[CCXXI] Excusatio Sterilitatis Filiae Ad Patrem. Domini cuiusdam uxor reiecta ac repudiata est a uiro post annos aliquot ob sterilitatem. Cum in domum paternam rediisset, obiurgauit eam secreto pater, quod non, et cum aliis, creandis liberis operam dedisset. Tum illa: - 'Mi pater,' inquit, 'nulla huius rei residet in me culpa: omnes enim famulos, etiam stabularios sum experta, an possem concipere, et nullius usus profuit mihi.' Doluit filiae fortunam pater procul existentis a sterilitatis culpa. [CCXXII] Iohannis Andreae Adulterium Deprehenditur. Ioannem Andream, Doctorem Bononiensem, cuius fama admodum uulgata est, subagitantem ancillam domesticam uxor deprehendit. Re insueta stupefacta mulier, in uirum uersa: 'Ubi nunc,' ait, 'Ioannes, est sapientia uestra?' Ille nil amplius locutus: - 'In uulua istius,' respondit, 'loco admodum sapientiae accommodato.' [CCXXIII] De Fratre Minorum Qui Fecit Nasum Puero. Romanus uir facetissimus, in coetu mihi confabulanti, retulit historiam risus plenam quae acciderat uicinae suae: "Frater," inquit, "Ordinis Minorum, nomine Laurentius, oculos coniecerat in adolescentulam formosam nuptam uicino" (et nomen retulit) "meo. Quaerens ulterius progredi, petiuit a uiro, ut primae prolis compater esset. Praesentiens Frater, qui omnia uestigia adolescentulae obseruabat, illam esse praegnantem, uiro praesente, accessit ad mulierem, et tanquam futurorum diuinator, dixit et grauidam illam esse, et parituram quod plurimum moestitiae afferret. Mulier de foemina suspicans dictum: - 'Etiam si foemella fuerit,' inquit, 'erit gratissima.' Aliud quid grauius moesto uultu Frater asseuerans, scrupulum, quid esset, noscendi iniecit mulieri; sed quo instantius futura rogabat, ille constantius se dicturum negabat. Tandem sua mala noscendi cupida mulier, clam uiro, accersito Fratre, multis precibus impetrauit, ut sibi, quid id monstri esset, referret. Ille silentio opus esse dictitans, tandem ait illam masculum parituram et absque naso, quae est turpissima omnium in facie hominis nota. Exterrita adolescentula, et, numquid remedii adhiberi posset, petente, annuit ille, sed certa die opus esse, ut cum ea concumberet, et se suppleturum uiri defectum, et puero additurum nasum. Quamuis durum id foeminae uideretur, tamen, ne infans informis nasceretur, praestituta die, se subdidit Fratri. Et, cum ille nondum nasum perfectum esse diceret, saepius cum muliere concubuit. Illa, prae uerecundia, cum staret immobilis, Frater moueri eam iubebat, ut ex confricatione magis nasus cohaereret. Tandem casu masculus ortus est, et naso admodum protento. Id admirante muliere, Frater nimiam naso perficiendo operam impensam dixit. Hoc ipsamet uiro retulit, existimans rem infandam, filium absque naso deformatum nasci; quod et maritus laudauit, et operam compatris non est aspernatus." [CCXXIV] De Mendacissimo Florentino. Erat Florentiae quidam adeo mendaciis assuetus, ut nunquam uerum ex ore suo prodiret. Unus quocum saepius consueuerat, multisque fallaciis usus erat, cum ei semel mendax obuiam fieret, tamquam locuturus: 'Mentiris,' inquit ille. - 'Quomodo mentior,' ait, 'qui nihil dixi?' Tum alter: - 'Ego, si quid loqueris, aio.' [CCXXV] Zelotypus Quidam Se Castrauit Ut Uxoris Probitatem Cognosceret. Quidam in ciuitate Eugubii admodum zelotypus, Ioannes nomine, nesciebat quo maxime modo animaduerteret, si uxor cum altero aliquo consueuisset. Excogitata calliditate zelotypis digna se ipsum castrauit, eo consilio ut, si uxor postmodum concepisset, in adulterio fuisse conuinceretur. [CCXXVI] Sacerdos Offerentibus Quid Dicens Audiuerit. Cum quidam Sacerdos Castri Florentini, in Offertorio, quod die solemni ex consuetudine recipiebat a populo, illud de more diceret offerentibus: 'Centum pro uno accipietis, et uitam aeternam possidebitis,' unus senex Nobilis qui nummum dabat, auditis his uerbis: 'Satis dicerem,' inquit, 'si tantum capitale (ut uulgo dicitur) redderetur mihi.' [CCXXVII] Sacerdos Praedicauit Et In Numero Errauit, 'Centum' Pro 'Mille' Dicens. In eadem sententia Sacerdos quidam, cum exponeret populo suo Euangelium, referens Saluatorem nostrum quinque panibus quinque millia hominum saturasse, errore dixit pro quinque millibus quingentos. Tum clericus suus cum submurmurans dixisset eum in numero errasse, cum quinque millia Euangelium referret: - 'Tace,' inquit, 'stulte, nam uix numerum, quem dixi, credent.' [CCXXVIII] Sapiens Dictum Cardinalis Auinionensis Ad Regem Franciae. Visum est mihi in has confabulationes nostras conferre salsum dictum Cardinalis Auinionensis, uiri prudentissimi, quem, cum Pontifices Auinione morarentur, cum equi plures, strati phaleratique uacui sessoribus pro magnificentia praeirent, rogauit eum Rex Franciae indignabundus, numquid Apostoli ea pompa usi essent. Tum Cardinalis: - 'Nequaquam,' respondit, 'sed Apostolos eo quoque fuisse tempore,' inquit, 'quo et Reges aliis moribus uiuerent, cum pastores essent et armentorum custodes.' [CCXXIX] Terribile Factum In Lateranensi Ecclesia. Non confabulandi, sed a sceleribus deterrendi gratia, res monstro similis refertur. Quidam Religiosus, ex Ordine Augustinensium, Romanus, dum uerba haberet ad populum hac Quadregesima, me adstante, hortareturque ad confessionem peccatorum, hoc miraculum sibi accidisse sex annis antea dixit. Cum noctu in basilica Lateranensi cum aliis surrexisset post mediam noctem, ad matutinas horas Deo canendas, ait uocem e sepulchro, quo antea 18 diebus quidam Romanus ciuis conditus fuerat, prodisse, saepius compellantem ut ad se adirent: illos ad primam uocem territos, tum paulum confirmato animo, quo uox trahebat, accessisse, ac subinde mortuum dixisse ne timerent, sed irent, calicemque afferrent et lapidem submouerent. Quo facto, surrexisse mortuum ac hostiam sacratam, quam ante mortem sumpserat, in calicem spuisse: tum dixisse se damnatum maximis cruciari poenis, eo quod matrem filiamque cognouerat, quae scelera nunquam fuisset confessus: his dictis cadauer recubuisse. [CCXXX] Praedicator Multum Clamans Quomodo Confundebatur. Quum Religiosus ad populum praedicans saepius, ut stultorum mos est, magna uoce clamitaret, quaedam ex astantibus foeminis ad exclamantis ueluti rugitum plorabat. Hac re saepius animaduersa, Religiosus, existimans mulierem uerbis suis, ex zelo Dei et conscientia, motam flere, ad se uocatam rogauit quae causa esset gemitus, et num uerbis suis mentis spiritu agitata, lacrymas illas pias, ut putabat, effunderet. Illa uero uocibus et clamoribus eius impulsam se acriter animo commoueri et dolere respondit: se enim uiduam esse cui olim asellus a marito esset relictus, ex quo partem sui uictus traheret; eum saepius, ut Religiosus ille consueuerat, rugire die noctuque solitum: hunc defunctum se miseram sine subsidio reliquisse. Itaque cum praedicantem illum audiret magnis uocibus resonantem, similem illum uoce asino suo uideri, cuius recordatione commota ad flendum, etiam inuita, impelleretur. Stultus ille, latrator potius quam praedicator, sua stultitia confusus abiit. [CCXXXI] De Adolescentula Per Senem Maritum Delusa. Florentinus, iam senex, uxorem duxit adolescentulam, quae a matronis edocta, ut primo insultu noctis obsisteret uiro, neque primo praelio arcem traderet, renuit congressum. Vir, ad nauigandum plenis ad id impensa opera uelis paratus, ubi illam renitentem cognouit, quaesiuit cur sibi non obsequeretur. Cum uirgo dolorem capitis causata esset, uir, demissa uirga, in aliud latus reuolutus, usque ad diluculum dormiuit. Puella sentiens se non amplius peti, dolensque consilium datum, et se postulanti non consensisse, excitato uiro dixit, se non amplius dolere caput. Tum ille: - 'At ego nunc doleo caudam,' respondit, uxore uirgine, ut erat, relicta. Sanum igitur consilium est accipere rem proficuam, cum datur. [CCXXXII] De Reliquiis Bracarum Cuiusdam Minoris. Res digna risu et ut confabulationibus inseratur nuper accidit Ameliae. Nupta mulier et mota, ut existimo, bene agendi conscientia, confitebatur peccata sua Religioso ex Ordine Minorum. Hic, inter loquendum, exarsit in concupiscentiam carnis, et, tandem multis uerbis muliere in uoluntatem suam traducta, quaerebatur facultas et locus rei conficiendae. Placuit ut mulier, se aegram fingens, hunc Fratrem pro Confessore ad se uocaret: consuesse enim solos eiusmodi homines relinqui, ut, remotis arbitris, quae ad animam spectant libera sit loquendi facultas. Illa, ficta aegritudine corporis, lectum ingreditur, dolorem pergrandem simulat, Confessorem accersit, qui, ut ad eam uenit, cum caeteri abissent, solus solam saepius cognouit. Cum diutius morarentur, interuentu aliorum, Frater, ueluti nondum perfecta confessione, abiit, postridie reuersurus. Redit, mulieris supra lecticam bracis positis, priorique modo peccata examinat. Vir nonnihil suspicans de tam longa confessionis mora, cubiculum ingreditur. Ille, subito interuentu perculsus, bracas oblitus abiit. Maritus, bracis uisis, exclamat adulterum, non Fratrem esse, totaque domus ad bracarum aspectum facinus indignum conclamat. E uestigio Primarium conuentus Fratrum uir clamitans conuenit, indignum factum queritur, mortem malefico minatur. Alter, qui senex erat, iram comprimit, asserens illum in propriae familiae suumque dedecus exclamare; taciturnitate et reticentia esse opus, ut contegeretur crimen. Ille ita rem palam esse, repertis bracis, ait, ut nequeat celari. Senex ad id remedium profitetur: asserturum se enim illas S. Francisci bracas esse, quas Frater ad liberandam mulierem portauit: accessurumque eo cum processione et pompa, bracasque publice exinde reportaturum. Probato consilio, Primarius Fratres conuocat, ac cum cruce uestibusque sacris domum illius accedit; bracasque deuote capiens, et, tanquam reliquias religiosas, super peplum sericum suspensis manibus ferens, tum uiro, tum matri, tum reliquis obuiis exosculandas porrexit, et magna cum caerimonia et cantibus ad conuentum deductas in sacrario cum caeteris reliquiis locauit. Detecto postmodum dolo, oratores eius urbis questum eam iniuriam uenerunt. [CCXXXIII] De 'Breui' Contra Pestem Ad Collum Suspendendo. Nuper, cum iuissem Tibur, cupidus uidendi liberos, quos eo pestis causa ex Urbe miseram, audiui rem dignam risu et confabulationibus nostris. Paucis antea diebus, Frater quidam, ex his circulatoribus, in uicinis castellis ad rusticos praedicans, pollicebatur (erat enim pestis suspicio) se daturum eis certum, ut aiunt, breue, quod ad collum qui gestarent, nunquam peste possent perire. Stulta plebecula, hac spe commota, pretio quo poterant breuia redimentes, ad collum filo uirgineo suspendebant. Edixerat autem Frater, ne quis breue ante diem decimum quintum reseraret; id si fecissent, uirtutem amissurum. Multis contractis nummis, Frater recessit. Breuia postmodum lecta sunt, ut est cupiditas hominum noua cognoscendi; in eis uulgaribus uerbis scriptum erat: "Donna, se fili, e cadeti lo fuso, Quando te fletti, tien lo culo chiuso". Haec sunt Latine: "Mulier, si filas, et cadit tibi fusus, Quando te flectis, tene culum clausum". Hoc omnium Medicorum praecepta exsuperat et medelas. [CCXXXIV] Angelotti Cardinalis Os Potius Claudendum Aperiebatur. Angelottus Romanus, admodum loquax et maledicus, nemini parcens erat. Cum culpa temporis, ne dicam stultitia hominum, Cardinalis factus esset, aliquandiu, ut moris est, in secreto consistorio Cardinalium tacuit: uulgo enim clausum os tenere nouos Cardinales aiunt, donec Pontificis permissu loquantur. Cardinalis Sancti Marcelli certo die, cum ab eo quis petisset quidnam in consistorio egissent: - 'Os,' inquit, 'aperuimus Angelotto.' Tum ego: - 'Satius,' inquam, 'consultiusque fuisset illi os sera ualida occlusisse.' [CCXXXV] Equum Exquisitum Praestauit Redolphus Se Petenti. Ab Redolpho Camerinensi, cuius supra meminimus, quidam Nobilis ex Piceno dono petiuit equum, cui tot conditiones ad pulchritudinem uirtutemque adiecit, ut nullo pacto talis equus inter sua armenta reperiri posset. Tum Redolphus, quo illius uoluntati satisfieret, equam et stallonem (ut uulgo aiunt) ex suis elegit, atque ad illum destinauit: inquiens se ei instrumenta mittere, quibus equum suopte modo conficeret, cum nullus eiusmodi prout postulasset inter suos reperiretur. Haec uerba monent, ne adeo exquisita petamus, ut, aut difficilia sint, aut negentur honeste. [CCXXXVI] Contentio Mulierum Extorsit Dictum Risu Perdignum. Quaedam in Urbe (quam nouimus) mulier corporis quaestu uitam ducens, habebat filiam grandiorem natu, admodum pulchram, quam Veneri dedicauerat. Orta inter ipsam aliquando et uicinam suam eiusdem professionis contentione, ad iurgia et uerborum contumelias peruenerunt. Cum uicina, quorumdam maiorum auxilio confisa, matri et filiae acriter minaretur, tunc illa, tacto filiae desuper femore: 'Hoc mihi saluet et custodiat Deus,' inquit, 'quam tuta omnia tua uerba et minas contemno.' Optime quidem respondit; nam egregio patrocinio, et quo multi delectabantur, fidebat. [CCXXXVII] Sacerdos Laicum Delusit Se Capere Volentem. Sacerdos quidam meridie cum uxore rustici iacebat in lecto, sub quo latebat rusticus, ut Sacerdotem deprehenderet. Cum Sacerdos labore forsan nimio in quamdam leuem uertiginem incidisset, nescius uirum sub lecto absconditum: 'Ho! totum orbem terrarum mihi uideor conspicere,' inquit. Tum rusticus, qui pridie asinum perdiderat, iniuriarum oblitus: - 'Ho! respice, quaeso,' ait, 'an sicubi asinum meum forsan uideas.' [CCXXXVIII] Fulloni In Anglia Accidit Res Miranda Cum Uxore. Cum essem in Anglia, fulloni res ridenda, et haud reiicienda a nostris confabulationibus, contigit. Is cum uxorem haberet, multosque praeterea in familia iuuenes atque ancillas, iniecit animum in unam earum, quae pulchrior atque uenustior uidebatur. Cum eam super coitu requisiuisset saepius, illa rem detulit ad matronam. Eius consilio assentitur patrono. Praestituta die atque hora, in locum secretum ac subobscurum, matrona latuit pro ancilla. Accessit uir, mulieremque cognouit, nesciens uxorem esse. Peracto opere, exiens a conclaui, quid egisset narrauit uni ex iunioribus, eumque hortatus est ut etiam ipse ancillam, prout credebat, subagitaret. Accessit ille, quem mulier pro uiro accepit, nihil locuta. Cum post eum et item alter a uiro missus esset, mulier existimans maritum esse, tertium congressum passa est: et ipsa uirum, et illi ancillam esse opinati. Digressa occulte postmodum a loco mulier, noctu maritum redarguebat, qui in se esset remissus, et in ancillam adeo libidinosus, ut una die ter se pro ancilla cognouisset. Dissimulauit uir errorem suum, et uxoris, cuius ipse causa fuisset, peccatum. [CCXXXIX] Confessio Tusca, Et Postea Brusca. Quidam, qui sororis pudicitiae non pepercerat, Romam accessit, criminis confitendi causa, Confessorem quaerens, qui Tuscus esset. Ostenso homine, accessit, primum petens an Tusce loqui nosset. Annuente illo, inter caetera delicta dixit, se, cum esset in cubiculo solus cum sorore, tensa balista sagittasse illam. Tum Confessor: 'O scelus!' inquit, 'numquid sororem occidisti?' - 'Minime,' respondit ille, 'sed tu non intelligis sermonem Tuscum.' - 'Noui satis,' alter ait, 'cum sim ibi genitus; nempe dixisti, tensa te balista sagittasse sororem.' - 'Non,' ait ille, 'ita intelligo, sed dico me tetendisse balistam, et imposuisse sagittam, et in sororem misisse.' - 'Num tu uulnerasti eam,' inquit, 'aut faciem, uel aliquod membrum laesisti?' - 'Oh!' respondit ille, 'nescis sane loqui Tusce.' Atqui alter: - 'Verba quae dicis noui, sed caue ne tu loqui Tusce ignores.' - 'Non dico,' inquit, 'me sororem uulnerasse, sed sagittam tensa balista emisisse.' Cum Confessor dissimularet se ignorare quae dicerentur, ille uero iteraret Confessorem non intelligere Tuscam linguam, repetens balistae et sagittae casum: - 'Nisi aliis uerbis utaris,' ait Sacerdos, 'quid sentias ignoro.' Tum alter, cum diu pudore tergiuersatus esset, tandem uulgaribus uerbis dixit aperte sororem suam se compressisse. Hic alter: - 'Nunc tu loqueris Tusce apud Tuscum,' inquit, 'te plane intelligo,' et imposita erroris poenitentia recessit. Mali animi est pudorem uerbis ostendere, cum opere impudicus fueris ac scelestus. [CCXL] De Praelio Picarum Et Gracularum. Hoc anno millesimo quadringentesimo quinquagesimo primo, mense Aprili, res monstro similis accidit in confinibus Galliae, et eius quae nunc dicitur Britannia. Picae et graculae aues, aciebus instructis in aere, immenso clangore, per uniuersum diem acriter pugnarunt. Victoria penes graculas stetit: ex eis ad duo, ex picis ad quatuor millia, in terra mortuae sunt repertae. Quid id prodigium ferat tempus ostendet.