[32,0] Liber XXXII. [32,1] 1 Ventum est ad summa naturae exemplorumque per rerum ordinem, et ipsum sua sponte occurrit inmensum potentiae occultae documentum, ut prorsus neque aliud ultra quaeri debeat nec par ac simile possit inueniri, ipsa se uincente natura, et quidem numerosis modis. quid enim uiolentius mari uentisue et turbinibus ac procellis? quo maiore hominum ingenio in ulla sui parte adiuta est quam uelis remisque? addatur his et reciproci aestus inenarrabilis uis uersumque totum mare in flumen. 2 tamen omnia haec pariterque eodem inpellentia unus ac paruus admodum pisciculus, echenais appellatus, in se tenet. ruant uenti licet, saeuiant procellae: imperat furori uiresque tantas compescit et cogit stare nauigia, quod non uincula ulla, non ancorae pondere inreuocabili iactae. infrenat impetus et domat mundi rabiem nullo suo labore, non renitendo aut alio modo quam adhaerendo. 3 hoc tantulo satis est, contra tot impetus ut uetet ire nauigia. sed armatae classes inponunt sibi turrium propugnacula, ut in mari quoque pugnetur uelut e muris. heu uanitas humana, cum rostra illa aere ferroque ad ictus armata semipedalis inhibere possit ac tenere deuincta pisciculus! fertur Actiaco Marte tenuisse praetoriam nauem Antoni properantis circumire et exhortari suos, donec transiret in aliam, ideoque Caesariana classis impetu maiore protinus uenit. 4 tenuit et nostra memoria Gai principis ab Astura Antium renauigantis — ut res est, etiam auspicalis pisciculus, siquidem nouissime tum in urbem reuersus ille imperator suis telis confossus est —, nec longa fuit illius morae admiratio, statim causa intellecta, cum e tota classe quinqueremis sola non proficeret, exilientibus protinus qui quaererent circa nauem. inuenere adhaerentem gubernaculo ostendeturque Gaio indignanti hoc fuisse, quod se reuocaret quadringentorumque remigum obsequio contra se intercederet. 5 constabat peculiariter miratum, quomodo adhaerens tenuisset nec idem polleret in nauigium receptus. qui tunc posteaque uidere eum, limaci magnae similem esse dicunt. nos plurium opiniones posuimus in natura aquatilium, cum de eo diceremus, nec dubitamus idem ualere omnia ea genera, cum celebri et consecrato etiam exemplo apud Cnidiam Venerem conchas quoque esse eiusdem potentiae credi necesse sit. 6 e nostris quidam Latine moram appellauere eum, mirumque, e Graecis alii lubricos partus atque procidentes continere ad maturitatem adalligatum, ut diximus, prodiderunt, alii sale adseruatum adalligatumque grauidis partus soluere, ob id alio nomine odinolyten appellari. quocumque modo ista se habent, quis ab hoc tenendi nauigia exemplo de ulla potentia naturae uique et effectu in remediis sponte nascentium rerum dubitet? [32,2] 7 Quid? non et sine hoc exemplo per se satis esset ex eodem mari torpedo? etiam procul et e longinquo, uel si hasta uirgaue attingatur, quamuis praeualidos lacertos torpescere, quamlibet ad cursum ueloces alligari pedes? quod si necesse habemus fateri hoc exemplo esse uim aliquam, quae odore tantum et quadam aura corporis sui adficiat membra, quid non de remediorum omnium momentis sperandum est? [32,3] 8 Non sunt minus mira quae de lepore marino traduntur. uenenum est aliis in potu aut cibo datus, aliis etiam uisu, siquidem grauidae, si omnino adspexerint feminam ex eo genere dumtaxat, statim nausiant et redundatione stomachi uitium fatentur ac deinde abortum faciunt. remedio est mas ob id induratus sale, ut in bracchialibus habeant. eadem res in mari ne tactu quidem nocet. uescitur eo unum tantum animalium, ut non intereat, mullus piscis; tenerescit tantum et inertior uiliorque fit. 9 homines, quibus inpactus est, piscem olent; hoc primo argumento ueneficium id deprehenditur. cetero moriuntur totidem in diebus, quot uixerit lepus, incertique temporis ueneficium id esse auctor est Licinius Macer. in India addfirmant non capi uiuentem inuicemque ibi hominem illi pro ueneno esse ac uel digito omnino in mari tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua animalia. [32,4] 10 Iuba in iis uoluminibus, quae scripsit ad C. Caesarem Aug. F. de Arabia, tradit mitulos ternas heminas capere, cetos sescentorum pedum longitudinis et trecentorum sexaginta latitudinis in flumen Arabiae intrasse, pinguique eius mercatores negotiatos, et omnium piscium adipe camelos perungui in eo situ, ut asilos ab iis fugent odore. [32,5] 11 Mihi uidentur mira et quae Ouidius prodidit piscium ingenia in eo uolumine, quod halieuticon inscribitur: scarum inclusum nassis non fronte erumpere nec infestis uiminibus caput inserere, sed auersum caudae ictibus crebris laxare fores atque ita retrorsum repere, quem luctatum eius si forte alius scarus extrinsecus uideat, adprehensa mordicus cauda adiuuare nisus erumpentis; lupum rete circumdatum harenas arare cauda atque ita condi, dum transeat rete; 12 murenam maculas adpetere ipsas consciam teretis ac lubrici tergi, tum multiplici flexu laxare, donec euadat; polypum hamos adpetere bracchiisque complecti, non morsu, nec prius dimittere, quam escam circumroserit, aut harundine leuatum extra aquam. scit et mugil esse in esca hamum insidiasque non ignorat, auiditas tanta est, ut cauda uerberando excutiat cibum. 13 minus in prouidendo lupus sollertiae habet, sed magnum robur in paenitendo. nam is, ut haesit in hamo, tumultuoso discursu laxat uolnera, donec excidant insidiae. murenae amplius deuorant quam hamum, admouent dentibus lineas atque ita erodunt. anthias tradit idem infixo hamo inueretere se, quoniam sit in dorso cultellata spina, eaque liniam praesecare. 14 Licinius Macer murenas feminini tantum sexus esse tradit et concipere a serpentibus, ut diximus — ob id sibilo a piscatoribus tamquam a serpentibus euocari et capi — et pinguescere, iactato fusti non interemi, easdem ferula protinus. animam in cauda habere certum est eaque icta celerrime exanimari, ad capitis ictum difficulter. nouacula pisce qui attacti sunt, ferrum olent. durissimum esse piscium constat qui orbis uocetur; rotundus est, sine squamis totusque capite constat. — (Lolligo quotiens cernatur extra aquam uolitans, tempestates nuntiari). [32,6] 15 Trebius Niger xiphian, id est gladium, rostro mucronato esse, ab hoc naues perfossas mergi; in oceano ad locum Mauretaniae, qui Cottae uocetur, non procul Lixo flumine idem lolligines euolare ex aqua tradit tanta multitudine, ut nauigia demergant. [32,7] 16 E manu uescuntur pisces in pluribus quidem Caesaris uillis, sed — quae ueteres prodidere in stagnis, non piscinis, admirati — in Heloro Siciliae castello non procul Syracusis, item in Labrayndi Iouis fonte anguillae et inaures additas gerunt, similiter in Chio iuxta Senum delubrum, in Mesopotamiae quoque fonte Chabura, de quo diximus, pisces. [32,8] 17 nam in Lycia Myris in fonte Apollinis, quem Curium appellant, ter fistula uocati ueniunt ad augurium. diripere eos carnes abiectas laetum est consultantibus, caudis abigere dirum. Hieropoli Syriae in lacu Veneris aedituorum uocibus parent, uocati ueniunt exornati auro, adulantes scalpuntur, ora hiantia manibus inserendis praebent. in Stabiano Campaniae ad Herculis petram melanuri in mari panem abiectum rapiunt, iidem ad nullum cibum, in quo hamus sit, accedunt. [32,9] 18 Nec illa in nouissimis mira, amaros esse pisces ad Pelen insulam et ad Clazomenas, contra scopulum Siciliae ac Leptim Africae et Euboeam et Durrachium, rursus ita salsos, ut possint salsamenta existumari, circa Cephallaniam et Ampelon, Paron et Deli petras, in portu eiusdem insulae dulces. quam differentiam pabulo constare non est dubium. 19 Apion piscium maxime mirum esse tradit porcum, quem Lacedaemoni orthagoriscum uocent; grunnire eum, cum capiatur. esse uero illam naturae accedentiam - quod magis miremur — etiam in locis quibusdam, adposito occurret exemplo, siquidem salsamenta omnium generum in Italia Beneuenti refici constat. [32,10] 20 Pisces marinos in usu fuisse protinus a condita Roma auctor est Cassius Hemina, cuius uerba de ea re subiciam: Numa constituit ut pisces, qui squamosi non essent, ni pollucerent, parsimonia commentus, ut conuiuia publica et priuata cenaeque ad puluinaria facilius comparerentur, ni qui ad polluctum emerent pretio minus parcerent eaque praemercarentur. [32,11] 21 Quantum apud nos Indicis margaritis pretium est, de quis suo loco satis diximus, tantum apud Indos curalio; namque ista persuasione gentium constant. gignitur et in Rubro quidem mari, sed nigrius, item in Persico — uocatur lace —, laudatissimum in Gallico sinu circa Stoechadas insulas et in Siculo circa Aeolias ac Drepana. nascitur et apud Grauiscas et ante Neapolim Campaniae maximeque rubens, sed molle et ideo uilissimum Erythris. 22 forma est ei fruticis, colos uiridis. bacae eius candidae sub aqua et molles, exemptae confestim durantur et rubescunt qua corna satiua specie atque magnitudine. aiunt tactu protinus lapidescere, si uiuat; itaque occupari euellique retibus aut acri ferramento praecidi, qua de causa curalium uocitatum interpretantur. probatissimum quam maxime rubens et quam ramosissimum nec scabiosum aut lapideum aut rursus inane et concauum. 23 auctoritas bacarum eius non minus Indorum uiris quoque pretiosa est quam feminis nostris uniones gestamen amoliendis periculis arbitrantur. ita et decore et religione gaudent. prius quam hoc notesceret, Galli gladios, scuta, galeas adornabant eo. nunc tanta paenuria est uendibili merce, ut perquam raro cernatur in suo orbe. 24 surculi infantiae adalligati tutelam habere creduntur contraque torminum ac uesicae et calculorum mala in puluerem igni redacti potique cum aqua auxiliantur, simili modo ex uino poti aut, si febris sit, ex aqua somnum adferunt — ignibus diu repugnat —, sed eodem medicamine saepius poto tradunt lienem quoque absumi. sanguinem reicientibus excreantibusue medetur cinis eorum; miscetur oculorum medicamentis, spissat enim ac refrigerat, ulcu caua explet, cicatrices extenuat. [32,12] 25 Quod ad repugnantiam rerum attinet, quam Graeci antipathian uocant, nihil est usquam uenenatius quam in mari pastinaca, utpote cum radio eius arbores necari dixerimus. hanc tamen persequitur galeos, idem et alios quidem pisces, sed pastinacas praecipue, sicut in terra mustela serpentes — tanta est auiditas ipsius ueneni —, percussis uero ab ea medentur et hic quidem, sed et mullus ac laser, [32,13] 26 spectabili naturae potentia, in iis quoque, quibus et in terris uictus est, sicut fibris, quos castoras uocant et castorea testes eorum. amputari hos ab ipsis, cum capiantur, negat Sextius diligentissimus medicinae, quin immo paruos esse substrictosque et adhaerentes spinae, nec adimi sine uita animalis posse; adulterari autem renibus eiusdem, qui sint grandes, cum ueri testes parui admodum reperiantur; 27 praeterea ne uesicas quidem esse, cum sint geminae, quod nulli animalium; in iis folliculis inueniri liquorem et adseruari sale; itaque inter probationes falsi esse folliculos geminos ex uno nexu dependentes, quod ipsum corrumpi fraude conicientium cummim cum sanguine aut Hammoniacum, quoniam Hammoniaci coloris esse debeant circumdati, liquore ueluti mellis cerosi, odore graues, gustu amaro et acri, friabiles. efficacissimi e Ponto Galatiaque, mox Africa. 28 sternumenta olfactu mouent. somnum conciliant cum rosaceo et peucedano peruncto capite et per se poti ex aqua, ob id phreneticis utiles; iidem lethargicos odoris suffitu excitant uoluarumque exanimationes uel subditu, ac menses et secundas cient II drachmis cum puleio ex aqua poti. 29 medentur et uertigini, opisthotono, tremulis, spasticis, neruorum uitiis, ischiadicis, stomachicis, paralyticis, perunctis omnibus, uel triti ad crassitudinem mellis cum semine uiticis ex aceto ac rosaceo. sic et contra comitiales sumpti, poti uero contra inflationes, tormina, uenena. 30 differentia tantum contra genera est mixturae, quippe aduersus scorpiones ex mulso ita, ut uomitione reddantur aut ut contineantur cum ruta, aduersus chalcidas cum myrtite, aduersus cerasten et presteras cum panace aut ruta ex uino, aduersus ceteras serpentes cum uino. dari binas drachmas satis; eorum, quae adiciantur, singulas. 31 auxiliantur priuatim contra uiscum ex aceto, aduersus aconitum ex lacte aut aqua, aduersus helleborum album ex aqua mulsa nitroque. medentur et dentibus infusi cum oleo triti in aurem, a cuius parte doleant, aurium dolori melius, si cum meconio. claritatem uisus faciunt cum melle Attico inunctis. cohibent singultus ex aceto. urina quoque fibri resistit uenenis et ob id in antidota additur. adseruatur autem optume in sua uesica, ut aliqui existumant. [32,14] 32 Geminus similiter uictus in aquis terraque et testudinum effectusque par, honore habendo uel propter excellens in usu pretium figuraeque proprietatem. sunt ergo testudinum genera terrestres, marinae, lutariae et quae in dulci aqua uiuunt. has quidam e Graecis emydas appellant. 33 Terrestrium carnes suffitionibus propriae magicisque artibus refutandis et contra uenena salutares produntur. plurimae in Africa. hae ibi amputato capite pedibusque pro antidoto dari dicuntur et e iure in cibo sumptae strumas discutere, lienes tollere, item comitiales morbos. sanguis earum claritatem uisus facit, discutit suffusiones oculorum. et contra serpentium omnium et araneorum ac similium et ranarum uenena auxr seruato sanguine in farina pilulis factis et, cum opus sit, in uino datis. felle testudinum cum Attico melle glaucomata inungui prodest. 34 scorpionum plagae instillant. tegimenti cinis uino et oleo subactus pedum rimas ulceraque sanat. squamae e summa parte derasae et in potu datae uenerem cohibent. eo magis hoc mirum, quoniam totius tegimenti farina accendere traditur libidinem. urinam aliter earum quam in uesica dissectarum inueniri posse non arbitror et inter ea esse hoc quoque, quae portentose Magi demonstrant, aduersus aspidum ictus singularem, efficaciorem tamen, ut aiunt, cimicibus admixtis. oua durata inlinuntur strumis et ulceribus frigore aut adustione factis. sorbentur in stomachi doloribus. 35 Marinarum carnes admixtae ranarum carnibus contra salamandras pracelare auxiliantur, neque est testudine aliud salamandrae aduersius. sanguine alopeciarum inanitas et porrigo omniaque capitis ulcera curantur; inarescere eum oportet lenteque ablui. instillatur et dolori aurium cum lacte mulierum. aduersus morbos comitiales manditur cum polline frumenti, miscetur autem sanguinis heminis III aceti hemina. 36 datur et suspiriosis, sed tum hemina uini additur; his et cum hordeacea farina, aceto quoque admixto, ut sit quod deuoretur fabae magnitudine; et haec singula et matutina et uespera dantur, dein post aliquot dies bina uespera. comitialibus instillatur ore diducto; iis, qui modice corripiantur spasmo, cum castores clystere infunditur. 37 quod si dentes ter annis collunatur testudinum sanguine, immunes a dolore fiant. et anhelitus discutit quasque orthopnoeas utn; ad has in polenta datur. fel testudinum claritatem oculorum facit, cicatrices extenuar, tonsillas sedat et anginas et omnia oris uitia, priuatim nomas ibi, item testium. naribus inlitum comitiales erigit attollitque. idem cum uernatione anguium aceto admixto unice purulentis auribus prodest. quidam bubulum fel admiscent decoctarum carnium testudinis suco, addita aeque uernatione anguium; 38 sed uino testudinem excocunt. oculorum utique uitia omnia fel inunctum cum melle emendat, suffusiones etiam marinae fel cum fluuiatilis sang et lacte. capillus mulierum inficitur felle. contra salamandras uel sucum decoctae bibisse satis est. 39 Tertium genus testudinum est in caeno et paludibus uiuentium. latitudo his et in dorso pectori similis nec conuexo curuata calice, ingrata uisu. ex hac quoque tamen aliqua contingunt auxilia. tres namque in succensa sarmenta soiectae diuidentibus se tegumentis rapiuntur, tum euolsae carnes earum cocuntur in congio aquae sale modice addito; ita decoctarum ad tertias partes sucus paralysim et articularios morbos sentientibus bibitur. detrahit idem fel pituitas sanguinemque uitiatum. sistitur ab eo remedio aluus aquae frigidae potu. 40 E quarto genere testudinum, quae sunt in amnibus, diuolsarum pinguia cum aizoo herba tunsa admixto unguento et semine illi, si ante accessiones perunguantur aegri praeter caput, mox conuoluti calidam aquam bibant, quartanis liberare dicuntur. hanc testudinem XV luna capi oportere, ut plus pinguium reperiatur, uerum aegrum XVI luna perungui. ex eodem genere testudinum sanguis instillatus cerebro corporis dolores sedat, item strumas. 41 sunt qui testudinum sanguinem cultro aereo supinarum capitibus praecisis excipi nouo fictili iubeant, ignem sacrum cuiuscumque generis sanguine inlini, item capitis ulcera manantia, uerrucas. iidem promittunt testudinum omnium fimo panos discuti; et, quod incredibile dictu sit, aliqui tradunt tardius ire nauigia testudinis pedem dextrum uehentia. [32,15] 42 Hinc deinde in morbos digeremus aquatilia, non quia ignoremus gratiorem esse uniuersitatem animalium maiorisque miraculi, sed hoc utilius est uitae, contributa habere remedia, cum aliud alii prosit, aliud alibi facilius inueniatur. [32,16] 43 Venenatum mel diximus ubi nasceretur. auxilio est piscis aurata in cibo. uel si ex melle sincero fastidium cruditasue, quae fit grauissima, incidat, testudinem circumcisis pedibus, capite, cauda decoctam antidotum esse auctor est Pelops, scincum Apelles. quid esset scincus diximus, saepius uero quantum ueneficii in menstruis mulierum. 44 contra ea omnia auxr, ut diximus, mullus, item contra pastinacam et scorpiones terrestres marinosque et dracones, phalangia inlitus sumptusue in cibo, eiusdem recentis e capite cinis contra omnia uenena, priuatim contra fungos. mala medicamenta inferri negant posse aut certe nocere stella marino uolpino sanguine inlita et adfixa limini superiori aut clauo aereo ianuae. [32,17] 45 draconis marini scorpionumque ictus carnibus earum inpositis, item araneorum morsus sanantur. in summa contra omnia uenena uel potu uel ictu uel morsu noxia sucus earum e iure decoctarum efficacissimus habetur. Sunt et seruatis piscibus medicinae, salsamentorumque cibus prodest a serpente percussis et contra bestiarum ictus mero subinde hausto ita, ut per satiem cibus uomitione reddatur, 46 peculiariter a chalcide, ceraste aut quas sepas uocant aut elope, dipsade percussis. contra scorpionem largius sumi, sed non euomi, salsamenta prodest ita, ut sitis toleretur; et inponere plagis eadem conuenit. contra crocodilorum quidem morsus non aliud praesentius habetur. priuatim contra presteris morsum sarda prodest. 47 inponuntur salsamenta et contra canis rabiosi; uel si non sint ferro ustae plagae corporaque clysteribus exinanita, hoc per se sufficit. et contra draconem marinum ex aceto inponuntur. idem et cybio effectus. draco quidem marinus ad spinae suae, qua ferit, uenenum ipse inpositus uel cerebro poto prodest. [32,18] 48 Ranarum marinarum ex uino et aceto decoctarum sucus contra uenena bibitur, et contra ranae rubetae uenenum et contra salamandras uel e fluuiatilibus; si carnes edantur iusue decoctarum sorbeatur, prosunt et contra leporem marinum et contra serpentes supra dictos, contra scorpiones ex uino. 49 Democritus quidem tradit, si quis extrahat ranae uiuenti linguam, nulla alia corporis parte adhaerente, ipsaque dimissa in aquam inponta supra cordis palpitationem mulieri dormienti, quaecumque interrogauerit, uera responsuram. addunt etiamnum alia Magi, quae si uera sint, multo utiliores uitae existumentur ranae quam leges; namque harundine transfixis a natura per os si surculus in menstruis defigatur a marito, adulterorum taedium fieri. 50 carnibus earum uel in hamum additis praecipue purpuras adlici certum est. iocur ranae geminum esse dicunt abicique formicis oportere; eam partem, quam adpetant, contra uenena omnia esse pro antidoto. sunt quae in uepribus tantum uiuunt, ob id rubetarum nomine, ut diximus, quas Graeci g-phrynous uocant, grandissimae cunctarum, geminis ueluti cornibus, plenae ueneficiorum. 51 mira de iis certatim tradunt auctores: inlatis in populum silentium fieri; ossiculo, quod sit in dextro latere, in aquam feruentem deiecto refrigerari uas nec postea feruere nisi exempto, id inueniri abiecta rana formicis carnibusque erosisi, singula in oleum addi; esse in sinistro latere quo deiecto feruere uideatur, apocynon uocari, 52 canum impetus eo cohiberi, amorem concitari et iurgia addito in potionem, uenerem adalo stimulari, rursus e dextro latere refrigerari feruentia; hoc et quartanas sanari adalo in pellicula agnina recenti aliasque febris, amorem inhiberi. ex isdem his ranis lien contra uenena, quae fiant ex ipsis, auxr, iocur uero etiam efficacius. [32,19] 53 Est colubra in aqua uiuens. huius adipem et fel habentes qui crocodilos uenentur mire adiuuari dicunt, nihil contra uelua audente, efficacius etiamnum, si herba potamogiton misceatur. — Cancri fluuiatiles triti potique ex aqua recentes seu cinere adseruato contra uenena omnia prosunt, priuatim contra scorpionum ictus cum lacte asinino, si non sit, caprino aut quocumque; addi et uinum oportet. 54 necant eos triti cum ocimo admoti. eadem uis contra uenenatorum omnium morsus, priuatim scytalen et angues et contra leporem marinum ac ranam rubetam. cinis eorum seruatus prodest pauore potus periclitantibus ex canis rabiosi morsu. quidam adiciunt Gentianam et dan in uino, et si iam pauor occupauerit, pastillos uino subactos deuorandos ita praecipiunt. 55 decem uero cancris cum ocimi manipulo adligatis omnes, qui ibi sint, scorpiones ad eum locum coituros Magi dicunt, et cum ocimo ipsos cineremue eorum percussis inponunt. minus in omnibus his marini prosunt. Thrasyllus auctor est nihil aeque aduersari serpentibus quam cancros; sues percussas hoc pabulo sibi mederi; cum sol sit in cancro, serpentes torqueri. — 56 Ictibus scorpionum carnes et fluuiatilium coclearum resistunt crudae uel coctae. quidam ob id salsas quoque adseruant. inponunt et plagis ipsis. — Coracini pisces Nilo quidem peculiares sunt, sed nos haec omnibus terris demonstramus. carnes eorum aduersus scorpiones ualent inpositae. — Inter uenena piscium sunt porci marini spinae in dorso, cruciatu magno laesorum. remedio est limus ex reliquis piscium eorum corporis. [32,20] 57 Canis rabidi morsibus potum expauescentibus faciem perungunt adipe uituli marini, efficacius, si medulla hyaenae et oleum e lentisco et cera misceantur. mureane morsus ipsarum capitis cinere sanantur. 58 et pastinaca contra suum ictum remedio est cinere suo ex aceto inlito uel alterius. cibi causa extrahi debet ex dorso eius quidquid croco simile est caputque totum; et hanc autem et omnia testacea modice colluunt cibis, quia saporis gratia perit. e lepore marino ueneficium restingunt poti hippocampi. contra dorycnium echini maxime prosunt, et iis, qui sucum carpathi biberint, praecipue e iure sumpti. et cancri marini decocti ius contra dorycnium efficax habetur, peculiariter uero contra leprosi marini uenena. [32,21] 59 Et ostrea aduersantur isdem, nec potest uideri satis dictum esse de iis, cum palma mensarum diu iam tribuatur illis. gaudent dulcibus aquis et ubi plurimum influant amnes; ideo pelagia parua et rara sunt. gignuntur tamen et in petrosis carentibusque aquarum dulcium aduentu, sicut circa Grynium et Myrinam. grandescunt sideris quidem ratione maxime, ut in natura aquatilium diximus, sed priuatim circa initia aestatis multo lacte praegnatia atque ubi sol penetret in uada. 60 haec uidetur causa, quare minora in alto reperiantur; opactias cohibet incrementum, et tristitia minus adpetunt cibos. uariantur coloribus, rufa Hispaniae, fusca Illyrico, nigra et carne et testa Cerceis, praecipua uero habentur in quacumque gente spissa nec saliua sua lubrica, crassitudine potius spectanda quam latitudine, neque in lutosis capta neque in harenosis, sed solido uado, spondylo breui atque non carnoso, nec fibris laciniosa ac tota in aluo. 61 addunt peritiores notam ambiente purpureo crine fibras, eoque argumento generosa interpretantur calliblephara ea appellantes. gaudent et peregrinatione transferrique in ignotas aquas. sic Brundisina in Auerno compasta et suum retinere sucum et a Lucrino adoptare creduntur. 62 Haec sint dicta de corpore; dicemus et de nationibus, ne fraudentur gloria sua litora, sed dicemus aliena lingua quaeque peritissima huius censurae in nostro aeuo fuit. sunt ergo Muciani uerba, quae subiciam: Cyzicena maiora Lucrinis, dulciora Brittannicis, suauiora Medullis, acriora Ephesis, pleniora Iliciensibus, sicciora Coryphantenis, teneriora Histricis, candidiora Cerceiensibus. sed his neque dulciora neque teneriora ulla esse compertum est. 63 in Indico mari Alexandri rerum auctores pedalia inueniri prodidere, nec non inter nos nepotis cuiusdam nomenclatura tridacna appellauit, tantae amplitudinis intellegi cupiens, ut ter mordenda essent. 64 Dos eorum medica hoc in loco tota dicitur: stomachum unice reficiunt, fastidiis medentur, addiditque luxuria frigus obrutis niue, summa montium et maris ima miscens. emolliunt aluum leniter. eademque cocta cum mulso tenesmo, qui sine exulceratione sit, liberant. uesicarum ulcera quoque repurgant. cocta in conchis suis, uti clusa inuenerint, mire destillationibus prosunt. 65 testae ostreorum cinis uuam sedat et tonsillas admixto melle, eodem modo parotidas, panos mammarumque duritias, capitum ulcera ex aqua cutemque mulierum extendit; inspergitur et ambustis. et dentifricio placet. pruritibus quoque et eruptionibus pituitae ex aceto medetur. crudae si tundantur, strumas sanant et perniones pedum. Purpurae quoque contra uenena prosunt. [32,22] 66 et algam maris theriacen esse Nicander tradit. plura eius genera, ut diximus, longo folio et rubente, latiore alia uel crispo. laudatissima quae in Creta insula iuxta terram in petris nascitur, tinguendis etiam lanis, ita colorem alligans, ut elui postea non possit. e uino iubet eam dari. [32,23] 67 Alopecias replet hippocampi cinis nitro et adipe suillo mixtus aut sincerus ex aceto, praeparat autem saepiarum crustae farina medicamentis cutem; replet et muris marini cinis cum oleo, item echini cum carnibus suis cremati, fel scorpionis marini, ranarum quoque III, qui uiuae in olla concrementur, cinis cum melle, melius cum pice liquida. capillum denigrant sanguisugae, quae in uino nigro diebus XXXX computuere. 68 alii in aceti sextariis II sanguisugarum sextarium in uase plumbeo putrescere iubent totidem diebus, mox inlini in sole. Sornatius tantam uim hanc tradit, ut, nisi oleum ore contineant qui tinguent, dentes quoque suco earum denigrari dicat. — Capitis ulceribus muricum uel purpurarum testae cinis cum melle utiliter inlinitur, conchyliorum uel, si non uratur, farina ex aqua, doloribus castoreum cum peucedano et rosaceo. [32,24] 69 Omnium piscium fluuiatilium marinorumque adipes liquefacti sole admixto melle oculorum claritati plurimum conferunt, item castoreum cum melle. callionymi fel cicatrices sanat et carnes oculorum superuacuas consumit. nulli hoc piscium copiosius, ut existumauit Menander quoque in comoediis. idem piscis et uranoscopos uocatur ab oculo, quem in capite habet. 70 et coracini fel excitat uisum, et marini scorpionis rufi cum oleo uetere aut melle Attico incipientes suffusiones discutit; inungui ter oportet intermissis diebus. eadem ratio albugines oculorum tollit. mullorum cibo aciem oculorum hebetari tradunt. lepus marinus ipse quidem uenenatus est, sed cinis eius in palpebris pilos inutiles euolsos cohibet. ad hunc usum utilissimi minimi, item pectunculi salsi triti cum cedria, ranae, quas diopetas et calamitas uocant; earum sanguis cum lacrima uitis euolso pilo palpebris inlinatur. 71 tumorem oculorum ruboremque saepiae cortex cum lacte mulieris inlitus sedat et per se scabritias emendat; inuertunt ita genas et medicamentum auferunt post paulum rosaceoque inungunt et pane inposito mitigant. eodem cortice et nyctalopes curantur, in farinam trito ex aceto inlito. extrahit et squamas eius cinis. 72 cicatrices oculorum cum melle sanat, pterygia cum sale et cadmia singulis drachmis, emendat et albugines iumentorum. aiunt et ossiculo eius genas, si terantur, sanari. echini ex aceto epinyctidas tollunt. eundem comburi cum uiperinis pellibus ranisque et cinerem aspergi potionibus iubent Magi, claritatem uisus promittentes. 73 ichthyocolla appellatur piscis, cui glutinosum est corium. idem nomen glutino eius; hoc epinyctidas tollit. quidam ex uentre, non e corio, fieri dicunt ichthyocollam, ut glutinum taurinum. laudatur Pontica, candida et carens uenis squamisque et quae celerrime liquescit. madescere autem debet concisa in aqua aut aceto nocte ac die, mox tundi marini lapidibus, ut facilius liquescat. utilem eam et capitis doloribus adfirmant et tetanis. 74 ranae dexter oculus dextri, sinister laeui, suspensi e collo natiui coloris panno lippitudines sanant; quod si per coitum lunae eruantur, albuginem quoque, adalligati similiter in putamine oui. reliquae carnes inpositae suggillationem rapiunt. cancri etiam oculos adalligatos collo mederi lippitudini dicunt. 75 est parua rana in harundinetis et herbis maxime uiuens, muta ac sine uoce, uiridis, si forte hauriatur, uentres boum distendens. huius corporis umorem derasum specilis claritatem oculis inunctis narrant adferre. et ipsas carnes doloribus oculorum superponunt. ranas XV coiectas in fictile nouum iuncis configunt quidam sucoque earum, qui ita effluxerit. admiscent uitis albae lacrimam atque ita palpebras emendant, inutilibus pilis exemptis acu instillantes hunc sucum in uestigia euolsorum. 76 Meges psilotrum palpebrarum faciebat in aceto enecans putrescentes et ad hoc utebatur multis uariisque per aquationes autumni nascentibus. idem praestare sanguisugarum cinis ex aceto inlitus putatur — comburi eas oportet in nouo uaso —, idem thynni iocur siccatum pondere IIII cum oleo cedrino perunctis pilis VIIII mensibus. [32,25] 77 Auribus utilissimum batiae piscis fel recens, sed et inueteratum nitro, item bacchi, quem quidam mizyenem uocant, item callionymi cum rosaceo infusum uel castoreum cum papaueris suco. uocant et in mari peduculos eosque tritos instillari ex aceto auribus iubent. et per se et conchylio infecta lana magnopere prodest; quidam aceto et nitro madefaciunt. 78 sunt qui praecipue contra omnia aurium uitia laudent gari excellentis cyathum, mellis dimidio amplius, aceti cyathum in calice nouo leni pruna decoquere subinde spuma pinnis detersa et, postquam desierit spumare, tepidum infundere. si tumeant aures, coriandri suco prius mitigandas iidem praecipiunt. ranarum adips instillatus statim dolores tollit. cancrorum fluuiatilium sucus cum farina hordeacea aurium uolneribus efficacissime prodest. parotidex muricum testae cum melle uel concyliorum ex mulso curantur. [32,26] 79 Dentium dolores sedantur ossibus draconis marini scariphatis gingiuis, cerebro caniculae in oleo decocto adseruatoque, ut ex eo dentes semel anno collunatur. pastinacae quoque radio scariphari gingiuas in dolore utilissimum. contritus is et cum helleboro albo inlitus dentes sine uexatione extrahit. salsamentorum etiam in fictili uase combustorum cinis addita farina marmoris inter remedia est. 80 et cybia uetera eluta in nouo uase, dein trita prosunt doloribus. aeque prodesse dicuntur omnium salsamentorum spinae combustae tritaeque et inlitae. decocuntur et ranae singulae in aceti heminis, ut dentes ita colluantur contineaturque in ore sucus. si fastidium obstaret, suspendebat pedibus posterioribus eas Sallustius Dionysius, ut ex ore uirus deflueret in acetum feruens, idque e pluribus ranis; fortioribus stomachis ex iure mandendas dabat. maxillaresque ita sanari praecipue dentes putant, mobiles uero supra dicto aceto stabiliri. 81 ad hoc quidam ranarum corpora binarum praecisis pedibus in uini hemina macerant et ita collui dentium labantes iubent. aliqui totas adalligant maxillis. alii denas in sextariis III aceti decoxere ad tertias partes, ut mobiles dentium stabilirent. nec non XLVI ranarum corda in olei ueteris sextario sub aereo testo discoxere, ut infunderent et tritum cum melle inposuere dentibus. omnia supra scripta ex marina efficaciora. 82 si cariosi et faetidi sint, cetum in furno arefieri per noctem praecipiunt, postea tantundem salis addi atque ita fricar. enhydris uocatur Graecis colubra in aqua uiuens. huius III dentibus superioribus in dolore superiorum gingiuas scariphant, inferiorum inferioribus; aliqui canino tantum earum contenti sunt. utuntur et cancrorum cinere, nam muricum cinis dentifricium est. [32,27] 83 Lichenas et lepras tollit adips uituli marini, menarum cinis cum mellis obolis ternis, iocur pastinacae in oleo coctum, hippocampi aut delphini cinis ex aqua inlitus. exulcerationem sequi debet curatio, quae perducit ad cicatricem. quidam delphini in fictili torrent, donec pinguitudo similis oleo fluat; hac perungunt. 84 muricum uel conchyliorum testae cinis maculas in facie mulierum purgat cum melle inlitus cutemque erugat et extendit septenis diebus inlitus ita, ut octauo candido ouorum foueantur. muricum generis sunt quae uocant Graeci coluthia, alii coryphia, turbinata aeque, sed minora, multo efficaciora, etiam oris halitum custodientia. ichthyocolla erugat cutem extenditque in aqua decocta horis IIII, dein contusa et subacta ad liquorem usque mellis. 85 ita praeparata in uase nouo conditur et in usu IIII drachmis eius binae sulpuris et anchusae totidem, VIII spumae argenteae adduntur aspersasque aqua teruntur una. sic inlita facies post IIII horas abluitur. medetur et lentigini ceterisque uitiis ex ossibus saepiarum cinis. idem et carnes excrescentes tollit et umida ulcera. psoras tollit rana decocta in heminis V aquae marinae; excoqui debet, donec sit lentitudo mellis. — 86 Fit in mari alcyoneum appellatum, e nidis, ut aliqui existumant, alcyonum et ceycum, ut alii, sordibus spumarum crassescentibus, alii e limo uel quadam maris lanugine. quattuor eius genera: cinereum, spissum, odoris asperi, alterum molle, lenius odore et fere algae, tertium candidioris uermiculi, quartum pumicosius, spongeae putri simile. 87 paene purpureum quod optimum; hoc et Milesium uocatur. quo candidius autem, hoc minus probabile est. uis eorum ut exulcerent, purgent. usus tostis et sine oleo. mire lepras, lichenas, lentigines tollunt cum lupino et sulpuris II obolis. alcyoneo utuntur et ad oculorum cicatrices. — Andreas ad lepras cancri cinere cum oleo usus est, Attalus thynni adipe recenti. [32,28] 88 Oris ulcera menarum muria et capitum cinis cum melle sanat. strumas pungi piscis eius, qui rana in mari appellatur, ossiculo e cauda ita, ut non uolneret prodest. faciendum id cotidie, donec percurentur. eadem uis est pastinacae radio et lepori marino inposito ita, ut celeriter remoueatur, echini testis contusis et ex aceto inlitis, item scolopendrae marinae e melle, cancro fluuiatili contrito uel combusto ex melle. mirifice prosunt et saepiae ossa cum axungia uetere contusa et inlita. 89 sic et ad parotidas utuntur, et sauri piscis marini iocineribus, quin et testis cadi salsamentarii tusis cum axungia uetere, muricum cinere ex oleo ad parotidas strumasque. — Rigor ceruicis mollitur et marinis, qui pediculi uocantur, ranis decoctis ex oleo et sale, ut sorbeatur sucus. sic et opisthono medentur et tetano, spasticis uero pipere adiecto. — 90 Anginas menarum salsarum e capitibus cinis ex melle inlitus abolet, ranarum decoctarum aceto sucus; hic et contra tonsillas prodest. cancri fluuiatiles triti singuli in hemina aquae anginis medentur gargarizati, aut e uino et calida aqua poti. uuae medetur garum coclearibus subditum. uocem siluri recentes salsiue in cibo sumpti adiucant. [32,29] 91 Vomitiones mulli inueterati tritique in potione concitant. — Suspiriosis castorea cum Hammoniaci exigua portione ex aceto mulso ieiunis utilissima potu. eadem potio spasmos stomachi sedat ex aceto mulso caldo. — 92 Tussim sanare dicuntur piscium modo e iure decoctae in patinis ranae. suspensae autem pedibus, cum destillauerit in patinas saliua earum, exinterari iubentur abiectisque interaneis condiri. est rana parua arborem scandens atque ex ea uociferans; in huius os si quis expuat ipsamque dimittat, tussi liberari narratur. praecipiunt et cocleae crudae carnem tritam bibere ex aqua calda in tussi cruenta. [32,30] 93 Iocineris doloribus . . . . scorpio marinus in uino necatus, ut inde bibatur, conchae longae carnes et mulso potae cum aquae pari modo aut, si febres sint, ex aqua mulsa. — Lateris dolores leniunt hippocampi tosti sumpti tetheaque similis ostreo in cibo sumpta, ischiadicorum muria siluri clystere infusa. dantur autem conchae ternis obolis dilutis in uini sextariis II per dies XV. [32,31] 94 Aluum emollit silurus e iure et torpedo in cibo et olus marinum simile satiuo — stomacho inimicum aluum facillime purgat, sed propter acrimoniam cum pingui carne coquitur — et omnium piscium ius. idem et urinas ciet, e uino maxime. optimum e scorpionibus et iulide et saxatilibus nec uirus resipientibus nec pinguibus. coci debent cum aneto, apio, coriandro, porro, additis oleo, sale. 95 purgant et cybia uetera priuatimque cruditates; pituitas, bilem trahunt. Purgant et myaces, quorum natura tota in hoc loco dicetur. aceruantur muricum modo uiuuntque in algosis, gratissimi quo et ubi multa dulcis aqua miscetur mari, ob id in Aegypto laudatissimi. procedente hieme amaritudinem trahunt coloremque rubrum. 96 horum ius traditur aluum et uesicas exinanire, interanea destringere, omnia adaperire, renes purgare, sanguinem adipemque minuere. itaque utilissimi sunt hydropicis, mulierum purgationibus, morbo regio, articulario, inflationibus, item obesis, fellis pituitae quoque, pulmonis, iocineris, lienis uitiis, rheumatismis. fauces tantum uexant uocemque obtundunt. 97 ulcera, quae serpant aut sint purganda, sanant, item carcinomata cremati ut murices; et morsus canum hominumque cum melle, lepras, lentigines. cinis eorum lotus emendat caligines, scabritias, albugines, gingiuarum et dentium uitia, eruptiones pituitae; et contra dorycnium aut opocarpathum antidoti uicem optinent. 98 degenerant in duas species: mitulos, qui salem uirusque resipiunt, myiscas quae rotunditate differunt, minores aliquanto atque hirtae, tenuioribus testis, carne dulciores. mituli quoque ut murices cinere causticam uim habent et ad lepras, lentigines, maculas. lauantur quoque plumbi modo ad genarum crassitudines et oculorum albugines caliginesque atque in aliis partibus sordida ulcera capitisque pusulas. carnes eorum ad canis morsus inponuntur. 99 At pelorides emolliunt aluum, item castorea in aqua mulsa drachmis binis. qui uehementius uolunt uti, addunt cucumeris satiui radicis siccae drachmama et aphronitri II. tethea torminibus et inflationibus occurrunt. inueniuntur haec in foliis maris sugentia, fungorum uerius generis quam piscium. eadem et tenesmum dissoluunt reniumque uitia. 100 nascitur et in mari apsinthium, quod aliqui seriphum uocant, circa Taposirim maxime Aegypti, exilius terrestri. alsol et noxiis animalibus intestina liberat — soluunt et saepiae —; in cibo datur cum oleo et sale et farina coctum. 101 menae salsae cum fele taurino inlitae umbilico alsoln. piscium ius in patina coctorum cum lactucis tenesmum discutit. cancri fluuiatiles triti et ex aqua poti asin, urinam cient in uino albo. ademptis bracchiis calculos pellunt III obolis cum murra et iride singulis earum drachmis, ileo et inflationes castorea cum dauci semine et petroselino quantum ternis digitis sumatur, ex mulsi calidi cyathis IIII, tormina uero cum aneto ex uino mixto. erythini in cibo sumpti sistunt aluum. dysintericis medentur ranae cum scilla decoctae ita, ut tradit Niceratus, morbo regio salsamentum cum pipere ita, ut reliqua carne abstineatur. [32,32] 102 Lieni medetur solea piscis inpositus, item torpedo, item rhombus; uiuus dein remittitur in mare. scorpio marinus necatus in uino uesicae uitia et calculos sanat, lapis, qui inuenitur in scorpionis marini cauda, pondere oboli potus, ehydridis iedur, blendiorum cinis cum ruta. inueniuntur et in bacchi piscis capite ceu lapilli; hi poti ex aqua calculosis praeclare medentur. aiunt et urticam marinam in uino potam prodesse, item pulmonem marinum decoctum in aqua. 103 oua saepiae urinam mouent reniumque pituitas extrahunt. rupta, conuolsa cancri fluuiatiles triti in asinino maxime lacte sanant, echini uero cum spinis suis contusi et ex uino poti calculos — modus singulis hemina; bibitur, donec prosit — et alias in cibis ad hoc proficiunt. purgatur uesica et pectinum cibo. ex iis mares alii g-donakas uocant, alii g-aulous, feminas g-onychas. urinam mares mouent. dulciores feminae sunt et unicolores. {Saepiae quoque oua urinam mouent et renes purgant}. [32,33] 104 Enterocelicis lepus marinus inlinitur tritus cum melle. iecur aquaticae colubrae, item hydri tritum potumque calculosis prodest. ischiadicos liberant salsamenta e silura infusa clysterio, euacuata prius aluo, sedis attritus cinis e capite mugilum et mullorum; comburuntur autem in fictili uase, inlini cum melle debent. 105 item capitis menarum cinis et ad rhagadas et ad condylomata utilis, sicut pelamydum salsarum capitum cinis uel cybiorum cum melle. torpedo adposita procidentis interanei morbum ibi coercet. cancrorum fluuiatilium cinis ex oleo et cera rimas in eadem parte emendat, idem et marini cancri pollent. [32,34] 106 Panos salsamenta coracinorum discutiunt, sciaenae interanea et squamae combustae, scorpio in uino decoctus ita, ut foueantur ex illo. at echinorum testae contusae et ex aqua inlitae incipientibus panis resistunt, muricum uel purpurearum cinis utroque modo, siue discutere opus sit incipientes siue concoctos emittere. quidam ita componunt medicamentum: cerae et turis drachmas XX, spumae argenti XXXX, cineris muricum X, olei ueteris heminam. 107 prosunt per se salsamenta cocta, cancri fluuiatiles triti; ad uerendorum pusulas cinis e capite menarum, item carnes decoctae et inpositae, similiter percae salsae e capite cinis melle addito, pelamydum capitis cinis aut squatinae cutis combustae. 108 haec est qua diximus lignum poliri, quoniam et a mari fabriles usus exeunt. prosunt et zmarides inlitae, item muricum uel purpurarum testae cinis cum melle, efficacius crematarum cum carnibus suis. carbunculos uerendorum priuatim salsamenta cocta cum melle restingunt. testem, si descenderit, coclearum spuma inlini uolunt. [32,35] 109 Urinae incontinentiam hippocampi tosti et in cibo saepius sumpti emendant, ophidion pisciculus congro similis cum lili radice, pisciculi minuti ex uentre eius, qui deuorauerit, exempti cremati ita, ut cinis eorum bibatur ex aqua. iubent et cocleas Africanas cum sua carne comburi cineremque ex uino Signino dari. [32,36] 110 Podagris articulariisque morbis utile est oleum, in quo decocta sint ranarum intestina, et rubetae cinis cum adipe uetere. quidam et hordei cinerem adiciunt trium rerum aequo pondere. iubent et lepore marino recenti podagram fricari, fibrinis quoque pellibus calceari, maxime Pontici fibri, item uituli marini, cuius et adips prodest isdem, nec non et bryon, de quo diximus, lactucae simile, rugosioribus foliis, sine caule. 111 natura ei styptica, inpositumque lenit impetus podagrae. item alga, de qua et ipsa dictum est. obseruatur in ea, ne arida inponatur. — Perniones emendat pulmo marinus, cancri marini cinis ex oleo, item fluuiatiles triti ustique, cinere et ex oleo subacto, siluri adips. — In articulis morborum impetus sedant ranae subinde recentes inpositae; quidam dissectas iubent inponi. — Corpus auget ius mitulorum et concharum. [32,37] 112 Comitiales, ut diximus, coagulum uituli marini bibunt cum lacte equino asinaeue aut cum Punici suco, quidam ex aceto mulso. nec non aliqui per se pilulas deuorant. castoreum in aceti mulsi cyathis III ieiunis datur, iis uero, qui saepius corripiantur, clystere infusum mirifice prodest. castorei drachmae II esse debebunt, mellis et olei sextarius et aquae tantundem. ad prasens uero correptis olfactu subuenit cum aceto. datur et mustelae marinae iocur, item muris, uel testudinum sanguis. [32,38] 113 Febrium circuitus tollit iocur delphini gustatum ante accessiones. hippocampi necantur in rosaceo, ut perunguantur aegri frigidis febribus, et ipsi adalligantur aegris. item ex asello pisce lapilli, qui plena luna inueniuntur in capite, alligantur in linteolo. phagri fluuiatilis longissimus dens capillo adalligatus ita, ut V diebus eum, qui adalligauerit, non cernat aeger, ranae in triuio decoctae oleo abiectis carnibus perunctos liberant quartanis. 114 sunt qui strangulatas in oleo ipsas clam adalligent oleoque perunguant. cor earum adalligatum frigora febrium minuit et oleum, in quo intestina decocta sint. maxime autem quartanis liberant ablatis unguibus ranae aeque adalligatae et rubeta, si iocur eius uel cor adalligetur in panno leucophaeo. cancri fluuiatiles triti in oleo et aqua perunctis ante accessiones in febribus prosunt; aliqui et piper addunt. 115 alii decoctos ad quartas in uino e balineo egressis bibere suadent in quartanis, aliqui uero sinistrum oculum deuorare. Magi oculis eorum ante solis ortum adalligatis aegro ita, ut caecos dimittant in aquam, tertianas abigi promittunt. 116 eosdem oculos cum carnibus lusciniae in pelle ceruina inligatos praestare uigiliam somno fugato tradunt. in lethargum uergentibus coagulo ballaenae aut uituli marini ad olfactum utuntur. alii sanguinem testudinis lethargicis inlinunt. tertianis mederi dicitur et spondylus percae adalligatus, quartanis cocleae fluuiatiles in cibo recentes; quidam ob id adseruant sale, ut dent tritas in potu. [32,39] 117 Strombi in aceto putrefacti lethargicos excitant odore. prosunt et cardiacis. cachectis, quorum corpus macie conficitur, tethea utilia sunt cum ruta ac melle. — Hydropicis medetur adips delphini liquatus et cum uino potus. grauitati saporis occurritur tactis naribus unguento aut odoribus uel quoquo modo opturatis. strombi quoque carnes tritae et in mulsi III heminis pari modo aquae aut, si febres sint, ex aqua mulsa datae proficiunt, item sucus cancrorum fluuiatilium cum melle, 118 rana quoque in uino uetere et farre decocta ac pro cibo sumpta ita, ut bibatur ex eodem uase, uel testudo decisis pedibus, capite, cauda et intestinis exemptis, reliqua carne ita condita, ut citra fastidium sumi possit. — Cancri fluuiatiles ex iure sumpti et phthisicis prodesse traduntur. [32,40] 119 Adusta sanantur cancri marini uel fluuiatilis cinere ex oleo; ichthyocolla, ranarum cinere ea, quae feruenti aqua combusta sint; haec curatio etiam pilos restituit. item cancrorum fluuiatilium cinere putant utendum cum cera et adipe ursino. prodest et fibrinarum pellium cinis. — Ignes sacros restingunt ranarum uiuentium uentres inpositi, pedibus posterioribus pronas adalligari iubent, ut crebriore anhelitu prosint. utuntur et silurorum salsamenti capitum cinere ex aceto. — Pruritum scabiemque non hominum modo, sed et quadripedum efficacissime sedat iecur pastinacae decoctum in oleo. [32,41] 120 Neruos uel praecisos purpurarum callum, quo se operiunt, tusum glutinat. tetanicos coagulum uituli adiuuat ex uino potum oboli pondere, item ichthyocolla, tremulos castoreum, si ex oleo perunguantur. mullos in cibu=o inutiles neruis inuenio. [32,42] 121 Sanguinem fieri piscium cibo putant, sisti polypo tuso inlito, de quo et haec traduntur: muriam ipsum ex sese emittere et ideo non debere addi in coquendo, secari harundine, ferro enim infici uitiumque trahere natura dissidente. ad sanguinem sistendum et ranarum inlinunt cinerem uel sanguinem arefactum. 122 quidam ex ea rana, quam Graeci calamiten uocant, quoniam inter harundines frutices uiuat, minima omnium et uiridissima, sanguinem cineremue fieri iubent, aliqui et nascentium ranarum in aqua, quibus adhuc cauda est, in calice nouo combustarum cinerem, si per nares fluat, inferciendum. 123 diuersus hirudinum, quas sanguisugas uocant, ad extrahendum sanguinem usus est. quippe eadem ratio earum, quae cucurbitarum medicinalium, ad corpora leuanda sanguine, spiramenta laxanda iudicatur, sed uitium, quod admissae semel desiderium faciunt circa eadem tempora anni semper eiusdem medicinae. multi podagris quoque admittendas censuere. decidunt satiatae et pondere ipso sanguinis detractae aut sale adspersae; aliquando tamen relinquunt adfixa capita, quae causa uolnera insanabilia facit et multos interemit, sicut Messalinum e consularibus patriciis, cum ad genu admisisset, in ueneni uirus remedio uerso. 124 maxime rufae ita formidantur; ergo sugere orsas forficibus praecidunt, ac uelut siphonibus defluit sanguis, paulatimque morientium capita se constrahunt, nec relinquuntur. natura earum aduersatur cimicibus, suffitu necat eos. — Fibrinarum pellium cum pice liquida combustarum cinis narium profluuia sistit suco porri molitus. [32,43] 125 Extrahit corpori tela inhaerentia saepiarum testae cinis, item purpurarum testae ex aqua, salsamentorum carnes, cancri fluuiatiles triti, siluri fluuiatilis, qui et alibi quam in Nilo nascitur, carnes inpositae, recentis siue salsi. eiusdem cinis extrahit, adips et cinis spinae eius uicem spodii praebet. [32,44] 126 Ulcera, quae serpunt, et quae in iis excrescunt capitis menarum cinis uel siluri coercet, carcinomata percarum capita salsarum, efficacius si cinere earum misceatur sal et cunila capitata oleoque subigantur. cancri marini cinis usti cum plumbo carcinomata compescit. ad hoc et fluuiatilis sufficit cum melle lineaque lanugine; aliqui malunt alumen melque misceri cineri. phagedaenae siluro inueterato et cum sandaraca trito, cacoλthe et nomae et putrescentia cybio uetere sanantur; uermes innati ranarum felle tolluntur. 127 fistulae aperiuntur siccanturque salsamentis cum linteolo inmissis, intraque alterum diem callum omnem auferunt et putrescentia ulcerum quaeque serpant emplastri modo subacta et inlita. et allex purgat ulcera in linteolis concerptis, item echinorum testae cinis. carbunculos coracinorum salsamenta inlita discutiunt, item mullorum salsamenti cinis — quidam capite tantum utuntur cum melle — uel coracinorum carnes. muricum cinis cum oleo tumores tollit, cicatrices fel scorpionis marini. [32,45] 128 Verrucas tollit glani iocur inlitum, capitis menarum cinis cum alio tritus — ad thymia crudis utuntur —, fel scorpionis marini rufi, zmarides tritae inlitae, allex deferuefacta. unguium scabritiam cinis e capite menarum extenuat. [32,46] 129 Mulieribus lactis copiam facit glauciscus e iure sumptus et zmarides cum tisana sumptae uel cum feniculo decoctae. mammas ipsas muricum uel purpurae testarum cinis cum melle efficaciter sanat, item cancri inliti fluuiatiles uel marini. pilos in mamma muricum carnes inpositae tollunt. squatinae inliae crescere mammas non patiuntur. delphini adipe linamenta inlita accensa excitant uolua strangulata oppressas, item strombi in aceto putrefacti. 130 percarum uel menarum capitis cinis sale admixto et cunila oleoque uoluae medetur, suffitione quoque secundas detrahit. item uituli marini adips instillatur igni naribus intermortuarum uoluae uitio, coagulo eiusdem in uellere inposito. pulmo marinus alligatus purgat egregie profluuia, echini uiuentes tusi et in uino dulci poti sistunt et cancri fluuiatiles triti in uino potique. 131 item siluri suffitu, praecipue Africi, faciliores partus facere dicuntur, cancri ex aqua poti profluuia sistere, ex hysopo purgare. et si partus strangulet, similiter poti auxiliantur. eosdem recentes uel aridos bibunt ad partus continendos. Hippocrates et ad purgationes mortuosque partus utitur illis, cum quinis lapathi radice rutaeque et fuligine trita et in mulso data potui. 132 iidem in iure cocti cum lapatho et apio menstruas purgationes expediunt lactisque ubertatem faciunt, iidem in febri, quae sit cum capitis doloribus et oculorum palpitatione, mulieribus in uino austero dati prodesse dicuntur. castoreum ex mulso potum purgationibus prodest contraque uoluam olfactum cum aceto et pice aut subditum pastillis. 133 ad secundas etiam uti eodem prodest cum panace in IIII cyathis uini et a frigore laborantibus ternis obolis. sed si castoreum fibrumue supergrediatur grauida, abortum facere dicitur et periclitari partu, si superferatur. mirum est et quod de torpedine inuenio, si capiatur, cum luna in libra sit, triduoque adseruetur sub diu, faciles partes facere postea, quotiens inferatur. adiuuare et pastinacae radius adalligatus umbilico existumatur, si uiuenti ablatus sit, ipsa in mare dimissa. 134 inuenio apud quosdam ostraceum uocari quod aliqui onychen uocant; hoc suffitum uoluae peonis mire resistere; odorem esse castorei, meliusque cum eo ustum proficere; uetera quoque ulcera et cacoλthe eiusdem cinere sanari. nam carbunculos et carcinomata in muliebri parte praesentissimo remedio sanari tradunt cancro femina cum salis flore contuso post plenam lunam et ex aqua inlito. [32,47] 135 Psilotrum est thynni sanguis, fel, iocur, siue recentia siue seruata, iocur etiam tritum mixtoque cedrio plumbea pyxide adseruatum. ita pueros mangonicauit Salpe obstetrix. eadem uis pulmonis marini, leporis marini sanguine et felle uel si in oleo lepus hic necetur. . . . . cancri, scolopendrae marinae cinis cum oleo, urtica marina trita ex aceto scillite, torpedinis cerebrum cum alumine inlitum XVI luna. 136 ranae paruae, quam in oculorum curatione descripsimus, sanies efficacissimum psilotrum est, si recens inlinatur, et ipsa arefacta ac tusa, mox decocta III heminis ad tertias uel in oleo decocta aereis uasis. eadem mensura alii ex XV ranis conficiunt psilotrum, sicut in oculis diximus. sanguisugae quoque tostae in uase fictili et ex aceto inlitae eundem contra pilos habent effectum. {Hic suffitus urentium eas necat cimice}. inuncto castoreo quoque cum melle pro psilotro usi pluribus diebus reperiuntur. in omni autem psilotro euellendi prius sunt pili. [32,48] 137 Infantium gingiuis dentitionibus plurimum confert delphini cum melle dentium cinis et si ipso dente gingiuae tangantur. adalligatus idem pauores repentinos tollit. idem effectus et caniculae dentes, ulcera uero, quae in auribus aut ulla parte corporis fiant, cancrorum fluuiatilium sucus cum farina hordeacea sanat. 138 et ad reliquos morbos triti in oleo perunctis prosunt. siriasim infantium spongea frigida cerebro umefacto rana inuersa adalligata efficacissime sanat. aridam inueniri adfirmant. [32,49] Mullus in uino necatus uel piscis rubellio uel anguillae II, item uua marina in uino putrefacta iis, qui inde biberint, taedium uini adfert. [32,50] 139 Venerem inhibet echeneis, hippopotamii frontis e sinistra parte pellis in agnina adalligata, fel torpedinis uiuae genitalibus inlitum. concitant coclearum fluuiatilium carnes sale adseruatae et in potu ex uino datae, erythini in cibo sumpti, iocur ranae diopetis uel calamitis in pellicula gruis adalligatum uel dens crocodili maxillaris adnexus bracchio uel hippocampus uel nerui rubetae dextro lacerto adalligati. amorem finit in pecoris recenti corio rubeta adalligata. [32,51] 140 Equorum scabiem ranae decoctae in aqua extenuant, donec inlini possint. aiunt ita curatos non repeti postea. — Salpe negat canes latrare, quibus in offa rana uiua data sit. [32,52] Inter aquatilia dici debet et calamochnus, Latine adarca appellata. nascitur circa harundines tenues e spuma aquae dulcis ac marinae, ubi se miscent. uim habet causticam, ideo acopis utilis et contra perfrictionum uitia. tollit et mulierum lentigines in facie. 141 et calami simul dici debent: phragmitis radix recens tusa luxatis medetur et spinae doloribus ex aceto inlita, Cyprii uero, qui et donax uocatur, cortex alopeciis medetur ustus et ulceribus ueteratis, folia extrahendis quae infixa sint corpori et igni sacro. paniculae flos aures si intrauit, exsurdat. Sepiae atramento tanta uis est, ut in lucernam addito Aethiopas uideri ablato priore lumine Anaxilaus tradat. — Rubeta excocta aqua potui data suum morbis medetur uel cuiuscumque ranae cinis. — Pulmone marino si confricetur lignum, ardere uidetur adeo, ut baculum ita praeluceat. — [32,53] 142 Peractis aquatilium dotibus non alienum uidetur indicare per tot maria, tam uasta et tot milibus passuum terrae infusa extraque circumdata mensura, paene ipsius mundi quae intellegatur, animalia centum quadraginta quattuor omnino generum esse eaque nominatim complecti, quod in terrestribus uolucribusque fieri non quit. 143 neque enim omnis Indiae Aethiopiaeque aut Scythiae desertorumue nouimus feras aut uolucres, cum hominum ipsorum multo plurimae sint differentiae, quas inuenire potuimus. accedat his Taprobane insulaeque aliae atque aliae oceani fabulose narratae. profecto conueniet non posse omnia genera in contemplationem uniuersam uocari. at, Hercules, in tanto mari oceanoque quae nascuntur certa sunt, notioraque, quod miremur, quae profundo natura mersit. 144 Ut a beluis ordiamur, arbores, physeteres, ballaenae, pistrices, Tritones, Nereides, elephanti, homines qui marini uocantur, rotae, orcae, arietes, musculi et alii piscium forma arietes, delphini celebresque Homero uituli, luxuriae uero testudines et medicis fibri — quorum generis lutras nusquam mari accepimus mergi, tantum marina dicentes —, 145 iam caniculae, drinones, cornutae, gladii, serrae, communesque terrae, mari, amni hippopotami, crocodili, et amni tantum ac mari thynni, thynnides, siluri, coracini, percae. Peculiares autem maris acipenser, aurata, asellus, acharne, aphye, alopex, anguilla, araneus, boca, batia, bacchus, batrachus, belonae, quos aculeatos uocamus, 146 balanus, coruus, citharus, rhomborum generis pessimus, chalcis, cobio, callarias, asellorum generis, ni minor esset, coliae siue Parianus siue Sexitanus a patria Baetica, lacertorum minimi, ab iis nostrates, cybium — ita uocatur concisa pelamys, quae post XL dies a Ponto in Maeotim reuertitur —, cordyla — et haec pelamys pusilla; cum in Pontum a Maeotide exit, hoc nomen habet —, cantharus, callionymus siue uranoscopos, cinaedi, soli piscium lutei, cnide, quam nos urticam uocamus, 147 cancrorum genera, chemae striatae, chemae leues, chemae peloridum generis, uarietate distantes et rotunditate, chemae glycymarides, quae sunt maiores quam pelorides, coluthia siue coryphia, concharum genera, inter quae et margaritiferae, cochloe, quorum generis pentadactyli, item helices (ab aliis actinophoroe dicuntur), quibus radii; . . . . cantant — extra haec sunt rotundae in oleario usu cocleae —, 148 cucumis, cynops, cammarus, cynosdexia, draco — quidam aliud uolunt esse dracunculum; est autem gerriculae amplae similis, aculeos in branchiis habet ad caudam spectantes; sic ut scorpio laedit, dum manu tollitur — erythinus, echenais, echinus, elephanti locustarum generis nigri, pedibus quaternis bisulcis — praeterea bracchia iis II binis articulis singulisque forcipibus denticulatis —, fabri siue zaei, glauciscus, flanis, gonger, gerres, galeos, garos, 149 hippos, hippuros, hirundo, halipleumon, hippocampos, hepar, ictinus, iulis, lacertorum genera, lolligo uolitans, locustae, lucerna, lelepris, lamirus, lepus, leones, quorum bracchia cancris similia sunt — reliqua pars locustae —, mullus, merula inter saxatiles laudata, mugil, melanurus, mena, maeotes, murena, mys, mitulus, myiscus, murix, oculata, ophidion, ostreae, oti, orcynus — hic est pelamydum generis maximus neque ipse redit in Maeotim, similis tritomi, uetustate melior —, 150 orbis, orthagoriscus, phager, phycis saxatilium quaedam, pelamys — earum generis maxima apolectum uocatur, durius tritomo —, porcus, phthir, passer, pastinaca, polyporum genera, pectines — maximi et in his nigerrimi aestate laudatissimi, hi autem Mytilenis, Tyndaride, Salonis, Altini, Chia in insula, Alexandriae in Aegypto —, pectunculi, purpurae, pegrides, pina, pinoteres, rhine, quem squatum uomu, 151 rhombus, scarus, principalis hodie, solea, sargus, squilla, sarda — ita uocatur pelamys longa ex oceano ueniens —, scomber, salpa, sorus, scorpaena, scorpio, salax, sciaena, sciadeus, scolopendra, smyrus, sepia, strombus, solen siue aulos siue donax siue onyx siue dactylus, spondyli, smarides, stellae, spongeae, turdus, inter saxatiles nobilis, thynnis, thranis, quem alii xiphian uocant, thrissa, torpedo, tethea, tritomum pelamydum generis magni, ex quo terna cybia fiunt, ueneria, uua, xiphias. [32,54] 152 His adiciemus ab Ouidio posita animalia, quae apud neminem alium reperiuntur, sed fortassis in Ponto nascentia, ubi id uolumen supremis suis temporibus inchoauit: bouem, cercyrum in scopulis uiuentem, orphum rubentemque erythinum, iulum, pictas mormyras aureique coloris chrysophryn, praeterea percam, tragum et placentem cauda melanurum, epodas lati generis. 153 praeter haec insignia piscium tradit: channen ex se ipsam concipere, glaucum aestate numquam apparere, pompilum, qui semper comitetur nauium cursus, chromin, qui nidificet in aquis. helopem dicit esse nostris incognitum undis, ex quo apparet falli eos, qui eundem acipenserem existimauerint. helopi palmam saporis inter pisces multi dedere. 154 Sunt praeterea a nullo auctore nominati. sudis Latine appellatur, Graece sphyraena, rostro similis nomini, magnitudine inter amplissimos; rarus is et non degenerat. appellantur et pernae concharum generis, circa Pontias insulas frequentissimae. stant uelut suillum crus e longo in harena defixa hiantesque, qua latitudo est, pedali non minus spatio cibum uenantur; dentes circuitu marginum habent pectinatim spissatos; intus spondyli grandis caro est. et hyaenam piscem uidi in Aenaria insula captum. — Exeunt praeter haec et purgamenta aliqua relatu indigna et algis potius adnumeranda quam animalibus.