[1,0] De Ratione Dicendi ad C- Herennium liber I. [1,1] Etsi {in} negotiis familiaribus inpediti uix satis otium studio suppeditare possumus et id ipsum, quod datur otii, libentius in philosophia consumere consueuimus, tamem tua nos, Gai Herenni, uoluntas commouit, ut de ratione dicendi conscriberemus, ne aut tua causa noluisse aut fugisse nos laborem putares. Et eo studiosius hoc negotium suscepimus, quod te non sine causa uelle cognoscere rhetoricam intellegebamus: non enim in se parum fructus habet copia dicendi et commoditas orationis, si recta intellegentia et definita animi moderatione gubernetur. Quas ob res illa, quae Graeci scriptores inanis adrogantiae causa sibi adsumpserunt, reliquimus. Nam illi, ne parum multa scisse uiderentur, ea conquisierunt, quae nihil adtinebant, ut ars difficilior cognitu putaretur, nos autem ea, quae uidebantur ad rationem dicendi pertinere, sumpsimus. Non enim spe quaestus aut gloria commoti uenimus ad scribendum, quemadmodum ceteri, sed ut industria nostra tuae morem geramus uoluntati. Nunc, ne nimium longa sumatur oratio, de re dicere incipiemus, {sed} si te unum illud monuerimus, artem sine adsiduitate dicendi non multum iuuare, ut intellegas hanc rationem praeceptionis ad exercitationem adcommodari oportere. [1,2] Oratoris officium est de iis rebus posse dicere, quae res ad usum ciuilem moribus et legibus constitutae sunt, cum adsensione auditorum, quoad eius fieri poterit. Tria genera sunt causarum, quae recipere debet orator: demonstratiuum, deliberatiuum, iudiciale. Demonstratiuum est, quod tribuitur in alicuius certae personae laudem uel uituperationem. Deliberatiuum est in consultatione, quod habet in se suasionem et dissuasionem. Iudiciale est, quod positum est in controuersia et quod habet accusationem aut petitionem cum defensione. Nunc quas res oratorem habere oporteat, docebimus, deinde quo modo has causas tractari conueniat, ostendemus. Oportet igitur esse in oratore inuentionem, dispositionem, elocutionem, memoriam, pronuntiationem. Inuentio est excogitatio rerum uerarum aut ueri similium, quae causam probabilem reddant. Dispositio est ordo et distributio rerum, quae demonstrat, quid quibus locis sit conlocandum. Elocutio est idoneorum uerborum et sententiarum ad inuentionem adcommodatio. Memoria est firma animi rerum et uerborum et dispositionis perceptio. Pronuntiatio est uocis, uultus, gestus moderatio cum uenustate. Haec omnia tribus rebus adsequi poterimus: arte, imitatione, exercitatione. Ars est praeceptio, quae dat certam uiam rationemque dicendi. Imitatio est, qua inpellimur cum diligenti ratione ut aliquorum similes in dicendo ualeamus esse. Exercitatio est adsiduus usus consuetudoque dicendi. Quoniam ergo demonstratum est, quas causas oratorem recipere quasque res habere conueniat, nunc, quemadmodum possit oratio ad rationem oratoris officii adcommodari, dicendum uidetur. [1,3] INVENTIO in sex partes orationis consumitur: in exordium, narrationem, diuisionem, confirmationem, confutationem, conclusionem. Exordium est principium orationis, per quod animus auditoris constituitur ad audiendum. Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio. Diuisio est, per quam aperimus, quid conueniat, quid in controuersia sit, et per quam exponimus, quibus de rebus simus acturi. Confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum adseueratione. Confutatio est contrariorum locorum dissolutio. Conclusio est artificiosus orationis terminus. Nunc, quoniam una cum oratoris officiis, quo res cognitu facilior esset, producti sumus, ut de orationis partibus loqueremur et eas ad inuentionis rationem adcommodaremus, de exordio primum dicendum uidetur. Causa posita, quo commodius exordiri possimus, genus causae est considerandum. Genera causarum sunt quattuor: honestum, turpe, dubium, humile. Honestum causae genus putatur, cum aut id defendimus, quod ab omnibus defendendum uidetur, aut obpugnabimus, quod ab omnibus uidetur obpugnari debere ut pro uiro forti contra parricidam. Turpe genus intellegitur, cum aut honesta res obpugnatur aut defenditur turpis. Dubium genus est, cum habet in se causa et honestatis et turpitudinis partem. Humile genus est, cum contempta res adfertur. [1,4] Cum haec ita sint, conueniet exordiorum rationem ad causae genus adcommodari. Exordiorum duo sunt genera: principium, quod Graece g-prooimion appellatur, et insinuatio, quae g-ephodos nominatur. Principium est, cum statim auditoris animum nobis idoneum reddimus ad audiendum. Id ita sumitur, ut attentos, ut dociles, ut beniuolos auditores habere possimus. Si genus causae dubium habebimus, a beniuolentia principium constituemus, ne quid illa turpitudinis pars nobis obesse possit. Sin humile genus erit causae, faciemus attentos. Sin turpe causae genus erit, insinuatione utendum est, de qua posterius dicemus, nisi quid nacti erimus, qua re aduersarios criminando beniuolentiam captare possimus. Sin honestum genus causae erit, licebit recte uel uti uel non uti principio. Si uti uolemus, aut id oportebit ostendere, qua re causa sit honesta, aut breuiter, quibus de rebus simus dicturi, exponere. Sin principio uti nolemus, ab lege, ab scriptura, aut ab aliquo nostrae causae adiumento principium capere oportebit. Quoniam igitur docilem, beniuolum, attentum auditorem habere uolumus, quo modo quidque effici possit, aperiemus. Dociles auditores habere poterimus, si summam causae breuiter exponemus et si attentos eos faciemus; nam docilis est, qui attente uult audire. Attentos habebimus, si pollicebimur nos de rebus magnis, nouis, inusitatis uerba facturos aut de iis, quae ad rem publicam pertineant, aut ad eos ipsos, qui audient, aut ad deorum inmortalium religionem; et si rogabimus, ut attente audiant; et si numero exponemus res, quibus de rebus dicturi sumus. Beniuolos auditores facere quattuor modis possumus: ab nostra, ab aduersariorum nostrorum, ab auditorum persona, et ab rebus ipsis. [1,5] Ab nostra persona beniuolentiam contrahemus, si nostrum officium sine adrogantia laudabimus, atque in rem publicam quales fuerimus aut in parentes aut in amicos aut in eos, qui audiunt aliquid referemus, dum haec omnia ad eam ipsam rem, qua de agitur, sint adcommodata. Item si nostra incommoda proferemus, inopiam, solitudinem, calamitatem; et si orabimus, ut nobis sint auxilio et simul ostendemus nos in aliis noluisse spem habere. Ab aduersariorum persona beniuolentia captabitur, si eos in odium, in inuidiam, in contemptionem adducemus. In odium rapiemus, si quid eorum spurce, superbe, perfidiose, crudeliter, confidenter, malitiose, flagitiose factum proferemus. In inuidiam trahemus, si uim, si potentiam, si factionem, diuitias, incontinentiam, nobilitatem, clientelas, hospitium, sodalitatem, adfinitates aduersariorum proferemus, et his adiumentis magis quam ueritati eos confidere aperiemus. In contemptionem adducemus, si inertiam ignauiam, desidiam luxuriam aduersariorum proferemus. Ab auditorum persona beniuolentia colligitur, si res eorum fortiter, sapienter, mansuete, magnifice iudicatas proferemus; et si, quae de iis existimatio, quae iudicii expectatio sit, aperiemus. Ab rebus ipsis beniuolum efficiemus auditorem, si nostram causam laudando extollemus, aduersariorum per contemptionem deprimemus. [1,6] Deinceps de insinuatione aperiendum est. Tria sunt tempora, quibus principio uti non possumus, quae diligenter sunt consideranda: aut cum turpem causam habemus, hoc est, cum ipsa res animum auditoris a nobis alienat; aut cum animus auditoris persuasus esse uidetur ab iis, qui ante contra dixerunt; aut cum defessus est eos audiendo, qui ante dixerunt. Si causa turpitudinem habebit, exordiri poterimus his rationibus: rem, hominem spectari oportere; non placere nobis ipsis, quae facta dicantur ab aduersariis, et esse indigna aut nefaria; deinde cum diu rem auxerimus, nihil simile a nobis factum ostendemus; aut aliquorum iudicium de simili causa aut de eadem aut de minore aut de maiore proferemus, deinde ad nostram causam pedetemptim accedemus et similitudinem conferemus. Item si negabimus nos de aduersariis aut de aliqua re dicturos, et tamen occulte dicemus interiectione uerborum. Si persuasus auditor , si oratio aduersariorum fecerit fidem auditoribus - neque enim non facile scire poterimus, quoniam non sumus nescii, quibus rebus fides fieri soleat - ergo si fidem factam putabimus, his nos rebus insinuabimus ad causam: de eo, quod aduersarii firmissimum sibi adiumentum putarint, primum nos dicturos pollicebimur; ab aduersarii dicto exordiemur, et ab eo maxime, quod ille nuperrime dixerit; dubitatione utemur quid potissimum dicamus aut quoi loco primum respondeamus, cum admiratione. Si defessi erint audiendo, ab aliqua re, quae risum mouere possit, ab apologo, fabula uerei simili, imitatione deprauata, inuersione, ambiguo, suspicione, inrisione, stultitia, exuperatione, collectione, litterarum mutatione, praeter expectationem, similitudine, nouitate, historia, uersu, ab alicuius interpellatione aut adrisione; aliter ac parati fuerimus, nos esse dicturos, nos non eodem modo, ut ceteri soleant, uerba facturos; quid alii soleant, quid nos facturi sumus, breuiter exponemus. [1,7] Inter insinuationem et principium hoc interest. Principium eius modi debet esse, ut statim apertis rationibus, quibus praescripsimus, aut beniuolum aut attentum aut docilem faciamus auditorem: at insinuatio eiusmodi debet esse, ut occulte per dissimulationem eadem illa omnia conficiamus, ut ad eandem commoditatem in dicendi opere uenire possimus. Verum hae tres utilitates tametsi in tota oratione sunt conparandae, hoc est, ut auditores sese perpetuo nobis adtentos, dociles, beniuolos praebeant, tamen id per exordium causae maxime conparandum est. Nunc, ne quando uitioso exordio utamur, quae uitia uitanda sint, docebo. Exordienda causa seruandum est, ut lenis sit sermo et usitata uerborum consuetudo, ut non adparata uideatur oratio esse. Vitiosum exordium est, quod in plures causas potest adcommodari, quod uulgare dicitur. Item uitiosum est, quo nihilo minus aduersarius potest uti, quod commune appellatur; item illud, quo aduersarius ex contrario poterit uti. Item uitiosum est, quod nimium apparatis conpositum est aut nimium longum est; et quod non ex ipsa causa natum uideatur, ut proprie cohaereat cum narratione; et quod neque beniuolum neque docilem neque adtentum facit auditorem. De exordio satis erit dictum: deinceps ad narrationem transeamus. [1,8] Narrationum tria sunt genera. Unum est, cum exponimus rem gestam et unum quidque trahimus ad utilitatem nostram uincendi causa, quod pertinet ad eas causas, de quibus iudicium futurum est. Alterum genus est narrationis, quod intercurrit nonnumquam fidei aut criminationis aut transitionis aut alicuius apparationis causa. Tertium genus est id, quod a causa ciuili remotum est, in quo tamen exerceri conuenit, quo commodius illas superiores narrationes in causis tractare possimus. Eius narrationis duo sunt genera: unum quod in negotiis, alterum quod in personis positum est. Id, quod in negotiorum expositione positum est, tres habet partes: fabulam, historiam, argumentum. Fabula est, quae neque ueras neque ueri similes continet res, ut eae sunt, quae tragoedis traditae sunt. Historia est gesta res, sed ab aetatis nostrae memoria remota. Argumentum est ficta res, quae tamen fieri potuit, uelut argumenta comoediarum. Illud genus narrationis, quod in personis positum est, debet habere sermonis festiuitatem animorum dissimilitudinem, grauitatem lenitatem, spem metum, suspicionem desiderium, dissimulationem, misericordiam rerum uarietates fortunae commutationem, insperatum incommodum subitam laetitiam iucundum exitum rerum. Verum haec in exercendo transigentur; illud, quod ad ueritatem pertinet, quomodo tractari conueniat, aperiemus. [1,9] Tres res conuenit habere narrationem, ut breuis, ut dilucida, ut ueri similis sit; quae quoniam fieri oportere scimus, quemadmodum faciamus, cognoscendum est. Rem breuiter narrare poterimus, si inde incipiemus narrare, unde necesse erit; et si non ab ultimo initio repetere uolemus; et si summatim, non particulatim narrabimus; et si non ad extremum, sed usque eo, quo opus erit, persequemur; et si transitionibus nullis utemur, et si non deerrabimus ab eo, quod coeperimus exponere; et si exitus rerum ita ponemus, ut ante quoque quae facta sint, scire possint, tametsi nos reticuerimus: quod genus, si dicam me ex prouincia redisse, profectum quoque in prouinciam intellegatur. Et omnino non modo id, quod obest, sed etiam id, quod neque obest neque adiuuat, satius est praeterire. Et ne bis aut saepius idem dicamus, cauendum est; etiam ne quid, nouissime {id} quod {supra} diximus, deinceps dicamus, hoc modo: Athenis Megaram uesperi aduenit Simo: Ubi aduenit Megaram, insidias fecit uirgini: Insidias postquam fec it, uim in loco adtulit. Rem dilucide narrabimus, si ut quicquid primum gestum erit, ita primum exponemus et rerum ac temporum ordinem conseruabimus, ut gestae res erunt aut ut potuisse geri uidebuntur: hic erit considerandum, ne quid perturbate, ne quid noue dicamus; ne quam in aliam rem transeamus; ne ab ultimo repetamus; ne longe persequamur; ne quid, quod ad rem pertineat, praetereamus; et si sequemur ea, quae de breuitate praecepta sunt; nam quo breuior, dilucidior et cognitu facilior narratio fiet. Veri similis narratio erit, si, ut mos, ut opinio, et natura postulat, dicemus; si spatia temporum, personarum dignitates, consiliorum rationes, locorum opportunitates constabunt, ne refelli possit aut temporis parum fuisse, aut causam nullam, aut locum idoneum non fuisse, aut homines ipsos facere aut pati non potuisse. Si uera res erit, nihilominus haec omnia narrando conseruanda sunt; nam saepe ueritas, nisi haec seruata sint, fidem non potest facere: sin erunt ficta, eo magis erunt conseruanda. De iis rebus caute confingendum est, quibus in rebus tabulae aut alicuius firma auctoritas uidebitur interfuisse. Adhuc quae dicta sunt arbitror mihi constare cum ceteris artis scriptoribus, nisi quia de insinuationibus noua excogitauimus, quod eam soli praeter ceteros in tria tempora diuisimus, ut plane certam uiam et perspicuam rationem exordiorum haberemus. [1,10] Nunc, quod reliquum est - quoniam de rerum inuentione disputandum est, in quo singulare consumitur oratoris artificium - dabimus operam, ut nihilominus industrie, quam rei utilitas postulabit, quaesisse uideamur ; si prius pauca de diuisione causarum dixerimus. Causarum diuisio in duas partes distributa est. Primum per narrationem debemus aperire, quid nobis conueniat cum aduersariis si ea, quae utilia sunt nobis, conuenient, quid in controuersiis , hoc modo: "Interfectam esse ab Oreste matrem conuenit mihi cum aduersariis: iure fecerit et licueritne facere, id est in controuersia." Item e contrario: "Agamemnonem esse a Clytemestra occisum confitentur; cum id ita sit, me ulcisci parentem negant oportuisse." Deinde, cum hoc fecerimus, distributione uti debemus. Ea diuiditur in duas partes: enumerationem et expositionem. Enumeratione utemur, cum dicemus numero, quot de rebus dicturi sumus. Eam plus quam trium partium numero non oportet: nam et periculosum est, ne quando plus minusue dicamus; et suspicionem adfert auditori meditationis et artificii: quae res fidem abrogat orationi. Expositio est, cum res, quibus de rebus dicturi sumus, exponimus breuiter et absolute. Nunc ad confirmationem transeamus. Tota spes uincendi ratioque persuadendi posita est in confirmatione et in confutatione. Nam cum adiumenta nostra exposuerimus contrariaque dissoluerimus, absolute nimirum munus oratorium confecerimus. [1,11] Utrumque igitur facere poterimus, si constitutionem causae cognouerimus. Causarum constitutiones alii quattuor fecerunt: noster doctor tres putauit esse, non ut de illorum quicquam detraheret inuentione, sed ut ostenderet, id, quod oportuisset simpliciter ac singulari modo docere, illos distribuisse dupliciter et bipertito. Constitutio est prima deprecatio defensoris cum accusatoris insimulatione coniuncta. Constitutiones itaque, ut ante diximus, tres sunt: coniecturalis, legitima, iuridicialis. Coniecturalis est, cum de facto controuersia est, hoc modo: Aiax in silua, postquam resciit, quae fecisset per insaniam, gladio incubuit. Ulixes interuenit: occisum conspicatur, corpore telum cruentum educit. Teucer interuenit: fratrem occisum, inimicum fratris cum gladio cruento uidet. Capitis arcessit. Hic coniectura uerum quaeritur; de facto erit controuersia: ex eo constitutio causae coniecturalis nominatur. Legitima est constitutio, cum scripto aut e scripto aliquid controuersiae nascitur. Ea diuiditur in partes sex: scriptum et sententiam, contrarias leges, ambiguum, definitionem, translationem, ratiocinationem. Ex scripto et sententia controuersia nascitur, cum uidetur scriptoris uoluntas cum scripto ipso dissentire, hoc modo: Si lex sit, quae iubeat "eos, qui propter tempestatem nauem reliquerint, omnia perdere, eorum nauem ceteraque esse, si nauis conseruata sit, qui remanserunt in naui." Magnitudine tempestatis omnes perterriti nauem reliquerunt - in scapham conscenderunt - praeter unum aegrotum: is propter morbum exire et fugere non potuit. Casu et fortuitu nauis in portum incolumis delata est; illam aegrotus possedit. Nauem petit ille cuius fuerat. Haec constitutio legitima est ex scripto et sententia. Ex contrariis legibus controuersia constat, cum alia lex iubet aut permittit, alia uetat quippiam fieri, hoc modo: Lex uetat eum, qui de pecuniis repetundis damnatus sit, in contione orationem habere: altera lex iubet, augurem in demortui locum qui petat, in contione nominare. Augur quidam damnatus de pecuniis repetundis in demortui locum nominauit; petitur ab eo multa. Constitutio legitima ex contrariis legibus. [1,12] Ex ambiguo controuersia nascitur, cum res unam sententiam scripta, scriptum duas aut plures sententias significat, hoc modo: Paterfamilias cum filium heredem faceret, testamento uasa argentea uxori legauit {Tullius} "heres meus {Terentiae} uxori meae XXX pondo uasorum argenteorum dato, qua uolet." Post mortem eius uasa pretiosa et caelata magnifice petit mulier. Filius se, qua ipse uellet, in XXX pondo ei debere dicit. Constitutio est legitima ex ambiguo. Definitione causa constat, cum in controuersia est, quo nomine factum conpelletur. Ea est huiusmodi: Cum Lucius Saturninus legem frumentariam de semissibus et trientibus laturus esset, Caepio, qui per id temporis quaestor urbanus erat, docuit senatum aerarium pati non posse largitionem tantam. Senatus decreuit, si eam legem ad populum ferat, aduersus rem publicam uideri ea facere. Saturninus ferre coepit. Collegae intercedere, ille nihilominus sitellam detulit. Caepio, ut illum, contra intercedentibus collegis, aduersus rem publicam uidit ferre, cum uiris bonis impetum facit; pontes disturbat, cistas deicit, impedimento est, quo setius feratur: arcessitur Caepio maiestatis. Constitutio legitima ex definitione. Vocabulum enim definitur ipsum cum quaeritur, quid sit minuere maiestatem. Ex translatione controuersia nascitur, cum aut tempus differendum aut accusatorem mutandum aut iudices mutandos reus dicit. Hac parte constitutionis Graeci in iudiciis, nos in iure {ciuili} plerumque utimur {in hac parte nos iuris ciuilis scientia iuuabit}: in iudiciis tamen nonnihil utimur ut hoc modo: Si quis peculatus accusatur, quod uasa argentea publica de loco priuato dicatur sustulisse, possit dicere, cum definitione sit usus quid sit furtum, quid peculatus: secum furti agi, non peculatus oportere. Haec partitio legitimae constitutionis his de causis raro uenit in iudicium, quod in priuata actione praetoriae exceptiones sunt et causa cadit qui egit, nisi habuit actionem, et in publicis quaestionibus cauetur legibus, ut ante, si reo commodum sit, iudicium de accusatore fiat, utrum illi liceat accusare necne. [1,13] Ex ratiocinatione controuersia constat, cum res sine propria lege uenit in iudicium, quae tamen ab aliis legibus similitudine quadam aucupatur. Ea est huiusmodi: Lex: si furiosus existet, adgnatum gentiliumque in eo pecuniaque eius potestas esto. Et lex: qui parentem necasse iudicatus erit, ut is obuolutus et obligatus corio deuehatur in profluentem. Et lex: paterfamilias uti super familia pecuniaue sua legauerit, ita ius esto. Et lex: si paterfamilias pecuniaque eius agnatum gentilium esto. Malleolus iudicatus est matrem necasse. Ei damnato statim folliculo lupino os et soleae ligneae in pedibus inductae sunt: in carcerem ductus est. Qui defendebant eum, tabulas in carcerem adferunt, testamentum ipso praesente conscribunt, testes recte adfuerunt; de illo supplicium sumitur. Ii, qui heredes erant testamento, hereditatem adeunt. Frater minor Malleoli, qui eum obpugnauerat in eius periculo, suam uocat hereditatem lege agnationis. Hic certa lex in rem nulla adfertur, et tamen multae adferuntur, ex quibus ratiocinatio nascitur, quare potuerit aut non potuerit iure testamentum facere. Constitutio legitima ex ratiocinatione. Cuiusmodi partes essent legitimae constitutionis ostendimus: nunc de iuridiciali constitutione dicamus. [1,14] Iuridicialis constitutio est, cum factum conuenit, sed iure an iniuria factum sit, quaeritur. Eius constitutionis partes duae sunt, quarum una absoluta, altera adsumptiua nominatur. Absoluta est, cum id ipsum, quod factum est, ut aliud nihil foris adsumatur, recte factum esse eam rem dicemus, eiusmodi: Mimus quidam nominatim Accium poetam conpellauit in scaena. Cum eo Accius iniuriarum agit. Hic nihil aliud defendit nisi licere nominari eum, cuius nomine scripta dentur agenda. Adsumptiua pars est, cum per se defensio infirma est, adsumpta extraria re conprobatur. Adsumptiuae partes sunt quattuor: concessio, remotio criminis, translatio criminis, conparatio. Concessio est, cum reus postulat ignosci. Ea diuiditur in purgationem et deprecationem. Purgatio est, cum consulto negat se reus fecisse. Ea diuiditur in inprudentiam, fortunam, necessitatem: fortunam, ut Caepio ad tribunum plebis de exercitus amissione; inprudentiam, ut ille, qui de eo seruo, qui dominum occiderat, supplicium sumpsit, cui frater esset, antequam tabulas testamenti aperuit, cum is seruus testamento manu missus esset; necessitudinem, ut ille, qui ad diem commeatus non uenit, quod flumina uias interclusissent. Deprecatio est, cum et peccasse se et consulto fecisse confitetur, et tamen postulat, ut sui misereantur. Hoc in iudicio fere potest usu uenire, nisi quando pro eo dicimus, cuius multa recte facta extant, hoc modo: in loco communi per amplificationem iniciemus: "quodsi hoc fecisset, tamen ei pro pristinis beneficiis ignosci conueniret, uerum nihil postulat ignosci." Ergo in iudicium non uenit: at senatum, ad imperatorem et in consilium talis causa potest uenire. [1,15] Ex translatione criminis causa constat, cum fecisse nos non negamus, sed aliorum peccatis coactos fecisse dicimus: ut Orestes, cum se defendit in matrem conferens crimen. Ex remotione criminis causa constat, cum a nobis non crimen, sed culpam ipsam amouemus et uel in hominem transferimus uel in rem quampiam conferimus. In hominem transfertur, ut si accusetur is, qui Publium Sulpicium se fateatur occidisse, et id iussu consulum defendat et eos dicat non modo imperasse, sed rationem quoque ostendisse, quare id facere liceret. In rem confertur, ut si quis, ex testamento quod facere iussus sit, ex plebis scito uetetur. Ex conparatione causa constat, cum dicimus necesse fuisse alterutrum facere, et id, quod fecerimus, satius fuisse facere. Ea causa huiusmodi est: C- Popilius, cum a Gallis obsideretur neque fugere ullo modo posset, uenit cum hostium ducibus in conlocutionem; ita discessit, ut inpedimenta relinqueret, exercitum educeret. Satius esse duxit amittere inpedimenta quam exercitum. eduxit, inpedimenta reliquit: arcessitur maiestatis. [1,16] Quae constitutiones et quae constitutionum partes sint, uideor ostendisse. Nunc quo modo eas et qua uia tractari conueniat demonstrandum est, si prius aperuerimus, quid oporteat ab ambobus in causa destinari, quo ratio omnis totius orationis conferatur. Constitutione igitur reperta statim quaerenda ratio est. quae causam facit et continet defensionem, hoc modo, ut docendi causa in hac potissimum causa consistamus: Orestes confitetur se occidisse matrem: nisi adtulerit facti rationem, peruerterit defensionem. Ergo adfert eam, quae nisi intercederet, ne causa quidem esset. Illa enim, inquit, patrem meum occiderat. Ergo, ut ostendi, ratio ea est, quae continet defensionem, sine qua ne parua quidem dubitatio potest remorari damnationem. Inuenta ratione firmamentum quaerendum est, id est, quod continet accusationem, quod adfertur contra rationem defensionis, de qua ante dictum est. Id constituetur hoc modo: Cum usus fuerit Orestes ratione hoc pacto: "Iure occidi: illa enim patrem meum occiderat", utetur accusator firmamento, hoc modo: "At non abs te occidi neque indamnatam poenas pendere oportuit." Ex ratione defensionis et ex firmamento accusationis iudicii quaestio nascatur oportet: eam nos iudicationem, Graecei g-krinomenon appellant. Ea constituetur ex coniunctione firmamenti et rationis defensione hoc modo: Cum dicat Orestes se patris ulciscendi matrem occidisse, rectumne fuerit sine iudicio a filio Clytemestram occidi. Ergo hac ratione iudicationem reperire conuenit: reperta iudicatione omnem rationem totius orationis eo conferri oportebit. [1,17] In omnibus constitutionibus et partibus constitutionum hac uia iudicationes reperientur, praeterquam in coniecturali constitutione: in ea nec ratio qua re fecerit quaeritur, fecisse enim negatur: nec firmamentum exquiritur, quoniam non subest ratio. Quare ex intentione et infitiatione iudicatio constituitur, modo: Intentio: "Occidisti Aiacem." Infitiatio: "Non occidi." Iudicatio: "Occideritne?" Ratio omnis utriusque orationis, ut ante dictum est, ad hanc iudicationem conferenda est. Si plures erunt constitutiones aut partes constitutionum, iudicationes quoque plures erunt in una causa, sed et omnes simili ratione reperientur. Sedulo dedimus operam, ut breuiter et dilucide, quibus de rebus adhuc dicendum fuit, diceremus. Nunc quoniam satis huius uoluminis magnitudo creuit, commodius est in altero libro de ceteris rebus deinceps exponere, ne qua propter multitudinem litterarum possit animum tuum defatigatio retardare. Si qua tardius haec, quam studes, absoluentur, cum rerum magnitudini tum nostris quoque occupationibus adsignare debebis. Verumtamen maturabimus et, quod negotio deminutum fuerit, exaequabimus industria, ut pro tuo in nos officio, nostro in te studio munus hoc adcumulatissume tuae largiamur uoluntati.