[4,0] LIBER QUARTUS. [4,1] CAPUT PRIMUM. Quia uero urbs Antiochena, non solum naturali situ, uerum etiam moenibus excelsis, turribusque in altum porrectis densissimisque in cacuminibus murorum propugnaculis praemunita erat, consilium inierunt principes, quod contra eam pugnarent, non uirtute, sed ingenio; arte, non Marte; machinamento, non conflictu bellico. Prius igitur pontem supra flumen statuerunt, ut expeditius flumen transirent, quoties transeundi necesse haberent. Tunc quippe in confinio urbis magnam bonarum fructuum ubertarem inueniebant, copiosas uindemias, foueas frumento plenas et hordeo, aliisque cibariis, arboresque multi generis pomis refertas. Hoc quoque insinuabant eis Armenii qui in ciuitate erant, quique inde consentientibus Turcis ad eos ueniebant; sed eorum uxores et filii in urbe remanebant. Et hoc totum, licet Christiani essent, callide tamen faciebant, quoniam dicta nostrorum siue facta Turcis intus renuntiabant. Construuntur a Christocolis bellica machinamenta ad oppugnandum congrua, turres ligneae, balistae, falces, arietes, talpae, tela, sudes, et fundae, et si qua alia potuerunt ulla excogitari arte. Sed quid ualuerunt aduersum urbem inexpugnabilem, praesertim cum tot in ea essent defensores, qui etiam cum nostris campestri praelio pugnare potuissent? Postquam uero Phosphorus aurorae rutilos praecesserat ortus, Ipsaque rorifluo cum iam candore uibraret, Solque uenustaret flammanti lumine mundum, Exsurgunt propere proceres, procerumque cateruae, Armaque corripiunt, et ad urbis moenia currunt. Pugna quidem dextra forti fit et intus et extra. Illi defendunt, dum nostri spicula fundunt, Telaque cum baculis, nec non lapidesque sudesque. Fit labor immanis, sed profectus fit inanis, Sicque recesserunt, quia sternere non potuerunt Turres et muros, ui nulla corruituros. Cumque uiderent nostri quod nil proficere possent, illam dimittunt pugnam, retinent tamen obsidionem. Turci quippe in sua confidentes inuictissima ciuitate, nocte ianuis apertis exibant, et in castra sagittas mittebant. Contigit autem ut ita sagittando unam mulierem ante tentoria Boamundi principis occiderent, et ideo uigilantiores excubias per castra posuerunt, qui etiam portam per quam exire solebant custodierunt. Placuit itaque principibus militiae et optimatibus ut castellum sibi construerent, quo securiores essent, si inimici Dei ullo modo praeualerent, qui undique sicut apes ad aluearia confluebant. Quod et factum est. Interea dum rarescere coepit quotidiani uictus impensa, consitium inierunt, ut cibos quaererent, et ad quaerendum, armigeros et plerosque milites ob custodiam transmitterent. Sed qui praedari uoluerunt, Partim praedati, partimque fuere necati. Nam castellum quoddam erat in montanis non longe a ciuitate nomine Arech, quod erat plenum rebellantibus Turcis, qui nostris insidias praetenderunt, multos uulnerauerunt et plures occiderunt, et plerosque captos abduxerunt, caeterosque turpiter iniuriatos ad castra redire compulerunt. Quod miseri casus infortunium ubi militia Dei cognouit, admodum indoluit; sed sibi deinceps salubre consilium inuenit. Mille armigeros ante praemittunt, quos Boamundus et Flandrensis comes cum electis militibus subsequuntur, praenominata ualle, in qua ad ipsos confugerent, si Turci eos insequerentur. Quod ita absque dilatione contigit, quoniam Turci, postquam illos eminus agnouerunt, laxatis loris, et equos calcaribus urgentes, insecuti sunt, eosque in fugam uerterunt. Nostri uero ad suos, sicut ad tutissimum asylum, confugerunt et praesidium diuini subsidii inuenerunt. Turci uero cum nimis de proximo nostros milites paratos esse deprehenderunt, primo quidem haesitantes loco libentissime cessissent, si cedere ualuissent. Ut tamen cognouerunt quia pauciores Christiani essent quam ipsi, bellum inierunt, tamen eum tremore, in sua confidentes numerosa multitudine. Sed quid ualet praelium, contra quod diuinum militat auxilium? Deus enim fortis, et potens est, Dominus potens in praelio (Psal. XXIII, 8). Duo enim ex nostris ibi tantum perempti sunt. Sed de Turcis, quorum non est numerus, qui et de manu Dei repulsi sunt, absque numero occisi sunt. Multos ex eis captos ad castra conduxerunt, et coram illis qui supra moenia inclytae ciuitatis erant, decollauerunt. Et ut maiorem illis dolorem incuterent et terrorem, balistis incisa capita in ciuitatem proiecerunt. Dehinc expeditius ire potuerunt nostri ad uillas et uicos Armeniorum, uictum quaerentes, et ipsi Armenii et indigenae terrae illius ad nostros mercatum afferentes. Aduenit interea sacratissima dies Dominicae Natiuitatis, quam Deus cunctis fidelibus suis celeberrimam in hoc contulit, quia qui creaturis omnibus nasci tribuit, pro solis hominibus nasci disposuit. Festiuam igitur illam Christiani fecerunt, sicut qui in tentoriis erant agere potuerunt. Maius quippe gaudium erat in castris quam intra moenia inclytae urbis, inclytam dico, non propter foedam gentilitatis habitationem, sed propter humanae conditionis positionem, et praesertim beati Petri apostolorum principis apud Deum reconciliationem. [4,2] CAPUT II. Qua celebratione peracta, consilium acceperunt quid agerent, quoniam in castris uictus deficiebat, et glacialis hiems mercatum afferentes ad ipsos uenire non sinebat. Illi namque qui erant in urbe, quanto magis sciebant nostros esurire, tanto magis incipiebant in illos desaeuire. Hinc aeris inclementia, hinc miserae egestatis inopia, hinc opprimebat aduersariorum uiolentia. Et sicut solet contingere in multitudine congregatorum, non deficiebat uox murmurantium. Nec mirum erat, si humana fragilitas sub tot tormentis pressa deficiebat. Grando, nix, glacies, spiritus procellarum, illos uiolentissime opprimebant, quos nulla tectura cooperiebat. Quid mirum si se male dementabant, qui extra tentoria erant, cum ipsa tentoria innatabant? Propterea, ut supra diximus, consilium inierunt quid agerent, et tale inuicem acceperunt. Boamundus et comes Flandrensis ad his subueniendum se ipsos obtulerunt, et omnibus placuit, et libentissime concesserunt. Hi itaque triginta millia equitum peditumque elegerunt, et in terram Sarracenorum intrauerunt. O rerum omnium mediator Deus, quam tempestiue subuenis in periculis, et in necessitate laborantibus, ut impleretur illud quod Salomon scripsit in Prouerbiis: Conseruatur iusto substantia peccatoris. A Ierusalem et Damasco, et Aleph, caeterisque regionibus congregati erant, Persae, Arabes et Medi, gens uidelicet multa nimis, quae ad Antiochiam disposuerat uenire, eamque a Christianis defendere. Sed aliter in coelo fuit dispositum, quae dispositio illorum ordinationem inclinauit deorsum. Cum enim audissent quia pars Christianorum intrauerant in terram suam, gauisi sunt ualde, quoniam in uinculis iam quasi irretitos arbitrati sunt. Tunc diuiserunt se in duas acies, ut sic uallati ab eis nostri, fugae praesidium nusquam inuenirent. Quae diuisio stulta fuit, quia « stultitia in cordibus incredulorum semper requiescit. » Nam utraeque acies ut sese inuicem aspexerunt, incunctanter altera in alteram irruit, quia illa in sua multitudine, ista in Dei omnipotentia confidit, et ideo euentus belli dissimilis fuit. Milites armati quotquot in occursum sui uenerunt, ut falcator messem, prostrauerunt. Sed cum in gyrum reuerti frenis uoluerunt, quos iterum percuterent nisi fugientes non inuenerunt. Qui uero in manibus nostrorum peditum deuenerunt, in immane praecipitium corruerunt. Sciunt enim quibus bella nota sunt, quia « grauiori attritione pedites quam equites interficiunt. » Altera uero acies quae se ab altera separauerat, ut nostros circumueniret, ut audiuit uoces bellantium, sonitumque confringentium armorum, laxatis habenis accurrebat suis in auxilium. Sed ut miseros illorum casus agnouit, fugientesque circumspexit, timor in illos uehementissimus irruit, fugiendique contulit societatem. Sed quid aliud nostri facerent, nisi ut persequerentur? Nam, sicut in uulgari prouerbio dicitur: « Si est qui fugiat, non deerit qui persequatur; » iam omnes nostri eos persequebantur quoniam qui pedites uenerant, ascensores equorum efficiebantur. Quid plura? Qui euadere potuit, laetus et hilaris fuit; qui uero interceptus, miserrima nece occubuit. Quot asini et cameli, quotque iumenta frumento, uino, caeterisque cibariis onusta, ibi capta sunt, quae esurienti exercitui Dei grata erant? Quantum gaudium, et tripudii exsultatio fuit in illa die in castris, cum talia dona uiderunt summi procuratoris? Mirandum et gaudendum erat, quod Dominus de mercibus inimicorum suorum de longinquo adductis, fideles suos reficiebat. Esurientes bonis implebat, quibus aduersarios suos spoliabat. Sic quoque filiis Israel olim faciebat, cum per terram gentilium regum transire cupiebant, et illi publicum uiae regiae incessum eis denegabant. Omnes pari modo, qui contra illos accipiebant gladium, gladio peribant, et eorum terra et facultates dabantur eis in possessionem. Nunc uero idem Dominus eadem recompensatione aufert suorum aduersariis, ut isti credant ueraciter actum fuisse quod scriptum est de illis: Per omnia sit Deus, qui benedicendus est, benedictus; sine ipso nihil possumus. [4,3] CAPUT III. Interim dum isti gloriosi principes abfuerunt, qui in ciuitate erant, repente de ea exierunt, nostrosque inter castra inuaserunt, et plurimos ex eis occiderunt. Ipso die Podiensis episcopus perdidit dapiferum suum, qui suae aciei deferre solebat uexillum. Et nisi flumen inter castrum et urbem fluxisset, maioribus iniuriis et frequentioribus lacessissent. Quibus bellorum euentibus, et maxime famis inopia, plerique nostrorum afflicti, abire moliebantur, quia nimis graue erat inuitis ferre ieiunium, et ideo machinabantur ab obsidione diffugium. Quos Boamundus uir facundus et gratus eloquio, ita affatus est, dicens: « O uiri, qui huc usque fuistis bellatores egregii, quos Deus per multa iam bellorum pericula uictores reddidit, quosque uirtus experientiae ut illustres decorauit, ut quid contra Dominum murmuratis, quia premit uos angustia paupertatis? Cum uobis porrigit manum, tunc exsultatis; cum relaxat, tunc desperatis. In hoc uidemini non diligere donantem, sed dona; non largitorem, sed largientis oblationem. Cum largitur Dominus, amicus est; cum cessat, inimicus uobis uidetur esse et extraneus. Cui unquam genti praestitit Deus in tam breui tempore tot bella committere, tot acerrimos hostes superare, tot spoliis gentium ditari, tot triumphantium palmis insigniri? Ecce nunc innumerabiles hostes subegimus, ecce nunc eorum spolia ad uos attulimus. Quid est quod sic diffidimus, cum sic quotidie uincamus? non longe est a uobis, qui sic pugnat pro uobis; saepe quidem fideles suos tentat, ut utrum diligant ipsum innotescat. Nunc tentat uos per inopiae molestias, et per assiduas inimicantium uobis pressuras. Quod si tantas intulissent nobis iniurias, quantas et nos eis irrogauimus? si tot de nobis occidissent, quot de illis nos prostrauimus? si aliquis de nobis superesset, iure ille conqueri potuisset. Sed pro certo qui conqueretur nullus esset, quoniam nemo superstes remansisset. Propterea nolite diffidere, sed estote uiri cordati, quoniam si in ipso uiuitis, aut pro ipso morimini, estis beati. » His et talibus dictis animos eorum eneruatos, robustos reddidit, et in effeminatas mentes uirilitatem induxit. Paucis denique diebus euolutis hiems aspera inhorruit, et in castris ciborum abundantia euanuit. Illi qui uendere cibos solebant, niuibus et glacie prohibente, nullatenus uenire ualebant. Cursores exercitus qui usque ad terram Sarracenorum transcurrebant, nihil prorsus inueniebant, quia omnes de toto terrae illius confinio, aut longe fugerant, aut in speluncis, aut in cauernis petrarum delituerant. Cumque Armenii et Surani uidissent in tanto discrimine famis nostros esse positos, per nota loca gradiebantur, sollicite inquirentes, si quid inuenirent, quod ad nostros afferre ualerent. Sed apud tantos parum erat, nec tantae multitudini suppetebat, et ideo uendebatur asinarium onus frumenti septem librarum pretio, ouum duodecim denariis; et una nux, uno . Ut quid uniuersa percurram, cum carum nimis uendebatur quidquid uilius habebatur; propter quod multi fame ibi perierunt, qui unde aliquid emerent, non habuerunt. Coepit itaque oriri inter eos magna inconstantia animorum, mentis defectus, et totius bonae spei diffidentia. Et quid mirum si pauperum, si imbecillium animi nutabant, cum illi qui uidebantur quasi columnae esse, deficiebant omnino? Petrus enim Eremita, et Willelmus Carpentarius nocturno elapsu in fugam uersi sunt, et a sacra fidelium Dei societate disiuncti sunt. De Willelmo uero qui fuerit, dicamus, quoniam de Petro superius mentionem fecimus. Willelmus de regali prosapia ortus fuit, et uicecomes cuiusdam regii castelli, quod Milidunum dicitur, olim exstitit: qui ideo Carpentarius coepit cognominari, quia in bello nullus uolebat ei occursari. Nulla enim lorica erat, galea uel clypeus, qui duros lanceae illius siue mucronis sustineret ictus. Unde mirandum, et cum admiratione dolendum, quod in talem ac tantum uirum tanta mentis hebetudo incesserit, quod tam turpiter a castris uirorum illustrium recesserit. Sed hoc non metu praeliorum, ut speramus, fecerat; sed tantam famis iniuriam pati nunquam didicerat. Quod fugae discidium ut Tancredus miles fortis et integer animo cognouit, uehementer condolens, insecutus est illos et comprehendit, et cum dedecore reuerti coegit, et ad domum Boamundi adduxit. Non dicendum est si passus est uerecundiam, qui nullo fugante inierat fugam. Dolebant plurimi qui eum agnouerant; conuitiabantur omnes qui qualis exstiterat ignorabant. Tandem multis lacessitus iniuriis, pro reuerentia Hugonis Magni, cuius consanguineus erat, et quia iam cum ipsis in retroactis certaminibus honeste pugnauerat, pacem obtinuit, sed nunquam se amplius ita discessurum coram omnibus iurauit. Sed tamen diu sacramentum non custodiuit, quia quantocius potuit clam discessit. [4,4] CAPUT IV. Hanc itaque famis asperitatem, ut suos probaret, euenire permisit Deus, et ut terror eius fieret in uniuersis nationibus. Nam et suos premebat ieiunio, et uicinas nationes eorum disterminabat gladio. Cadebant mille a latere unius, et decem millia a dextris alterius. Et ideo nunquam est a Domino tali desperandum, quia quaecunque agit, diligentibus se cooperantur in bonum. Ne illi insolescerent tot uictoriis bellorum, opprimebat eos graui inedia ieiuniorum. In toto namque exercitu mille equi inueniri non poterant, ad pugnandum idonei, ut per hoc innotesceret quoniam in fortitudine equi non haberent fiduciam; sed in se, per quem, et quomodo uolebat, et quando uolebat, superabant. Erat quidam miles in exercitu eodem, nomine Tetigus, diues apud suos, et nominatissimus, in Romaniae partibus bene notus, palliato nugacitatis tegmine uelatus. Hic uenit ad principes, et ait illis: « Ut quid hic ita torpescimus? Quare quae nobis sunt profutura non quaerimus? Si bonum uobis uidetur, ego in regionem Romaniae pergam, et inde in fidelitate imperatoris copiosum mercatum adducam; naues onustas omnibus rebus, frumento, uino, oleo, hordeo, carne, farina, caseis, per mare adduci faciam, et equos, mulos, mulasque per terram. Et ne ullam de me spem diffidentiae habeatis, papiliones meos et omnia bona mea derelinquam, hoc solum excepto quod mecum feram. Et si adhuc mihi decreditis, iurabo quod citius ad uos redibo. » Principes mendacibus uerbis illius crediderunt, sed et sacramentum receperunt. Ipse autem nec sacramentum tenuit, nec uerborum sponsionem impleuit. Hoc ideo de his duobus militibus refero, ut quisque percipiat quanta egestas in castris fuerit, quae etiam fugere diuites et periurare compellebat. Cumque iam sic arctarentur, et omnis humana spes omnino deficeret, plurima pars exercitus retro eundi licentiam a principibus petierunt, et ipsi unanimiter flentes eis concesserunt. Ut quid enim retinerent, quos consolari non poterant? Dum sic inualide desolatio pullularet in castris, et nullus ullum haberet consilium, miseratio diuina solitum eis praestitit auxilium. Affuit nuntius qui innumera Turcorum agminum millia prope adesse retulit, et in castro eis proximo, nomine Arech, quod supra memorauimus, illa nocte aggregari asseruit. Qui ideo latenter et in magno silentio ueniebant, ut imparatos in castris inuenirent. Hoc dictum cunctis innotuit, et quos somno pigritiae torpentes inuenit, excitatos reddidit. Salit et tripudiat, qui antea ambulare nequibat. Reuixit spiritus illorum, quos sopierat indigentia ciborum. Erectis in coelum manibus Deum laudant, et quasi iam uicerint, manibus applaudunt. Malebant enim honeste in bello mori quam escarum inopia cruciari. Tunc proceres exercitus acceperunt consilium, ut pars una omnium in castris remaneret ad custodiendum; pars altera obuiam uenientibus iret ad praelium. Qui de castris nocte egredientes, in insidiis positi sunt, praetereuntium praestolantes occursum iacueruntque inter flumen et lacum. Summo itaque diluculo, aurora lumen terris deferente, miserunt exploratores, qui illorum agmina uiderent, et esse eorum renuntiarent, Exploratores renuntiant tot illorum millia insimul se nunquam uidisse. Et ex parte fluminis duas acies separatas a multitudine equis uelocioribus accurrere. Tunc nostri in quodam cliuo positi, crucis signo cum armis se praemuniunt, et manus in coelum protendunt, Deoque se committunt, eiusque flagitant auxilium. Mox nostri superuenientes illos excipiunt, et ictu pungentes quotquot obuiant, solo prosternunt. Alii per campum dispersi circumuolant, imbresque uenenatarum emittunt sagittarum. Strident dentibus, et more canum latrant, quia terrere sic suos aduersarios putant. Sed haec nostri irridebant, et protecti clypeis, loricis, galeis, eorum immissuras uilipendebant. Sed cum innumerabilis illorum multitudo appropiauit, cum tanto impetu nostros inuaserunt, quod modice in fugam uersi sunt. Quod ut uidit Boamundus, qui postremo obseruabat custodiam, cum sua acie prorupit in medium, sociosque recolligens, inimicos perduxit ad interitum. Illi namque ut uiderunt nostrorum uexilla super uertices suos dependentia, nostrosque more leonum rugientium, in medios hostes circumferri, omnesque circa se laniari, pauent et conturbantur, uersisque retro habenis equorum, ad Pontem Ferreum quam celerrime repedantur. Sed quid modo Franci facerent nisi cominus ense ferirent? Sternitur uia corporibus morientium, impletur aer uocibus eiulantium. Tellus madefacta cruore morientium, perforatur pedibus conculcantium equorum. Ut uenitur ad pontem, uia arctatur, et non omnes pons recepit. Hinc quam plures in flumen praecipitantur, et quos unda tenebat, celeri rotatu inuolutos absorbebat. Et cur per singula morarer? Maior pars periit quam euaserit. Plures occisi sunt quam uiui remanserint. Qui euaserunt, ad castrum suum quod superius nominauimus, confugerunt, sed in eo non diu permanserunt. Praedatum enim, uacuum dimiserunt, et fugientes abierunt. Nostri uero illud accipiunt, et custodes qui illud custodirent, et pontem posuerunt. Armenii quoque et Surani fugientes insecuti sunt, et arcta loca anticipando multos occiderunt pluresque captiuos detinuerunt. Sicque filii diaboli secundum suum meritum, de ruina in ruinam receperunt interitum. Nostri uero cum gaudio ingenti ad castra remearunt, adducentes secum equos et mulos et mulas, et spolia plurima, et multa alia quae indigentibus sociis ualde erant necessaria. Multorum etiam capita mortuorum simul attulerunt, quae ante portam ciuitatis posuerunt, ubi Admiraldi Babyloniae habebant hospitium. Receperunt illos cum summa laetitia socii qui in castris erant, quique tota die cum ciuibus qui egressi sunt de urbe pugnauerant, palmamque uictoriae reportarant. [4,5] CAPUT V. Tunc geminata laetitia duplicis uictoriae, festiuum tempus effecit, et eos qui egestatis moerore consumpti pene erant, refecit. Iam uero Armenii et Surani, uictum ad castra ferebant, et de felici nostrorum euentu congaudebant. Sic illi de ciuitate egrediebantur, et inter saxa montium latitabant, insidiabanturque illis qui uictum afferebant, et quotquot comprehendere poterant occidebant. Quod ualde moestificauit proceres, et super hoc consilium inierunt, remediumque huic calamitati repererunt. Castrum construxerunt ante portam ciuitatis, super pontem iuxta Machumariam, quod illos ualde perdomuit, quoniam deinceps nullus eorum exire per pontem ausus fuit. Et tunc quia castrenses ad hoc peragendum opus non sufficiebant, Boamundus et comes sancti Aegidii ad Portum Sancti Simeonis perrexerunt, et inde operarios pretio adducere studuerunt. Quos cum adducerent, Turcos qui nocte illa de ciuitate exierant, in insidiis positos inuenerunt, qui subitaneo incursu tam fortiter nostros inuaserunt, quoadusque illos qui equites erant absque ulla certaminis reuerberatione in montana fugauerunt. Pedites qui fugere non potuerunt, diram necem perpessi sunt; sed quanto fuit acrior, tanto et gloriosior. Et qui ibi mortui sunt, fere mille fuerunt, sed occidentes diu gauisi non sunt. Relatio enim huius occisionis ad castra peruenit, tantosque principes proceresque commouit. Qui equis prosilientes ad ulciscendam mortem suorum ordinatis agminibus peruolant, inueniuntque eos adhuc in campo, occisorum capita detruncantes. Illi uero nequaquam perterriti, in sua confidentes multitudine ad pugnam congrediuntur; sed nostris toto corde tota uirtute confidentibus, postquam pedites nostri equitibus consociati sunt, in breui supernantur. Nam ut uiderunt illos quos ad montana fugere compulerant accurrere, nostrorumque agmina fortiter crescere, et crescendo fortius insistere, terga uertunt, et uersus pontem fugae uiam arripiunt. Sed ualde impediuit difficultas itineris angusti, quia nec fugere usquam poterant, nec conuerti. Reuerti retro fas non erat, quia hostis urgebat; dextra laeuaque diuerti, impossibilitas angusti itineris prohibebat, praeire, uetabat densa multitudo fugientium. Sicque eis diuino nutu contigerat, ut nec fugere, nec pugnare licuerit. Ibi Turco nec toxicata sagitta proficiebat, nec equi uelocitas subueniebat. Ibi maiorem stragem pedites egerunt quam qui equis insidebant, quoniam certatim, ut falcator prata uel messem, detruncabant. Illic satiari potuisset enses et tela aliarum gentium Turcorum sanguine, sed quia Francigenarum erant, nec obtundi poterant, nec repleri cruore. Nostri tantum pugnabant, illi patiebantur; nostri percutiebant, illi moriebantur. Nec tantum infatigata manus dilaniare poterat, quantum quod dilaniaret, reperiebat. Inter uiuos mortui stabant, quia suffulti densitate uiuorum, cadere non poterant; et calamitas tanta eos oppresserat quod alter alterum in mortem opprimebat. Tantus illos timor inuaserat, quod subsequens praecedentem, ut fugere posset, impellebat. Dux itaque Godefridus militiae decus egregium, ut uidit quod nemo illos ferire potuit, nisi post dorsum, equo celeri uolitans anticipauit pontis introitum. Et quae lingua ualet explicare quantas strages dux solus illic dederit super corporibus gentis iniquae? Illi fugere coeperant, armaque sua in terram proiecerant, gladium ducis ut mortem expauescebant, et tamen uitare non poterant. Ille exsertis brachiis, ense nudato, eorum ceruices amputabat; illi minime renitentes, nuda corpora inuiti offerebant. Ibi ira, locus, gladius, ualidaque manus pugnabat, et hoc totum in membris miserorum redundabat. Cumque unus ex eis audacior caeteris, et mole corporis praestantior, et uiribus, ut alter Goliath, robustior, uideret ducem sic immisericorditer in suos saeuientem, sanguineis calcaribus urget equum aduersus illum, et mucrone in altum sublato, totum super uerticem ducis transuerberat scutum, et nisi ictui umbonem dux expandisset, et se in alteram partem inclinasset, mortis debitum persoluisset. Sed Deus militem suum custodiuit, eumque scuto suae defensionis muniuit. Dux ira succensus uehementi, parat rependere uicem, eiusque tali modo amputat ceruicem. Ensem eleuat, eumque a sinistra parte scapularum tanta uirtute intorsit, quod pectus medium disiunxit, spinam et uitalia interrupit, et sic lubricus ensis super crus dextrum integer exiuit , sicque caput integrum cum dextra parte corporis immersit gurgiti, partemque quae equo praesidebat remisit ciuitati. Ad quod horrendum spectaculum omnes qui in ciuitate erant confluunt, et uidentes sic admirati sunt, conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos: ibi dolores ut parturientis (Psal. XLVII) , ibi uoces eiulantium, quia ille unus fuerat ex Admiraldis eorum. Tunc euaginauerunt gladios suos, intenderunt arcus suos, parauerunt sagittas suas in pharetra (Psal. X, 3) , ut sagittarent ducem, cupientes, si eis permissum esset, tantam militiae Christianae exstinguere lucem. Sed Deus eorum prauae uoluntati non consensit, quia dux retrocessit; sustinere enim telorum ac sagittarum grandinem diu non potuit. O praedicabilis! o inuicta ducis dextra et animosi pectoris robur eximium! Laudandus et ensis, quod in sua integritate perseuerans, uibranti dexterae sui famulatus impendit obsequium. Et cuius cor eructare, cuius lingua enarrare, cuius manus scribere, quae pagina ualet suscipere aliorum facta principum, qui illi compares fuerunt in omnibus uictoriis praeliorum? Victoria ducis prae caeteris enituit, quoniam pars dimidiati corporis quae remansit, testimonium laudis fuit; fluctus uero qui occisorum corpora absorbuit, aliorum ictus mirabiles occuluit. Sed sicut uentus turbinis annosae, arboris constringit brachia, sic incisa cadebant morientium membra. In hoc praelio persecutus est unus mille, et duo fugauerunt decem millia (Leu. XVI, 8). Qui in flumen rapido cursu immergebantur, emergentes pontis ligneas columnas amplexabantur, sed nostri desuper illos lanceis perforabant et perimebant. Cruor effusus sanguineum flumini dabat colorem, cunctisque cernentibus magnum incutiebat horrorem. Quippe densitas corporum fluminis impediebat cursum, et retrogrado incessu ire cogebat retrorsum. Et quid mirum? Super pontem etenim quinque millia prostrata fuerunt, quae omnia deorsum in aquam praecipitata sunt. Et quis numerare potuit quot mucro desaeuiens praecipiti saltu in amnem mergi compulit? In illo conflictu occisus est Cassiani magni regis Antiochiae filius, et duodecim Admiraldi regis Babyloniae, quos cum suis exercitibus miserat ad ferenda auxilia regi Antiochiae. Et quos Admiraldos uocant, reges sunt, qui prouinciis regionum praesunt. Prouincia quidem est, quae unum habet metropolitanum, duodecim consules et unum regem. Ex tot itaque prouinciis conuenerunt, quot ibi Admiraldi fuerunt mortui. Et qui ibi capti sunt, pro septem millibus computati sunt. Vestium, armorum, caeterique cultus adparatum nemo retinere potuit per ullam memoriam. Sic itaque superati sunt Turci magnanimiter a Francis, siluitque deinceps garrula uox eorum, atque stridor dentium, et quotidianorum clamositas conuiciorum. Iam uero demissis uultibus ibant, et plerique omnino diffidentes, furtim de ciuitate exeuntes, fugiebant. Nox superueniens litem diremit, et nostri uictores ad castra redierunt; illi uero obseratis ianuis, intra urbem se receperunt. In crastinum ut primum lux matutina processit, Turci de ciuitate exierunt, et collegerunt corpora mortuorum, quot inuenire potuerunt et sepulturae tradiderunt. Quod Christiani exercitus iuuenes ut audierunt, multi in unum conglobati ad coemiterium cucurrerunt, et quae illi cum magno honore sepelierant, cum magno dedecore foras proiecerunt. Subterrauerant quippe illa ultra pontem ad Machumariam quae erat ante portam ciuitatis, et plurima palliis inuoluerant, et byzanteos aureos, arcus, et sagittas et alia multa cum eis reposuerant. Sic enim est eorum consuetudo sepelire; nostrorum uero est libentissime ea tollere. Extractis itaque corporibus uniuersis, capita absciderunt, scire cupientes numerum illorum qui ad ripam fluminis necati sunt. Truncata siquidem capita ad castra attulerunt, et cadauera feris et uolucribus inhumata reliquerunt. Quod ab altis moenibus et turribus excelsis prospicientes, uehementer indoluerunt, et genas scindentes et crines uellentes, Machomum praeceptorem suum in auxilium sui coeperunt inuocare. Sed Machomus non potuit restaurare, quos Christus per suos milites uoluit exterminare.