(28) Nam ut uascula oris angusti superfusam umoris copiam respuunt, sensim autem influentibus uel etiam instillatis conplentur, sic animi puerorum quantum excipere possint uidendum est: nam maiora intellectu uelut parum apertos ad percipiendum animos non subibunt. (29) Vtile igitur habere, quos imitari primum, mox uincere uelit: ita paulatim et superiorum spes erit. His adicio praeceptores ipsos non idem mentis ac spiritus in dicendo posse concipere singulis tantum praesentibus, quod illa celebritate audientium instinctos.