[2,0] LIBER SECUNDUS. Nondum longus erat nec multa uolumina passus, Iure suo poterat longior esse liber; Taedia continuo timuit cessura labori, Sumere ne lector iuge paueret opus. 5 Saepe cibis affert serus fastidia finis, Gratior est modicis haustibus unda siti; Interualla uiae fessis praestare uidetur Qui notat inscriptus milia crebra lapis. Partimur trepidum per opuscula bina ruborem, 10 Quem satius fuerat sustinuisse semel. Tandem nimbosa maris obsidione solutis Pisano portu contigit alta sequi. Arridet placidum radiis crispantibus aequor Et sulcata leui murmurat unda sono. 15 Incipiunt Appennini deuexa uideri, Qua fremit aerio monte repulsa Thetis. Italiam rerum dominam qui cingere uisu Et totam pariter cernere mente uelit, Inueniet quernae similem procedere frondi 20 Artatam laterum conueniente sinu. Milia per longum decies centena teruntur A Ligurum terris ad freta Sicaniae; In latum uariis damnosa amfractibus intrat Tyrrheni rabies Hadriacique salis, 25 Qua tamen est iuncti maris angustissima tellus, Triginta et centum milia sola patet. Diuersas medius mons obliquatur in undas, Qua fert atque refert Phoebus uterque diem: Urget Dalmaticos Eoo uertice fluctus 30 Caerulaque occiduis frangit Etrusca iugis. Si factum certa mundum ratione fatemur Consiliumque dei machina tanta fuit, Excubiis Latiis praetexuit Appenninum Claustraque montanis uix adeunda uiis. 35 Inuidiam timuit natura parumque putauit Arctois Alpes opposuisse minis, Sicut uallauit multis uitalia membris Nec semel inclusit quae pretiosa tulit. Iam tum multiplici meruit munimine cingi 40 Sollicitosque habuit Roma futura deos. Quo magis est facinus diri Stilichonis acerbum, Proditor arcani quod fuit imperii. Romano generi dum nititur esse superstes, Crudelis summis miscuit ima furor, 45 Dumque timet, quidquid se fecerat ipse timeri, Immisit Latiae barbara tela neci. Visceribus nudis armatum condidit hostem Illatae cladis liberiore dolo. Ipsa satellitibus pellitis Roma patebat [2,50] Et captiua prius quam caperetur erat. Nec tantum Geticis grassatus proditor armis: Ante Sibyllinae fata cremauit opis. Odimus Althaeam consumpti funere torris, Nisaeum crinem flere putantur aues; 55 At Stilicho aeterni fatalia pignora regni Et plenas uoluit praecipitare colos. Omnia Tartarei cessent tormenta Neronis; Consumat Stygias tristior umbra faces; Hic immortalem, mortalem perculit ille, 60 Hic mundi matrem perculit, ille suam. Sed diuerticulo fuimus fortasse loquaces; Carmine propositum iam repetamus iter. Aduehimur celeri candentia moenia lapsu; Nominis est auctor sole corusca soror. 65 Indigenis superat ridentia lilia saxis Et leui radiat picta nitore silex; Diues marmoribus telus, quae luce coloris 68 Prouocat intactas luxuriosa niues. ...