[2,0] LIBER SECUNDUS. [2,1] I. Scythia Europaea. Asiae in Nostrum mare Tanainque uergentis, quem dixi, finis ac situs est. At per eundem amnem in Maeotida remeantibus, ad dextram Europe est, modo sinistro latere innauigantium apposita. Rhipaeis montibus proxima (et huc enim pertinent) cadentes assidue niues adeo inuia efficiunt, ut ultra ne uisum quidem incedentium admittant. Deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen; quia gryphi, saeuum et pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egestum mire amant, mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus. Hominum primi sunt Scythae, Scytharumque, queis singuli oculi esse dicuntur, Arimaspoe: ab eis Essedones usque ad Maeotida. Huius flexum Buces amnis secat: Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus plaustra habent, dicti Hamaxobiae. Obliqua tunc ad Bosporum plaga excurrens, Ponto ac Maeotide includitur. In paludem uergentia Satarchae tenent; in Bosporum Cimmerica oppida, Myrmecion, Panticapaeum, Theodosia, Hermisium; in Euxinum mare, Taurici. Super eos, sinus portuosus, et ideo g-Kalos g-limehn appellatus, promontoriis duobus includitur. Alterum g-Kriou g-metohpon uocant, Carambico, quod in Asia diximus, par et aduersum; Parthenion alterum. Oppidum adiacet Cherrone, a Diana (si creditur) conditum, et Nymphaeo specu, quod in arce ei et Nymphis sacratum est, maxime illustre. Subit tum ripam mare, et, donec quinque millium spatio absit a Maeotide, refugientia usque subsequens litora, quoad Satarchae, et Taurici tenent, paene insulam reddit. Quod inter paludem et sinum est, Taphrae nominatur; sinus, Carcinites. In eo urbs est Carcine; quam duo flumina, Gerrhos et Hypacaris, uno ostio effluentia, attingunt; uerum diuersis fontibus, et aliunde delapsi: nam Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, Hypacaris per Nomadas, euoluitur. Siluae deinde sunt, quas maximas hae terrae ferunt; et Panticapes, qui Nomadas Georgosque disterminat. Terra tum longe distenta excedens, tenui radice litori annectitur: post spatiosa modice, paulatim se ipsa fastigat, et quasi in mucronem longa colligens latera, facie positi ensis allecta est. Achilles, infesta classe mare Ponticum ingressus, ibi ludicro certamine celebrasse uictoriam, et, cum ab armis quies erat, se ac suos cursu exercitauisse memoratur. Ideo dicta est g-dromos g-Achilleios. Tum Borysthenes gentem sui nominis alluit: inter Scythiae amnes amoenissimus, turbidis aliis, liquidissimus defluit, placidior quam caeteri, potarique pulcherrimus. Alit laetissima pabula, magnosque pisces, quibus et optimus sapor et nulla ossa sunt. Longe uenit, ignotisque ortus e fontibus, quadraginta dierum iter alueo stringit; tantoque spatio nauigabilis, secundum Borysthenida et Olbian, Graeca oppida, egreditur. Callipidas Hypanis includit. Ex grandi palude oritur, quam Matrem eius accolae appellant: et diu, qualis natus est, defluit: tandem non longe a mari, ex paruo fonte, cui Exampeo cognomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque, iam sui dissimilis, et non dulcis, hinc defluat. Axiaces proximus intra Callipidas Axiacasque descendit. Hos ab Istricis Tyra separat; surgit in Neuris: qua exit, sui nominis oppidum attingit: at ille, qui Scythiae populos a sequentibus dirimit, apertis in Germania fontibus, alio, quam desinit, nomine exoritur. Nam per immania magnarum gentium diu Danubius est: deinde, aliter eum appellantibus accolis, fit Ister; acceptisque aliquot amnibus, ingens iam, et eorum, qui in Nostrum mare decidunt, tantum Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis nauigabilibus, effluit. Ingenia cultusque gentium differunt. Essedones funera parentium laeti et uictimis ac festo coitu familiarium celebrant. Corpora ipsa, laniata, et caesis pecorum uisceribus immixta, epulando consumunt. Capita ubi fabre expoliuere, auro uincta pro poculis gerunt. Haec sunt apud eos ipsos pietatis ultima officia. Agathyrsi ora artusque pingunt; ut quique maioribus praestant, ita magis uel minus; caeterum iisdem omnes notis, et sic ut ablui nequeant. Satarchae, auri argentique, maximarum pestium, ignari, uice rerum commercia exercent; atque, ob saeua hiemis admodum assiduae, demersis in humum sedibus, specus aut suffossa habitant; totum brachati corpus, et, nisi qua uident, etiam ora uestiti. Tauri, Iphigeniae et Orestis aduentu maxime memorati, immanes sunt moribus, immanemque famam habent, solere pro uictimis aduenas caedere. Basilidis ab Hercule et Echidna generis principia sunt, mores regii, arma tantum sagittae. Vagi Nomades pecorum pabula sequuntur, atque, ut illa durant, ita diu statam sedem agunt. Colunt Georgi exercentque agros. Axiacae, furari quid sit, ignorant: ideoque nec sua custodiunt, nec aliena contingunt. Interius habitantium ritus asperior, et incultior regio est. Bella caedesque amant: mosque est bellantibus, cruorem eius, quem primum interemerunt, ipsis e uulneribus ebibere. Ut quisque plures interemerit, ita apud eos habetur eximius: caeterum, expertem esse caedis, inter opprobria uel maximum. Ne foedera quidem incruenta sunt; sauciant se, qui paciscuntur; exemtumque sanguinem ubi permiscuere, degustant. Id putant mansurae fidei pignus certissimum. Inter epulas, quot quisque interfecerit, referre, laetissima et frequentissima mentio: binisque poculis, qui plurimos retulere, perponant. Is inter iocantes honos praecipuus est. Pocula, ut Essedones parentium, ita inimicissimorum capitibus expoliunt. Apud Anthropophagos ipsae etiam epulae uisceribus humanis apparantur. Geloni hostium cutibus equos seque uelant; illos reliqui corporis, se capitum. Melanchlaenis atra uestis, et ex ea nomen. Neuris statum singulis tempus est, quo, si uelint, in lupos, iterumque in eos qui fuere, mutentur. Mars omnium Deus; ei, pro simulacris, enses et cinctoria dedicant, hominesque pro uictimis feriunt. Terrae late patent, et, ob excedentia ripas suas plerumque flumina, nusquam non ad pabula fertiles; alicubi usque adeo steriles ad caetera, ut, qui habitant, lignorum egentes, ignes ossibus alant. [2,2] II. Thracia. His Thracia proxima est: eaque a Pontici lateris fronte usque in Illyricos penitus immissa, qua latera agit, Istro pelagoque contingitur. Regio nec coelo laeta nec solo; et, nisi qua mari proprior est, infecunda, frigida, eorumque, quae seruntur, maligne admodum patiens, raro usquam pomiferam arborem, uitem frequentius tolerat: sed nec eius quidem fructus maturat ac mitigat, nisi ubi frigora obiectu frondium cultores arcuere. Viros benignius alit; non ad speciem tamen (nam et illis asper atque indecens corporum habitus est), caeterum ad ferociam et numerum, ut multi immitesque sint, maxime ferax. Paucos amnes qui in pelagus euadunt, uerum celeberrimos, Hebrum, et Neston, et Strymona, emittit. Montes interior attollit, Haemon, et Rhodopen, et Orbelon, sacris Liberi patris, et coetu Maenadum, Orpheo primum initiante, celebratos. E quis Haemos in tantum altitudinis abit, ut Euxinum et Adriam ex summo uertice ostendat. Una gens, Thraces habitant, aliis aliisque praediti et nominibus et moribus. Quidam feri sunt, et ad mortem paratissimi, Getae utique. Id uaria opinio perficit. Alii redituras putant animas obeuntium: alii, etsi non redeant, non exstingui tamen, sed ad beatiora transire: alii, emori quidem, sed id melius esse quam uiuere. Itaque lugentur apud quosdam puerperia, natique deflentur: funera contra festa sunt, et, ueluti sacra, cantu lusuque celebrantur. Ne feminis quidem segnis est animus. Super mortuorum uirorum corpora interfici simulque sepeliri, uotum eximium habent: et, quia plures simul singulis nuptae sunt, cuius id sit decus, apud iudicaturos magno certamine affectant. Moribus datur; estque maxime laetum, cum in hoc contenditur, uincere. Moerent aliae uocibus, et cum acerbissimis planctibus efferunt. At quibus consolari eas animus est, arma opesque ad rogos deferunt; paratique (ut dictitant) cum fato iacentis, si detur in manus, uel pacisci uel decernere, ubi nec pugnae nec pecuniae locus sit, manent dominas proci. Nupturae uirgines non a parentibus uiris traduntur, sed publice aut locantur ducendae, aut ueneunt. Utrum fiat, ex specie et moribus causa est. Probae formosaeque in pretio sunt: caeteras qui habeant, mercede quaeruntur. Vini usus, quibusdam ignotus est: epulantibus tamen, ubi super ignes, quos circumsident, quaedam semina ingesta sunt, simul ebrietati hilaritas ex nidore contingit. In litoribus Istro proxima est Istropolis; deinde, a Milesiis deducta, Calatis; tum Tomoe, et portus Caria, et Tiristis promontorium; quod praeteruectos alter Ponti angulus accipit, aduersus Phasiaco, et, nisi amplior foret, similis. Fuit hic Bizone; motu terrae intercidit. Est portus Crunos: urbes, Dionysopolis, Odessos, Mesembria, Anchialos; et intimo in sin atque ubi Pontus alterum sui flexum angulo finit magno, Apollonia. Recta dehinc ora, nisi quod media ferme in promontorium, quod Thyniam uocant, exit, et, incuruis contra se litoribus obtenditur, urbesque sustinet, Halmydesson, et Phileas, et Phinopolim. Hactenus Pontus, deinde est Bosporus et Propontis: in Bosporo, Byzantium; in Propontide, Selymbria, Perinthos, Bithynis; amnesque, qui interfluunt, Erginos et Athyras: tum Rheso regnata quondam pars Thraciae, et Bisanthe Samiorum, et ingens aliquando Cypsela: post, locus quem Graii g-Makron g-teichos appellant, et in radice magnae paene insulae sedens Lysimachia. Terra, quae sequitur, nusquam lata, atque hic arctissima, inter Hellespontum Aegaeumque procurrit. Angustias Isthmon, frontem eius Mastusiam, totam Chersonesum appellant; ob multa memorabilem. Est in ea flumen Aegos, naufragio classis Atticae insigne. Est et Abydo obiacens Sestos, Leandri amore pernobilis. Est et regio, in qua Persarum exercitus, diuisas spatio pelagoque terras ausus pontibus iungere, (mirum atque ingens facinus!) ex Asia in Graeciam pedes et non nauigata maria transgressus est. Sunt Protesilai ossa consecrata delubro. Est et portus Coelos, Atheniensibus et Lacedaemoniis nauali acie decernentibus, Laconicae classis signatus excidio. Est et Cynossema, tumulus Hecubae, siue ex figura canis, in quam deciderat, humuli nomine accepto. Est Madytos: est Eleus, quae finit Hellespontum. Aegaeum statim pelagus uaste longum litus impellit; submotasque terras hinc ad promontorium, quod Sunium uocatur, magno ambitu mollique circumagit. Eius tractum legentibus, praeuectisque Mastusiam, sinus intrandus est, qui, alterum Chersonesi latus alluens, iugo facie uallis includitur, et, ex fluuio quem accipit, Melas dictus, duas urbes amplectitur, Alopeconnesum, et in altero Isthmi litore sitam Cardiam. Eximia est Aenos, ab Aenea profugo condita: circa Hebrum Cicones: trans eundem Doriscos, ubi Xerxen copias suas, quia numero non poterat, spatio mensum ferunt: deinde promontorium Serrium, et (quo canentem Orphea secuta narrantur etiam nemora) Zone: tum Schoenos fluuius, et ripis eius adiacens Maronia. Regio ulterior Diomeden tulit, immanibus equis mandendos solitum obiectare aduenas, et iisdem ab Hercule obiectum. Turris, quam Diomedis uocant, signum fabulae remanet; et urbs, quam soror eius suo nomine nominauit, Abdera; sed ea magis id memorandum habet, quod Democrat physic tulit, quam quod ita condita est. Ultra Nestos fluit; interque eum et Strymona, urbes sunt Philippi, Apollonia, Amphipolis: inter Strymona et Athon, turris Calarnaea, et g-Kaprou g-lemehn, urbs Acanthos, et Echymnia: inter Athon et Pallenen, Cleona et Olynthos. Strymon (sicut diximus) amnis est; longeque ortus, et tenuis, alienis subinde aquis fit amplior; et, ubi non longe a mari lacum fecit, maiore quam uenerat alueo erumpit. Athos mons est adeo elatus, ut credatur altius etiam, quam unde imbres cadunt, surgere. Capit opinio fidem, quia de aris, quas in uertice sustinet, non abluitur cinis, sed, quo relinquitur aggere, manet. Caeterum, non promontorio, ut alii, uerum totus exstat, totque longe dorso procedit in pelagus. Qua continenti adhaeret, a Xerxe in Graios tendente perfossus transiugatusque est, et factus freto nauigabili peruius. Ima eius tenent paruae Pelasgorum coloniae. In summo fuit oppidum Acroathon, in quo (ut ferunt) dimidio longior, quam in aliis terris, aetas habitantium erat. Pallene, soli tam patentis, ut quinque urbium sedes sit atque ager, tota in altum abit, angusta satis unde incipit. Ibi est Potidaea: at, ubi laxius patet, Mende Scioneque referendae; illa ab Eretriis, haec ab Achiuis capto Ilio remeantibus, posita. [2,3] III. Macedonia, Graecia, Peloponnesus, Epirus, et Illyricum. Tum Macedonum populi, quot urbes habitant; quarum Pelle est maxime illustris: alumni efficiunt, Philippus Graeciae domitor, Alexander etiam Asiae. In litore flexus Mecybernaeus, inter promontoria Derrim et Canastraeum et portum qui g-Kohphos dicitur, urbes Toronen et Physcellam, atque (unde ipsi nomen est) Mecybernam incingit. Canastraeo promontorio Sena proxima est. Mercybernaeus autem in medio, qua terra dat gremium, modice in litora ingreditur. Caeterum, longis in altum immissis lateribus, ingens inde Thermaicus sinus est. In eum Axius per Macedonas, et iam per Thessalos Peneus excurrit. Ante Axium Thessalonice est; inter utrumque Cassandria, Cydna, Aloros, Icaris. A Peneo ad Sepiada, Gyrtona, Meliboea, Castanea; pares ad famam, nisi quod Philoctetes alumnus Meliboeam illuminat. Terrae interiores, claris locorum nominibus insignes, paene nihil ignobile ferunt. Hinc non longe est Olympus, Pelion, Ossa, montes Gigantum fabula belloque memorati: hic Musarum parens domusque, Piera: hic nouissime calcatum Graio Herculi solum, saltus Oetaeus: hic sacro nemore nobilia Tempe: hic Libethra, carminum fontes. Obiacet tum iam uaste et multum prominens Graecia; et, dum Myrtoum pelagus attingat, a septentrione in Meridem uecta, qua sol oritur, Aegaeis; qua occidit, Ioniis, fluctibus obiacet. Ac proximo spatiosa, et Hellas nomine, grandi fronte procedit: mox mari utroque, et Ionio magis, latera eius intrante, donec quatuor millia passuum pateat, media ferme prope inciditur. Deinde rursum terris huc se et illuc, uerum in Ionium mare magis, expandentibus, progressisque in altum, non tam lata quam coeperat, ingens tamen iterum, et quasi paene insula, extenditur, uocaturque Peloponnesos; ob sinus et promontoria, quis ut fibris litora eius incisa sunt, simul quod tenui tramite in latus effunditur, platani folio simillima. A Macedonia prima est Thessalia, deinde Magnesia, Phthiotis, Doris, Locris, Phocis, Boeotis, Atthis, Megaris; sed omnium Atthis clarissima. In Peloponneso Argolis, Laconice, Messenia, Achaia, Elis, Arcadia: ultra Aetolia, Acarnania, Epiros, usque in Adriam. De locis atque urbibus, quae mare non alluit, haec maxime memoranda sunt: in Thessalia Larissa, aliquando Iolcos; in Magnesia Antronia; in Phthiotide Phthia: in Doride Pindus, et iuxta situm Erineum: in Locride Cynos et Calliaros: in Phocide Delphi, et mons Parnassos, et Apollinis fanum atque oraculum: in Boeotia Thebae, et Cithaeron fabulis carminibusque celebratus: in Atthide Eleusin Cereri consecrata, et clariores, quam ut indicari egeant, Athenae: in Megaride, unde regioni nomen est, Megara: ut in Argolide Argos, et Mycenae, et templum Iunonis uetustate et religione percelebre: in Laconide Therapne, Lacedaemon, Amyclae, mons Taygetus: in Messenia, Messene et Methone: in Achaia atque Elide, quondam Pisae Oenomai, Elis etiam nunc, delubrumque Olympii Iouis, certamine gymnico et singulari sanctitate, ipso quidem tamen simulacro (quod Phidiae opus est) maxime nobile. Arcadiam Peloponnesiacae gentes undique incingunt. In ea sunt urbes Psophis, Tegea, Orchomenos; montes Pholoe, Cyllenius, Parthenius, Maenalus; flumina Erymanthus et Ladon: in Aetolia Naupactos, in Acarnania Stratos, oppida: in Epiro Dodonaei Iouis templum; et fons ideo sacer, quod, cum sit frigidus, et immersas faces, sicut caeteri, extinguish, ubi sine igne procul a, accendit. At, cum litora leguntur, a promontorio Sepiade per Demetrion et Halon et Pteleon et Echinon ad Pagaseum sinum cursus est. Ille, urbem Pagasam amplexus, amnem Sperchion accipit; et, quia Minyae, Colchida petentes, inde Argo nauem soluere, memoratur. Ab eo ad Sunium tendentibus illa praenauiganda; Maliacus et Opuntius, grandes sinus, et in his caesorum etiam Laconum tropaea Thermopylae, Opoes, Scarpha, Cnemides, Alope, Anthedon, Larymne, Aulis, Agamemnoniae Graiorumque classis in Troiam coniurantium statio; Marathon, magnarum multarumque uirtutum testis iam inde a Theseo, Persica maxime clade pernotus; Rhamnus parua, illustris tamen, quod in ea fanum est Amphiarai, et Phidiaca Nemesis; Thoricos et Brauronia, olim urbes, iam tantum nomina. Sunium promontorium est, finitque id litus Hellados, quod spectat orientem. Inde ad meridiem terra conuertitur usque ad Megaram, Atticae ut modo latere, ita nunc fronte, pelago adiacens. Ibi est Piraeeus, Atheniensium portus: Scironia saxa, saeuo quondam Scironis hospitio etiam nunc infamia. Megarensium tractus Isthmon attingit, (Diolco cognomen est) qui, quatuor millium spatio Aegaeum mare ab Ionio submouens, angusto tramite Helladi Peloponneson annectit. In eo est oppidum Cenchreae; fanum Neptuni, ludis, quod Isthmicos uocant, celebre; Corinthos, olim clara opibus, post clade notior, nunc Romam colonia, ex summa arce, quam Acrocorinthon appellant, maria utraque contuens. Peloponnesi oram (sicut diximus) sinus et promontoria lacerant: ab oriente Bucephalos, et Chersonesus, et Scyllaeon: ad meridiem, Malea, Taenaros, Acritas, Icthys: ad Vesperum Chelonates, et Araxos. Habitant ab Isthmo ad Scyllaeon Epidaurii, Aesculapii templo inclyti, et Troezenii, fide societatis Atticae illustres. Portus Saronicus, et Schoenitas, et Pogonus: oppida autem Epidaurus, Troezene, et Hermonia, his litoribus apposita sunt. Inter Scyllaeon et Malean, sinus Argolicus dicitur; inter Malean et Taenaron, Laconicus; inter Taenaron et Acritan, Asinaeus; inter Acritan et Ichthyn, Cyparissius. In Argolico sunt noti amnes, Erasinus atque Inachus, et notum oppidum, Lerne; in Laconico Gythius et Eurotas; in ipso Taenaro Neptuni templum, et specus, illi, quem in Ponto Acherusium diximus, facie et fabula similis; in Asinaeo flumen Pamissum; in Cyparissio Alpheus; nomen dedit urbs in litore sita, huic Cyparissae, illi Asine: Messeni Pyliique terras colunt; et ipsa pelago Pylos adiacet. Cyllene, Enneapolis, Patrae, oram illam tenent, in quam Chelonates et Araxos excurrunt: sed Cyllene, quod Mercurium ibi natum arbitrantur, insignis. Rhion deinde (maris id nomen est) anguste, et uelut freto, latus orae sequentis incidens inter Aetolos et Peloponnesiacos, usque ad Isthmon irrumpit. In eo ad septentriones spectare litora incipiunt. In his est Aegion, et Aegira, et Oluros, et Sicyon: at in aduersis Pagae, Creusis, Anticyra, Oeanthia, Cirrha; et notior aliquanto nomine Calydon, et Euenos, extra Rhion. In Acarnania maxine clara sunt, oppidum Leucas, flumen Achelous. In Epiro nihil Anbracio sinu nobilius est. Facit sinus, qui angustis faucibus, et quae minus mille passibus pateant, grande pelagus admittit: faciunt urbes, quae assidunt; Actium, Argia Amphilochis, Ambracia, Aecidarum regna Pyrrhique. Buthroton ultra est: deinde Ceraunii montes: ab his flexus in Adriam. Hoc amre, magno recessu litorum acceptum, et uaste quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen uastius, Illyricus usque Tergestum, caetera Gallicis Italicisque gentibus cingitur. Partheni et Dassaretae prima eius tenent; sequentia Taulantii, Eucheliae, Phaeaces. deinde sunt, quos proprie Illyricos uocant: tum Pyraei, et Liburni, et Istria. Urbium prima est Oricum, secunda Dyrrhachium; Epidamnos ante erat: Romani nomen mutauere, quia, uelut in damnum ituris, omen id uisum est. Ultra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, Tragurium, sinus Polaticus, et Pola, quondam a Colchis (ut ferunt) habitata, (in quantum res transeunt!) nunc Romana colonia. Amnes autem Aeas et Nar, et Danubius, qui iam dictus est Ister: sed Aeas secundum Apolloniam, Nar inter Pyraeos et Liburnos, per Istros Ister, emittitur. Tergeste, intimo in sinu Adriae situm, finit Illyricum. [2,4] IV. Italia. De Italia, magis quia ordo exigit, quam quia monstrari eget, pauca dicentur: nota sunt omnia. Ab Alpibus incipit in altum excedere, atque, ut procedit, se media perpetuo iugo Apennini montis attollens, inter Adriaticum et Tuscum, siue (ut aliter eadem appellantur) inter Superum mare et Inferum, excurrit, diu solida. Verum ubi longe abit, in duo cornua finditur, respicitque altero Siculum pelagus, altero Ionium; tota angusta, et alicubi multo, quam unde coepit, angustior. Interiora eius aliae aliaeque gentes; sinistra parte Carni et Veneti colunt Togatam Galliam; tum Italici populi, Picentes, Frentani, Dauni, Apuli, Calabri, Sallentini. Ad dextram sunt sub Alpibus Ligures, sub Apennino Etruria; post Latium, Volsci, Campania, et, super Lucaniam, Bruttii. Urbium, quae procul a mari habitantur, opulentissimae sunt, ad sinistram Patauium Antenoris, Mutina et Bononia, Romanorum coloniae: ad dextram Capua a Tuscis, et Roma quondam a pastoribus, condita; nunc, si pro materia dicatur, alterum opus. At in oris proxima est a Tergeste Concordia. Interfluit Timauus, nouem capitibus exsurgens, uno ostio emissus: deinde Natiso non longe a mari ditem attingit Aquileiam. Ultra est Altinum. Superna late occupat litora Padus. Namque, ab imis radicibus Vesuli montis exortus, paruis se primum e fontibus colligit; et aliquatenus exilis ac macer, mox aliis amnibus adeo augescit atque alitur, ut se per septem ad postremum ostia effundat. Unum de eis, magnum, Padum appellant. Inde tam citus prosilit, ut, discussis fluctibus, diu, qualem emisit, undam agat, suumque etiam in mari alueum seruet; donec eum ex aduerso litore Istriae eodem impetu profluens Ister amnis excipiat. Hac re per ea loca nauigantibus, qua utrimque amnes eunt, inter marinas aquas dulcium haustus est. A Pado ad Anconam transitur Rauenna, Ariminum, Pisaurum, Fanestris colonia; flumen Metaurus, atque Aesis. Exin illa in angusto duorum promontorium ex diuerso coeuntium, inflexi cubiti imagine sedens, et ideo a Graiis dicta Ancon, inter Gallicas Italicasque gentes quasi terminus interest. Haec enim praegressos Piceni litora excipiunt: in quibus Numana, Potentia, Cluana, Cupra, urbes; castella autem Firmum, Adria, Truentinum; id et fluuio, qui praeterit, nomen est. Ab eo Frentani iam Matrini habent ac Aterni fluminis ostia; urbes Bucam et Histonium: Dauni autem Tifernum amnem; Cliterniam, Larinum, Teanum, oppida; montemque Garganum. Sinus est continuo Apulo litore incinctus, nomine Urias, modicus spatio, pleraque asper accessu: extra, Sipontum, uel (ut Graii dixere) Sipus; et flumen, quod, Canusium attingens, Aufidum appellant: post, Barium, et Gnatia, et Ennio ciue nobiles Rudiae: etiam in Calabria Brundisium, Valetium, Lupiae, Hydrus mons; tum Sallentini campi, et Sallentina litora, et urbs Graia, Callipolis. Hucusque Adria; hucusque Italiae latus alterum pertinet. Frons eius in duo quidem se cornua (sicut supra diximus) scindit: caeterum mare, quod inter utraque admittit, tenuibus promontoriis semel iterumque distinguens, non uno margine circuit, nec diffusum patensque, sed per sinus recipit. Primus Tarentinus dicitur, inter promontoria Sallentinum et Lacinium; in eoque sunt Tarentus, Metapontum, Heraclea, Croto, Thurium: secundus Scylaceus, inter promontoria Lacinium et Zephyrium; in quo est Petilia, Carcinus, Scylaceum, Mystiae: tertius inter Zephyrium et Bruttium, Consentiam, Cauloniam, Locrosque circumdat. In Bruttio sunt, Columna Rhegia, Rhegium, Scylla, Taurianum, et Metaurum. Hinc in Tuscum mare est flexus, et eiusdem terrae latus alterum. Medama, Hippo, nunc Vibon, Temesa, Clampetia, Blanda, Buxentium, Velia, Palinurus (olim Phrygii gubernatoris, nunc loci nomen), Paestanus sinus, Paestum oppidum, Silerus amnis, Picentia, Petrae quas Sirenes habitauere, Mineruae promontorium, omnia Lucaniae loca; sinus Puteolanus, Surrentum, Herculaneum, Vesuuii montis adspectus, Pompeii, Neapolis, Puteoli, lacus Lucrinus et Auernus, Baiae, Misenum (id nunc loci, aliquando Phrygii militis, nomen), Cumae, Liternum, Volturnus amnis, Volturnum oppidum, amoena Campaniae litora; Sinuessa, Liris, Minturnae, Formiae, Fundi, Tarracina, Circes domus aliquando Circeii, Antium, Aphrodisium, Ardea, Laurentum, Ostia, citra Tiberim in hoc latere sunt: ultra, Pyrgi, Minio, Castrum Nouum, Grauiscae, Cosa, Telamon, Populonia, Cecina, Pisae, Etrusca et loca et nomina; deinde Luna Ligurum, et Tigulia, et Genua, et Sabatia, et Albingaunum; tum Paulo et Varum flumina, ultraque ab Alpibus delapsa, sed Varum, quia Italiam finit, aliquanto notius. Alpes ipsae, ab his litoribus longe lateque diffusae, primo ad septentrionem magno gradu excurrunt; deinde, ubi Germaniam attigerunt, uerso impetu in orientem abeunt, diremtisque populis immanibus, usque in Thraciam penetrant. [2,5] V. Gallia Narbonensis. Gallia, Lemmano lacu et Cebennicis montibus in duo latera diuisa, atque altero Tuscum pelagus attingens, altero Oceanum, hinc a Varo, illinc a Rheno, ad Pyrenaeum usque permittitur. Pars Nostro mari apposita (fuit aliquando Brachata, nunc Narbonensis) est magis culta, et magis consita, ideoque etiam laetior. Urbium, quas habet, opulentissimae sunt, Vasio Vocontiorum, Vienna Allobrogum, Auenio Cauarum, Arecomicorum Nemausus, Tolosa Tectosagum, Secundanorum Arausio, Sextanorum Arelate, Septimanorumque Baeterrae. Sed antestat omnes Atacinorum Decimanorumque colonia, unde olim his terris auxilium fuit, nunc et nomen et decus est, Martius Narbo. In litoribus aliquot sunt cum aliquibus nominibus loca; caeterum rarae urbes, quia rari portus, et omnis plaga Austro atque Africo exposita est. Nicaea tangit Alpes, tangit oppidum Deciatum, tangit Antipolis. Deinde est Forum Iulii, Octauanorum colonia: tunc, post Athenopolin, et Olbiam, et Tauroenta, et Citharisten, est Lacydon Massiliensium portus, et in eo ipsa Massilia. Haec, a Phocaeis oriunda, et olim inter asperas posita, nunc, ut pacatis, ita dissimillimis tamen uicina gentibus, mirum quam facile et tunc sedem alienam ceperit, et adhuc morem suum teneat. Inter eam et Rhodanum, Maritima Auaticorum stagno assidet. Fossa Mariana partem eius amnis nauigabili alueo effundit. Alioquin litus ignobile est, lapideum, ut uocant; in quo Herculem, contra Albiona et Bergion, Neptuni liberos, dimicantem, cum tela defecissent, ab inuocato Ioue adiutum imbre lapidum ferunt. Credas pluisse; adeo multi passim et late iacent. Rhodanus non longe ab Istri Rhenique fontibus surgit: deinde, Lemanno lacu acceptus, tenet impetum, seque per medium integer agens, quantus uenit, egreditur; et inde contra occidentem ablatus, aliquamdiu Gallias dirimit; post, cursu in meridiem abducto, hac intrat, accessuque aliorum amnium iam grandis, et subinde grandior, inter Volcas et Cauaras emittitur. Ultra sunt stagna Volcarum, Ledum flumen, castellum Latera, Mesua collis incinctus mari paene undique; ac, nisi quod angusto aggere continenti annectitur, insula. Tum ex Cebennis demissus, Arauris iuxta Agathan, secundum Baeterras Orbis, fluit. Atax, ex Pyrenaeo monte degressus, qua sui fontis aquis uenit, exiguus, uadusque est; et iam ingentis alioquin aluei tenens, nisi ubi Narbonem attingit, nusquam nauigabilis; sed, cum hibernis intumuit imbribus, usque eo solitus insurgere, ut se ipse non capiat. Lacus accipit eum, Rubresus nomine, spatiosus admodum, sed, qua mare admittit, tenuis aditu. Ultra est Leucata, litoris nomen, et Salsulae fons, non dulcibus aquis defluens, sed salsioribus etiam quam marinae sint: iuxta campus minuta arundine gracilique peruiridis, caeterum stagno subeunte suspensus. Id manifestat media pars eius, quae, abscissa proximis, uelut insula natat, pellique se atque attrahi patitur. Quin et ex iis, quae ad imum perfossa sunt, suffusum mare ostenditur: unde Graiis nostrisque etiam auctoribus, uerine ignorantia, an prudentibus etiam mendacii libidine, uisum est tradere posteris, in ea regione piscem e terra penitus oriri, qui ubi ex alto hucusque penetrauit, per ea foramina, ictu capulantium interfectus, extrahitur. Inde est ora Sordonum, et parua flumina, Telis et Tichis, ubi accreuere, persaeua: colonia Ruscino, uicus Eliberri, magnae quondam urbis et magnarum opum tenue uestigium. Tum inter Pyrenaei promontoria Portus Veneris est sinu Salso, et Ceruaria locus, finis Galliae. [2,6] VI. Hispaniae ora citerior. Pyrenaeus primo hinc in Britannicum procurrit oceanum; tum, in terras fronte conuersus, Hispaniam irrumpit; et, minore eius parte ad dextram exclusa, trahit perpetua latera continuus, per omnem donec prouinciam longo limite immissus, in ea litora, quae occidenti sunt aduersa, perueniat. Ipsa Hispania, nisi qua Gallias tangit, pelago undique incincta est: ubi illis adhaeret, maxime angusta, paulatim se in Nostrum et oceanum mare extendit, magisque et magis latior ad occidentem abit, ac fit ibi latissima; uiris, equis, ferro, plumbo, aere, argento auroque etiam abundans, et adeo fertilis, ut, sicubi ob penuriam aquarum effeta ac sui dissimilis est, linum tamen aut spartum alat. Tribus autem est distincta nominibus; parsque eius Tarraconensis, pars Baetica, pars Lusitania uocatur. Tarraconensis altero capite Gallias, altero Baeticam Lusitaniamque, contingens, mari latera obiicit Nostro, qua meridiem; qua septentrionem spectat, oceano. Illas fluuius Anas separat, et ideo Baetica maria utraque prospicit; ad occidentem, Atlanticum; ad meridiem Nostrum. Lusitania oceano tantummodo obiecta est, sed latere ad septentriones, frontes ad occasum. Urbium de mediterraneis in Tarraconensi clarissimae fuerent Pallantia et Numantia, nunc est Caesaraugusta; in Lusitania Emerita; in Baetica Astigi, Hispal, Corduba. At, si litora legas, a Ceruaria proxima est rupes, quae in altum Pyrenaeum extrudit; dein Tichis flumen ad Rhodam, Clodianum ad Emporias: tum mons Iouis, cuius partem occidenti aduersam, eminentia cautium, quae inter exigua spatia ut gradus subinde consurgunt, Scalas Hannibalis appellant. Inde ad Tarraconem parua sunt oppida, Blanda, Eluro, Baetulo, Barcino, Subur, Tolobi; parua flumina Baetulo iuxta Iouis montem, Rubricatum in Barcinonis litore; inter Subur et Tolobin, Maius. Tarraco urbs est in his oris maritimarum opulentissima: Tulcis eam modicus amnis subit; ingens Iberus Dertosam attingit. Inde se in terras pelagus insinuat, et, primum magno impetu admissum, mox in duos sinus promontorio quod Ferrariam uocant, finditur. Prior Sucronensis dicitur, maiorque, ac magno satis ore pelagus accipiens, et, quo magis penetratur, angustior, Saetabim, et Turiam, et Sucronem non magna excipit flumina; urbes complexus, et alias quidem, sed notissimas Valentiam, et Saguntum illam fide et aerumnis inclytam. Sequens Illicitanus Alonem habet, et Lucentiam, et, unde ei nomen est, Illicen. Hic iam terrae magis in altum eunt, latioremque, quam fuerat, Hispaniam faciunt. Verum ab his, quae dicta sunt, ad principia Baeticae, praeter Carthaginem, quam dux Poenorum Hasdrubal condidit, nihil referendum est. In illis oris ignobilia sunt oppida, et quorum mentio tantum ad ordinem facit; Virgi in sinu, quem Virgitanum uocant: extra, Abdera, Suel, Ex, Maenoba, Malaca, Salduba, Lacippo, Barbesul. Aperit deinde angustissimum pelagus, et proxima inter se Europae atque Africae litora montes efficiunt, (ut initio diximus) Columnae Herculis, Abyla et Calpe; uterque quidem, sed Calpe magis, et paene totus, in mare prominens. Is mirum in modum concauus, ab ea parte, qua spectat occasum, medium fere latus aperit: atque inde ingressis totus admodum peruius, prope quantum patet, specus. Sinus ultra est, in eoque Carteia, (ut quidam putant) aliquando Tartessos, et quam transuecti ex Africa Phoenices habitant, atque (unde nos sumus) Tingentera. Tum Mellaria, et Belo, et Besippo, usque ad Iunonis promontorium, oram Freti occupant. Illud iam in occidentem et oceanum obliquo iugo excurrens, atque ei, quod in Africa Ampelusian esse dixeramus, aduersum, qua Nostra maria sunt, finit Europen. [2,7] VII. Mediterranei maris insulae. Gades insula, quae egressis Fretum obuia est, admonet ante reliquas dicere, quam in Oceani litora Terrarumque circuitum, ut initio promisimus, oratio excedat. Paucae sunt in Maeotide (inde enim uidetur commodissimum incipere), neque omnes tamen incoluntur: tam nec pabula quidem large ferunt. Hac re habitantibus caro magnorum piscium, sole siccata, et in pollinem usque contusa, pro farre est. Paucae et in Ponto; Leuce Borysthenis ostio obiecta, parua admodum, et, quia ibi Achilles situs est, Achillea cognomine: non longe a Colis Aria, quae, Marti consecrata, (ut fabulis traditur) tulit aues, cum summa clade aduenientium, pennas quasi tela iaculatas. Sex sunt inter Istri ostia: ex his Peuce notissima et maxima. Thynias, Mariandynorum finibus proxima, urbem habet, quam, quia Bithyni incolunt, Bithynida appellant. Contra Thracium Bosporum duae paruae paruoque distantes spatio, et aliquando creditae dictaeque concurrere, et Cyaneae uocantur et Symplegades. In Propontide tantum Proconnesos habitatur. Extra Hellespontum, earum, quae Asiaticis regionibus adiacent, clarissimae sunt, Tenedos, Sigeis aduersa litoribus, et, quo dicentur ordine, ad promontorium Tauri montis expositae, quas quondam dici putauere g-Makarohn siue quod fortunati admodum coeli solique sunt, siue quod eas suo suorumque regno Macar occupauerat: in Troade Lesbos, et in ea quinque olim oppida, Antissa, Pyrrha, Eresos, Methymna, Mitylene: in Ionia Chios et Samos: in Caria Cos: in Lycia Rhodos: in illis singulae sunt iisdem nominibus urbes: in Rhodo tres quondam erant, Lindos, Camiros, Ialysos. Quae contra Tauri promontorium importance nauigantibus obiacent, Chelidoniae nominantur. In sinu quem maximum Asia recipit prope media, Cypros, ad Ortum occasumque se immittens, recto iugo inter Cilician Syriasque porrigitur; ingens, ut quae aliquando nouem regna ceperit, et nunc aliquot urbes ferat, quarum clarissimae Salamis et Paphos, et (quo primum ex mari Venerem egressam accolae affirmant) Palaepaphos. Arados in Phoenice est parua, et, quantum patet, tota oppidum; frequens tamen, quia etiam super aliena tecta sedem ponerre licet. Parua et Canopos, Nili ostio, quod Canopicum uocant, obuia est. Menelai gubernator Canopus, ibi forte moriens, nomen insulae, illa ostio dedit. Pharos nunc Alexandriae ponte coniungitur, olim (ut Homerico carmine proditum est) ab eisdem oris cursu diei totius abducta: et, si ita res fuit, uideri potest coniectantibus in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde, et praecipue cum exundaret, litori annectens, auget terras, spatiumque augescentium in uicina uada promouet. In Africa, contra maiorem Syrtim, Euteltos: contra minoris promontoria, Meninx et Cercinna: contra Carthaginis sinum, Tarichiae et Aegates, Romana clade memorabiles. Plures Europae litoribus sunt appositae: in Aegaeo mari, prope Thraciam, Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polygaeos, Sciathos, Halonesos; et (quam aliquando, omnibus, qui mares erant, caesis, tantum feminae tenuisse dicuntur) Atho monti Lemnos aduersa. Pagaseus sinus Scyron prospicit, Cicynethon amplectitur. Euboea ad meridiem promontorium Geraeston et Capharea, ad septentrionem Cenaeum extrudit; et, nusquam lata, duum millium spatium habet, ubi arctissima est; ceterum longa, totique Boeotiae apposita, angusto freto distat a litore: Euripon uocant, rapidum mare, et alterno cursu, septies die ac septies nocte, fluctibus inuicem uersis, adeo immodice fluens, ut uentos etiam ac plena uentis nauigia frustretur. Aliquot in ea sunt oppida, Styra, Eretria, Pyrrha, Nesos, Oechalia; uerum opulentissimae Carystos et Chalcis. In Atthide Helene est, nota stupro Helenae; et Salamis, excidio classis Persicae notior: circa Peloponneson, etiam nunc in Aegaeo, Pityusa, et Aegina Epidaurico litori proxima, Troezenio Calauria, inter ignobiles alias, leto Demosthenis nobilis; in Myrtoo Cythera contra Malean, Oenussa et Theganusa contra Acritan; in Ionio Prote, Asteria, Cephalenia, Neritos, Same, Zacynthos, Dulichium; et, inter non ignobiles, Ulyssis nomine Ithaca maxime illustris: in Epiro Echinades, et olim Plotae, nunc Strophades: contra Ambracium sinum Leucadia, et uicina Adriatico mari Corcyra. Hae Thracum Graiorumque terris obiacent. At interius Melos, Olearos, Aegilia, Cothon, Ios, Thia, Thera, Gyaros, Hippuris, Dionysia, Cynthos, Chalcia, Icaria, Cinara Nisyros, Lebinthos, Calymnia, Syme. Hae, quia dispersae sunt, Sporades: ab eis Sicinos, Siphnos, Seriphos, Rhenea, Paros, Myconos, Syros, Tenos, Naxos, Delos, Andros, quia in orbem iacent, Cyclades dictae. Super eas, iam in medio mari, ingens, et centum quondam urbibus habitata, Crete, ad orientem promontorium Samonium, ad occidentem g-Kriou g-metohpon immittit; nisi maior esset, Cypri similis; multis famigerata fabulis, aduentu Europae, Pasiphaes et Ariadnae amoribus, Minotauri feritate fatoque, Daedali operibus et fuga, Tali statione atque morte; maxime tamen eo, quod ibi sepulti Iouis paene clarum uestigium sepulcrum est, cui nomen eius insculptum esse accolae ostendunt. Urbium notissimae, Gnossos, Gortyna, Lyctos, Lycastos, Holopyxos, Panacra, Cydonia, Marathusa, Dictynna. Inter colles, quod ibi nutritum Iouem accepimus, fama Idaei montis excellit. Iuxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre, Chryse, Gaudos, et quas g-Musagorous, numero tres, uno tamen uocabulo appellant; atque, unde Carpathio mari cognomen est, Carpathos. In Adria Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa, Pityia, Hydria, Electrides, nigra Corcyra, Tragurium, Diomedia, Aestria, Sason, atque, ut Alexandriae, ita Brundisio adiacens Pharos. Sicilia, (ut ferunt) aliquando continens, et agro Bruttio annexa, post freto maris Siculi abscissa est. Id angustum et anceps, alterno cursu, modo in Tuscum, modo in Ionium pelagus perfluit; atrox, saeuum, et Scyllae Charybdisque saeuis nominibus inclytum. Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium appulsis. Ipsa ingens, et tribus promontoriis in diuersa procurrens, Graecae literae imaginem, quae Delta dicitur, efficit. Pachynum uocatur, quod Graeciam spectat; Lilybaeum, quod Africam; Peloris, quod, in Italiam uergens, Scyllae aduersum est. Causa nominis, Pelorus gubernator ab Hannibale ibidem conditus; quem idem uir, profugus ex Africa, ac per ea loca Syriam petens, quia procul intuenti uidebantur continua esse litora, et non peruium pelagus, proditum se arbitratus, occiderat. Ab eo ad Pachynum ora quae extenditur, Ionium mare attigens, haec fert illustria, Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracusa, et in iis mirabilem Arethusam. Fons est, in quo uisuntur iacta in Alpheum amnem, ut diximus, Peloponnesiaco litori infusum; unde ille creditur, non se sociare pelago, sed subter maria terrasque depressus, huc agere alueum, atque hic se rursus extollere. Inter Pachynum et Lilybaeum, Acragas est, et Heraclea, et Thermae: inter Lilybaeum et Pelorida, Panormus, et Himera: interius uero Leontini, et Centuripinum, et Hybla, aliaeque complures: famam habet, ob Cereris templum, Enna. Praecipui montium Eryx, maxime memoratus ob delubrum Veneris ab Aenea conditum; Aetna, quae Cyclopas olim tulit, nunc assiduis ignibus flagrat. De amnibus, Himera referendus, quia in media admodum ortus, in diuersa decurrit, scindensque eam utrimque, alio ore in Libycum, alio in Tuscum mare deuenit. Circa Siciliam, in Siculo freto, est Aeaee, quam Calypso habitasse dicitur; Africam uersus, Gaulos, Melita, Cossura; propius Italiam, Galata, et illae septem, quas Aeoli appellant, Osteodes, Lipara, Heraclea, Didyme, Phoenicusa, ac, sicut Aetna, perpetuo flagrantes igne Hiera et Strongyle. Sed Pithecusa, Leucothea, Aenaria, Phitonia, Capreae, Prochyta, Pontiae, Pandateria, Sinonia, Palmaria, Italico lateri, citra Tiberina Ostia, obiacent. Ultra aliquot sunt paruae, Dianium, Igilium, Carbania, Urgo, Ilua, Capraria: duae grandes, fretoque diuisae, Corsica et Sardinia; quarum Corsica, Etrusco litori proprior, intra latera tenuis et longa, praeterquam ubi Aleria et Mariana coloniae sunt, a barbaris colitur: Sardinia, Africum pelagus attingens, nisi quod in occidentem quam in orientem angustius spectat, par et quadrata undique, et nusquam non aliquanto est spatiosor, quam ubi longissima est Corsica; caeterum fertilis, et soli quam coeli melioris, atque, ut fecunda, ita paene pestilens. In ea antiquissimi populorum sunt Ilienses; urbium antiquissimae Calaris et Sulci. At in Gallia, quas referre conueniat, solae sunt Stoechades, ab ora Ligurum ad Massiliam usque dispersae. Baleares in Hispania, contra Tarraconensia litora sitae, non longe inter se distant, et ex spatio suo cognominibus acceptis, maiores, minoresque perhibentur. Castella sunt in minoribus, Iamno et Mago; in maioribus, Palma et Pollentia coloniae. Ebusos, e regione promontorii, quod in Sucronensi sinu Ferrariam uocant, eodem nomine urbem habet; frumentis tantum non fecunda, at alia largior, et omnium animalium, quae nocent, adeo expers, ut nec ea quidem, quae de agrestibus mitia sunt, aut generet, aut, si inuecta sunt, sustineat. Contra est Colubraria, cuius meminisse succurrit, quod cum scateat multo ac malefico genere serpentium, et sit ideo inhabitabilis, tamen ingressis eam, intra id spatium, quod Ebusitana humo circumsignauerunt, sine pernicie et rata est; iisdem illis serpentibus, qui solent obuios appetere, adspectum eius pulueris, aliud uelut uirus, procul et cum pauore fugientibus.