[21] De Urbano Pontifice Sexto. Alter Urbanum, olim summum Pontificem Sextum, leuiter perstrinxit. Nam cum ille nescio quid acrius a Pontifice contenderet: 'Malo capite es,' inquit Urbanus. Tum ille: 'Hoc idem,' inquit, 'et de te uulgi dicunt homines, Pater Sancte.' [22] De Sacerdote Qui, Loco Ornatus, Capones Episcopo Portat. Episcopus Aretinus, Angelus nomine, quem nouimus, aliquando conuocauit ad Synodum sacerdotes suos, praecipiens, ut qui aliqua in dignitate essent, cum cappis et cottis (sunt enim hae uestes sacerdotales) ad Synodum proficiscerentur. Quidam Presbyter, cui haec uestimenta deerant, moestus domi erat, ignorans undenam ea sibi pararet. Hunc cogitabundum uultu demisso conspicata ancilla, quam domi nutriebat, cum quaesisset moeroris causam, dixit sibi cum cappis et cottis, secundum Episcopi edictum, eundum ad Synodum esse: 'Atqui,' inquit, 'o bone uir, non recte uim mandati huius cognouisti: non enim cappas et cottas, sed capones coctos Episcopus postulat, qui tibi sunt deferendi.' Apprehendit Sacerdos muliebre consilium, et secum capones coctos deferens, optime ab Episcopo fuit susceptus, qui per risum retulit, hunc sacerdotem solum rectius quam caeteros edicti sententiam cognouisse. [23] De Amico Qui Aegre Ferebat Multos Sibi Praeferri Doctrina Et Probitate Inferiores. In Curia Romana ut plurimum Fortuna dominatur, cum perraro locus sit uel ingenio, uel uirtuti; sed ambitione et opportunitate parantur omnia, ut de nummis sileam, qui ubique terrarum imperare uidentur. Amicus quidam, qui aegre ferebat praeferri sibi multos doctrina et probitate inferiores, querebatur apud Angelotum Cardinalem Sancti Marci, nullam haberi suae uirtutis rationem, seque postponi his, qui nulla in re sibi pares essent. Sua insuper studia commemorauit, et in discendo labores. Tum promptus ad lacessendum Curiae uitia Cardinalis: 'Hic scientia et doctrina,' inquit, 'nihil prosunt. Sed perge et aliquod tempus ad dediscendum et addiscendum uitia uaca, si uis Pontifici acceptus esse.' [24] De Muliere Phrenetica. Mulier ex meo municipio, cum uideretur phrenetica, ducebatur a uiro et genere proximis ad foeminam fatidicam quamdam, cuius ope uel opere curaretur. Cum per Arnum fluuium transituri mulierem supra dorsum hominis ualidioris imposuissent, coepit illa e uestigio nates mouere, similis coeunti, ac magna uoce clamitans: 'Ego,' inquit, saepius uerba iterans, 'uellem futui!' quibus uocibus causam expressit morbi. Qui ferebat foeminam, adeo est in risum effusus, ut una cum ea in aquam caderet. Tum ridentes omnes, cum insaniae medelam cognouissent, non esse opus incantationibus asserunt, sed coitu, ad sanitatem restituendam. Et in uirum uersi: 'Tu,' inquiunt, 'optimus uxoris curator eris.' Redeuntibus igitur illis, cum uir uxorem cognouisset, mens pristina rediit. Haec optima ad mulierum insaniam est medela. [25] De Muliere Supra Padum Astante. Ferebantur nauicula Ferrariam, una cum certis curialibus, duae mulieres, ex his quae seruiunt indigentibus. Tum mulier quaedam supra Padum astans, foeminas conspicata: 'O stulti,' inquit, 'an putabatis meretrices uobis Ferrariae defuturas, cum certe plures inueniuntur hic quam Venetiis probae mulieres?' [26] De Abbate Septimi. Abbas Septimi, homo corpulentus et pinguis, uesperi Florentiam proficiscens, interrogauit rusticum obuium, an portam se ingredi existimaret. Intellexit Abbas an putaret se peruenturum in urbem, antequam clauderentur portae. Ille uero in pinguedinem iocatus: 'Atqui,' inquit, 'currus faeni, nedum tu, portam introiret.' [27] Ciuis Constantiae Soror Grauida Facta. Nobilis Episcopus ex Britanniis, ad ostendendam quam tunc multi requirebant Concilii Constantiensis libertatem, in magno Praelatorum conuentu hoc attulit testimonium. Fuisse ait Constantiae ciuem, cuius soror innupta grauida facta erat. Cum fratri tumor uentris innotuisset, accepto gladio, quid id esset, aut unde id prodisset, quaesiuit, percussori similis. Tum iuuenis exterrita, id esse Concilii opus, seque ex Concilio praegnantem. Hoc intellecto frater, Concilii metu ac reuerentia, sororem impunitam reliquit. Cum caeteri aliarum rerum libertatem quaererent, ille praetulit licentiam futuendi. [28] Sigismundi Imperatoris Dictum. Sigismundus quoque Imperator cuidam coram eo querenti Constantiae libertatem non esse: 'Atqui,' inquit, 'nisi hic summa esset libertas, tu tam libere minime loquereris.' Libere enim loqui magnae libertatis est signum. [29] Dictum Sacerdotis Laurentii Romani. Qua die Angelotus Romanus factus est a Pontifice Eugenio Cardinalis, quidam Laurentius sacerdos urbanus domum rediit, hilaris, applaudens, totusque in risum ac laetitiam effusus. Cum rogarent uicini, quidnam sibi obtigisset noui, quod tam laetus et alacris esset: 'Bene,' inquit, 'est; magna in spe sum, posteaquam dementes et insani Cardinales fieri coeperunt, prope diem cum Angelotus amentior me sit, Cardinalem me quoque esse futurum.' [30] Confabulatio Nicolai Anagnini. In hanc ferme sententiam Nicolaus Anagninus iocatus est in Pontificem Eugenium, quem dicebat plurimum stultis et insipientibus fauere. Nam cum essemus complures, uariis de rebus, ut fit, in palatio confabulantes, quidam iniquitatem Fortunae maxime accusabant, querebanturque eam rebus suis admodum aduersam. Tum Nicolaus, uir doctissimus, sed ingenio inconstanti et procaci lingua: 'Nullus est omnium qui uiuant,' inquit, 'cui magis quam mihi Fortuna fuerit inimica. Nam cum hoc tempore sit Stultitiae regnum, in diem omnes fere amentes atque insanos, tum Angelotum quoque nouimus inter eos ad amplas dignitates atque officia extolli. Ego solus relictus sum ex omnium dementium numero, cui nihil conceditur: hoc mihi solius accidit malignitate Fortunae.' [31] De Prodigio. Monstra hoc anno plura diuersis in locis natura edidit. In agro Senagaliensi, in Piceno, bos quemdam serpentem peperit mirae magnitudinis. Capite erat grossiori quam sit uituli, collo longo ad mensuram ulnae, corpore cani similis terete et longiore. Hunc editum cum bos conuersa respexisset, magnoque mugitu edito exterrita aufugere uellet, erectus serpens subito posterioribus cruribus cauda circumdatis ad ubera os admouit, tamdiu sugens quoad lac inerat uberibus: deinde boue relicta ad syluas uicinas aufugit. Ubera postmodum et ea crurium pars quam serpens cauda tetigerat, uelut adusta nigraque diutius permanserunt. Hoc pastores (nam in armento bos erat), se uidisse affirmarunt, bouem quoque uitulum postea peperisse; idque ex litteris Ferrariam nuntiatum. [32] Dictum Magistri Hugonis Senensis. Vir insignis Hugo Senensis, Medicorum nostri temporis princeps, mihi quoque retulit, natum Ferrariae cattum bicipitem, seque id conspexisse. [33] Aliud De Monstro. In agro quoque Paduano, mense Iunii, constat natum esse uitulum duobus capitibus, unico corpore, posterioribus anterioribusque cruribus duplicatis, ita tamen ut essent coniuncta. Hoc monstrum quidam ad quaestum circumferebant, multique id uidisse affirmabant. [34] Aliud De Monstro. Aliud insuper constat, allatam esse Ferrariam imaginem marini monstri nuper in littore Dalmatico inuenti. Corpore erat humano umbilico tenus, deinceps piscis, ita ut inferior pars quae in piscem desinebat, esset bifurcata. Barba erat profusa, duobus tanquam cornibus super auriculas eminentibus, grossioribus mammis, ore lato, manibus quattuor tantum digitos habentibus, a manibus usque ad ascellam atque ad imum uentrem alae piscium protendebantur, quibus natabat. Captum hoc pacto ferebant. Erant complures foeminae iuxta littus lauantes lineos pannos. Ad unam earum accedens piscis, ut aiunt, cibi causa, mulierem manibus apprehendens ad se trahere conatus est: illa reluctans (erat enim aqua modica), magno clamore auxilium caeterarum implorauit. Accurrentibus quinque numero, monstrum (neque enim in aquam regredi poterat) fustibus ac lapidibus perimunt: quod in littus abstractum, haud paruum terrorem aspicientibus praebuit. Erat corporis magnitudo paulo longior ampliorque forma hominis. Hanc ligneam ad nos Ferrariam usque delatam conspexi. Cibi gratia mulierem comprehensam argumento fuere pueri nonnulli, qui cum diuersis temporibus ad littus lauandi causa accessissent, nusquam postea comperti sunt, quos postmodum ab eo monstro necatos captosque crediderunt. [35] Pulchra Facetia Histrionis Ad Bonifacium Papam. Bonifacius, Pontifex Nonus, natione fuit Neapolitanus ex familia Tomacellorum. Appellantur autem uulgari sermone tomacelli cibus factus ex iecore suillo admodum contrito, atque in modum pili inuoluto interiore pinguedine porci. Contulit Bonifacius se Perusium secundo sui Pontificatus anno. Aderant autem secum fratres et affines ex ea domo permulti, qui ad eum, ut fit, confluxerant bonorum ac lucri cupiditate. Ingresso Bonifacio urbem sequebatur turba primorum, inter quos fratres erant, et caeteri ex ea familia. Quidam cupidiores noscendorum hominum, quaerebant, quinam essent qui sequerentur. Dicebat unus, item alter: 'Hic est Andreas Tomacellus'; deinde: 'Hic Ioannes Tomacellus', tum plures deinde Tomacellos nominatim recensendo. Tum quidam facetus: 'Hohe! permagnum nempe fuit iecur istud,' inquit, 'ex quo tot Tomacelli prodierunt et tam ingentes.' [36] De Sacerdote Qui Caniculum Sepeliuit. Erat sacerdos rusticanus in Tuscia admodum opulentus. Hic caniculum sibi carum, cum mortuus esset, sepeliuit in coemeterio. Sensit hoc Episcopus, et, in eius pecuniam animum intendens, sacerdotem ueluti maximi criminis reum ad se puniendum uocat. Sacerdos, qui animum Episcopi satis nouerat, quinquaginta aureos secum deferens, ad Episcopum deuenit. Qui sepulturam canis grauiter accusans, iussit ad carceres sacerdotem duci. Hic uir sagax: 'O Pater,' inquit, 'si nosceres qua prudentia caniculus fuit, non mirareris si sepulturam inter homines meruit; fuit enim plus quam ingenio humano, tum in uita, tum praecipue in morte. 'Quidnam hoc est?' ait Episcopus. 'Testamentum,' inquit sacerdos, 'in fine uitae condens, sciensque egestatem tuam, tibi quinquaginta aureos ex testamento reliquit, quos mecum tuli.' Tum Episcopus et testamentum et sepulturam comprobans, accepta pecunia, sacerdotem absoluit. [37] De Tyranno Qui Homini Pecunioso Causas Iniustas Iniecit. Homo admodum pecuniosus erat in Piceno in oppido Cingulo. Audiuit hoc Tyrannus loci, atque ad eripiendos nummos animum adiiciens, quaesiuit occasionem criminis, qua illi pecunias auferret; uocato ad se uiro, dixit illum crimine laesae maiestatis reum teneri. Cum nihil contra eius statum aut dignitatem a se factum contenderet, perstabat Tyrannus, asserens illum capite esse mulctandum. Homo inscius, quidnam tandem egisset, cum postularet: 'Hostes,' inquit, 'meos ac rebelles, qui contra me conspirarunt, domi absconditos tenuisti.' Sensit tandem ille nummis insidias parari. Malens igitur uitae quam pecuniis parcere: 'Verum est,' inquit, 'quod ais, mi Domine; sed destina mecum satellites tuos: ego hostes illos ac rebelles tibi statim comprehensos dabo.' Missos itaque lictores domum ad arculam in qua pecunia erat secum duxit, eaque aperta: 'Capite hos,' inquit, 'e uestigio. Hi sunt enim non solum Domini, sed mei quoque hostes acerrimi ac rebelles.' Quibus relatis ad Tyrannum, homo poenam omnem euasit. [38] De Religioso Qui Sermonem Succinctissimum Habuit. Oppidum est in montibus nostris, in quo multi ex uariis locis ad diem festum conuenerant. Erat enim celebritas S. Stephani. Religiosus quidam habiturus erat de more sermonem ad populum. Cum hora esset diei tarda, sacerdotes autem esurirent, uererenturque longitudinem sermonis, ascendenti suggestum Religioso unus et item alter, ut paucis loqueretur, in aurem hortati sunt. Ille se exorari facile passus, ac praelocutus quaedam prout consueuerat: 'Fratres mei,' inquit, 'anno praeterito, cum hoc in loco, uobis astantibus, uerba facerem de sanctitate uitae et miraculis huius Sancti nostri, nihil praetermisi eorum quae de illo uel audiui, uel in Sacris Libris scripta reperiuntur, quae omnia uos credo memoria tenere. Postmodum uero eum nihil noui fecisse intellexi, signo ergo crucis facto, dicite Confiteor et reliqua quae sequuntur.' Et ita abiit. [39] Facetissimum Consilium Minacii Ad Rusticum. Rusticus cum castaneam arborem ad excutiendos fructus ascendisset, decidens ex ea costam effregit pectoris. Hunc ad consolandum accessit Minacius quidam, homo perfacetus, qui inter loquendum daturum se illi normam dixit, qua seruata, nunquam ex arbore caderet: 'Vellem hoc antea,' inquit aeger, 'consuluisses, attamen in futurum poterit prodesse.' Tum Minacius: 'Fac semper, ne sis celerior in descensu quam in ascensu: sed ea, qua ascendis, tarditate descendas. Hoc pacto nunquam praecipitem te ages.' [40] Eiusdem Minacii Lusoris Responsio. Idem Minacius, cum aliquando nummulos et uestes insuper ad taxillos lusisset (egenus enim erat), flens ad ostium tabernae cuiuspiam sedebat. Videns moerentem flentemque amicus: 'Quidnam est tibi?' inquit. 'Nihil,' Minacius ait. 'Curnam ergo, si nihil habes, ploras?' - 'Hoc solum quod nihil habeo,' inquit. Admiratus ille: 'Quare ergo si nihil habes, ploras?' ait. 'Ob hanc ipsam causam,' respondit, 'quoniam nihil est mihi.' Alter nihil causae esse cur ploraret intelligebat; alter nihil sibi reliquum superesse a ludo plorabat.