[1,2] LIBER I. EPISTOLA II. Poggius suo Leonardo Arretino salutem dicit. Cum pluribus diebus ad balnea fuissem, scripsi ad Nicolaum nostrum ex ipsis balneis epistolam, quam existimo te lecturum. Deinde cum Constantiam reuertissem, paucis post diebus coepta est agi causa Hieronymi quem haereticum ferunt, et quidem publice. Hanc uero tibi recensere institui, tum propter rei grauitatem, tum maxime propter eloquentiam hominis, ac doctrinam. Fateor me neminem uidisse unquam, qui in causa dicenda praesertim capitis, magis accederet ad facundiam priscorum, quos tantopere admiramur. Mirum est uidisse quibus uerbis, qua facundia, quibus argumentis ; quo uultu, quo ore ; qua fiducia responderit aduersariis; ac demum causam perorarit, ut dolendum sit tam nobile ingenium, tam excellens, ad illa haeresis studia diuertisse; si tamen uera sunt, quae sibi obiiciuntur. Non enim mea est tantam rem diiudicare. Acquiesco eorum sententiis, qui sapientiores habentur. Neque tamen existimabo in morem oratoris me singulatim hanc causam referre ; longum id esset, et multorum dierum opus : pertingam quosdam locos illustriores, quibus doctrinam possis perspicere. Cum multa in hunc Hieronymum congesta essent, quibus arguebatur haeresis, tandem placuit ut publice singulis quae obiicerentur responderet. Ita in concionem deductus, cum iuberent ad illa respondere, diutius recusauit asserens, se debere prius causam suam agere, quam aduersariorum respondere maledictis. Itaque se prius pro se dicentem audiendum esse asseuerabat ; tum ad aemulorum suorum probra in eum congesta ueniendum. Sed cum haec conditio sibi denegaretur, tum surgens in medio concionis. Quaenam est haec iniquitas, inquit, ut cum ter centum quinquaginta diebus, quibus, in durissimis carceribus fui in sordibus; in squalore, in stercore, in compedibus, in rerum omnium inopia, aduersarios atque., obtrectatores meos semper, audieritis, me unam horam nolitis audire ? Hinc est, ut cum illis singulorum aures patuerint, atque in tam longo tempore uobis persuaserint, me haereticum, hostem fidei Dei, ecclesiasticorum persecutorem, mihi autem mei defendendi causa nulla facultas detur, uos prius mentibus uestris me tanquam improbum hominem iudicaueritis, quam qui fuerim, potueritis agnoscere. At qui, inquit, homines estis, non Dii; non perpetui, sed mortales; errare, falli, decipi, seduci potestis. Hic mundi lumina, hic orbis terrarum prudentiores esse dicuntur. Maxime uos decet elaborare, ne quid temere, ne quid insulse, ne quid praeter iustitiam faciatis. Equidem ego homuncio sum, cuius de capite agitur; nec pro me haec loquor, qui mortalis existo : uerum indignum mihi uidetur sapientia tot uirorum, aliquid aduersus me statuere praeter aequitatem, non tantum re, quantum exemplo nociturum --- Haec, et multa praeterea ornate cum disseruisset strepitu et murmure plurimorum sermonem eius interpellante, tandem decretum est, ut primum ad errores, qui in eum conferebantur, responderet, deinde loquendi quae uellet facultas daretur. Legebantur ergo ex pulpito singula capita accusationis, tum rogabatur, an quid uellet obiicere, deinde testimoniis confirmabantur. Incredibile est dictu quam callide responderet, quibus se tueretur argumentîs. Nihil unquam protulit indignum bono uiro; adeo ut si id in fide sentiebat, quod uerbis profitebatur, nulla in eum ne dum mortis causa inueniri iusta posset, sed ne quidem leuissimae offensionis. Omnia falsa esse dicebat ; omnia crimina conficta ab aemulis suis. Inter caetera cun recitaretur, illum sedis Apostolicae detractorem, oppugnatorem Romani Pontificis, Cardinalium hostem, persecutorettn Praelatorum, et Cleri Christianae Religionis inimicum, tum surgens queribunda uoce et manibus porrectis: — Quo nunc me uertam P. C. ? Quorum auxilium implorem ? Quos deprecer ? Quos obtester ? Vosne ? At isti persecutores mei uestras mentes ab mea salute abalienauerunt, cum uniuersorum hostem me esse dixerunt eorum, qui sunt iudicaturi. Nempe arbitrati sunt, si haec, quae in me confinxerunt, leuia uiderentur; tamen uos uestris sententiis oppressuros communem omnium hostem, atque oppugnatorem, qualent isti me falsissime sunt mentiti. Itaque si eorum uerbis fidem dabitis, nihil est, quod de mea salute sperandum sit. - Multos salibus perstrinxit, multos loedoriis, multos persaepe in re moesta ridere coegit, iocando in illorum obiurgationes. Cum rogaretur, quid sentiret de Sacramento, inquit; antea panem, in consecratione, et post, uerum Christi Corpus; et reliqua secundum fidem. Tum quidam. Atqui aiunt te dixisse post consecrationem remanere panem — Tum ille — apud pistorem remanet panis, — inquit. Cuidam ex ordine Praedicatorum acrius inuehenti, — tace inquit, hypocrita —Alteri per conscientiam suam contra se iuranti — haec, inquit, tutissima est ad fallendum uia.— Cum uero propter criminum multitudinem ac pondus res eo die transigi nequiret, in diem tertium dilata est; quo die cum singulorum criminum argumenta recitata essent, ac subinde pluribus testibus confirmarentur, tum surgens ille. — Quoniam, inquit, aduersarios meos tam diligenter audistis, consequens est, ut me quoque dicentem aequis animis audiatis—. Data tandem, licet multis perstrepentibus, dicendi facultate, a Deo exorsus, deprecatus est eam sibi dari mentem, eam dicendi facultatem, quae in commodum ac salutem suae animae uerteretur. Deiude—scio, inquit, uiri doctissimi, plures fuisse excellentes uiros indigna suis uirtutibus perpessos, falsis testibus oppressos, iniquissimis iudiciis condemnatos. -- Incipiens autem a Socrate, iniuste a suis damnatum retulit, neque cum posset euadere, uoluisse, ut duorum, quae asperrima hominibus uiderentur metum demeret, carceris atque mortis. Tum Platonis captiuitatem, Anaxagorae, et Zenonis tormenta, multorum praeterea gentilium iniquas damnationes; Rutilii exitium ; Boethii simul, et aliorum, quos Boethius refert indigna morte oppressos, commemorauit. Deinceps ad Hebraeorum exempla transiit : et primum Moysem illum liberatorem populi, legum latorem saepissime a suis calumniatum esse dixit: tanquam seductor esset, et contemptor populi: Ioseph insuper a fratribus uenditum ob inuidiam; post ob stupri suspicionem in uincula coniectum. Recensuit praeter hos Isaiam, Danielem, et fere prophetas omnes, tanquam contemptores Dei, tanquam seditiosos iniquis circumuentos sententiis. Hic etiam subiecit Susannae iudicium, multorumque praeterea, qui cum uiri sanctissimi extitissent, iniustis tamen sententiis, et iudiciis perierunt. Postea ad Ioannem Baptistam, deinde ad Saluatorem nostrum descendens falsis testibus, falsis iudicum sententiis condemnatos, inquit, omnibus constare: deinde Stephanum a Sacerdotum collegio interfectum : Apostolos autem omnes morti damnatos, non tanquam bonos, sed seditiosos, populorum concitatores, contemptores deorum, et malorum operum effectores. Iniquum esse retulit, iniuste damnari sacerdotem a Sacerdote; at id factum fuisse docuit : iniquius a Sacerdotum collegio; at id quoque exemplo probauit: iniquissimum uero a concilio Sacerdotum; et id etiam accidisse monstrauit. Haec diserte, et cum magna omnium expectatione disseruit. At cum omne causae pondus in testibus situm esset, multis rationibus docuit, nullam his testibus fidem adhibendam, praesertim cum non ex ueritate, sed ex odio, maliuolentia, et inuidia omnia dixissent. Tum odii causas ita explicauit, ut haud procul fuerit a persuadendo. Ita enim erant uerisimiles, ut excepta fidei causa, parua illis testimoniis fides adhibenda esset. Commotae erant omnium mentes, et ad misericordiam flectebantur. Addiderat insuper se sponte uenisse ad Concilium ad se purgandum. Vitam suam, et studia exposuerat officii plena, et uirtutis : dixerat hunc morem priscis doctissimis uiris, ac sanctissimis fuisse, ut in rebus fidei inuicem sententiis discreparent, non ad pessundandam fidem,sed ad ueritatem fidei reperiendam. Ita Augustinum, et Hieronymum dissensisse, neque solum diuersa sensisse, sed etiam contraria, nulla haeresis suspicione. Expectabant omnes, ut se purgaret retractando obiecta, uel erratorum ueniam postularet : at ille neque se errasse asseuerans, neque se uelle retractare aliorum falsa crimina, tandem descendit in laudationes Ioannis Hus dudum ad ignem damnati, uirum illum bonum, iustum, sanctum appellans, et illa morte indignum ; se quoque paratum quoduis supplicium adire forti animo, et constanti ; seque inimicis suis cedere, et testibus illis tam impudenter mentientibus, qui tamen quandoque coram Deo, quem fallere non poterant, essent rationem eorum, quae dixissent reddituri. Magnus erat circumstantium animi dolor: cupiebant enim uirum tam egregium saluari, si bona mens affuisset. Ille autem in sententia perseuerans mortem appetere uidebatur : laudansque Ioannem Hus, ait, nihil illum aduersus Ecclesiae Dei statum sensisse, sed aduersus abusus clericorum, aduersus superbiam, fastum, et pompam praelatorum. Nam cum ecclesiarum patrimonia deberentur primum pauperibus, tum hospitibus, deinde ecclesiarum fabricis, indignum illi bono uiro uideri, disperdi illa meretricibus, conuiuiis, equorum, canumque saginae, cultui uestimentorum, et aliis rebus indignis religione Christi. Hoc autem maximi ingenii fuit, cum interrumperetur saepies oratio sua uariis rumoribus, lacessereturque a nonnullis, eius sententias captantibus, neminem eorum intactum reliquit, pariterque omnes ulciscens, uel erubescere coegit, uel tacere. Surgente murmure silebat, turbam quandogne increpans, postea orationem prosequebatur, orans, atque obtestans, ut eum loqui paterentur, cum se non essent amplius audituri. Nunquam ad hos rumores expauit, mente firma, atque intrepida. Illud uero admirabile memoriae argumentum, tercentum quadraginta diebus fuerat in fundo turris foetidae, atque obscurae, cuius asperitatem ipsemet questus est, asserens se, ut uirum fortem decet, non propterea ingemuisse; ingemiscere, quod se indigna perpessus est; sed mirari hominum aduersus se inhumanitatem, quo in loco ne dum legendi, sed ne uidendi ullam habuit facultatem. Mitto anxietatem mentis, qua oportuit illum quotidie agitari, quae omnem memoriam excutere debuisset; tamen tot doctissimos, ac sapientissimos uiros in testes suarum opinionum allegauit; tot doctores ecclesiasticos in medium protulit in sententiam suam, ut satis, superque satis fuisset, si toto hoc tempore summo in otio, summa in quiete, sapientiae studiis operam dedisset. Vox eius suauis, aperta, resonans erat, quadam cum dignitate; gestus oratoris, uel ad indignationem exprimendam, uel ad commouendam commiserationem, quam tamen neque postulabat, neque consequi cupiebat. Stabat impauidus, intrepidus mortem non contemnens solum, sed appetens, ut alterum Catonem dixisses. O uirum dignum memoria hominum sempiterna ! Non laudo, si quid aduersus Ecclesiae institutum sentiebat, doctrinam admiror, rerum plurimarum scientiam, eloquentiam, dicendi suauitatem, et argutiam respondendi: sed uereor, ne haec omnia in pestent suam sibi fuerint a natura concessa. Datum deinde spatium poenitendi biduo, multi ad illum accessere uiri eruditissimi, ut ipsum a sententia sua dimouerent, inter quos Cardinalis Florentinus eum adiit, ut illum flecteret ad rectam uiam. Sed cum pertinacius in erroribus perseueraret, per Concilium haeresis damnatus est, et igni combustus. Iucunda fronte et alacri uultu ad exitum suum accessit; non ignem expauit, non tormenti genus, non mortis. Nullus unquam Stoicorum fuit tam constanti animo, tam forti mortem perpessus, quam iste oppetiisse uidetur. Cum uenisset ad locum mortis, se ipsum exuit uestimentis, tum procumbens, flexis genibus, ueneratus est palum, ad quem ligatus fuit: primum funibus madentibus, tum catena nudus ad palum constrictus fuit; ligna deinde circumposita pectore tenus non minuscula, sed grossa paleis interiectis, tum flamma adhibita canere coepit hymnum quendam, quem fumus, et ignis uix interrupit. Hoc maximum constantis animi signum: cum lictor ignem post tergum, ne id uideret, iniicere uellet; — huc, inquit, accede, atque in conspectu accende ignem: si enm illum timuissem, numquam ad hunc locum, quem effugiendi facultas erat, accessissem. — Hoc modo uir, praeter fidem, egregius, consumptus est. Vidi hunc exitum, singulos actus inspexi. Siue perfidia, siue pertinacia id egerit, certe ex philosophiae schola interitum uiri descripsisses. Longam tibi cantilenam narraui ocii causa, nihil agens aliquid agere uolui, et res tibi narrare paulum similes historiis priscorum. Nam neque Mutius ille tam fidenti animo passus est membrum uri, quam iste uniuersum corpus; neque Socrates tam sponte uenenum bibit, quam iste ignem suscepit. Sed haec satis: parces uerbis meis, si longior fui. Res tamen ampliorem narrationem poscebat; sed nolui esse nimium loquax. Vale mi iucundissime Leonarde. Constantiae III. Kalendas Iunias {1416}, quo die Hieronymus poenas luit.