[8,0] LIBER OCTAVUS. [8,1] CAPUT PRIMUM. Aestiuum tempus solis ardore represso, cum iam transiret, noxque diem horarum numerositate transscenderet, milites Christi quaqua uersum aestiuarant ad Antiochiam remearunt, et Kalendis Nouembris, die festo solemnitatis Omnium Sanctorum ibi conuenerunt. Et benedicta gloria Regis aeterni, quia tunc numerosior fuit turba redeuntium quam fuerat, cum se ab inuicem diuiserunt. Ex cunctis enim mundi partibus secuti erant multi egregii milites et pedites priorum uestigia, quotidieque crescebat Christiana militia. Cumque in unum ita residerent, et de uia sancti sepulcri quo dirigerent iter, disponerent, Boamundus pactionem urbis requirit, quam sibi spoponderant. Comes Sancti Aegidii dicebat id non posse fieri propter sacramenta quae per Boamundum fecerant imperatori Constantinopolitano. Inde per dies plurimos factus est in ecclesia Sancti Petri conuentus, magnusque uerborum ex utraque parte conflictus. Cumque in communi conuentu fieri, nequiret ulla diffinitio quae paci conueniret, episcopi et abbates, et consilii sanioris duces et comites, locum in quo est cathedra Sancti Petri intrauerunt, et illic intra se diuiserunt, qualiter et Boamundo seruarent promissa, et imperatori facta sacramenta. Cum uero a loco consilii exierunt, consilium tamen omnibus patefacere noluerunt. Itaque domestico affatu reuelatum est consilium comiti Sancti Aegidii, et ipse laudauit dispositum, ita tamen ut Boamundus pergeret cum eis iter inceptum. Boamundus requisitus, idem laudauit, et uterque in manibus episcoporum, fidei astipulatione, promisit, quod ab ipsis uia sancti sepulcri nunquam desereretur, neque propter dissidium ullum quod inter se habuerint conturbaretur. Tunc Boamundus muniuit castellum quod supereminet ciuitati, et comes palatium Cassiani, et turrim quae supra portam urbis est, a parte portus Sancti Simeonis. Quia uero nos longo narrationis tractu Antiochiae detinuit, nostrosque peregrinos milites per octo menses sua obsidione fatigauit, nec ulla ui humana uel arte, uel ingenio superari potuit; de eius situ et magnitudine aliquid dicamus, eisque qui eam nunquam uiderunt aliquid inde aperiamus. [8,2] CAPUT II. Urbem hanc, ut eius historia testatur, sexaginta quinque reges constituerunt, qui omnes eius principatui famulatum subiectionis exhibuerunt. Circumdatur autem muris duobus. Prior est ex magnis lapidibus in quadrum sectis, et subtili artificio politis, et in eo ordinatae et distinctae sunt in suis locis quadringentae turres et sexaginta. Hic se intuentibus uenustate suae compositionis arridet, et spatiosus est latitudine nimis ampla. Continentur intra septa murorum quatuor montes magni et in altum eminentes. In altiore eorum constructum est castellum, quod ita naturali positione munitur, quod nec bellicosum timet impetum, nec cuiuslibet machinationis ingenium. Trecentas et sexaginta Ecclesias obtinet in sui confinii territorio, et patriarcha habet centum et quinquaginta et tres episcopos sub principatu suo. Ab oriente quatuor magnis montibus praemunitur, ab occidente uero quodam flumine alluitur, cuius nomen Farfar dicitur. Hanc Antiochus rex cum suis, ut supra diximus, sexaginta quinque regibus constituit, nomenque ei de suo nomine indidit. Hanc itaque urbem regiam tamque famosissimam obsederunt nostri peregrini milites, per octo menses et diem unum, et tribus hebdomadibus intus fuerunt inclusi a gente Parthorum; qua diuino superata subsidio, postea quieuerunt in ea quatuor menses et dies octo. Quibus explicitis, Raimundus comes Sancti Aegidii primus cum gente sua de Antiochia exiit, et ad urbem quae Rugia dicitur peruenit, Alia die ad alteram uenit ciuitatem, quam nominant Albariam. Has duas ciuitates compendiosa sua militia suo subiugauerat imperio, Christique mancipauerat seruitio. Quarto die, exeunte Nouembre, uenit ad urbem quae Marra nuncupatur; quam Raimundus Piletus miles eius primus inuaserat, sed recessit fortiter inde repulsus. Erat autem ciuitas illa populosa, et ab omni gente quae in circuitu erat nimis constipata. Quae gens aduersa, ut nostros eminus conspexit, quia ad comparationem sui pauci esse uidebantur, despexit, eisque extra ciuitatem resistere conata est. Sed protinus agnouerunt quod gens compendiosa et fortis praefertur temulentae multitudini; et praecipue gens illa cuius spes est et fiducia in nomine Domini. Nostri enim ut uiderunt illos ad resistendum paratos, clypeis pectoribus oppositis, lancearumque mucronibus praepositis, militari impetu in illos irrumpunt, sicque per medium subeuntes disrumpunt. Ibi confregit Dominus potentias arcuum, scutum et gladium et bellum, quia postquam gladiis agitur pugna, inutilis et arcus et sagitta. Qui portae ciuitatis propinquior fuit, beatiorem se esse existimauit; qui uero longe aberat, toto affectu peroptabat ut aut portae uicinior fieret, aut ad se porta ueniret. Multum quippe illis profuit, quia prope ianuam ciuitatis illa congressio facta fuit. Tamen non omnes qui incolumes fuerant egressi, salutari recessu sunt regressi. Illi potissimum malos regressus habuerunt, quos nostri primo impetu inuenerunt. De nostris equis plurimos sagittauerunt, sed de suis sessoribus ad terram deuolutis, multo plures reliquerunt. Ipsis itaque intra urbem receptis, nostri ad iactum sagittae unius tentoria ponunt. Excubata igitur nocte tota, cum in crastinum diurnae luci solis se iubar immiscuit, nostri armis instructi urbem undique uallauerunt, acerrimoque congressu inuaserunt. "Tela, sudes, lapidesque uolant, ignesque facesque, Ex quibus arderent introrsus tecta domorum". Sed obsistente hostium immensa multitudine, illa die nostri nihil praeualuerunt, sed lassi ad tentoria remearunt. Ipsa die Boamundus cum gente sua multisque aliis comitem secutus illuc peruenerunt, et castra metantes undique urbem uallauerunt. Quod uidentes qui introrsus erant, nimio terrore percelluntur, omnesque portae ciuitatis obiectu lapidum ab eis obstruuntur. Acceperunt igitur comites in inuicem consilium, quoniam ex aequo non fiebat praelium. Praecipiuntur fieri arietes, ferratae scilicet trabes, quae manibus militum funibus appensae et tractae in murum impellerentur, et sic crebris earum percussionibus muri destruerentur. Facta est et lignea turris, lapideis turribus satis altior, et machinis omnibus quae introrsus erant eminentior. Habebat autem tria solatia quae erant bene scutis et trochleis praemunita. In duobus superioribus erant loricati cum telis et sudibus et sagittis, et lapidibus, pilis, et facibus; subtus erant nihilominus armati qui rotas impingebant, super quas ipsam turrim constituerant. Alii quidem factam testitudinem muro applicuerunt, et fossatum quod erat ingens adaequarunt, ut turrim muro possent sociare, et ipsius munimine protecti, ipsum murum ualerent perforare, quod ita factum est. Sed miseri ciues contra fecerant quoddam instrumentum, quo grandes lapides aduersum turrim iaciebant, et etiam ignem Graecum, quo eam arderent, emittebant. Sed Dei gratia protegente, omnis conatus eorum omnesque machinationes frustratae sunt, et ad nihilum redactae. Nam turris lignea ubi muro proxima fuit, omnes qui in illa parte muri erant, ut sub se despiciens prostrauit. Guillelmus de Monte Pislerio, ipse fuit cum multis aliis in superiori solario. Erat autem cum eo uenator quidam, nomine Ewardus, qui spiritu buccinandi erat praeditus. Nam sono tumultuosae uocis et aduersarios exterrebat, et suos ad bella incitabat. Et dum Guillelmus cum suis quae circa se sunt deuastat; nam missis molaribus saxis, ipsa domorum tecta confringebat; qui sub eo erant, murum fodiebant, et alii ad muri propugnacula scalam erigebant, quam erectam, cum nullus auderet ascendere prior, non pertulit quidam Gulferius de la Turre miles honestus, sed incunctanter ascendit murum, pluresque uiri fortes secuti sunt eum. Gentiles uero, ut uiderunt eos super murum ascendentes, ira uehementi commoti sunt, et undique in illos consurgunt, tantumque eos iaculis et sagittis coarctauerunt, ut quidam nostrorum qui murum ascenderant, seipsos ad terram deiecerint, qui mortem, quam euadere putabant, collisi ad terram inuenerunt. Quod cum uidisset clara iuuentus nostrorum, Gulferium scilicet cum paucis pugnare super propugnacula murorum, immemores sui, sed memores sociorum, confestim ascendunt, partemque muri sua multitudine cooperiunt. Stabant autem iuxta ligneam turrim sacerdotes et leuitae, ministri Domini, inuocantes propugnatorem gentis Christianae Iesum Christum Filium Dei, et dicebant: « Domine, miserere nostri. Esto brachium nostrum in mane, et salus nostrae in tempore tribulationis. Effunde iram tuam in gentes quae te non nouerunt, et in regna quae nomen tuum non inuocauerunt. Disperge illos in uirtute tua, et depone eos, protector noster Domine. » Dum sic ageretur, quod alii pugnabant, alii plorabant et psallebant, alii muros suffodiebant, Gulferius grauiori pugna desudabat, quia omnes aduersarii in eum et in eius consortes, et ipse cum suis contra omnes. Clypeus eius erat omnibus suis protectio fortis, his uidelicet qui erant in muro. Muri breuis et arcta latitudo, socium sibi coniungi non admittebat, nec aduersarium, nisi unum, uenire permittebat: sed de Gulferio nullus hostium triumphauit, cum tamen ipse de compluribus triumphauerit. Propterea nemo illi iam occursare praesumebat, quia infortunium quod aliis ense illius contigerat, unusquisque sibi metuebat. Tela, sagittas, sudes, lapides, illi iaciebant, tantumque clypeum eius ex his onerauerant, ut ab uno homine leuari non potuerit. Iamque fortissimus uir fatigatus erat, iamque sudores toto de corpore in terram defluebant, iamque ut ei alter succederet grandis necessitas exigebat, cum illi qui murum suffoderant, cum magno impetu intrauerunt, detruncantes uniuersos quos primitus inuenerunt. Qua inopinatae rei admiratione stupefacti sunt omnes qui erant super muros, et "Concito uitalis calor ossa reliquit eorum, Frigidus atque pauor possedit corda reorum". Quid faceret gens data neci, sensuque aliena, quam sui undique hostes urgebant et intra et in muro? Gulferius enim qui paulo ante fatigatus deficiebat, nouas interim resumpserat uires, et iam non clypeo protectus aut galea, sed ensem rubeum tenens in dextera, fugientem celer insequitur hostem; pluresque mortificauit formidine quam gladio, qui seipsos praecipitauerunt de muro. Erat autem super portam una turris quae praestantissima et fortior caeteris uidebatur, in eam mandauit Boamundus ditioribus ciuibus per interpretem, ut fugerent, quoniam eos a morte liberaret, si se ab ipso redimerent. Quod et illi fecerunt, seque fidei illius crediderunt. Cessauit igitur tunc illa persecutio, quia ultra protendi abnuebat uesperi obtenebratio. Sabbatum uero cum esset, nec uictoribus nec uictis poterat esse requies. Misit comes circa urbem excubitores, et intus et extra, ne ullus fugeret, et spolia urbis secum auferret. In crastinum ut dies lucescere coepit, nostri ad arma currunt, et per uicos et plateas, tectaque domorum, ceu leaena raptis catulis, saeuiendo discurrunt: "Dilaniant, traduntque neci pueros iuuenesque, Quosque grauat longaeua dies, curuatque senectus". Nulli parcebant, sed plures, ut citius finirentur, laqueis suspendebant. Mira res, mirumque spectaculum, quod tantae gentis multitudo et armata, sic impune occidebatur quod nullus eorum reluctabatur. Quia uero nostrorum erat quidquid quisque reperiebat, ipsa mortuorum exta euiscerabant, et bysanceos et nummos aureos inde eruebant. O detestanda auri cupiditas! Omnes uiae urbis riuis sanguinum inficiebantur, et cadaueribus cadentium sternebantur. Et o gens caeca, et omnino morti destinata! Nullus ex tanta multitudine fuit, qui nomini Iesu Christi uoluerit confiteri. Boamundus denique illos quos in turris palatio iusserat includi, ad se uenire iussit, annosaeque aetatis mulieres et decrepitos senes, et inualido corpore imbecilles, praecepit interfici; puberes et maiusculae aetatis adultos, ualidoque corpore uiros reseruari, et ut omnes uenderentur, conduci Antiochiam. Facta est autem maceratio haec Turcorum duodecimo die Decembris, in die Dominica, nec tota tamen fieri potuit die illa. In crastinum autem quicunque in quibuscunque locis inueniebantur, eidem poenae capitis subiiciebantur. Nullus erat locus in urbe tota, nullaque fouea quae eorum cadaueribus seu cruoribus non esset inquinata. [8,3] CAPUT III. Urbe igitur sic acquisita, et a rebellibus Turcis liberata, Boamundus pacem comitis requisiuit, ut scilicet Antiochiam absolutam sibi redderet, et in pace eam sibi habere permitteret. Comes uero contra dicebat id nullatenus sine periurio posse fieri, propter sacramentum, quod ipso etiam mediante factum fuerat imperatori Alexio. Boamundus itaque reuersus est Antiochiam, suamque ibi dimisit societatem. Dietauit autem in illa ciuitate exercitus Francorum per mensem unum et dies quatuor; et in hac mora temporis obiit morte pretiosa episcopus Oriensis. Longo quidem tempore, nimiumque prolixo hiemauerunt ibi, quia nihil quod ederent, quod raperent, poterat, inueniri. Sicque famis iniuria compellente, contigit, quod etiam dictu horribile est, quod corpora gentilium in frusta scindebant et comedebant. Hac igitur incommoditate permotus comes Sancti Aegidii mandauit cunctis principibus, qui erant Antiochiae, ut ad Rugiam ciuitatem conuenirent, et de uia sancti sepulcri ibi inter se disponerent. Illi quidem illic conuenerunt, sed de quo et pro quo uenerant minime locuti sunt, sed de pace et concordia inter comitem et Boamundum colloquium habuerunt. Quibus minime conciliatis, omnes principes Antiochiam reuersi sunt, et comitem et uiam dimiserunt. Remanserunt autem cum comite non solum sui, sed et multa iuuentus, cui inerat ardor uiam perficiendi. Ipse igitur plus in Domino confidens, quam in principibus, ad Marram, ubi eum peregrini praestolabantur est reuersus, fuitque dolor magnus in omni exercitu Christianorum de dissensione principum. Omnes quidem nouerant quod pura iustitia cum Raimundo erat, nec ullus amor aut ambitio eum ad indebitum declinare poterat. Qui tamen ut uidit quod propter eum impediretur uia sancti sepulcri, admodum indoluit, et discalceatis pedibus a Marra usque Capharda peruenit. Ibi quatuor diebus perendinatis, cum principes iterum conuenirent, et de eadem re uerborum conflictus haberetur, dixit comes Raimundus: « Viri fratres et domini, qui uestris omnibus et uobismetipsis abnegastis propter amorem Dei, ostendite mihi an sine periurio possum cum Boamundo, si requirit, pacificari; aut si aliter fieri non potest, an pro amore eius debeam periurare. » Cumque huius sermonis iudex nullus esse praesumeret, et omnes concordiam laudarent, et quomodo fieri deberet non dicerent, ab inuicem discesserunt, et Antiochiam redierunt. Sed Northmannus comes cum suis omnibus remansit cum Raimundo, sciens et intelligens, quia iustitia erat cum eo. Igitur hi duo comites agmina sua disponunt, et ad Caesaream tendunt. Rex enim Caesareae saepius significauerat comiti Marrae et Caphardae, quod cum eo pacem uellet habere, eique de suo gratanter seruire. Hac fiducia illuc perrexerunt, et prope ciuitatem castra posuerunt. Rex autem ut uidit agmina Francorum iuxta se posita, uehementer obstupuit, et indoluit, et ne illis ullum mercatum praesentaretur, prohibuit. In crastinum misit comites duos de suis, qui eis uada fluminis ostenderent, et ubi praedam capere possent conducerent. Erat autem nomen fluminis Farfar. Conduxeruntque illos in uallem satis idoneam, bonisque omnibus locupletem. Huic praeerat quoddam munitissimum castrum sub quo inuenerunt uiginti millia animalium, in ualle fertili pascentium, quae omnia nostri rapuerunt. Et castellum obsidere uellent, illico castellani se reddiderunt, pactumque huiuscemodi tenendi in perpetuum foederis, cum comitibus habuerunt. In fide sua promiserunt, et super legem suam iurauerunt quod nunquam amplius nocerent Christianis peregrinantibus, eisque sicut et hominibus suae gentis praeberent mercatum et hospitium. Manserunt autem ibi per dies quinque. Sexto uero die oneratis camelis et iumentis, frumento, farina, et oleo, et caseis, rebusque aliis ad edendum idoneis, gaudentes exierunt, et ad castellum quoddam Arabum peruenerunt. Dominus autem castelli sapienti usus consilio, obuiam uenit comiti Raimundo, et pacificatus est cum illo. Inde uenerunt ad quamdam ciuitatem, in quadam ualle speciosa et spatiosa constitutam, muris et turribus bene munitam, et omni genere fructuum abundantissime refertam, quam incolae appellant Caphaliam. Huius urbis habitatores audito rumore Francorum perterriti, proprias sedes deseruerant, et ad alienas confugerant. Quippe infelicitas quae contigerat Antiochiae et Marrae, omnes perterruerat, et fugae domesticos effecerat. Cumque nostri tentoria circa eam uellent ponere, et in gyrum obsidere, mirati sunt quod de tanta ciuitate non aliquis obuiam ueniebat, nec in excelsis turribus aut moenium propugnaculis apparebat; altumque silentium intus habebatur, nec ullius uocis sonus audiebatur. Tunc miserunt exploratores qui rem diligenter inquirerent, et inquisitam renuntiarent. Illi autem profecti, cum portae propius accessissent, ianuam quidem apertam inuenerunt, sed intus neminem esse uiderunt. Tunc scuta uultibus praeponentes, cum aliqua adhuc cunctatione portas subeunt; sed nec uiros nec mulieres, nec aliquam bestiam intus inuenerunt. Pulchros quidem apparatus ibi inueniunt, horrea scilicet frumento plena, torcularia uino redundantia, arcas plenas nucibus, caseis et farina. Tunc cito ad comites redeunt, et quod inuenerunt referunt. Non fuit ibi opus tentoria figere, quoniam Deus faciebat illos in labores illorum sine ferro uel pugna introire. Ibi actum est quod dicitur in prouerbiis Salomonis: Conseruatur iusto substantia peccatoris (Prou. XIII, 22). Ibi inuenerunt hortos plenos oleribus et fabis, aliisque leguminibus iam ad praecocitatem maturantibus. Ibi quietauerunt tribus diebus, et custodibus deputatis qui urbem custodirent, quaedam ardua montana conscenderunt, et in uallem descenderunt. Erat autem illa uallis gratuita, et omnium frugum fructuumque ubertate plenissima; manseruntque ibi per dies quindecim. Prope uallem erat castellum, Sarracenorum multitudine plenum. Quod cum die quadam nostri aggrederentur, Sarraceni de muro proiecerunt eis multas pecudes, plurimaque animalia, putantes quod nostri nil aliud quaererent nisi uictum: quae nostri gratanter receperunt, et ad tentoria conduxerunt. In die altera collegerunt papiliones et tentoria, et illuc castra direxerunt; sed cum illuc peruenerunt, ab omni gente uacuum inuenerunt: illa enim nocte omnes fugerunt, sed magnam copiam frugum et fructuum, lactis et mellis dimiserunt. Ibi celebrauerunt nostri Purificationem sanctae Mariae Dei genitricis, glorificantes Deum qui tanta bona ministrabant eis. [8,4] CAPUT IV. Rex de Camela ciuitate misit comitibus nuntios suos, dum ibi erant, rogans ea quae pacis sunt, praemittens dona concupiscibilia, et equos et aurum. Misit arcum aureum, uestes pretiosas, et micantia tela; quae omnia nostri receperunt, sed nil certi tunc illis renuntiauerunt. Rex Tripolis eodem terrore permotus, misit equos decem et mulas quatuor; similiter rogans ea quae pacis sunt. Sed dona quidem receperunt, illique quod nunquam pacem cum illo haberent, nisi Christianus efficeretur, remandauerunt. Comes enim S. Aegidii multum desiderabat terram illius, quia optima erat, et regnum eius, quoniam prae caeteris erat honorabilius. Itaque quatuordecim diebus explicitis, quinto decimo exierunt de optima ualle, et abierunt ad quoddam antiquissimum castrum, cui nomen erat Archas; quod licet haberet nomen castri, tamen egregiis urbibus poterat aequiparari, et loci positione, et clausura murorum, et eminentia turrium. In hoc propter fortitudinem gens magna confluxerat, quia nec arma, nec hostem, nec aliquod ingenium metuebat. Hoc tamen nostri, celeri obsidione uallantes, cum festinatione aggressi sunt; sed eorum impetum castellani uiriliter sustinuerunt. Saepius illos inuaserunt omni genere telorum et tormentorum; et non praeualuerunt, sed magis quam lucrarentur perdiderunt. Tunc quatuordecim de nostris militibus otio uacare nescientes, erga Tripolim perrexerunt, et sexaginta Turcos inuenerunt, qui multos captiuos, et plus quam mille et quinquaginta animalia rapuerant, et ante se ducebant. Quos ut nostri uiderunt, licet perpauci essent, in coelum manus protendentes, regemque Sabaoth inuocantes, militariter inuaserunt; et Domino exercituum adiuuante, superauerunt, et sex de illis occiderunt, et eorum equos retinuerunt, et ouantes ad castra cum immensa praeda remeauerunt. Ingens gaudium fuit in omni exercitu de paucorum magna uictoria, et multa rapina. Cumque haec uiderent alii, exierunt plures de exercitu Raimundi zelo probitatis accensi, quibus praefuerunt Raimundus Piletus, et Raimundus uicecomes de Tentoria, et uexillis in altum protensis, equitauerunt aduersus ciuitatem quae Tortosa dicitur. Ad quam peruenientes forti impetu aggrediuntur; sed illa die nihil fecerunt; noctoque superueniente in quemdam angulum secesserunt; feceruntque tota nocte immensos rogos ignium, ac si totus adesset retro commanens exercitus Christianorum. Quibus flammarum globis gens quae erat in ciuitate perterrita, existimantes quod nostri omnes adessent, omnes subito confugerunt, ciuitatemque plenam bonis opibus reliquerunt. Est autem ciuitas illa omni necessitate prorsus aliena, ut in optimo portu pelagi constituta. In crastinum cum nostri ad eam expugnandam uenerunt, omnino uacuam inuenerunt. Summas igitur laudes Deo referentes, intrauerunt eam, et quandiu apud Archas durauit obsidio, ibi remanserunt. [8,5] CAPUT V. Est autem et alia ciuitas non longe ab ea quae dicitur Maraclea, cuius princeps pacem cum eis iniit, ipsosque et eorum uexilla in urbem recepit. O mira Dei uirtus, mirandaque potentia! Cum procul abessent principes, qui uidebantur regere populum et sustentare, per pauciores et minores coepit Dominus etiam ipsos reges superare, ne dicat humana praesumptio: « Nos Antiochiam aliasque urbes subegimus: nos tot ac tanta bella deuicimus. » Quia pro certo nunquam superassent, nisi cum eis fuisset ille per quem reges regnant. Cum uero dux ducum et miles militum Godefridus audisset felices euentus, insignesque triumphos pugnantium, zelo uictoriae animatus tunc primum tam ipse quam Flandrensis comes et Boamundus, castra ab Antiochia mouerunt, et ad Liciam ciuitatem uenerunt. Ibi quippe diuisit se Boamundus ab eis et ab omni exercitu Dei, habuitque a patre suo qui fuit Francigena, optima principia; sed a matre, quae Apuliensis exstitit, retinuit uestigia. Tunc dux et comes ad urbem, quae Gibellum uocatur, acies suas direxerunt, eamque obsidione cinxerunt. Illa siquidem hora, uenit nuntius ad comitem Sancti Aegidii quod Turci praeparauerant se ad pugnam contra eum, essetque futurum bellum graue nimis et permaximum. Protinus comes misit nuntium duci et Flandrensi comiti, ut celerrime ad illud uenirent praelium, sibique auxilium ferrent. Quod ubi dux audiuit, principi ciuitatis pacem, quam saepe iam quaesierat, mandauit. Pace igitur facta, pactaeque promissionis muneribus receptis, ad speratum bellum conuolarunt, et ad obsidionem, quae erat ad supra dictum castrum, conuenerunt, et in alteram fluminis ripam castra posuerunt. Sed cum dux uideret quod nihil proficeret, contra Tripolim direxit acies, cunctosque ibi paratos reperit hostes. Tensis enim arcubus hostes se nostris opposuerunt, sed nostri praeiectis clypeis arcus eorum et sagittas uelut stipulas contempserunt. Pugna itaque committitur, sed non aequa lance, quoniam tractis sagittis illi, ut eorum consuetudo est, fugere uoluerunt, sed nostri inter ipsos et ciuitatem obstaculum posuerunt. Et quid pluribus utar uerbis? tantum ibi humani sanguinis fusum est quod aqua rubicunda facta est, quae in ciuitatem fluebat, et eorum cisternas replebat. Nobiliores ipsius ciuitatis ibi occisi sunt, et qui uiui remanserunt, de contaminatione cisternarum multum ingemuerunt. Qua caede peracta, nostri minime contenti, quia nihil ibi lucrati erant, nisi tela et indumentorum spolia, in supra dictam uallem Desen cucurrerunt, et absque numero oues, boues, asinos, diuersique generis pecudes depraedati sunt, et tria millia camelorum simul rapuerunt. Tanta copia bestiarum unde conuenerat, nostri uehementer mirati sunt, quia in eadem ualle quindecim diebus hospitati fuerunt. Illi cum tanta redeunt ad castra rapina. Nulla unquam inopia fuit in obsidione illa, quia naues ad quemdam portum ueniebant, quae omnia necessaria afferebant. Dominicum Paschae celebrauerunt ibi, quod fuit tunc quarto Idus Aprilis. Durauit autem illa obsessio tribus mensibus, una die minus. Fuit autem ibi mortuus Ansellus de Ribodimonte, uir per multa laudabilis, et in suo militari ordine praecipuus, qui dum in mundo fuit, multa digna relatu peregit, quibus illud praeferendum est, quod Aquiscingensis coenobii indefessus adiutor in omnibus exstitit. Similiter ibi mortuus est Pontius Balonensis, cuius tempora perforauit ictus lapidis, tormento iaculati. Willermus Picardus, et Guarinus de Petra Mora, primus iaculo, alter obiit sagitta. His uita functis, obsidionem illam nostri dimiserunt, quia illud inexpugnabile castrum nullam timebat uiolentiam impugnantium. Detensis igitur tentoriis, ad Tripolim pergunt, et pacem a rege et ciuibus diu quaesitam stabiliunt. Datis igitur inuicem dextris, fidei illorum in tantum se proceres commendauerunt ut usque ad palatium regis ciuitatem introierint. Rex autem ut fiducia pacis tenendae ex sua parte certior crederetur, trecentos peregrinos ex nostris dissoluit a uinculis, et proceribus donauit. Dedit et quindecim millia Bysanceorum, et quindecim equos multa honestate praeditos, misitque omni exercitui mercatum laudabile, quod omnino priuauit illos ab omni necessitate. Pepigit etiam et iurauit illis ut si Ierusalem sibi possent acquirere, et bellum quod eis admiraldus Babyloniae inferre minabatur, superare, Christianus efficeretur, et regis Ierusalem ditioni subiiceretur. Fuerunt autem apud Tripolim per dies tres. Videntes autem proceres et uiri bellatores, quod iam tempus nouarum frugum instabat, concordati sunt, quod Hierosolymitanum iter ex toto arriperent, et omissis omnibus, rectiorem uiam tenerent. Erat autem dies Maii quarta, cum de Tripoli exierunt, et per quaedam ardua montana ascendentes ad castrum, cui nomen Betelon, peruenerunt. Altera die uenerunt ad urbem quae dicitur Zabaris, in cuius confinio nihil aquae potuit inueniri, qua exstingueretur eorum nimia sitis. Aestus quippe erat, et equi et omnis hominum multitudo sitiebat. In crastinum uenerunt ad flumen, cui nomen Braim. Ibi igitur pernoctauerunt, et sitim suam deposuerunt. Nox subsequens fuit Dominicae Ascensionis; et ipsi ascenderunt montem, in quo erat uia nimis angusta, in qua putauerunt occurrentes inuenturos se hostes, sed Deus, quoniam dux eorum fuit solus, et non erat cum eis Deus alienus, fecit eos inoffensos transire. Tunc uenerunt ad urbem Baruth supra mare sitam; deinde ad aliam, quae uocatur Sagitta; post haec ad aliam quae Sur dicitur; deinde ad Acram; de Acra ad castrum, cui nomen Caiphas; et sic ad Caesaream. Est autem Caesarea insignis ciuitas Palaestinae, in qua Philippus apostolus dicitur domum habuisse, quae usque hodie monstratur, nec non et cubiculum filiarum eius prophetantium. Est autem in littore maris sita, olim Pirgos, id est turris Stratonis, appellata. Sed ab Herode rege nobilius et pulchrius et contra uim maris utilius exstructa, in honorem Caesaris Augusti Caesarea est cognominata, cui etiam in ea templum albo marmore construxit, in qua nepos eius Herodes est ab angelo percussus, Cornelius baptizatus, et Agabus propheta zona Pauli est ligatus. Iuxta illam nostri sua tentoria fixerunt; et sanctam Domini Pentecosten celebrauerunt. Deinde uenerunt ad urbem Ramolam, quam Sarraceni propter metum eorum dimiserant uacuam, iuxta quam erat illustris ecclesia Sancti Georgii martyris, in qua sanctissimum eius corpus requiescit; quo in loco ipse pro Christi nomine martyrium suscepit. In ea milites Christiani pro ueneratione militis Christi episcopum elegerunt, electum constituerunt, constitutum decimis omnium diuitiarum suarum ditauerunt. Et dignum erat ut Georgius inuictus miles, eorum militiae signifer, istum ab eis honorem reciperet. Remansit itaque illic episcopus cum suis, diues auro et argento, equis et animalibus. Et ad ciuitatem statim Hierusalem direxit iter Christianus exercitus, in uirtute nominis illius, qui in ea mortuus iacuit, et die tertia resurrexit, cui est cum Patre et sancto Spiritu aequa potestas et gloria interminabilis. Amen.