[25,0] Liber XXV. [25,1] 1 Ipsa quae nunc dicetur herbarum claritas, medicinae tantum gignente eas Tellure, in admirationem curae priscorum diligentiaeque animum agit. nihil ergo intemptatum inexpertumque illis fuit, nihil deinde occultatum quodque non prodesse posteris uellent. at nos elaborata iis abscondere ac supprimere cupimus et fraudare uitam etiam alienis bonis. 2 ita certe recondunt qui pauca aliqua nouere, inuidentes aliis, et neminem docere in auctoritatem scientiae est. tantum ab excogitandis nouis ac iuuanda uita mores absunt, summumque opus ingeniorum diu iam hoc fuit, ut intra unumquemque recte facta ueterum perirent. at, Hercules, singula quosdam inuenta deorum numero addidere, omnium utique uitam clariorem fecere cognominibus herbarum, tam benigne gratiam memoria referente. 3 non aeque haec cura eorum mira est in iis, quae satu blandiuntur aut cibo inuitant: culmina quoque montium inuita et solitudines abditas omnesque terrae fibras scrutati inuenere, quid quaeque radix polleret, ad quos usus herbarum fila pertinerent, etiam quadripedum pabulo intacta ad salutis usus uertentes. [25,2] 4 Minus hoc quam par erat nostri celebrauere, omnium utilitatium et uirtutum rapacissimi, primusque et diu solus idem ille M. Cato, omnium bonarum artium magister, paucis dumtaxat attigit, boum etiam medicina non omissa. post eum unus inlustrium temptauit Gaius Valgius eruditione spectatus inperfecto uolumine ad diuum Augustum, inchoata etiam praefatione religiosa, ut omnibus malis humanis illius potissimum principis semper mederetur maiestas. [25,3] 5 Antea condiderat solus apud nos, quod equidem inueniam, Pompeius Lenaei Magni libertus, quo primum tempore hanc scientiam ad nostros peruenisse animo aduerto. namque Mithridates, maximus sua aetate regum, quem debellauit Pompeius, omnium ante se genitorum diligentissimus uita fuisse argumentis, praeterquam fama, intellegitur. 6 uni ei excogitatum cotidie uenenum bibere praesumptis remediis, ut consuetudine ipsa innoxium fieret; primo inuenta genera antidoti, ex quibus unum etiam nomen eius retinet; illius inuentum, sanguinem anatum Ponticarum miscere antidotis, quoniam ueneno uiuerent; ad illum Asclepiadis medendi arte clari uolumina composita extant, cum sollicitatus ex urbe Roma praecepta pro se mitteret; illum solum mortalium certum est XXII linguis locutum, nec e subiectis gentibus ullum hominem per interpretem appellatum ab eo annis LVI, quibus regnauit. 7 is ergo in reliqua ingeni magnitudine medicinae peculiariter curiosus et ab omnibus subiectis, qui fuere magna pars terrarum, singula exquirens scrinium commentationum harum et exemplaria effectusque in arcanis suis reliquit, Pompeius autem omni praeda regia potitus transferre ea sermone nostro libertum suum Lenaeum grammaticae artis iussit uitaeque ita profuit non minus quam reipublicae uictoria illa. [25,4] 8 Praeter hos Graeci auctores prodidere, quos suis locis diximus, ex his Crateuas, Dionysius, Metrodorus ratione blandissima, sed qua nihil paene aliud quam difficultas rei intellegatur. pinxere namque effigies herbarum atque ita subscripsere effectus. uerum et pictura fallax est coloribus tam numerosis, praesertim in aemulationem naturae, multumque degenerat transcribentium socordia. praeterea parum est singulas earum aetates pingi, cum quadripertitis uarietatibus anni faciem mutent. [25,5] 9 Quare ceteri sermone eas tradidere, aliqui ne effigie quidem indicata et nudis plerumque nominibus defuncti, quoniam satis uidebatur potestates uimque demonstrare quaerere uolentibus. nec est difficilis cognitio: nobis certe, exceptis admodum paucis, contigit reliquas contemplari scientia Antoni Castoris, cui summa auctoritas erat in ea arte nostro aeuo, uisendo hortulo eius, in quo plurimas alebat centesimum annum aetatis excedens, nullum corporis malum expertus ac ne aetate quidem memoria aut uigore concussis. neque aliud mirata magis antiquitas reperietur. 10 inuenta iam pridem ratio est praenuntians horas — non modo dies ac noctes — solis lunaeque defectuum; durat tamen tradita persuasio in magna parte uulgi, ueneficiis et herbis id cogi eamque unam feminarum scientiam praeualere. certe quid non repleuerunt fabulis Colchis Media aliaeque, in primis Itala Circe dis etiam adscripta? 11 unde arbitror natum, ut Aeschylus e uetustissimis in poetica refertam Italiam herbarum potentia proderet, multique Circeios, ubi habitauit illa, magno argumento etiam nunc durante in Marsis, a filio eius orta gente, quoniam esse domitores serpentium constat. Homerus quidem primus doctrinarum et antiquitatis parens, multus alias in admiratione Circae, gloriam herbarum Aegypto tribuit, cum etiam tum quae rigatur Aegyptus illa non esset, postea fluminis limo inuecta. 12 herbas certe Aegyptias a regis uxore traditas Helenae suae plurimas narrat ac nobile illud nepenthes obliuionem tristitiae ueniamque adferens et ab Helena utique omnibus mortalibus propinandum. primus autem omnium, quos memoria nouit, Orpheus de herbis curiosius aliqua prodidit. post eum Musaeus et Hesiodus polium herbam in quantum mirati sint diximus. Orpheus et Hesiodus suffitiones commendauere. 13 Homerus et alias nominatim herbas celebrat, quas suis locis dicemus. ab eo Pythagoras clarus sapientia primus uolumen de effectu earum composuit, Apollini, Aesculapio et in totum dis immortalibus inuentione et origine adsignata; composuit et Democritus, ambo peragratis Persidis, Arabiae, Aethiopiae, Aegypti Magis, adeoque ad haec attonita antiquitas fuit, ut adfirmauerit etiam incredibilia dictu. 14 Xanthus historiarum auctor in prima earum tradit, occisum draconis catulum reuocatum ad uitam a parente herba, quam balim nominat, eademque Tylonem, quem draco occiderat, restitutum saluti. et Iuba in Arabia herba reuocatum ad uitam hominem tradit. dixit Democritus, credidit Theophrastus esse herbam, cuius contactu inlatae ab alite, quam retulimus, exiliret cuneus a pastoribus arbori adactus. quae etiamsi fide carent, admirationem tamen implent coguntque confiteri multum esse quod uero supersit. 15 inde et plerosque ita uideo existimare, nihil non herbarum ui effici posse, sed plurimarum uires esse incognitas, quorum in numero fuit Herophilus clarus medicina, a quo ferunt dictum, quasdam fortassis etiam calcatas prodesse. obseruatum certum est, inflammari uulnera ac morbos superuentu eorum, qui pedibus iter confecerint. [25,6] 16 Haec erat antiqua medicina, quae tota migrabat in Graeciae linguas. sed quare non plures noscantur, causa est quod eas agrestes litterarumque ignari experiuntur, ut qui soli inter illas uiuant; praeterea securitas quaerendi obuia medicorum turba. multis etiam inuentis desunt nomina, sicut illi, quam retulimus in frugum cura scimusque defossam in angulis segetis praestare, ne qua ales intret. turpissima causa raritatis quod etiam qui sciunt demonstrare nolunt, tamquam ipsis periturum sit quod tradiderint aliis. accedit ratio inuentionis anceps, quippe etiam in repertis alias inuenit casus, alias, ut uere dixerim, deus. 17 insanabile ad hosce annos fuit rabidi canis morsus, pauorem aquae potusque omnis adferens odium. nuper cuiusdam militantis in praetorio mater uidit in quiete, ut radicem siluestris rosae, quam cynorrhodon uocant, blanditam sibi aspectu pridie in frutecto, mitteret filio bibendam. in Laeetania res gerebatur, Hispaniae proxima parte, casuque accidit, ut milite a morsu canis incipiente expauescere aquas superueniret epistula orantis, ut pareret religioni, seruatusque est ex insperato et postea quisquis auxilium simile temptauit. 18 alias apud auctores cynorrhodi una medicina erat spongiolae, quae in mediis spinis eius nascitur, cinere cum melle alopecias capitis expleri. in eadem prouincia cognoui in agro hospitis nuper ibi repertum dracunculum appellatum caulem pollicari crassitudine, uersicoloribus uiperarum maculis, quem ferebant contra omnium morsus esse remedio, alium quam quos in priore uolumine eiusdem nomine diximus. 19 est huic alia figura, aliud miraculum exerenti se terra ad primas serpentium uernationes bipedali fere altitudine rursusque cum isdem in terram condenti, nec omnino occultato eo apparet serpens, uel hoc per se satis officioso naturae munere, si tantum praemoneret tempusque formidinis demonstraret. 20 Nec bestiarum solum ad nocendum scelera sunt, sed interim aquarum quoque ac locorum. in Germania trans Rhenum castris a Germanico Caesare promotis maritimo tractu fons erat aquae dulcis solus, qua pota intra biennium dentes deciderent compagesque in genibus soluerentur. stomacacen medici uocabant et scelotryben ea mala. reperta auxilio est herba, quae appellatur Britannica, non neruis modo et oris malis salutaris, sed contra anginas quoque et contra serpentes. folia habet oblonga nigra, radicem nigram. 21 sucus eius exprimitur et e radice. florem uibones uocant, qui collectus, priusquam tonitrum audiatur, et deuoratus securos in totum annum a metu anginae praestat. Frisi, gens tum fida, in qua castra erant, monstrauere illam. mirorque nominis causam, nisi forte confines oceano Britanniae ueluti propinquae dicauere. non enim inde appellatam, quoniam ibi plurima nasceretur, certum est etiam tum Britannia libera. [25,7] 22 Fuit quidem et hic quondam ambitus nominibus suis eas adoptandi, ut docebimus fecisse reges. tanta res uidebatur herbam inuenire, uitam iuuare, nunc fortassis aliquis curam hanc nostram friuolam quoque existimaturis; adeo deliciis sordent etiam quae ad salutem pertinent. auctores tamen, quarum inueniuntur, in primis celebrari par est effectu earum digesto in genera morborum. 23 qua quidem in reputatione misereri sortis humanae subit, praeter fortuita casusque et quae noua omnis hora excogitat, milia morborum singulis mortalium timenda. qui grauissimi ex his sint, discerener stultitiae prope uideri possit, cum suus cuique ac praesens quisque atrocissimus uideatur. et de hoc tamen iudicauere aeui experimenta, asperrimi cruciatus esse calculorum a stillicidio uesicae, proximum stomachi, tertium eorum, quae in capite doleant, non ob alios fere morte conscita. 24 A Graecis et noxias herbas demonstratas miror equidem, nec uenenorum tantum, quoniam ea condicio uitae est, ut mori plerumque etiam optumis portus sit, tradatque M. Varro, Seruium Clodium equitem Romanum magnitudine doloris in podagra coactum ueneno crura perunxisse et postea caruisse sensu omni aeque quam dolore in ea parte corporis. 25 sed quis fuit uenia monstrandi qua mentes soluerentur, partus eliderentur, multaque similia? ego nec abortiua dico ac ne amatoria quidem, memor Lucullum imperatorem clarissimum amatorio perisse, nec alia magica portenta, nisi ubi cauenda sunt aut coarguenda, in primis fide eorum damnata. satis operae fuerit abundeque praestatum uitae salutaris dixisse, - - - ac postea inuentas. [25,8] 26 Clarissima herbarum est Homero teste quam uocari a dis putat moly, et inuentionem eius Mercurio adsignat contraque summa ueneficia demonstrationem. nasci eam hodie circa Pheneum et in Cyllene Arcadiae tradunt specie illa Homerica, radice rotunda nigraque, magnitudine cepae, folio scillae, effodi autem non difficulter. 27 Graeci auctores florem eius luteum pinxere, cum Homerus candidum scripserit. inueni e peritis herbarum medicis qui et in Italia nasci eam diceret adferrique e Campania autumni aliquot diebus, effossam inter difficultates saxeas, radicis XXX pedes longae ac ne sic quidem solidae, sed abruptae. [25,9] 28 Ab ea maxima auctoritas herbae est, quam dodecatheon uocant omnium deorum maiestate commendantes. in aqua potam omnibus morbis mederi tradunt. folia eius septem, lactucis simillima, exeunt a lutea radice. [25,10] 29 Vetustissima inuentu Paeonia est nomenque auctoris retinet, quam quidam pentorobon appellant, alii glycysiden. nam haec quoque difficultas est, quod eadem aliter alibi nuncupatur. nascitur opacis montibus, caule inter folia digitorum IIII, ferente in cacumine ueluti Graecas nuces IIII aut V. inest his semen copiosum, rubrum nigrumque. haec medetur et Faunorum in quiete ludibriis. praecipiunt eruere noctu, quoniam, si picus Martius uideat, tuendo in oculos impetum faciat. [25,11] 30 Panaces ipso nomine omnium morborum remedia promittit, numerosum et dis inuentoribus adscriptum. unum quippe Asclepion cognominatur, a quo is filiam Panaciam appellauit. sucus est coactus ferulae qualem diximus, radice multi corticis et salsi. hac euolsa scrobem repleri uario genere frugum religio est ac terrae piamentum. 31 ubi et quoniam fieret modo aut quale maxime probaretur, inter peregrina docuimus. id, quod e Macedonia adfertur, bucolicon uocant armentariis sponte erumpentem sucum excipientibus; hoc celerrime euanescit. et in aliis autem generibus inprobatur maxime nigrum ac molle; id enim argumento est cera adulterati. — [25,12] 32 Alterum genus Heracleon uocant et ab Hercule inuentum tradunt, alii origanum Heracleoticum aut siluestre, quoniam est origano simile, radice inutili, de quo orignao diximus. — [25,13] Tertium panaces Chironium cognominatur ab inuentore. folium eius simile lapatho, maius tamen et hirsuitus, flos aureus, radix parua. nascitur pinguibus locis. huius flos efficacissimus, eoque amplius quam supra dicta prodest. — [25,14] 33 Quartum {genus} panaces, ab eodem Chirone repertum, centaurion cognominatur, sed et Pharnaceon, in controuersia inuentionis a Pharnace rege deductum. seritur hoc, longioribus quam cetera foliis et serratis. radix odorata in umbra siccatur uinoque gratiam adicit. alia eius genera duo fecere aliqui, leuis folii, alterum tenuius. [25,15] 34 Heracleon siderion et ipsum ab Hercule inuentum est, caule tenui, digitorum IIII altitudine, flore puniceo, foliis coriandri. iuxta lacus et amnes inuenitur omniaque uulnera ferro inlata efficacissime sanat. [25,16] Est Chironis inuentum ampelos, quae uocatur Chironia, de qua diximus inter uites, sicuti de herba, cuius inuentio adsignatur Mineruae. [25,17] 35 Herculi eam quoque adscribunt, quae Apollinaris aut a rabie aliis altercum, apud Graecos uero hyoscyamos appellatur. plura eius genera: unum nigro semine, floribus paene purpureis, spinosum calice, nascitur in Galatia; uulgare autem candidius est et fruticosius, altius papauere; tertii semen irionis semini simile est, omnia insaniam gignentia capitisque uertigines. 36 quartum genus molle, lanuginosum, pinguius ceteris, candidi seminis, in maritimis nascen. hoc recepere medici, item rufi seminis; nonnumquam autem candidum rufescit, si non ematuruit, inprobaturque. et alioqui nulla nisi cum inaruit legitur. natura uini, ideo mentem caputque infestans. usus seminis et per se et suco expresso. exprimitur separatim et caulibus foliisque. utuntur et radice, temeraria in totum, ut arbitror, medicina. 37 quippe constat etiam foliis constat mentem corrumpi, si plura quam IIII bibant; - - - etiam antiqui in uino, febrim depelli arbitrantes. oleum fit ex semine, ut diximus, quod ipsum auribus infusum temptat mentem, mireque, ut contra uenenum, remedia prodidere iis, qui id bibissent, et ipsum pro remediis, adeo nullo omnia experiendi fine, ut cogant etiam uenena prodesse. [25,18] 38 Linozostis siue parthenium Mercuri inuentum est. ideo apud Graecos Hermupoan multi uocant eam, apud nos omnes Mercurialem. duo eius genera, masculus et femina, quae efficacior, caule et cubitali, interdum ramoso in cacumine, ocimo angustioribus foliis, geniculis - - -, densis alarum cauis multis, semine in geniculis dependente, feminae copioso, mari iuxta genicula stante et rariore ac breui contortoque, feminae soluto et candido. 39 folia maribus nigriora, feminis candidiora; radix superuacua, praetenuis. nascuntur in campestribus cultis. mirum est quod de utroque eorum genere proditur: ut mares gignantur, hunc facere, ut feminae, illam; hoc contingere, si a conceptu protinus bibatur sucus in passo edanturue folia decocta ex oleo et sale, uel cruda ex aceto. quidam decocunt eam in nouo fictili cum heliotropio et II uel III spicis, donec cogatur. 40 decoctum dari iubent et herbam ipsam in cibo altero die purgationis mulieribus per triduum, quarto die a balineo coire eas. Hippocrates miris laudibus in mulierum usum praedicauit has, at hunc modum medicorum nemo nouit. ille eas uoluae cum melle uel rosaceo uel irino uel lilino admouit, item ad ciendos menses secundasque. idem praestare potu fotuque dixit. instillauit auribus olidis sucum, inunxit cum uino uetere aluo. 41 folia inposuit epiphoris; stranguriae et uesicis decoctum eius dedit cum murra et ture. aluo quidem soluendae uel in febri decoquitur quantum manus capiat in II sextariis aquae ad dimidias; bibitur sale et melle admixto nec non cum ungula suis aut gallinaceo decocta salubrius. purgationis causa putauere aliqui utramque dandam siue cum malua decoctam. thoracem purgant, bilem detrahunt, sed stomachum laedunt. reliquos usus dicemus suis locis. [25,19] 42 Inuenisse et Achilles discipulus Chironis qua uolneribus mederetur — quae ob id Achilleos uocatur — ac sanasse Telephum dicitur. alii primum aeruginem inuenisse utilissimam emplastris — ideoque pingitur ex cuspide decutiens eam gladio in uolnus Telephi —, alii utroque usum medicamento uolunt. aliqui et hanc panacem Heracliam, alii sideriten et apud nos milifoliam uocant, cubitali scapo, ramosam, minutioribus quam feniculi foliis uestitam ab imo. 43 alii fatentur quidem illam uulneribus utilem, sed ueram Achilleon esse scapo caeruleo pedali, sine ramis, ex omni parte singulis foliis rotundis eleganter uestitam; alii quadrato caule, capitulis marruuii, foliis quercus; hac etiam praecisos neruos glutinari. faciunt alii et sideritim in maceriis nascentem, cum teratur, foedi odoris; 44 etiamnum aliam similem huic, sed candidioribus foliis et pinguioribus, teneriorem cauliculis, in uineis nascentem, aliqui uero binum cubitorum, ramulis exulibus, triangulis, folio felicis pediculo longo, betae semine, omnes uolneribus praecipuas. nostri eam, quae est latissimo folio, scopas regias uocant. medetur anginis suum. [25,20] 45 Inuenit et Teucer eadem aetate Teucrion, quam quidam hemionion uocant, spargentem iuncos tenues, folia parua, asperis locis, austero sapore. numquam florem neque semen git. medetur lienibus, constatque sic inuentam: cum exta super eam proiecta essent, adhaesisse lieni eumque exinanisse. 46 ob id a quibusdam splenion uocatur. narrant sues, qui radicem eius edint, sine splene inueniri. quidam ramis hysopi surculosam, folio fabae, eodem nomine appellant et colligi, cum floreat, iubent — adeo florere non dubitant — maximeque ex Ciliciis et Pisidiae montibus laudant. [25,21] 47 Melampodis fama diuinationis artibus nota est. ab hoc appellatur unum hellebori genus Melampodion. aliqui pastorem eodem nomine inuenisse tradunt, capras purgari pasto illo animaduertentem, datoque lacte earum sanasse Proetidas furentes . . . . . quam ob rem de omnibus eius generibus dici simul conuenit. 48 Prima duo sunt, candidum ac nigrum. hoc radicibus tantum intellegi tradunt plerique, alii et folia nigri platano similia, sed minora nigrioraque et pluribus diuisuris scissa, albi betae incipientis, haec quoque nigriora et canalium dorso rubescentia, utraque caule palmi, ferulaceo, bulborum tunicis conuoluto, radice fimbriata ceparum modo, nigro equi, boues, sues necantur, itaque cauent id, cum candido uescantur. tempestiuum esse tradunt messibus. 49 plurimum autem nascitur in Oete monte et optimum, uno eius loco circa Pyram. nigrum ubique prouenit, sed melius in Helicone, qui mons et aliis laudatur herbis. candidum probatur secundum Oetaeum Ponticum, tertio loco Eleaticum, quod in uitibus nasci ferunt, quarto Parnasium, quod adulteratur Aetolico ex uicino. nigrum ex his Melampodium uocant, quo et domus suffiunt purgantque, spargentes et pecora, cum precatione sollemni. 50 hoc et religiosius colligitur, primum enim gladio circumscribitur, dein qui succisurus est ortum spectat et precatur, ut id liceat sibi concedentibus diis facere obseruatque aquilae uolatus; fere enim secantibus interest, et, si prope aduolauit, moriturum illo anno qui succidat augurium est. nec album facile colligitur, caput adgrauans maxime, nisi praesumatur alium et subinde uinum sorbeatur celeriterque fodiatur. 51 nigrum alii encymon uocant, alii polyrrhizon. purgat per inferna, candidum autem uomitione causasque morborum extrahit, quondam terribile, postea tam promiscuum, ut plerique studiorum gratia, ad peruidenda acrius quae commentabantur, saepius sumptitauerint. Carneaden responsurum Zenonis libris - - -. 52 Drusumque apud nos, tribunorum popularium clarissimum, cui ante omnis plebs adstans plausit, optimates uero bellum Marsicum inputauere, constat hoc medicamento liberatum comitiali morbo in Anticyra insula. ibi enim tutissime sumitur, quoniam, ut diximus, sesamoides admiscent. Italia ueratrum uocat. Farina eorum per se et mixta radiculae, qua lanas diximus lauari, sternumentum facit, amboque somnum. 53 leguntur autem tenuissimae radices breuesque ac uelut decurtatae et imae. nam summa, quae est crassissima, cepis similis, canibus tantum datur purgationis causa. antiqui radicem cortice quam carnosissimo seligebant, quo tenuior eximeretur medulla; hanc umidis spongeis operatam turgescentemque acu in longitudinem findebant, dein fila in umbra siccabant his utentes. nunc ramulos ipsos ab radice quam crassissimi corticis ita dant. optimum quod acre gustu feruensque in frangendo puluerem emittit. durare uim XXX annis ferunt. [25,22] 54 Nigrum medetur paralyticis, insanientibus, hydropicis, dum citra febrim, podagris ueteribus, articulariis morbis. trahit ex aluo bilem, pituitas, aquas. datur ad leniter molliendam aluum plurimum drachma una, modice IIII obolis. miscuere aliqui et scamonium, sed tutius salem. in dulcibus datum copiosius periculum infert. 55 oculorum caliginem fotu discutit; ob id quidam et inunxere trito. strumas, suppurata, duritias concoquit et purgat, item fistulas tertio die exemptum. uerrucas tollit cum squama aeris et sandaraca. hydropicorum uentri inponitur cum farina hordeacia et uino. pecorum et iumentorum pituitas sanat surculo per aurem traiecto et postero die eadem hora exempto, scabiem quadripedum cum ture, cera ac pice uel cum pisselaeo. [25,23] 56 Album optimum, quod celerrime mouet sternumenta, sed multum terribilius nigro, praecipue si quis apparatum poturorum apud antiquos legat contra horrores, strangulatus, intempestiuas somni uires, singultus infinitos aut sternumenta, stomachi dissolutiones, tardiores uomitus aut longiores, exiguos aut nimios. quippe alia dare soliti, quae concitarent uomitiones, ipsumque helleborum extrahere medicamentis aut clysteribus, saepius etiam sanguine uenis emisso. 57 iam uero et cum prospere cedat, terribilius uarii coloribus uomitionum et post uomitiones obseruatione alui, balinearum dispensatione, totius corporis cura, antecedente omnia haec magno terrore famae, namque tradunt absumi carnes, si coquatur una. sed antiquorum uitium erat quod propter hos metus parcius dabant, cum celerius erumpat, quo largius sumitur. 58 Themison binas, non amplius, drachmas datauit; sequentes et quaternas dedere claro Herophili praeconio, qui helleborum fortissimi ducis similitudini aequabat; concitatis enim intus omnibus ipsum in primis exire. praeterea mirum inuentum est, quod incisum forficulis, ut diximus, cribrant: cortex remanet, hoc inaniunt; medulla cadit, haec in nimia purgatione data uomitiones sistit. [25,24] 59 Cauendum est felici quoque cura, ne nubilo die detur, inpetibiles quippe cruciatus existunt. nam aestate potius quam hieme dandum non est in dubio. corpus VII diebus ante praeparandum cibis acribus, abstinentia uini, quarto et tertio die uomitionibus, pridie cenae abstinentia. album et in dulci datur, aptissime uero in lente aut pulte. nuper inuenere dissectis raphanis inserere helleborum rursusque conprimere raphanos, ut transeat uis, atque lenimento date. reddi post IIII fere horas incipit; totum opus septenis peragitur horis. 60 medetur ita morbis comitialibus, ut diximus, uertigini, melancholicis, insanientibus, lymphatis, elephantiasi albae, lepris, tetano, tremulis, podagricis, hydropicis incipientibusque tympanicis, stomachicis, spasticis cynicis, ischiadicis, quartanis, quae aliter non desinant, tussi ueteri, inflationibus, torminibus redeuntibus. [25,25] 61 Vetant dari senibus, pueris, item mollis ac feminei corporis animiue, exilibus aut teneris, et feminis minus quam uiris, item timidis aut si exulcerata sint praecordea uel tumeant, minime sanguinem excreantibus causariisue latere. faucibus medl extra corpori inpositum, eruptionibus pituitae cum axungia salsa inlitum, item suppurationi ueteri. mures polentae admixtum necat. Galli sagittas in uenatu hellebore tingunt circumcisoque uulnere teneriorem sentiri carnem adfirmant. muscae quoque necantur albo trito et cum lacte sparso. eodem et phthiriasis emendatur. [25,26] 62 Ipsi Mithridati Crateuas adscripsit unam, Mithridatiam uocatam. huic folia II a radice, acantho simile, caulis inter utraque sustinens roseum florem. [25,27] 63 alterum Lenaeus, scordotim siue scordion, ipsius manu adscriptam, magnitudine cubitali, quadriangulo caule, ramosam, querna similitudine foliis lanuginosis. reperitur in Ponto campis pinguibus umidisque, gustus amari. est et alterius generis, latioribus foliis, mentastro similis, plurimosque utraque ad usus per se et inter alia in antidotis. [25,28] 64 Polemoniam alii Philetaeriam a certamine regum inuentionis appellant, Cappadoces autem chiliodynamiam, radice crassa, exilibus ramis, quibus in suumis corymbi dependent nigro semine, cetero rutae similis, nascitur in montosis. [25,29] 65 Eupatoria quoque regiam auctoritatem habet, caulis lignosi, nigricantis, hirsuti, cubitalis et aliquando amplioris, foliis per interualla quinquefolii aut cannabis, per extremitates incisis quinquepertito, nigris et ipsis plumosisque, radice superuacua. semen dysintericis in uino potum auxiliatur unice. [25,30] 66 Centaurio curatus dicitur Chiron, cum Herculis excepti hospitio pertractanti arma sagitta excidisset in pedem, quare aliqui Chironion uocant. folium sunt lata et oblonga, serrato ambitu, densi ab radice caules ternum cubitorum, geniculati — in his capita ceu papauerum —, radix uasta, rubescens, tenera fragilisque, ad bina cubita, madida suco, amara cum quadam dulcedine. 67 nascitur in collibus pingui solo, laudatissima in Arcadia, Elide, Messenia, Pholoe, Lycaeo, et in Apibus uero plurimisque aliis locis. in Lycia quidem et ex ea Lycium faciunt. uis in uulneribus tanta est, ut cohaerescere etiam carnes tradant, si coquatur simul. in usu radix, tantum II drachmis bibenda quibus dicetur, si febris sit, in aqua trita, ceteris in uino. medetur et febrium morbis decoctae sucus. [25,31] 68 Est alterum centaurium cognomine lepton, minutis foliis, quod aliqui libadion uocant, quoniam secundum fontes nascitur, origano simile, angustioribus et longioribus foliis, anguloso caule, palmum alto, fruticosum, flore lychnidis, radice tenui et superuacua, suco efficax. ipsa herba autumno legitur, sucus e fronde. quidam caules concisos madefaciunt diebus XVIII atque ita exprimunt. hoc centaurium nostri fel terrae uocant propter amaritudinem summam, Galli exacum, quoniam omnia mala medicamenta potum e corpore exigat per aluum. [25,32] 69 Tertia est centauris cognomine triorchis. qui eam secat, rarum est ut non uulneret sese. haec sucum sanguineum emittit. Theophrastus defendi eam inpugnarique colligentes tradit a triorche accipitrum genere, unde et nomen accepit. inperiti confundunt haec omnia et primo generi adsignant. [25,33] 70 Clymenus a rege herba appellata est, hederae foliis, ramosa, caule inani articulis praecincta, odore graui et semine hederae, siluestribus et montuosis nascens. quibus morbis pota medeatur, dicemus, sed hic indicandum est, dum medeatur, sterilitatem pota etiam uiris fieri. Graeci plantagini similem esse dixerunt, caule quadrato, folliculis cum semine inter se inplexis ueluti polyporum cirris. et sucus autem in usu, ui summa in refrigerando. [25,34] 71 Gentianam inuenit Gentius rex Illyriorum, ubique nascentem, Ilyrico tamen praestantissimum, folio fraxini, sed magnitudine lactucae, caule tenero, pollicis crassitudine, cauo et inani, ex interuallis foliato, III aliquando cubitorum, radice lenta, subnigra, sine odore, quosis montibus subalpinis plurima. usus in radice et suco. radicis natura est excalfactoria, sed praegnantibus non bibenda. [25,35] 72 Inuenit et Lysimachus quae ab eo nomen retinet, celebrata Erasistrato. folia habet salicis uiridia, florem purpureum, fruticosa ramulis erectis, odore acri. gignitur in aquosis. uis eius tanta est, ut iumentis discordantibus iugo inposita asperitatem cohibeat. [25,36] 73 Mulieres quoque hanc gloriam adfectauere, in quibus Artemisia uxor Mausoli adoptata herba, quae antea parthenis uocabatur. sunt qui ab Artemide Ilithyia cognominatam putent, quoniam priuatim medeatur feminarum malis. est autem absinthii modo fruticosa, maioribus foliis pinguibusque. 74 ipsius duo genera: altior latioribus foliis, altera tenera tenuioribus et non nisi in maritimis nascens. sunt qui in mediterraneis eodem nomine appellent, simplici caule, minimis foliis, floris copiosi, erumpentis cum uua maturescit, odore non iniucundo. quam quidam botryn, alii ambrosiam uocant, talis in Cappadocia nascitur. [25,37] 75 Nymphaea nata traditur nympha zelotypia erga Herculem mortua — quare Heracleon uocant aliqui, alii rhopalon a radice clauae simili —, ideoque eos, qui biberint eam XII diebus, coitu genituraque priuari. laudatissima in Orchomenia et Marathone. Boeoti mallon uocant et semen edunt. 76 nascitur in aquosis, foliis magnis in summa aqua et aliis ex radice, flore lilio simili et, cum defloruit, capite papaueris, leui caule. secatur autumno radix nigra, in sole siccatur. aduersatur ita lieni. est et alia nymphaea in Thessalia, amne Penio, radice alba, capite luteo, rosae magnitudine. [25,38] 77 Inuenit et patrum nostrorum aetate rex Iuba quam appellauit Euphorbeam medici sui nomine. frater is fuit Musae, a quo diuum Augustum conseruatum indicauimus. iidem fratres instituere a balineis frigida multa corpora adstringere; antea non erat mos nisi calida tantum lauari, sicut apud Homerum etiam inuenimus. 78 sed Iubae uolumen quoque extat de ea herba et clarum praeconium. inuenit eam in monte Atlante, specie thyrsi, foliis acanthinis. uis tanta est, ut e longinquo sucus excipiatur incisa conto; subitur excipulis uentriculo haedino. umor lactis uidetur defluens; siccatus cum coiit, turis effigiem habet. qui colligunt, clarius uident. contra serpentes medetur quacumque parte percussa uertice inciso et medicamento addito ibi. 79 Gaetuli, qui legunt, taedio lacte adum non est, fastidiendum odorem habet. multum infra hunc sucum est qui in Gallia fit ex herba chamelaea, granum cocci ferente. fractus hammoniaco similis est, etiam leui gustu os accensum diu detinens et magis ex uero, donec fauces quoque siccet. [25,39] 80 Celebrauit et Themiso medicus uulgarem herbam plantaginem tamquam inuentor uolumine de ea edito. duo eius genera: minor angustioribus foliis et nigrioribus linguae pecorum similis, caule anguloso in terram inclinato, in pratis nascens; altera maior, foliis laterum modo inclusa, quae quia septena sunt, quidam eam heptapleuron uocauere. huius et caulis cubitalis est. et ipsa in umidis nascitur, multo efficacior. mira uis in siccando densandoque corpore, cauterii uicem optinens. nulla res aeque sistit fluctiones, qua Graeci rheumatismos uocant. [25,40] 81 Iungitur huic buglossos, boum linguae similis, cui praecipuum, quod in uinum deiecta animi uoluptates auget et uocatur euphrosynum. [25,41] iungitur et cynoglossos caninam linguam imitata, topiariis operibus gratissima. aiunt quae III thyrsos seminis emittat, eius radicem potam ex aqua ad tertianas prodesse, quae IIII, ad quartanas. — Est et alis similis ei, quae fert lappas minutas. eius radix pota ex aqua ranis et serpentibus aduersatur. [25,42] 82 Est et buphthalmus similis boum oculis, folio feniculi, circa oppida nascens, fruticosa caulibus, qui et manduntur decocti. quidam chalcan uocant. haec cum cera steatomata discutit. [25,43] Inuenere herbas et uniuersae gentes, Scythia primam eam, quae Scythice uocatur circa Maeotim nascens, praedulcem alias utilissimamque ad ea, quae asthmata uocant. magna et ea commendatio, quod in ore eam habentes sitim famemque non sentiunt. [25,44] 83 Idem praestat quadripes eosdem hippace, distincta, quod in equis quoque eundem effectum habeat, traduntque his duabus herbis Scythas etiam in duodenos dies durare in fame sitique. [25,45] Ischaemonem Thracia inuenit, qua ferunt sanguinem sisti non aperta modo uena, sed etiam praecisa. serpit in terra, milio similis, foliis asperis et lanuginosis. farcitur in nares, quae in Italia nascitur, et ciet sanguinem, eadem adalligata sistit. [25,46] 84 Vettones in Hispania eam, quae Vettonica dicitur in Gallia, in Italia autem serratula, a Graecis cestros aut psychrotrophon, ante cunctas laudatissima. exit anguloso caule cubitorum II, a radice spargens folia fere lapathi, serrata, semine purpureo. folia siccantur in farinam plurimos ad usus. fit uinum ex ea et acetum stomacho et claritati oculorum, tantumque gloriae habet, ut domus, in qua sata sit, tuta existimetur a piaculis omnibus. [25,47] 85 In eadem Hispania inuenta est Cantabrica per diui Augusti tempora a Cantabris reperta. nascitur ubique caule iunceo, pedali, in quo sunt flosculi oblongi ueluti calathi, in his semen perquam minutum. nec alias defuere Hispaniae herbis exquirendis, ut in quibus etiam nunc hodie in more sit laetiore conuictu potionem e centum herbis mulso additis credere saluberrimam suauissimamque. nec quisquam genera earum iam nouit aut multitudinem, numerus tamen constat in nomine. [25,48] 86 Nostra aetas meminit herbam in Marsis repertam. nascitur et in Aequicolis circa uicum Neruesiae; uocatur consiligo. prodest, ut demonstrabimus suo loco, deploratis in phthisi. [25,49] 87 Inuenit nuper et Seruilius Democrates e primis medentium quam appellauit Hiberida, quamquam ficto nomini inuentione eius adsignata carmine. nascitur maxime circa uetera monumenta parietinasque et inculta itinerum; floret semper, folio nasturci, caule cubitali, semine uix ut aspici possit. radici odor nasturci. usus aestate efficacior et recenti tantum; tunditur difficulter. 88 coxendicibus et articulis omnibus cum axungia modica utilissima, uiris plurimum quaternis horis, feminis minus dimidio adalligata, ut deinde in balineis descendatur in calidam et postea oleo ac uino perunguatur corpus, diebusque uicenis interpositis idem fiat, si qua admonitio doloris supersit. hoc modo rheumatismos omnes sanat occultos. inponitur non in ipsos inflammatione, sed inminuta. [25,50] 89 Animalia quoque inuenere herbas, in primisque chelidoniam. hac enim hirundines oculis pullorum in nido - - - restituuntque uisum, ut quidam uolunt, etiam erutis oculis. genera eius duo: maior fruticosa, folio pastinacae erraticae ampliore, ipsa altitudine II cubitorum, colos albicans, flos luteus; minori folia hederae rotundiora, minus candida. 90 sucus croci, mordax, semen papaueris. florent aduentu hirundinum, discessu marcescunt. sucus florentibus exprimitur et in areo uase cum melle Attico leniter cinere feruenti decoquitur, singulari remedio contra caligines oculorum. utuntur et per se suco et in collyriis, quae chelidonia appellantur ab ea. [25,51] 91 Inueniunt et canes qua fastidium uincunt eamque in nostro conspectu mandunt, sed ita, ut numquam intellegatur, quae sit; etenim depasta cernitur. notata est haec animalis eius malignitas in alia herba maior. percussus enim a serpente mederi sibi quadam dicitur, sed illam homine spectante non decerpit. [25,52] 92 Simplicius ceruae monstrauere elaphoboscon, de qua diximus, item helxinen a partu dictam, [25,53] ostendere, ut indicauimus, dictamnum uulneratae pastu statim telis decidentibus. non est alibi quam in Creta, ramis praetenue, puleio simile, feruens et acre gustu. foliis tantum utuntur; flos nullus aut semen aut caulis, radix tenuis ac superuacua. et in Creta autem non spatiose nascitur mireque capris expetitur. 93 pro eo est pseudodictamnum multis in terris nascens, folio simile, ramulis minoribus, a quibusdam chondris uocatum. minoris effectus statim intellegitur; dictamnun enim minima potione accendit os. qui legere eas, in ferula aut harundine condunt praeligantque, ne potentia euanescat. sunt qui dicant utramque nasci multifariam, sed deteriores in agris pinguibus, ueram quidem dictamnum non nisi in asperis. 94 est et tertium genus dictamnum uocatum, sed neque facie neque effectu simile, folio sisymbri, ramis maioribus, praecedente persuasione illa, quicquid in Creta nascatur, infinito praestare ceteris eiusdem generis alibi genitis, proxime quod in Parnaso. alioqui herbiferum esse et Pelium montem in Thessalia et Telethrium in Euboea et totam Arcadiam ac Laconicam tradunt, Arcades quidem non medicaminibus uti, sed lacte circa uer, quoniam tum maxime sucis herbae turgeant medicenturque ubera pascuis. bibunt autem uaccinum, quoniam boues omniuori fere sunt in herbis. potentia earum per quadripedes etiamnum duobus claris exemplis manifesta fit. circa Abderam et limitem, qui Diomedis uocatur, equi pasti inflammantur rabie, circa Potnias uero et asini. [25,54] 95 Inter nobilissimas aristolochiae nomen dedisse grauidae uidentur, quoniam esset g-aristeh g-lechousais. nostri malum terrae uocant et quattuor genera eius seruant: unum tuberibus radicis rotundis, foliis inter mluam et hederam, nigrioribus mollioribusque, alterum masculae, radice longa, IIII digitorum longitudine, baculi crassitudine, tertium longissimae, tenuitate uitis nouellae, cuius sit praecipua uis, quae et clematitis uocatur, ab aliis Cretica. 96 omnes colore buxeo, caulibus paruis, flore purpureo. ferunt bacula paruas, ut cappari. ualent radice tantum. est et quae plistolochia uocatur, quarti generis, tenuior quam proxime dicta, densis radicis capillamentis, iunci plenioris crassitudine. 97 hanc quidem polyrrhizon cognominant. odor omnium medicatus, sed oblongae radici tenuiorique gratior; carnosi enim est corticis, unguentis quoque nardinis conueniens. nascuntur pinguibus locis et campestribus. efodere eas messibus tempestiuum; in desquamato terreno seruantur. maxime tamen laudatur Pontica et in quocumque genere ponderosissima quaeque, medicinis aptior rotunda, contra serpentes oblonga, in summa tamen gloria est ea, si modo a conceptu admota uuluis in carne bubula mares figurat, ut traditur. 98 piscatores Campaniae radicem eam, quae rotunda est, uenenum terrae uocant, coramque nobis contusam mixta calce in mare sparsere. aduolant pisces cupiditate mira statimque exanimati fluitant. quae polyrrhizos cognominatur conuulsis, contusis, ex alto praecipitatis radice pota ex aqua utilissima esse traditur, semine pleuriticis et neruis, confirmare, excalfacere, eadem satyrion esse. [25,55] 99 Verum et effectus ususque dicendi sunt ordiendumque malorum omnium pessimo est, serpentium ictu. medentur ergo Britannica herba, panacis omnium generum radix e uino, Chironii et flos et semen potum inlitumue ex uino et oleo, priuatim quae cunila bubula appellatur, Polemonia uel Philetairis radicis drachmis IIII in mero, 100 Teucria, sideritis, scordotis ex uino, priuatim ad angues, pota et inlita siue suco siue folio siue decocto, centaurii maioris radix drachma in uini albi cyathis III, Gentiana praecipue aduersus angues II drachmis cum pipere et ruta in uini cyathis VI, siue uiridis siue sicca. et Lysimachiae odorem fugiunt. 101 datur ex uino percussis chelidonia; morsibus inponitur Vettonica praecipue, cui uis tanta perhibetur, ut inclusae circulo eius serpentes ipsae sese interimant flagellando. datur ad ictus semen eius denarii pondere cum III cyathis uini uel farina drachmis III sextario aquae — farina et inponitur —, Cantabrica, dictamnum, aristolochia radicis drachma in uini hemina, sed saepius bibenda. prodest et inlita ex aceto; similiter plistolochia, quin omnino suspensa supra focum fugat e domibus serpentes; [25,56] 102 argemonia quoque radicis denarii pondere in uini cyathis III poto. plura de ea conuenit dici ceterisque, qua primum nominabuntur, in eo autem genere medendi primum nominari quamque, in quo maxime ualebit. folia habet qualia anemone, diuisa apii modo, caput in cauliculo papaueris siluestris, item radicem, sucum croci colore acrem et acutum. nascitur in aruis. apud nos tria genera eius faciunt et id demum probant, cuius radix tus redoleat. [25,57] 103 Agaricum ut fungus nascitur in arboribus circa Bosporum colore candido; dantur oboli IIII contriti cum binis cyathis aceti mulsi. id, quod in Gallia nascitur, infirmius habetur. praeterea mas spissior amariorque — hic et capitis dolores facit —, femina solutior. initio gustus dulcis mox in amaritudinem transit. [25,58] 104 Echios utriusque generis puleio similis, foliis coronat; datur drachmis II ex uini cyathis IIII. item altera, quae lanugine distinguitur spinosa, cui et capitula uiperae similia sunt; haec ex uino et aceto. quidam echion personatam uocant, cuius folio nullum est latius, grandes lappas ferentem; huius radicem decoctam ex aceto dant potui. — Hyoscyamum contusum cum foliis ex uino datur peculiariter contra aspidas. [25,59] 105 Nulla tamen Romae nobilitatis plus habet quam hiera botane. aliqui aristereon, nostri uerbenacam uocant. haec est quam legatos ferre ad hostes indicauimus; hac Iouis mensa uerritur, domus purgantur lustranturque. genera eius duo: foliosa, quam feminam putant, mas rarioribus foliis. 106 ramuli utriusque plures, tenues, cubitales, angulosi, folia miniora quam quercus angustioraque, diuisuris maioribus, flos glaucus, radix longa, tenuis. nascitur ubique in planis aquosis. quidam non distingunt et unum omnino genus faciunt, quoniam utraque eosdem effectus habeat. utraque sortiuntur Galli et praecinunt responsa, sed Magi utique circa hanc insaniunt: hac perunctos inpetrare quae uelint, febres abigere, amicitias conciliare nullique non morbo mederi. 107 colligi debere circa canis ortum ita, ne luna aut sol conspiciat, fauis ante et melle terrae ad piamentum datis; circumscriptam ferro effodi sinistra manu et in sublime tolli; siccari in umbra separatim folia, caulem, radicem. aiunt, si aqua spargatur triclinium, in qua maduerit, laetiores conuictus fieri. aduersus serpentes conteritur ex uino. [25,60] 108 Est similis uerbasco herba, quae saepe fallit pro ea capta, foliis minus candidis, cauliculis pluribus, flore luteo. haec abiecta blattas in se contrahit ideoque Romae blattaria uocatur. [25,61] Molemonium sucum lacteum emittit conscrescentem cummis modo, umidis locis. datur denarii pondus in uino. [25,62] 109 Quinquefolium nulli ignotum est, cum etiam fraga gignendo commendetur; Graeci pentapetes aut pentaphyllon aut chamaezelon uocant. cum effoditur, rubram habet radicem; haec inarescens nigrescit et angulosa fit. nomen a numero foliorum. et ipsa herba incipit et desinit cum uite. adhibetur et purgandis domibus. [25,63] Aduersus serpentes bibitur et eius radix, quae sparganion uocatur, ex uino albo. [25,64] 110 Dauci genera quattuor fecit Petronius Diodotus, quae persequi nihil attinet, cum sint differentiae duae, probatissimi in Creta, mox in Achaia et ubicumque in siccis nati, feniculi similitudine, candidioribus foliis et minoribus hirsutisque, caule pedali recto, radice suauissimi gustus et odoris. 111 hoc in saxosis nascitur meridianis; reliqua genera ubique nascuntur terrenis collibus limitibusque, nec nisi pingui solo . . . . . foliis coriandri, caule cubitali, capitibus rotundis, saepe pluribus quam ternis, radice lignosa et, cum inaruit, superuacua. semen huius cummino simile, prioris milio, album, acre, odoratum omnibus et feruens. secundum priore uehementius est ideoque parce sumi debet. 112 si iam maxime tertium genus facere libeat, est simile staphylino, quod pastinacam erraticam appellant, semine blongo, radice dulci. omnia haec et hieme et aestate sunt intacta quadripedi nisi post abortus. ex aliis usus seminis, ex Cretico radicis et magis ad serpentes. bibitur e uino drachma una, datur et quadripedibus percussis. [25,65] 113 Therionarca alia quam magica et in nostro orbe nascitur, fruticosa, foliis subuiridibus, flore roseo. serpentes necat. cuicumque admota ferae et haec torporem adfert. [25,66] Persollata, quam nemo ignorat, Graeci arcion uocant, folia habet maiora etiam cucurbitis et hirsutiora nigrioraque et crassiora, radicem albam et grandem. haec ex uino bibitur denariorum II pondere; [25,67] 114 item cyclamini radix contra serpentes omnes. folia habet minora quam hedera nigrioraque et tenuiora, sine angulis, in quibus albicant maculae, caule exiguo, inani, floribus purpureis, radice lata, ut rapum uideri possit, cortice nigro. 115 nascitur in umbrosis. a nostris tuber terrae uocatur, in omnibus serenda domibus, si uerum est, ubi sata sit, nihil nocere mala medicamenta; amuletum uocant. narrant et ebrietatem repraesentari adda in uinum. radix et siccata, scillae modo concisa reponitur; decoquitur eadem ad crassitudinem mellis. suum tamen uenenum ei est, traduntque, si praegnans radicem eam transgrediatur, abortum fieri. [25,68] 116 Est et altera cyclaminos cognomine cissanthemos, geniculatis caulibus superuacuis a priore distans, circa arbores se uoluens, acinis hederae, sed mollibus, flore candido, specioso, radice superuacua. acini tantum in usu, gustu acres et lenti. siccantur in umbra tusique diuiduntur in pastillos. [25,69] Mihi et tertia cyclaminos demonstrata est cognomine chamaecissos, uno omnino folio, radice ramosa, qua pisces necabantur. [25,70] 117 Sed inter prima celebratur peucedanum, laudatissima in Arcadia, mox Samothrace. caulis ei tenuis, longus, feniculo similis, iuxta terram foliosus, radice nigra, crassa, graui odore, sucosa. gignitur in montibus opacis, foditur exitu autumni. placent tenerrimae et altissimae radices. hae conciduntur in quaternos digitos osseis cultellis funduntque sucum in umbra, capite prius et naribus rosaceo perunctis, ne uertigo sentiatur. 118 et alius sucus inuenitur caulibus adhaerens; incisi quoque manant. probatur crassitudine mellea, colore rufo, odore suauiter graui, feruens gustu. hic in usu et radix et decoctum eius plurimis medicamentis, suco tamen efficacissimo, qui resoluitur amaris amygdalis aut ruta contra serpentes bibiturque et ex oleo perunctos tuetur. — [25,71] 119 Ebuli quoque, quam nemo ignorat, fumo fugantur serpentes. [25,72] Priuatim aduersatur scorpionibus polemoniae radix, uel adalligata tantum, item phalangio ac ceteris minoribus uenenatis, scorpionibus aristolochia, agaricum obolis IIII in uini mixti cyathis totidem, uerbenaca et phalangio cum uino aut posca, item quinquefolium, daucum. [25,73] 120 Verbascum Graeci phlomon uocant. genera habet prima duo: album, in quo mas intellegitur, alterum nigrum, in quo femina. tertium genus non nisi in siluis inuenitur. sunt folia brassicae latiora, pilosa, caulis erectus, cubitali amplior. semen nigrum inutile, radix una, crassitudine digiti. nascuntur in campestribus. siluestri folia elelisphaci, alta, ramis lignosis. [25,74] 121 sunt et phlomides duae hirsutae, rotundis foliis, humiles. tertia lychnitis uocatur, ab aliis thryallis, foliis ternis aut cum plurimum quaternis, crassis pinguibusque, ad lucernarum lumina aptis. aiunt in foliis eius, quam feminam diximus, ficus omnino non putrescere. distingui genera haec paene superuacuum est, cum sint omnia eiusdem effectus. contra scorpiones bibitur radix cum ruta ex aqua, magna amaritudine, sed effectu pari. [25,75] 122 Thelyphonon herba ab aliis scorpion uocatur propter similitudinem radicis. cuius tactu moriuntur scorpiones; itaque contra eorum ictus bibitur. scorpionem mortuum si quis helleboro candido linat, reuiuiscere aiunt. thelyphonon omnem quadripedem necat inposita uerendis radice, folio quidem intra eundem diem. quod est simile cyclamino, ipsa geniculata. nascitur in opacis. — Scorpionibus aduersatur et Vettonicae sucus ac plantaginis. [25,76] 123 Sunt et ranis uenena, rubetis maxime, uidimusque Psyllos in certamen e patinis candefactis admittentes, ociore etiam quam aspidum pernicie. auxiliatur phrynion in uino pota. aliqui neurada appellant, alii poterion, floribus paruis, radicibus multis, neruosis, bene olentibus. [25,77] 124 item alcima, quam alii damasinon, alii lyron appellant. folia erant plantaginis, nisi angustiora essent et magis laciniosa conuexaque in terram, alias etiam uenosa similiter, caule simplici, tenui, cubitali, capite thyrsi, radicibus densis, tenuibus ut ueratri nigri, acribus, odoratis, pinguibus. nascitur in aquosis. 125 alterum genus eiusdem in siluis, nigrius, maioribus foliis. in usu radices utriusque aduersus ranas et lepores marinos drachmae pondere in uini potu. lepri marino aduersatur et cyclaminos. ueneni uim canis quoque rabidi morsus habent, contra quos erit cynorrhodum, de quo diximus; plantago et ad omnes bestiarum morsus pota atque inlita, Vettonica ex mero uetere. [25,78] 126 Peristereos uocatur caule alto, foliato, cacumine in alios caules se spargens, columbis admodum familiaris, unde et nomen. hanc habentes negant latrari a canibus. [25,79] 127 Proxima ab his malis uenena sunt, quae sibimet ipsi homines excogitant. contra haec omnia magicasque artes erit primum illud Homericum moly, dein Mithridatia ac scordotis. et centaurium potu omnia mala medicamenta exigit per aluum, Vettonicae semen in mulso aut passo uel farina drachma in uini ueteris cyathis IIII; uomere cogendi atque iterum bibere. 128 iis, qui cotidie gustent eam, nulla nocitura mala medicamenta tradunt. poto ueneno aristolochia subuenit eadem mensura qua contra serpentes, quinquefolii sucus, agaricum, postquam uomuerint, denarii pondere ex aquae mulsae cyathis III. [25,80] 129 Antirrinum uocatur siue anarrinon lychnis agria, simile lino, radice nulla, flore hyacinthi, semine uituli narium. et hoc perunctos uenustiores fieri nec ullo malo medicamento laedi posse uel si quis in bracchiali habeat, arbitrantur Magi. [25,81] 130 similiter ea, quam eupliam uocant, traduntque ea perunctos commendatioris esse famae. Artemisiam quoque secum habentibus negant nocere mala medicamenta aut bestiam ullam, ne solem quidem; bibitur et haec ex uino. — Aduersus opium alcima priuatim potens traditur, pota ut aduersus ranas. [25,82] 131 Pericarpum bulbi genus est. duae eius species: cortice rubro, alterum nigro, papaueri simile, sed uis maior quam priori, utrique autem in excalfaciendo. ideo contra cicutam datur, contra quam et tus et panaces, Chironium praecipue; hoc et contra fungos. [25,83] 132 Verum et generatim membratimque singulis corporum morbis remedia subtexemus orsi a capite. Alopecias emendat nymhaeae Heracliae radix, siue una - - - trita inlinantur. polythrix distat a callitriche, quod iuncos albos habet et folia plura maioraque, frutice quoque maior est. defluentem capillum confirmant et densant. [25,84] 133 item lingulaca, circa fontes nascens, cuius radix {admixta} combusta teritur cum adipe suis nigrae; id quoque excipitur, ut eius suis, quis numquam pepererit; sol deinde plurimum confert inlitae. similis usus est cyclamini radicis. — Porriginem ueratri radix tollit in oleo decocta uel in aqua. — 134 Capitis dolori medetur panacis omnium generum radix in oleo contrita, aristolochia, hiberis adalligata hora uel diutius, si pati possit, comitante balinei usu. medetur et daucum. purgat autem cyclaminos cum melle in nares adda et ulcera capitis sanat inlita. medetur et peristereos. [25,85] 135 Cacalia siue leontice uocatur, semen margaritis minutis simile, dependens inter folia grandia, in montibus fere. huius grana XV in oleo macerantur, atque ita aduerso capillo caput inungitur. [25,86] Fit et ex callitriche sternumentum. folia sunt lenticulae, caules iunci tenuissimi, radice minima. nascitur opacis et umidis, gustatu feruens. [25,87] 136 Hysopum in oleo contritum phthiriasi resistit et prurigini in capite. est autem optimum Cilicum e Tauro monte, dein Pamphylium ac Zmyrnaeum. stomacho contrarium, purgat cum fico sumptum per inferna, cum melle uomitionibus. putant et serpentium ictibus aduersari, tritum cum melle et sale et cumino. [25,88] 137 Lonchitis non, ut plerique existimauerunt, eadem est quae xiphion aut phasganion, quamquam cuspidi similis semine; habet enim folia porri, rubentia ad radicem et plura quam in caule, capitula personis comicis similia, paruam exserentibus linguam, radicibus praelongis. nascitur in sitientibus, [25,89] 138 e diuerso xiphion et phasganion in umidis. cum primum exit, gladii praebet speciem, caule II cubitorum, radice ad nucis abellanae figuram fimbriata, quam effodi ante messes oportet, siccari in umbra. superior pars eius cum ture trita, aequo pondere admixto uino, ossa fracta capite extrahit aut quicquid in corpore suppuret uel si calcata sint ossa serpentis; eadem contra uenena efficax. 139 Caput and dolore ueratro in oleo uel rosaceo decocto tritoque ungui conuenit, peucedano ex oleo uel rosaceo et aceto. tepidum hoc prodest et doloribus, qui plerumque ex dimidia parte capitis sentiuntur, et uertigini. perungunt et radice eius sudoris causa eliciendi, quoniam caustica uis ei est. [25,90] 140 Psyllion alii cynoides, alii crystallion, alii Sicelicon, alii cynomyiam appellant, radice tenui, superuacua, sarmentosum, fabae granis in cacuminibus, foliis canino capiti non dissimilibus, semine autem pulici, unde et nomen. hoc in bacis, ipsa herba in uineis inuenitur. uis ad refrigerandum et discutiendum ingens. semen in usu. fronti inponitur in dolore et temporibus ex aceto et rosaceo aut posca; ad cetera inlinitur. 141 acetabuli mensura sextarium aquae densat ac contrahit; tunc terere oportet et crassitudinem inlinere cuicumque dolori et collectioni inflammationique. — Vulneribus capitis medetur aristolochia, fracta extrahens ossa et in alia quidem parte corporis, sed maxime capite; similiter plistolochia. — Thryselinum est non dissimile apio; huius radix commanducata purgat capitis pituitas. [25,91] 142 Oculorum aciem centaurio maiore putant adiuuari, si adda aqua foueantur, suco uero minoris cum melle culices, nubeculas, obscuritates discuti, cicatrices extenuari, albugines quidem etiam iumentorum sideritide. nam chelidonia supra dictis omnibus mire medetur. panacis radicem cum polenta epiphoris inponunt. hyoscyami semen et bibunt obolo, tantundem meconii adicientes uinumque, ad epiphoras inhibendas. inungunt et Gentianae suco, quem collyriis quoque acrioribus pro meconio miscent. 143 facit claritatem et Euphorbeum inunctis. instillatur plantaginis sucus lippitudini. caligines aristolochia discutit, Hiberis adalligata capiti, quinquefolium. epiphoras et si qua in oculis uitia sunt emendat uerbascum. epiphoris inponitur peristereos ex rosaceo uel aceto. ad hypochysis et caliginem cyclamini pastillos diluunt, peucedani sucum ut diximus, ad claritatem et caligines cum meconio et rosace. psyllium inlitum fronti epiphoras suspendit. [25,92] 144 Anagallida aliqui acoron uocant. duo genera eius: mas flore phoeniceo, femina caeruleo, non altiores palmo, frutice tenero, foliis pusillis, rotundis, in terra iacentibus. nascuntur in hortis et aquosis. prior floret caerulea. utriusque sucus oculorum caliginem discutit cum melle et ex ictu cruorem et argema rubens, magis cum Attico melle inunctis. pupillas dilatat, et ideo hae inunguntur ante quibus paracentesis fit. iumentorum quoque oculis medentur. sucus caput purgat per nares infusus ita, ut deinde uino colluatur. bibitur et contra angues suci drachma in uino. 145 mirum quod feminam pecora uitant aut, si decepta similitudine — flore enim tantum distant — degustauere, statim eam, quae asyla appellatur, in remedium quaerunt. a nostris felis oculus uocatur. praecipiunt aliqui effossuris ante solis ortum, priusquam quicquam aliud loquantur, salutare eam, sublatam exprimere; ita praecipuas esse uires. de Euphorbeae suco satis dictum est. lippitudini, si tumor erit, absinthium cum melle tritum, item cum . . . Vettonicae farina conueniet. [25,93] 146 Aegilopas sanat herba eodem nomine, quae in hordeo nascitur, tritici folio, semine contrito cum farina permixta inpositaque uel suco. exprimitur hic e caule foliisque praegnantibus dempta spica et in trimestri farina digeritur in pastillos. [25,94] 147 Antiqui et mandragora utebantur, postea abdicatus est in hac curatione. epiphoris, quod certum est, medetur et oculorum dolori radix tusa cum rosaceo et uino. nam sucus multis oculorum medicamentis miscetur. mandragoran alii Circaeon uocant. duo eius genera: candidus qui et mas, niger qui femina existimatur, angustioribus quam lactucae foliis, hirsutis et caulibus, radicibus binis ternisue rufulis, intus albis, carnosis tenerisque, paene cubitalibus. 148 ferunt mala abellanarum nucum magnitudine et in iis semen ceu pirorum. hoc albo alii arsena, alii morion, alii hippophlomon uocant. huius folia alba, alterius foliis latiora, ut lapathi satiuae. effossuri cauent contrarium uentum et III circulis ante gladio circumscribunt, postea fodiunt ad occasum spectantes. sucus fit et e malis et caule deciso cacumine et e radice punctis aperta aut decocta. utilis haec uel surculo; concisa quoque in orbiculos seruatur in uino. 149 sucus non ubique inuenitur, sed, ubi potest, circa uindemias quaeritur. odor grauis ei, ut et radicis et mali, grauior ex albo. mala matura in umbra siccantur. sucus ex iis sole densatur, item radicis tusae uel in uino nigro ad tertias decoctae. folia seruantur in muria efficacius; salsus rore tantum sucus pestis est; sic quoque noxiae uires grauedinem adferunt etiam olfactu. 150 quamquam mala in aliquis terris manduntur, nimio tamen odore obmutescunt ignari, potu quidem largiore etiam moriuntur. uis somnifica pro uiribus bibentium; medio potio cyathi unius. bibitur et contra serpentes et ante sectiones punctionesque, ne sentiantur; ob haec satis est aliquis somnum odore quaesisse. bibitur et pro helleboro II obolis in mulso — efficacius helleborum — ad uomitiones et ad bilem nigram extrahendam. [25,95] 151 Cicuta quoque uenenum est, publica Atheniensium poena inuisa, ad multa tamen usus non omittendi. semen habet noxium; caulis autem et uiridis estur a plerisque et in patinis. leuis hic et geniculatus ut calami, nigricans, altior saepe binis cubitis, in cacuminibus ramosus, folia coriandri teneriora, grauia odoratu, semen aneso crassius, radix concaua, nullius usus. semini et foliis refrigeratoria uis; sic et necat: incipiunt algere ab extremitatibus corporis. 152 remedio est, priusquam ad uitalia perueniat, uini natura excalfactoria. sed in uino pota inremediabilis existit. sucus exprimitur foliis floribusque, tum enim maxime tempestiuus est; melior semine trito expressus et sole densatus in pastillos. necat sanguinem spissando — haec altera uis ei —; ideo sic necatorum maculae in corporibus apparent. 153 ad dissoluenda medicamenta utuntur illo pro aqua. fit ex eo et ad refrigerandum stomachum malagma. praecipuus tamen est ad cohibendas epiphoras aestiuas oculorumque dolores sedandos circumlitus; miscetur collyriis. et alias omnes rheumatismos cohibet. folia quoque tumorem omnem doloremque et epiphoras sedant. 154 Anaxilaus auctor est mammas a uirginitate inlitas semper staturas. quod certum est, lac puerperarum mammis inposita extinguit ueneremque testibus circa pubertatem inlita. remedia, in quibus bibenda censetur, non equidem praeceperim. uis maxima natae Susis Parthorum, mox Laconicae, Creticae, Asiaticae, in Graecia uero Megaricae, deinde Atticae. [25,96] 155 Cremnos agrios gremias tollit oculorum inpositus, tumorem quoque polenta addita. [25,97] Nascitur uulgo molybdaena, id est plumbago, etiam in aruo, folio lapathi, crassa, hispida. hac commanducata si oculus subinde lingatur, plumbum, quod est genus uitii, ex oculo tollitur. [25,98] Capnos trunca, quam pedes gallinacios uocant, nascens in parietinis et saepibus, ramis tenuissimis sparsisque, flore purpureo, uiridis suco caliginem discutit; itaque in medicamenta oculorum additur. [25,99] 156 Similis et nomine et effectu, sed alia est capnos fruticosa, praetenera, foliis coriandri, cineracei coloris, flore purpureo. nascitur in hortis et segetibus hordeaciis. claritatem facit inunctis oculis delacrimationemque ceu fumus, unde nomen. eadem euolsas palpebras renasci prohibet. [25,100] 157 Acoron iridis folia habet, angustiora tantum et longiore pediculo, radices nigras minusque uenosas, cetero et has similes iridis, gustu acres, odore non ingratas, ructu faciles. optumae Daspetiacae e Galatia, mox Creticae, sed plurimae in Colchide iuxta Phasin amnem et ubicumque in aquosis. recentibus uirus maius quam uetustis, Creticae candidiores Ponticis. 158 siccantur, ut iris, in umbra digitalibus frustis. nec non inueniuntur qui oxymyrsinae radicem acoron uocant, ideoque quidam hanc acorion uocare malunt. uis ei ad calfaciendum extenuandumque, efficax contra suffusiones et caligines oculorum, suco eiusdem poto contra serpentes. [25,101] 159 Cotyledon paruula herba est, in cauliculo tenere, pusillo folio pingui, concauo ut coxendices. nascitur in maritimis petrosisque umidis, radice oliuae modo rotunda. oculis medetur suco. est aliud genus eiusdem sordidis foliis, latioribus densioribusque circa radicem uelut oculu cingentibus, asperrimi gustus, longiore caule, sed pergracili. usus ad eadem quae satiui aizoi. [25,102] 160 Duo genera eius: maius in fictilibus uasculis seritur, quod aliqui buphthalmon appellant, alii zoophthalmon, alii stergethron, quia amatoriis conueniat, alii hypogeson, quoniam in subgrundiis fere nascitur; sunt qui ambrosiam potius uocant et qui amerimnon, Italia sedum magnum aut oculum aut digitillum. alterum minusculum, quod erithales uocant, alii trithales, quia ter floreat, alii erysithales, aliqui isoλtes, Italia sedum, sed aeque aizoum utrumquem, quoniam uireat semper. 161 maius et cubiti altitudinem excedit, crassitudine plus quam pollicari. folia in cacumine linguae similia, carnosa, pinguia, larga suco, latitudine pollicari, alia in terram conuexa, alia stantia ita, ut ambitu effigiem imitentur oculi. quod minus est, in muris parietinisque et tegulis nascitur, fruticosum a radice et foliosum usque ad cacumen, foliis angustis, mucronatis, sucosis, palmum alto caule. radix inutilis. [25,103] 162 Huic similis est quam Graeci andrachnen agrian uocant, Italia inlecebram, pusillis latoribus foliis et breuiore cacumine. nascitur in petris et colligitur cibi causa. Omnium harum uis eadem, refrigerare et adstringere. medentur epiphoris folia inposita uel sucus inunctis, purgat enim ulcera oculorum expletque et ad cicatricem perducit, palpebras deglutinat. eaedem capitis doloribus medentur suco uel folio temporibus inlitis, aduersantur phalangiorum ictibus, aconito uero maius aizoum praecipue. a scorpionibus quoque habentem id feriri negant. 163 Medentur et aurium dolori, item sucus hyoscyami modicus, item Achilleae et centaurii minoris et plantaginis, peucedani cum rosaceo et meconio, acori sucus cum rosa — omnis autem strigili calefactus infunditur —, cotyledon etiam purulentis cum medulla ceruina calefacta, ebuli radicis tritae sucus linteo colatus, mox in sole densatus et, cum opus sit, rosaceo dilutus et calefactus. Parotidas uerbenaca, item plantago sanat, item sideritis cum axungia uetere. [25,104] 164 Narium ozaenas emendat aristolochia cum cypero. [25,105] Dentibus remedio sunt panacis radix commanducata, praecipue Chironiae, item sucus collutis, radix hyoscyami et plantaginis radix, aut colluuntur in aceto decoctae suco; et folia esse utile, uel si sanguine gingiuae putrescant; {uel} semen eiusdem apostemata et collectiones gingiuarum sanat. 166 et aristolochia gingiuas dentesque confirmat, uerbenaca cum radice commanducata et decoctae ex uino aut aceto sucus collutus, item quinquefolii radicis decoctae ad tertias in uino aut aceto. prius quam decoquatur, aqua marina aut salsa lauatur; decoctum diu tenendum in ore. quidam cinere quinquefolii fricare malunt. et uerbasci radix decoquitur in uino ad colluendos dentes, et hysopo colluuntur et peucedani suco cum meconio uel radicum anagallidis, magis feminae, suco ab altera nare, quam doleat, infuso. [25,106] 167 Erigeron a nostris uocatur senecio. hanc si ferro circumscriptam effodiat aliquis tangatque ea dentem et alternis ter despuat ac reponat in eundem locum ita, ut uiuat herba, aiunt dentem eum postea non doliturum. herba est trixaginis specie et mollitia, cauliculis subrubicundis. nascitur in tegulis et in muris. nomen hoc Graeci dederunt, quia uere canescit. caput eius numerose diuiditur lanugine, qualis est spinae, inter diuisuras exeunte; quare Callimachus eam acanthida appellauit, alii pappum. 168 nec deinde Graecis de ea constat. alii erucae foliis esse dixerunt, alii roboris — at minora multo —, radice alii superuacua, alii neruis utili, alii poto strangulante. e diuerso quidam regio morbo cum uino dederunt et contra omnia uesicae uitia, item cordis et iocineris. extrahere renibus harenam dixere. 169 ischiadicis drachmam cum oxymelite ab ambulatione propinauere, torminibus quoque et in passo utilissimam, praecordiis etiam cibo ex aceto eam praedicantes serentesque in hortis. nec defuere qui et alterum genus facerent nec quale esset demonstrarent, contra serpentes in aqua bibendam edendamque comitialibus dantes. nos eam Romanis experimentis per usus digeremus. lanugo eius cum croco et exiguo aquae frigidae trita inlinitur epiphoris, tosta cum mica salis strumis. [25,107] 170 Ephemeron folia habet lilii, sed minora, caulem parum, florem caeruleum, semen superuacuum, radicem unam digitali crassitudine, dentibus praecipuam concisam in aceto decoctamque, ut tepido collunatur. et ipsa etiam radix sistit; cauis, exesis inprimitur. chelidoniae radix ex aceto trita continetur ore, erosis ueratrum nigrum inprimitur, mobiles utrolibet decocto in aceto firmantur. [25,108] 171 Labrum Venerium uocant in flumine nascentem. est ei uermiculus, qui circa dentes fricatur aut cauis dentium cera includitur. cauendum ne uulsa herba terram tangat. [25,109] 172 Ranunculum uocamus quam Graeci batrachion. genera eius IIII: unum pinguioribus quam coriandri foliis et ad latitudinem maluae accedentibus, colore liuido, caule alto, gracili et radice alba. nascitur in limitibus umidis et opacis. alterum foliosius, pluribus foliorum incisuris, altius caulibus. tertium minimum est, graui odore, flore aureo. quartum simile huic, flore lacteo. 173 omnibus uis caustica, si cruda folia inponantur, pusulasque ut ignis faciunt. ideo ad lepras et psoras iis utuntur et ad tollenda stigmata, causticisque omnibus miscent. alopeciis inponunt celeriter remouentes. radix in dolore commanducata diutius rumpit dentes; eadem sicca concisa sternumentum est. 174 nostri herbarii strumum eam uocant, quoniam medetur strumis et panis parte in fumo suspensa, in quo scelere et plantagine utuntur. oris ulcera intus sucus plantaginis emendat et folia radicesque commanducatae, uel si rheumatismo laboret os, ulcera faetoremque quinquefolium, ulcera psyllium. [25,110] 175 Conposita quoque contra faetores, uel maxime pudendum uitium, trademus. ergo folia myrti et lentisci pari pondere, gallae Syriacae dimidium pondus simul terere et uino uetusto sparsa mandere matutino ex usu est, uel hederae bacas cum casia et murra pari pondere ex uino. naribus utilissimum est dracontii semen contritum ex melle, etiam si carcinomata in iis sint. suggillata hysopo emendantur, stigmata in facie mandragoras inlitus delet.