebat: hoc unum toto animi affectu praeoptans, apud sanctos martyres protectores suos Dionysium sociosque eius se quomodocunque deferri, et ante sacratissima eorum corpora regni et coronae depositione, coronam pro corona, pro regalibus insignibus et imperialibus ornamentis humilem beati Benedicti habitum commutando, monasticum ordinem profiteri. Videant, qui monasticae paupertati derogant, quomodo non solum archiepiscopi, sed et ipsi reges transitoriae uitam aeternam praeferentes, ad singularem monastici ordinis tutelam securissime confugiunt. Cum autem de die in diem graui diarrhaea turbaretur, motus tantis et tam molestis medicorum potionibus, diuersorum et amarissimorum puluerum susceptionibus ad restringendum infestabatur, ut nec ipsi etiam incolumes et uirtuosi sustinere praeualerent. Qui inter has et huiusmodi molestias innata dulcedine beneuolus omnibus ita blandiebatur, omnes admittebat, omnes demulcebat, ac si nihil molestiae pateretur. Asperrimo itaque profluuii motu, et longo macerati corporis defectu, dedignatus uiliter aut inopinate mori, conuocat religiosos uiros, episcopos et abbates, et multos Ecclesiae sacerdotes, quaerit reiecto pudore omni ob reuerentiam diuinitatis et sanctorum angelorum, coram deuotissime confiteri et securissimo Dominici corporis et sanguinis uiatico exitum suum muniri. Cum idipsum praeparare festinant, rex ipse inopinate se leuans et praeparans, uestitus cameram cunctis admirantibus obuiam corpori Domini Iesu Christi exit, deuotissimus assistit. Ubi uidentibus cunctis tam clericis quam laicis, regem exuens regnum deponit, peccando regnum administrasse confitetur, filium suum Ludouicum annulo inuestit, Ecclesiam Dei, pauperes et orphanos tueri, ius suum unicuique custodire, neminem in curia sua capere, si non praesentialiter ibidem delinquat, fide obligat (an 1137). Ubi etiam aurum et argentum, et uasa concupiscibilia, et pallia et palliatas culcitras, et omne mobile quod possidebat, et quo ei seruiebatur, ecclesiis, et pauperibus, et egenis pro amore Dei distribuens, nec chlamydibus, nec regiis indumentis usque ad camisiam pepercit. Capellam autem suam pretiosam, textum pretiosissimum auro et gemmis, turribulum aureum quadraginta unciarum, candelabra centum sexaginta auri unciarum, calicem auro et pretiosissimis gemmis charissimum, cappas de pallio pretiosas decem, pretiosissimum hyacinthum atauae regis Ruthenorum filiae; quod de sua in manu nostra reddens, ut coronae spineae Domini infigeretur praecepit, sanctis martyribus per nos destinauit, et si quocunque modo subsequi posset deuotissime spopondit. His igitur exoneratus, et Dei misericordia perfusus, humillime flexis genibus ante sacratissimum corpus et sanguinem Domini nostri Iesu Christi (qui enim mox missam celebrauerant, illuc ei cum processione deuote attulerant) in hanc oris et cordis uerae et catholicae confessionis uocem, non tanquam illitteratus, sed tanquam litteratissimus theologus erumpit: « Ego peccator Ludouicus confiteor unum et uerum Deum Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unam ex hac sancta Trinitate personam uidelicet unigenitum et consubstantialem et coaeternum Dei Patris Filium, de sacratisima Maria uirgine incarnatum, passum, mortuum et sepultum, tertia die resurrexisse, coelos ascendisse, ad dexteram Dei Patris consedere, uiuos et mortuos extremo et magno iudicio iudicare. Hanc autem sacratissimi corporis eius eucharistiam illud idem credimus corpus quod assumptum est de Virgine, quod discipulis suis ad confoederandum et uniendum et in se commanendum contradidit. Hunc sacratissimum sanguinem illum eumdem qui de latere eius in cruce pendentis defluxit, et firmissime credimus, et ore et corde confitemur: hocque securissimo uiatico decessum nostrum muniri, et contra omnem aeream potestatem certissima protectione defendi praeoptamus. » Cum autem cunctis admirantibus, facta primum peccatorum confessione deuotissime corpori et sanguini Iesu Christi communicasset, tanquam illico conualescere incipiens, ad cameram rediit, omnique saecularis superbiae reiecta pompa sola linea culcitra decubuit. Cumque eum de tanto tantillum, et de tam alto tam humilem humano more me deflere conspicaretur: Noli inquit, charissime amice, super me deflere, quin potius exsultando gaudere, quod Dei misericordia praestitit me in eius occursum sicut uides praeparasse. Cum autem paulatim ad incolumitatem respiraret, quo potuit uehiculo, prope Milidunum ad fluuium Sequanae, occurrentibus et concurrentibus per uiam ei obuiam, et Deo personam eius commendantibus, a castellis et uicis, et relictis aratris, deuotissimis populis, quibus pacem conseruauerat, descendit: sicque ob amorem sanctorum martyrum, quos uisitare et grates reddere desiderabat, deueniens citissime, Deo donante, eques ad eos peruenit. Qui a fratribus a pene tota patria tanquam piissimus Ecclesiae Pater, et nobilis defensor, solemniter et deuotissime susceptus, sanctissimis martyribus humillime prostratus, uotiuas pro impensis beneficiis, et deuotas gratiarum actiones lacrymando persoluit, et ut deinceps ei prouideant humillime interpellauit. Cumque castrum Bestisiacum peruenisset, celeriter subsecuti sunt eum nuntii Guillelmi ducis Aquitaniae, denuntiantes eumdem ducem ad Sanctum Iacobum peregre profectum in uia demigrasse: sed antequam iter aggrederetur, et etiam in itinere, moriens filiam nobilissimam puellam nomine Alienor desponsandam, totamque terram suam eidem retinendam et deliberasse et dimisisse. Qui communicato cum familiaribus consilio, solita magnanimitate gratanter oblata suscipiens, charissimo filio Ludouico eam copulari promittit, nec non et deinceps nobilem apparatum ad destinandum illuc componit, nobilissimorum uirorum exercitum quingentorum et eo amplius militum de melioribus regni colligit, cui etiam Palatinum comitem Theobaldum, et egregium Viromandensem comitem et consanguineum Radulfum praeesse constituit. Nos autem familiares eius, et quoscunque sanioris consilii reperire potuit, ei concopulauit; sic in eius exitu filio ualedicens: « Protegat te, inquit, et tuos, fili charissime, omnipotentis Dei, per quem reges regnant, ualidissima dextera. Quia si te et quos tecum transmitto quocunque infortunio amitterem, nec me praesentialiter nec regnum curarem. » Copiosas etiam gazas et thesaurorum sufficientiam deliberans, ne quid in toto ducatu Aquitaniae rapiant, ne terram aut terrae pauperes laedant, ne amicos inimicos faciant, regia maiestate interminat, ut gratam exercitui de proprio aerario quotidianam exibeant deliberationem, imperare non dubitat. Qui cum per Limouicensium partes ad Burdegalensium fines peruenissemus, ante ciuitatem interposito magno fluuio Garona tentoria defiximus, ibidem praestolantes, et nauali subsidio ad urbem transeuntes, donec die Dominica collectis Gasconiae, Sanctoniae, Pictauiae optimatibus, praefatam puellam cum eo diademate regni coronatam sibi coniugio copulauit. Redeuntes igitur per pagum Sanctonicum, et si qui erant hostes prosternentes, Pictauorum ciuitatem cum exsultatione totius terrae peruenimus. Aestuabant eo tempore aestiui calores solito nociuiores, quorum consumptione aliquantisper soluti et ualde contriti defatigabamur. Quorum intolerabili solutione cum Dominus rex Ludouicus Parisiis recidiua profluuii dyssenteria grauissime fatigaretur, omnino deficiebat. Qui nunquam super his improuidus, accito uenerabili Parisiensi episcopo Stephano, et religioso S. Victoris abbate Gilduino, cui familiarius confitebatur, eo quod monasterium eius a fundamine construxerat, et confessionem repetit, et exitum suum uiatico Dominici corporis muniri deuotissime satagit. Cunque se deferri ad ecclesiam sanctorum martyrum faceret, ut quod uotum saepius spoponderat humillime persolueret, aegritudinis anticipatus angustiis, quod opere non potuit, corde et animo et uoluntate compleuit. Praecipiens ergo tapetum terrae et cineres tapeto in modum crucis deponi, ibidem manibus suorum depositus, signo sanctae crucis praesentiam suam muniens, XXX regni administrationis, aetatis uero fere LX anno, Kal. Augusti spiritum emisit. Cum autem eadem hora corpus eius pretioso pallio inuolutum ad ecclesiam sanctorum martyrum sepulturae deportaretur, et praecessissent qui sepulturae locum adaptarent, unum contigit quod silentio praeterire dignum non uidetur. Cum enim praefatus rex nobiscum conferendo de sepulturis regum aliquando aut saepius ageret, felicem fore asserebat, qui inter sacratissima sanctae Trinitatis et sanctorum martyrum altaria sepeliri mereretur, quoniam et sanctorum suffragio, et aduentantium orationibus peccatorum ueniam obtineret: ex hoc ipso tacite uoluntatem suam significans. Cum autem, antequam cum filio exissemus, cum uenerabili ecclesiae priore Herueo sepulturam eius ante altare sanctae Trinitatis, ex opposito tumuli Caroli imperatoris, mediante altari prouidissemus: occupato loco Carlomanni Francorum regis sepultura, quia nec fas, nec consuetudo permittit reges exhospitari, quod proposueramus fieri non potuit. Ubi autem ipse quasi quadam pronostica praeoptauerat, attentantes contra omnium opinionem (omnes enim impeditum locum aestimabant) quantum nec plus nec minus longitudini et latitudini corporis eius conueniebat, locum reseruatum inuenerunt. Ubi cum orationum et hymnorum frequentia, et celeberrimo deuotoque exsequiarum officio more regio depositus resurrectionis futurae consortium exspectat, tanto sanctorum spirituum collegio spiritu propinquior, quanto corpore sanctis martyribus ad suffragandum proxime sepultus assistit. "Felix qui potuit mundi nutante ruina, Quo iaceat praescisse loco". Cuius deuotissimam sanctis martyribus animam, ipsis intercedentibus, ipse Redemptor resuscitet, et in parte sanctorum collocare dignetur, qui posuit animam suam pro salute mundi Iesus Christus Dominus noster, qui uiuit et regnat, Rex regum et Dominus dominantium, per omnia saecula saeculorum. Amen.