C. PLINIVS IVNIORI SVO S. 1. Castigabat quidam filium suum, quod paulo sumptuosius equos et canes emeret. Huic ego iuuene digresso: "Heus tu, numquamne fecisti quod a patre corripi posset? fecisti, dico? non interdum facis quod filius tuus, si repente pater ille, tu filius, pari grauitate reprehendat? Non omnes homines aliquo errore ducuntur? non hic in illo sibi, in hoc alius indulget?" 2. Haec tibi admonitus immodicae seueritatis exemplo pro amore mutuo scripsi, ne quando tu quoque filium tuum acerbius duriusque tractares. Cogita et illum puerum esse et te fuisse, atque ita hoc, quod es pater, utere, ut memineris et hominem esse te et hominis patrem. Vale.