[0] De corpore et sanguine Domini. [1] I. Iussistis, gloriose princeps, ut quid de sanguinis et corporis Christi mysterio sentiam, uestrae magnificentiae significem: imperium quam, magnifico uestro principatu dignum, tam nostrae paruitatis uiribus constat difficillimum. Quid enim dignius regali prouidentia quam de illius sacris mysteriis catholicae sapere, qui sibi regale solium dignatus est contribuere, et subiectos pati non posse diuersa sentire de corpore Christi, in quo constat Christianae redemptionis summam consistere? [2] II. Dum enim quidam fidelium corporis sanguinisque Christi, quod in Ecclesia quotidie celebratur, dicant quod nulla sub figura, nulla sub obuelatione fiat, sed ipsius ueritatis nuda manifestatione peragatur; quidam uero testentur quod haec sub mysterii figura contineantur, et aliud sit quod corporeis sensibus appareat, aliud autem quod fides aspiciat: non parua diuersitas inter eos dignoscitur. Et cum Apostolus fidelibus scribat, ut idem sapiant et idem dicant omnes, et schisma nullum inter eos appareat, non paruo schismate diuiduntur, qui de mysterio corporis sanguinisque Christi non eadem sentientes eloquuntur. [3] III. Quapropter uestra regalis sublimitas zelo fidei prouocata, non aequanimiter ista perpendens, et secundum Apostoli praeceptum cupiens ut idem sentiant et idem dicant omnes, ueritatis diligenter inquirit secretum, ut ad eam deuiantes reuocare possit. Unde non contemnitis etiam ab humillimis huius rei ueritatem perquirere, scientes quod tanti secreti mysterium non nisi Diuinitate reuelante, possit agnosci, quae sine personarum acceptione, per quoscunque delegerit, suae ueritatis lumen ostendit. [4] IV. Nostrae uero tenuitati quam sit iucundum uestro parere imperio, tam est arduum super re humanis sensibus remotissima, et nisi per sancti Spiritus eruditionem non posse penetrare, disputare. Subditus igitur uestrae magnitudinis iussioni, confisus autem ipsius de quo locuturi sumus suffragio, quibus potuero uerbis, quid ex hoc sentiam, perire tentabo, non proprio fretus ingenio, sed sanctorum uestigia Patrum prosequendo. [5] V. Quod in Ecclesia ore fidelium sumitur, corpus et sanguis Christi, quaerit uestrae magnitudinis excellentia, in mysterio fiat an in ueritate. Id est, utrum aliquid secreti contineat quod oculis solum modo fidei pateat, an sine cuiuscunque uelatione mysterii hoc aspectus intueatur corporis exterius, quod mentis uisus aspiciat interius: ut totum quod agitur in manifestationis luce clarescat: et utrum ipsum corpus quod de Maria natum est, et passum, mortuum et sepultum, quodque resurgens et coelos ascendens, ad dexteram Paris consideat. [6] VI. Harum duarum quaestionum primam inspiciamus; et ne dubietatis ambage detinearnur, definiamus quid sit figura, quid ueritas. ut certum aliquid contuentes, nouerimus quo rationis iter contendere debeamus. [7] VII. Figura est obumbratio quaedam quibusdam uelaminibus quod intendit ostendens; uerbi gratia, Verbum uolentes dicere, panem nuncupamus: sicut in Oratione Dominica panem quotidianum dari nobis expostulamus uel cum Christus in Euangelio loquitur dicens: Ego sum panis uiuus, qui de coelo descendi uel cum seipsum uitem, discipulos autem palmites appellat: Ego sum uitis uera, uos autem palmites ! Haec enim omnia aliud dicunt et aliud innuunt. [8] VIII. Veritas uero est rei manifesta demonstratio, nullis umbrarum imaginibus obuelatae, sed puris et apertis, utque planius eloquamur, naturalibus significationibus insinuatae: ut pote cum dicitur Christus natus de Virgine, passus, crucifixus, mortuus et sepultus. Nihil enim hic figuris obuelantibus adumbratur; uerum rei ueritas naturalium significationibus uerborum ostenditur: neque aliud hic licet intelligi quam dicitur, At in superioribus non ita. Nam substantialiter, nec panis Christus, nec uitis Christus, nec palmites apostoli. Quapropter hic figura, superius uero ueritas in narratione monstratur, id est nuda et aperta significatio.