[0] RAIMONDI DE AGILES Canonici Podiensis, Historia Francorum qui ceperunt Iherusalem. [1] Episcopo Vivariensi, domino meo et omnibus orthodoxiis, Pontius de Baladuno et Raimondus Canonicus Podiensis salutem et laboris nostri paricipationem. Necessarium duximus uobis et Transalpinis omnibus manifestare magnalia quae Deus nobiscum, solito pietatis suae more, fecit et assidue facere non desinit : maxime ideo quia imbelles et pauidi recedentes a nobis falsitatem astruere pro ueritate nituntur. Sed qui apostasiam eorum uiderit, uerba et consortia eorum fugiat. Exercitus enim dei et si pro peccatis flagellum domini sui sustinuit, pro eiusdem misericordia uictor super omnem paganitatem extitit.Sed qui alii per Sclauoniam, alii per Hungariam, alii per Langobardiam, alii per mare uenerunt, taediosum nobis ad scribendum de singulis fuit. Quapropter dimissis aliis, de comite sancti Egidii et episcopo Podiensi et exercitu eorum scribere curauimus. [2] Illi igitur Sclauoniam ingressi, multa dispendia itineris passi sunt, maxime propter hiemem quae tunc erat. Sclauonia etenim est tellus deserta et inuia et montuosa, ubi nec feras nec uolucres per tres hebdomadas uidimus. Incolae regionis adeo agrestes et rudes sunt ut nec commercium nobis nec ducatum praebere uoluerint sed fugientes de uicis et castellis suis, debiles, anus, pauperes et infirmos, qui a longe prae infirmitate sua sequebantur exercitum, ac si multum nocuissent ut pecora trucidabant ; nec facile nostris militibus erat latrones inermes, locorum scientes, per abrupta montium et condensa siluarum persequi sed assidue eos sustinebant, nec pugnare ualentes, nec sine pugna esse poterant. [3] Quoddam uero facinus egregium comitis non praetereamus. Cum conclusus esset aliquando comes a Sclavis cum quibusdam militibus suis, impetum fecit in Sclauos atque usque ad sex ex eis cepit. Cumque propter hoc Sclaui uehementius imminerent et comes sequi exercitum compelleretur, erui oculos eorum et aliorum pedes abscidi iussit et nasum et manus aliorum truncati praecepit ut taliter aliis deterritis et doloris cognitione occupatis secure comes effugere cum sociis suis posset. Itaque per dei gratiam de mortis angustia et de loci difficultate liberatus est. [4] Quanta uero ibi fortitudine et consilio comes claruerit non facile referendum est. Quadraginta etenim fere dies in Sclauonia fuimus, in quibus tantam spissitudinem nebularum passi sumus, ut palpare et per motum remouere eas a nobis aliquatenus possemus. Iner haec comes assidue in postremis pugnans semper populum defendens erat et numquam prior semper ultimus hospitabatur. Et licet alii meridie alii uespere comes uero frequenter media nocte uel galli cantu ad hospitium ueniebat. Tandem per dei misericordiam et comitis laborem et episcopi consilium sic exercitus transiuit ut nullum fame, nullum in aperta congressione ibi perderemus. Ob illam reor causam uoluit deus exercitum suum transire per Sclauoniam ut agrestes homines, qui deum ignorabant, cognita uirtute et patientia militum eius aut aliquando a feritate resipiscant aut inexcusabiles dei iudicio adducantur. [5] Tandem post multa laborum pericula apud Scodram ad regem Sclauorum peruenimus ac cum eo comes frequenter fraternitatem confirmauit et multa ei retribuit ut exercitus secure emere et quaerere necessaria posset. Sed haec opinio sola fuit. Nam pacis petitae nos poenituit, cum per eius occasionemSclaui, de more solito furentes, nostros interficiunt et quae poterant ab inermibus arripiunt. Quaesiuimus locum fugae non ulcionis. Hactenus de Sclauonia. [6] Venimus Dirachium, credidimus esse in patria nostra existimantes imperatorem Alexium et satellites suos nobis esse fratres et coadiutores. Illi uero ritu leonum incrudescentes, pacificos homines, nihil minus quam arma cogitantes, inuadunt, per occulta trucidant in nemoribus, in uicis remotris a castris, quae poterant per totam noctem furabantur. Et licet sic insanirent, tamen dux eorum, pacem promittebat et per pacis indutias Pontium Reinardum interfecerunt et Petrum eius fratrem mortaliter plagauerunt et erant hii principes nobilissimi. Cum que locus ultionis nobs offeretur, placuit iter non iniuriarum uindicta, sed incepimus iter nostrum. Habuimus litteras obuiam imperatoris de pace de fraternitate et, ut ita dicam, de filiatione, haec autem uerbotenus. Nam ante et retro dextrorsum et sinistrorsum, Turci, Comani, Husi et Tenaces Pincenati et Bulgari nobis insidiabantur. Quadam autem die, cum essemus in ualle Pelagonia, episcopus Podiensis, gratia conuenienter hospitandi, cum paulisper a castris discessisset, a Pincenatis captus est, qui deiicientes eum de mula, spoliauerunt et in capite grauiter percusserunt. Sed quia tantus pontifex adhuc populo dei erat necessarius, per eius misericordiam uitae reseruatus est. Nam unus de Pincenatis, dum auro ab eo quaereret, a caeteris eum defendebat. Interea sonus exit in castris et sic inter moram hostium et impetum sociorum eripitur. [7] Taliter per insidias cum uenissemus ad quoddam castrum, quod uocatur Bucinat, didicit comes quod in angustiis cuiusdam montis Pincenati exercitum nostrum aggredi uellent, qui cum militibus quibusdam in occultis remanens, Pincenatis occurrit atque pluribus interfectis caeteros in fugam uertit. Occurrebant interea pacificae litterae imperatoris; circumdabant nos unidique hostes imperatoris dolis. Cum uero uenissemus Thessalonicam, infirmatus est episcopus et remansit cum paucis infra ciuitatem. Post haec uenimus ad quandam ciuitatem nomine Rossam, ubi cum manifeste eius ciues in nos multa mala molirentur, pailisper nostra solita patientia displicuit. Itaque arreptis armis diruuntur ante muralia, capitur ingens praeda et ciuitas in deditionem atque illatis signis in ciuitatem et acclamata Tholosa, quod erat signum clamoris comitis discessimus. [8] Venimus ad aliam ciuitatem, nominis Rodestol, ubi cum milites de roga imperatoris, pro uindicta sua contra nos agere uellent, multi ex ipsis interfecti sunt et aliquantula capta praeda. Venerunt ibi nobis legati nostri, quos praemiseramus ad imperatorem, qui accepta ab eo pecunia, omnia prospera nobis apud imperatorem promiserunt. Quid plura ? eo uerba legatorum imperatoris et nostrorum peruenerunt, ut comes relicto exercitu solus cum paucis et inermis ad imperatorem festinaret. Dicebant enim quia Raimundus et dux Lotharingia et Flandrensis comes et alii principes hoc praecabantur ut properaret comes conuenire imperatorem de itinere Iherosolimitano, ut assumpta cruce dux et imperator in exercitu dei fieret; ad haec aiebant imperatorem dixisse, omnia cum comite se acturum et de se et de aliis, qua itineris usui forent; praetera nuntiabant bellum imminere et, si auctoritas tanti uiri abesset, fortassis incommodum fore. Itaque cum paucis comes aduentaret, ut cum exercitus suus uenisset compositis cum imperatore omnibus, nullis in moram fieret. Victus tamen comes est ut haec sola uice relicto praesidio in castris exercitum praecederet et sic inermis Constantinopolim uenit. [9] Facile autem res gesta, hactenus me scriptorem quibusdam laetitiae et prosperitatis gressibus comitabatur, quae tanto acerbitatis et moeroris onere nunc premit, ut incepisse me taedeat cum perficere uotum sit. Quid uero potissimum et primum aggrediat dicere ? An imperatoris fraudulentissimam ac detestabilem ammonitionis dolositatem ? An exercitus nostri turpissimam fugam et inopinabilem desperationem ? An mortes tantorum principum enumerando, perpetui moeroris monumenta reliquam ? Haec autem quicumque nosse desiderat ab aliis potius quam a nobis requirat. Hoc unum ualde memorabile, silentio dignum excusamus, quod dum omnes nostri castra relinquere, arripere fugam, deserere socios, dimittere omnia, quae de tam longinquis regionibus asportauerant, meditarentur, per salutiferam poenitentiae at uiae atque ieiunii opem, ad tantam constantiae fortitudinem sunt reducti ut solus pudor prius habitae desperationis ac fugae uehementissime eos afficeret. Et de his hactenus dictum sit. [10] Honorificentissime itaque ab imperatore et principibus suis suscepto comite, postulat imperator a comite hominium et iuramenta, quae caeteri principes ei fecerant. Respondit comes : se ideo non uenisse ut dominum alium faceret aut alii militaret nisi illi propter quem patriam et bona patriae suae dimiserat. Et tamen fore, si imperator cum exercitu iret Ierusalem, quod se suosque et sua omnia illi committeret. Sed imperator excusat iter, dicens : se praemetuere Alemannos et Ungaros et Comenos aliasque feras gentes, quae imperium suum depopularentur, si ipse transitum cum peregrinis faceret.