(20) Mitto amicitias, quae ad senectutem usque firmissime durant religiosa quadam necessitudine imbutae: neque enim est sanctius sacris isdem quam studiis initiari. Sensum ipsum, qui communis dicitur, ubi discet, cum se a congressu, qui non hominibus solum, sed mutis quoque animalibus naturalis est, segregarit? (21) Adde quod domi ea sola discere potest, quae ipsi praecipientur, in schola etiam quae aliis. Audiet multa cotidie probari, multa corrigi, proderit alicuius obiurgata desidia, proderit laudata industria, excitabitur laude aemulatio, (22) turpe ducet cedere pari, pulchrum superasse maiores. Accendunt omnia haec animos, et licet ipsa uitium sit ambitio, frequenter tamen causa uirtutum est. (23) Non inutilem scio seruatum esse a praeceptoribus meis morem, qui cum pueros in classis distribuerant, ordinem dicendi secundum uires ingenii dabant, et ita superiore loco quisque declamabat, ut praecedere profectu uidebatur: huius rei iudicia praebebantur. (24) Ea nobis ingens palma, ducere uero classem multo pulcherrimum. Nec de hoc semel decretum erat: tricesimus dies reddebat uicto certaminis potestatem. Ita nec superior successu curam remittebat, et dolor uictum ad depellendam ignominiam concitabat. (25) Id nobis acriores ad studia dicendi faces subdidisse quam exhortationem docentium, paedagogorum custodiam, uota parentium, quantum animi mei coniectura colligere possum, contenderim. (26) Sed sicut firmiores in litteris profectus alit aemulatio, ita incipientibus atque adhuc teneris condiscipulorum quam praeceptoris iucundior hoc ipso, quod facilior imitatio est. Vix enim se prima elementa ad spem tollere effingendae, quam summam putant, eloquentiae audebunt: proxima amplectentur magis, ut uites arboribus adplicitae inferiores prius adprendendo ramos in cacumina euadunt. (27) Quod adeo uerum est, ut ipsius etiam magistri, si tamen ambitiosis utilia praeferet, hoc opus sit, cum adhuc rudia tractabit ingenia, non statim onerare infirmitatem discentium, sed temperare uires suas et ad intellectum audientis descendere. (28) Nam ut uascula oris angusti superfusam umoris copiam respuunt, sensim autem influentibus uel etiam instillatis conplentur, sic animi puerorum quantum excipere possint uidendum est: nam maiora intellectu uelut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt. (29) Vtile igitur habere, quos imitari primum, mox uincere uelit: ita paulatim et superiorum spes erit. His adicio praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus, quod illa celebritate audientium instinctos. (30) Maxima enim pars eloquentiae constat animo. Hunc adfici, hunc concipere imagines rerum et transformari quodam modo ad naturam eorum, de quibus loquitur, necesse est. Is porro quo generosior celsiorque est, hoc maioribus uelut organis commouetur, ideoque et laude crescit et impetu augetur et aliquid magnum agere gaudet. (31) Est quaedam tacita designatio, uim dicendi tantis comparatam laboribus ad unum auditorem demittere: pudet supra modum sermonis attolli. Et sane concipiat quis mente uel declamantis habitum uel orantis uocem incessum pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem audiente uno: nonne quiddam pati furori simile uideatur? Non esset in rebus humanis eloquentia, si tantum cum singulis loqueremur.