[CLXXXI] De Adolescentula Laborante Ex Partu Facetum. Adolescentula paulo simplicior, Florentiae, laborabat ex partu, magno dolore constituta. Cum diutius summo cruciatu distraheretur, et aliquando obstetrix, sumpto lumine, secretiora illius inspiceret, an nondum infans egrederetur, posticum etiam, an ea prodiret infans, inspicere iussit, nam et secum ea quoque parte quandoque uirum coisse ait. [CLXXXII] De Quodam Qui Romanum Adolescentulum Admodum Laudauit. Romanum adolescentulum admodum formosum, sed honestate praeditum, certe deditum studiis litterarum, laudabat summopere quidam e nostris, formam moresque eius multis uerbis extollens. Et cum plures in eum laudes congessisset, tandem: 'Existimo,' inquit, 'Iesum Christum nostrum, cum id esset aetatis, nequaquam alia atque ista forma fuisse.' Ingens laus formae, ut qua nullam exquisitiorem neque Demosthenes, neque Cicero adinuenisset! [CLXXXIII] De Pluribus Qui Diuersa Bona Sibi Optabant. Erant complures Florentiae colloquentes, et sibi diuersa bona optantes, ut fit. Cum alter se Pontificem Maximum, alter Regem, alter quippiam aliud se uelle esse asseueraret, tum puer loquaculus, qui aderat: 'Ego,' inquit, 'pepo esse uellem.' Rogatus quam ob causam: - 'Quoniam omnes mihi culum olfacerent,' respondit. Est enim mos frequens, ut melones empturi posteriorem olfaciant partem. [CLXXXIV] De Mercatore Qui, Laudando Uxorem Suam, Asserebat Eam Nunquam Crepitum Edidisse. Mercator quidam, coram Domino, cui subditus erat, uxorem inter caetera commendans, cum dixisset illam nunquam uentris crepitum edidisse, admiratur Dominus, idque negans fieri potuisse, posito inter eos opiparae coenae pignore, quod, antequam tres exissent menses, aliquos crepitus ederet uxor, mercatorem postridie rogauit, ut quingentos sibi aureos infra octo dies reddendos mutuo concederet. Grauabatur ille tantam summam ab eo mutuo concedendam. Assensit aegre tamen et pecuniam concessit. Cum sollicitus diem conuentum exspectasset, accessit ad Dominum, creditam pecuniam poscens. Alter, tanquam re grauiori pressus, rogauit mercatorem, uelut in arcto constitutus, ut pro re admodum graui alios quingentos mutuaret, et se omnes infra mensem pollicetur restituturum. Cum bonus uir, diutius inopiam praeferens, denegasset, tamen, ne et reliquorum solutio deficeret, multis suspiriis et alios quingentos attulit. Domum reuersus, moestus atque animo aeger, multa cogitans, plurima dubitans, agebat noctes insomnes. Vigilans saepius, audiuit uxorem dormientem edere uentris crepitus. Post mensem, Dominus mercatorem ad se uocauit, sciscitans an unquam postea uxorem crepitantem audisset. Tum ille, errorem suum confessus: - 'Toties,' inquit, 'ut nedum coena, sed patrimonium consumendum fuisset.' Hoc dicto, pecuniae redditae, et coena soluta. Multa itaque subterfugiunt dormientes. [CLXXXV] Sapientissima Responsio Contra Detractorem. Loisius Marsilius, ex Ordine Augustinensium, fuit nuper Florentiae, uir excellenti ingenio et doctrina. Hic senex educauerat institueratque in studiis humanitatis pauperem adolescentem nomine Ioannem (quem nouimus) contribulem nostrum, adeo ut postea uir doctissimus euaderet. Florentinus quidam condiscipulus (plures enim discendi gratia ad senem confluebant) inuidia motus, coepit occulte detrahere apud Magistrum adolescenti, asserens eum ueluti ingratum male de eo et sentire et loqui. Id cum saepius egisset, tunc senex, qui erat prudentissimus: 'Quanto,' inquit, 'tempore Ioannem nosti?' Cum detractor haud amplius annum respondisset: - 'Miror,' ait, 'adeo sapientem te existimari et me stultum uelle, ut putes melius anno quam me decennio, quo mecum uixit, naturam et mores Ioannis nosse.' Sapientissima responsio, et detractantem nequitiae coarguens, et adolescentis fidem commendans. Hac si plures uterentur, minor esset inuidiae et detractioni locus. [CLXXXVI] Faceta Cuiusdam Responsio Multis Episcopis Accommodata. Idem rogatus ab amico, quidnam sibi uellent duo ueluti apices in Episcoporum mitris constituti, respondit significari anteriori Nouum, posteriori Vetus Testamentum, quae ipsi tenere memoria deberent. Procedens ulterius percontator, cum quaesisset quid etiam significarent duae ueluti corrigiae, quae a mitra post renes pendent: - 'Neutrum illorum,' inquit, 'Episcopos scire.' Faceta responsio et multis Episcopis accommodata. [CLXXXVII] Facetum Dictum Cuiusdam In Franciscum Philephum. Cum in palatio Apostolico, in coetu Secretariorum, cui et multi uiri doctissimi (ut solet) aderant, sermo de impura inquinataque uita scelestissimi hominis, Francisci Philelphi, ortus esset, multique multa in eum scelera coniecissent, quaesiuit quispiam, an Philelphus genere nobilis esset. Tum unus contribulis eius, optimus uir et admodum facetus, uultu ad grauitatem composito: 'Apprime,' inquit, 'maxima is fulget nobilitate, nam pater eius semper mane uestes sericas induebat,' denotans eum sacerdotis filium. Vestimenta enim, quibus presbyteri in sacris utuntur, ut plurimum serica existunt. [CLXXXVIII] Contra Eumdem Facetia. Tum alter non iniucundus uir: 'Non mirum est,' inquit, 'si, nepos Iouis, gesta parentum imitatus, et alteram Europam rapuit, et alterum Ganymedem,' denotans eum et uirginem Graecam, Ioannis Chrysolorae filiam, ab eo stupratam in Italiam aduexisse, et quemdam adolescentem Patauinum ab eo propter formam in Graeciam aduectum. [CLXXXIX] De Lenone Facto Ex Notario. Erat Notarius Gallicus Auinione, in Romana Curia admodum scitus, qui, cum publici scorti amore captus artem Notarii descisset, quaestu meretricio uitam agebat. Is, cum Calendis Ianuarii, quod est anni principium, nouam uestem induisset, in manica litteris argenteis adscripsit uerbis Gallicis: De bene in melius. Visum est sibi lenonis exercitium priori esse honore praeferendum. [CXC] Facetum Cuiusdam Petrilli Ut Liberaret Hospitale A Sordidis. Cardinalis Barensis, Neapolitanus genere, tenebat hospitale Vercellis in Gallia Citeriori, ex quo parum percipiebat emolumenti, propter impensas quae in pauperes ibi fiebant. Misit ergo de suis quemdam, Petrillum nomine, ad colligendum pecunias. At ille, cum hospitale refertum uariis languidis ac morbosis, qui bona illius loci absumebant, conspexissent, uestimentis Medici indutus, hospitale ingressus est, uisisque diuersi generis ulceribus, cum omnes conuocasset: 'Nulla,' inquit, 'medela utilis ad sanandum ulcera uestra adhiberi potest, nisi ex pinguedine hominis unguentum fiat. Itaque inter uos hodie sortem iaciam, quis pro salute caeterorum uiuus in aqua poni ac coqui debeat.' Singuli his uerbis territi aufugerunt, ne mortis sors in eum caderet: eo modo hospitale impensa sordidorum hominum liberauit. [CXCI] Facetia Cuiusdam Qui Subagitabat Omnes De Domo. Florentinus quidam habebat domi iuuenem, qui filios litteras doceret. Is diutina consuetudine, primo ancillam, tum nutricem, deinde patronam, postremo etiam discipulos cognouit. Hoc cum rescisset pater, erat enim homo perfacetus, uocato in secretius cubiculum iuuene: 'Postquam,' inquit, 'omnes meos subegisti (quod tibi uertat bene), ne quis excipiatur hac sorte, et me quoque subagites, uolo.' [CXCII] De Sono. Erat olim tempore Bonifacii Noni sermo inter quosdam, quis ex omnibus iucundior ac suauior esset sonus. Aliis aliud praeferentibus, Litus Imolensis, Secretarius Cardinalis Florentini, eius qui uere Cardinalis fuit, campanulam caeteris sonis iucundiorem esurienti uideri dixit. Mos est enim Cardinalibus ut familiam ad prandium atque coenam sono campanulae uocent, qui cum tardiusculus fit quandoque quam ferat multorum appetitus, auditus fert summam esurienti uoluptatem. Itaque omnes illum recte sensisse iudicarunt, et hi praesertim qui id saepius fuerant experti. [CXCIII] De Filio Principis Muto, Iussu Patris, Propter Linguam Maledicam. Principi olim Hispano erat filius adultus linguae maledicae ac contumeliosae, qua ex re multorum odia contraxerat: ob eam causam pater filio, ut perpetuo sileret, cum indixisset, paruit ille. Accidit interea ut solemni conuiuio Regis, praesente Regina, ambo interessent. Adolescens ad caetera industrius, cum ministraret, ut mutus, patri, Regina (ea impudica erat), uere mutum surdumque existimans, et sibi id conducere, rogauit patrem ut secum esse filium pateretur. Id cum impetrasset, adhibuit eum secretioribus rebus, ita ut impudicitiae saepe testis esset. Simili iterum conuiuio pater post biennium adfuit. Rex interim uiderat saepius adolescentem, quem omnes mutum putabant. Hic cum Reginae ministraret, petiit patrem Rex, casune an natura filius mutus euasisset: neutrum, ille respondit, sed iussu suo ob linguae maledicentiam. Rogauit Rex ut licentiam permitteret loquendi. Cum diutius pater restitisset, dicens aliquid scandali secuturum, tandem Regis praecepto loqui filium, si uellet, iussit. Ille imprimis ad Regem conuersus: 'Habes uxorem,' inquit, 'eam, qua nunquam aliqua prostituta meretrix impudentior, aut improbior fuit.' Confusus Rex prohibuit amplius loqui. Mos est quorumdam ut, licet raro, tamen semper loquantur male. [CXCIV] Cuiusdam Tutoris Factum. Dacconus de Ardingellis, ciuis Florentinus, relictus tutor cuidam pupillo, cum bona illius diutius administrasset, omniaque gulae causa absumpsisset, tandem, cum posceretur ratio gestorum, iussus a Magistratu producere Libros Introitus, ut aiunt, et Exitus, os et nates ostendit: dicens nullos sibi, nisi illos, alterum introitus, alterum exitus, libros esse. [CXCV] De Fratre Qui Cognouit Commatrem Malitia Faceta. Frater quidam Mendicantium iniecerat oculos in commatrem adolescentem pulchram, maximeque torquebatur amore illius. Cum puderet aliquid inhonestum ab ea petere, excogitauit uersutia mulierem decipere. Pluribus diebus fasciatum detulit indicem digitum, simulans se maximo dolore torqueri. Tandem diutius conquerente illo, rogauit commater, num quae remedia expertus esset: Multa, ille respondit, sed nihil profuisse; uno autem medicamento, quod quidam Medicus suasisset, se uti non posse, et id tale esse, ut erubesceret proferre. Hortante muliere, ne puderet loqui quae ad medelam tanti morbi spectarent, ille, uelut admodum timidus aut digitum abscindendum esse ait, aut in natura mulieris esse aliquandiu tenendum, quoad ex calore ulcus maceraretur: sed non audere se propter honestatem id ab aliqua petere. Commater, pietate mota, suam operam pollicetur. Ille, ex uerecundia, loco tenebroso opus esse dixit: non enim se in luce ausurum tali obsequio uti. Consensit mulier, nil mali uerita. Ille, ut in obscurum uentum est, recumbente muliere, primo digitum, deinde Priapum in uulua inseruit: quo facto, ulcus apertum esse dixit, et saniem emisisse. Ita index liberatus est. [CXCVI] Facetissimum Angelotti Dictum De Cardinali Graeco Barbato. Angelottus Romanus Cardinalis, in multis perfacetus, cum Cardinalis Graecus ad Curiam, prolixa de more barba, uenisset, mirantibus aliquandiu multis illum barbam non deponere praeter consuetudinem caeterorum: - 'Bene se hoc habet,' inquit, 'nam inter tot capras, percommode residet unus hircus.' [CXCVII] De Quodam Equestre Corpulento. Equestrem quemdam admodum corpulentum urbem Perusium ingressum, cum permulti (natura enim ad facetiam sunt prompti) anteriori contra morem equi parte iocando ferre mallam dicerent, ille faceto responso: - 'Atqui ita est opus,' inquit, 'in urbe furibus ac latronibus referta.' [CXCVIII] Facetum Cuiusdam Iudicis In Aduocatum Qui Allegauit 'Clementinam' Et 'Nouellam'. Causa quaedam testamentaria tractabatur Venetiis apud Iudices in certa Curia saeculari. Aderant Aduocati partium, quisque sui clientis ius defendens. Alter et sacerdos, qui testem suae defensionis attulit Clementinam et Nouellam certam sententiam earum referens. Tum ex Iudicibus grandaeuus quidam, cui ea nomina ignota erant, et qui parum cum Salomone commercii contraxerat, truci uultu in Aduocatum uersus: 'Quid diabole, tu,' inquit, 'non erubescis coram talibus uiris foeminas impudicas et meretriculas nominare, earum uerba pro sententiis a nobis comprobari putans?' Existimauit uir ille stolidus Clementinae et Nouellae non Legum, sed foeminarum nomina esse, quas ille pro concubinis haberet domi. [CXCIX] Remedium Ad Frigus Euitandum. Quaerenti aliquando mihi, quomodo nocte frigus in lecto uitaretur: - 'Eo,' quidam astans ait, 'quo socius meus, dum uacaret studiis, utebatur. Nam cum semper solitus esset post coenam uentrem purgare, quandoque eo usu abstinebat, asserens retentum stercus calefacere noctu corpus.' Remedium frigoris desuetum. [CC] De Praedicatore Quodam. Praedicator ad populum in festo Sancti Christophori multis uerbis extollebat Sanctum, quod Christum suis humeris portasset, saepius interrogans: 'Ecquis tantam habuisset in terris praerogatiuam, ut Saluatorem ferret?' Et cum molestius in hac interrogatione perseueraret: 'Quis, inquam, simili fuisset gratia?' Ex astantibus facetus quidam frequenti interrogatione pertaesus: 'Asinus,' inquit, 'qui et filium et matrem portauit.'