[6,0] Liber VI. [6,1] 1 Pontus Euxinus, antea ab inhospitali feritate Axinus appellatus, peculiari inuidia naturae sine ulla fine indulgentis auiditati maris et ipse inter Europam Asiamque funditur. non fuerat satis oceano ambisse terras et partem earum aucta inanitate abstulisse, non inrupisse fractis montibus Calpeque Africae auolsa tanto maiora absorbuisse quam reliquerit spatia, non per Hellespontum Propontida infudisse iterum terris deuoratis: a Bosporo quoque in aliam uastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti lacus Maeotii rapinam suam iungant. 2 inuitis hoc accidisse terris indicio sunt tot angustiae atque tam parua naturae repugnantis interualla, ad Hellespontum DCCCLXXV p., ad Bosporos duos uel bubus meabili transitu — unde nomen ambobus —, etiam quaedam in dissociatione germanitas concors: alitum quippe cantus canumque latratus inuicem audiuntur, uocis etiam humanae commercia, inter duos orbes manente conloquio, nisi cum id ipsum auferunt uenti. 3 mensuram Ponti a Bosporo ad Maeotium lacum quidam fecere |XIIII|·XXXVIII·D, Eratosthenes C minorem. Agrippa a Calchadone ad Phasim |X|, inde Bosporum Cimmerium CCCLX. nos interualla generatim ponimus conperta in aeuo nostro, quando etiam in ipso ore Cimmerio pugnatum est. 4 Ergo a faucibus Bospori est amnis Rebas, quem aliqui Rhesum dixerunt. dein Syris, portus Calpas, Sangaris fluuius ex inclutis. oritur in Phrygia, accipit uastos amnes, inter quos Tembrogium et Gallum, idem Sagiarius plerisque dictus, Coralius, a quo incipiunt Mariandyni, sinus oppidumque Heraclea, Lyco flumini adpositum — abest a Ponti ore CC —, portus Acone, ueneno aconito dirus, specus Acherusia, flumina Paedopides, Callichorum, Sonautes, oppidum Tium, ab Heraclea XXXVIII p., fluuius Billis. [6,2] 5 ultra quem gens Paphlagonia, quam Pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia, oppidum Mastya Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos adicit Nepos Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum Venetos credi debere putat, Sesamon oppidum, quod nunc Amastris, mons Cytorus, a Tio LXIII p., oppida Cimolis, Stephane, amnis Parthenius. 6 promunturium Carambis uasto excursu abest a Ponti ostio CCCXXV aut, ut aliis placuit, CCCL, tantundem a Cimmerio aut, ut aliqui maluere, CCCXII·D. fuit et oppidum eodem nomine et aliud inde Armine, nunc est colonia Sinope, a Cytoro CLXIIII, flumen Varecum, gens Cappadocum, oppidum Caturia Gazelum, amnis Halys, a radicibus Tauri per Cataoniam Cappadociamque decurrens, 7 oppida Gangre, Carusa, Amisum liberum, a Sinope CXXX, eiusdemque nominis sinus tanti recessus, ut Asiam paene insulam faciat, CC haut amplius per continentem ad Issicum Ciliciae sinum. quo in omni tractu proditur tres tantum gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Aeolicam, ceteras barbarorum esse. Amiso iunctum fuit oppidum Eupatoria, a Mithridate conditum; uicto eo utrumque Pompeiopolis appellatum est. [6,3] 8 Cappadocia intus habet coloniam Claudi Caesaris Archelaidem, quam praefluit amnis Halys, oppida Comana, quod Salius, Neocaesaream, quod Lycus, Amasiam, quod Iris, in regione hoc Gazacena, in Colopene uero Sebastiam et Sebastopolim — haec parua, sed paria supra dictis —, reliqua sui parte Melitam, a Samiramide conditam haud procul Euphrate, Diocaesaream, Tyana, Castabala, Magnopolim, Zelam et sub monte Argaeo Mazacum, quae nunc Caesarea nominatur. 9 Cappadociae pars praetenta Armeniae Maiori Melitene uocatur Commagenis, Cataonia, Phrygiae Garsauritis, Sargaurasana, Cammaneni, Galatiae Morimene, ubi disterminat eas Cappadox amnis, a quo nomen traxere antea Leucosyri dicti. a Neocaesarea supra dicta Minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. est et Coeranus intus clarus, in ora autem ab Amiso oppidum et flumen Chaldisia, Lycastum, a quo Themiscyrena regio, 10 Iris flumen deferens Lycum. ciuitas Ziela intus, nobilis clade Triarii et uictoria C. Caesaris. in ora amnis Thermodon, ortus ad castellum quod uocant Phanorian, praeterque radices Amazoni montis lapsus. fuit oppidum eodem nomine et alia quinque, Amazonium, Themiscyra, Sotira, Amasia, Comana, nunc Matium. [6,4] 11 gentes Genetarum, Chalybum, oppidum Cotyorum, gentes Tibareni, Mossyni notis signantes corpora, gens Macrocephali, oppidum Cerasus, portus Cordule, gentes Bechires, Buxeri, flumen Melas, gens Machorones, Sideni flumenque Sidenum, quo alluitur oppidum Polemonium, ab Amiso CXX. inde flumina Iasonium, Melanthium et ab Amiso LXXX Pharnacea oppidum, Tripolis castellum et fluuius, item Philocalia et sine fluuio Liuiopolis, et a Pharnacea C Trapezus liberum, monte uasto clausum. 12 ultra quod gens Armenochalybes et Maior Armenia, XXX p. distans. in ora ante Trapezunta flumen est Pyxites, ultra uero gens Sannorum Heniochorum, flumen Absarrum cum castello cognomine in faucibus, a Trapezunte CXL. eius loci a tergo montium Hiberia est, in ora uero Heniochi, Ampreutae, Lazi, flumina Acampseon, Isis, Nogrus, Bathys, gentes Colchorum, oppidum Matium, flumen Heracleum et promunturium eodem nomine clarissimusque Ponti Phasis. 13 oritur in Moschis, nauigatur quamlibet magnis nauigiis XXXVIII·D p., inde minoribus longo spatio, pontibus CXX peruius. oppida in ripis habuit conplura, celeberrima Tyndarida, Circaeum, Cygnum et in faucibus Phasim. maxime autem inclaruit Aea, XV p. a mari, ubi Hippos et Cyaneos uasti amnes e diuerso in eum confluunt; nunc habet Surium tantum, et ipsum ab amne influente ibi cognominatum usque quo magnarum nauium capacem esse diximus. et alios accipit fluuios magnitudine numeroque mirabiles, inter quos Glaucum. in ore eius insula est sine nomine, ab Absarro LXX. 14 inde aliud flumen Charien, gens Saltiae, antiquis Phthirophagi dicti, et alia Sanni, flumen Chobum, e Caucaso per Suanos fluens, dein Rhoan, regio Egritice, amnes Sigama, Thersos, Astelephus, Chrysorrhoas, gens Absilae, castellum Sebastopolis, a Phaside C, gens Sanigarum, oppidum Cygnus, flumen et oppidum Penius. deinde multis nominibus Heniochorum gentes. [6,5] 15 Subicitur Ponti regio Colica, in qua iuga Caucasi ad Ripaeos montes torquentur, ut dictum est, altero latere in Euxinum et Maeotium deuexa, altero in Caspium et Hyrcanium mare. reliqua litora fera nationes tenent Melanchlaeni, Coraxi, urbe Colchorum Dioscuriade iuxta fluuium Anthemunta nunc deserta, quondam adeo clara, ut Timosthenes in eam CCC nationes dissimilibus linguis descendere prodiderit; et postea a nostris CXXX interpretibus negotia gesta ibi. 16 sunt qui conditam eam ab Amphito et Telchio, Castoris ac Pollucis aurigis, putent, a quibus ortam Heniochorum gentem fere constat. C a Dioscuriade oppidum Heracleum distat, a Sebastopoli LXX. Achaei, Mardi, Cercetae, post eos Seraci, Cephalotomi. in intimo eo tractu Pityus oppidum opulentissimum ab Heniochis direptum est. a tergo eius Epagerritae, Sarmatarum populus in Caucasi iugis, post quae Sauromatae. 17 ad hos profugerat Mithridates Claudio principe narrauitque Thalos iis esse confines, qui ab oriente Caspii maris fauces attingerunt; siccari eas aestu recedente. in ora autem iuxta Cercetas flumen Icarus, Achaei cum oppido Hiero et flumine, ab Heracleo CXXXVI. inde promunturium Crunoe, a quo supercilium arduum tenent Toretae, ciuitas Sindica, ab Hiero LXVII·D, flumen Setheries. inde ad Bospori Cimmerii introitum LXXXVIII·D. [6,6] 18 Sed ipsius paeninsulae inter Pontum et Maeotium lacum excurrentis non amplior LXVII·D p. longitudo est, latitudo nusquam infra duo iugera; Eonem uocant. ora ipsa Bospori utrimque ex Asia atque Europa curuatur in Maeotim. oppida in aditu {Bospori primo} Hermonasa, dein Cepoe Milesiorum, mox Stratoclia et Phanagoria ac paene desertum Apaturos ultumoque in ostio Cimmerium, quod antea Chimerion uocatur. inde Maeotis lacus, in Europa dictus. [6,7] 19 A Cimmerio accolunt Maeotici, Vali, Serbi, Serrei, Scizi, Gnissi. dein Tanain amnem gemino ore influentem incolunt Sarmatae, Medorum, ut ferunt, suboles, et ipsi in multa genera diuisi. primi Sauromatae Gynaecocratumenoe, Amazonum conubia; dein Naeuazae, Coitae, Cizici, Messeniani, Costoboci, Zecetae, Zigae, Tindari, Thussagetae, Tyrcae usque ad solitudines saltuosis conuallibus asperas, ultra quas Arimphaei, qui ad Ripaeos pertinent montes. 20 Tanaim ipsum Scythae Silim uocant, Maeotim Temarundam, quo significant matrem maris. oppidum in Tanais quoque ostio. tenuere finitima primo Cares, dein Clazomeni et Maeones, postea Panticapaeenses. sunt qui circa Maeotim ad Ceraunios montes has tradant gentes: 21 a litore Napitas supraque Essedonas Colchis iunctos montium cacuminibus, dein Camacas, Oranos, Autacas, Mazamacas, Cantiocaptas, Agamathas, Picos, Rymosolos, Acascomarcos et ad iuga Caucasi Icatalas, Imadochos, Ramos, Anclacas, Tydios, Carasteseos, Authiandas; Lagoum amnem ex montibus Catheis, in quem defluat Opharus, ibi gentes Cauthadas, Opharitas; amnes Menotharum, Imityen ex montibus Cissiis; infra Acdeos, Carnas, Uscardeos, Accisos, Gabros, Gegaros circaque fontem Imityis Imityos et Apartaeos. 22 alii influxisse eo Scythas Auchetas, Atherneos, Asampatas, ab iis Tanaitas et Napaeos uiritim deletos. aliqui flumen Ocharium labi per Canticos et Sapaeos, Tanain uero transisse Satharcheos Herticheos, Spondolicos, Synhietas, Anasos, Issos, Cataeetas, Tagoras, Caronos, Neripos, Agandaeos, Meandaraeos, Satharcheos Spalaeos. [6,8] 23 Peracta est interior ora ac loca amnesque, accolae: nunc reddatur ingens in mediterraneo situs, in quo multa aliter ac ueteres proditurum me non eo infitias, anxia perquisita cura rebus nuper in eo situ gestis a Domitio Corbulone regibusque inde missis supplicibus aut regum liberis obsidibus. ordiemur autem a Cappadocum gente. 24 longissime haec Ponticarum omnium introrsus recedens Minorem Armeniam Maioremque et Commagenen laeuo suo latere transit, dextro uero omnes in Asia dictas gentes, plurimis superfusa populis, magnoque impetu scandens ad ortum solis et Tauri iuga transit Lycaoniam, Pisidiam, Ciliciam, uadit super Antiochiae tractum et usque ad Cyrresticam eius regionem parte sua quae uocatur Cataonia contendit. itaque ibi longitudo Asiae |XII|·L efficit, latitudo DXL. [6,9] 25 Armenia autem Maior incipit a Parihedris montibus, Euphrate amne, ut dictum est, aufertur Cappadociae et, qua discedit Euphrates, Mesopotamiae haut minus claro amne Tigri. utrumque fundit ipsa et initium Mesopotamiae facit inter duos amnes exiturae; quod interest ibi, tenent Arabes Orroei. sic finem usque in Adiabenen perfert, ab ea transuersis iugis inclusa latitudinem in laeua pandit ad Cyrum amnem transuersa Araxen, longitudinem uero ad Minorem usque Armeniam, Absarro amne in Pontum defluente et Parihedris montibus, qui fundunt Absarrum, discreta ab illa. [6,10] 26 Cyrus oritur in Heniochis montibus, quos alii Coraxicos uocauere, Araxos eodem monte quo Euphrates, VI p. interuallo, auctusque amne Usi et ipse, ut plures existimauere, Cyro defertur in Caspium mare. oppida celebrantur in Minore Caesarea, Aza, Nicopolis, in Maiore Arsamosata Euphrati proximum, Tigri Carcathiocerta, in excelso autem Tigranocerta, at in campis iuxta Araxen Artaxata. 27 uniuersae magnitudinem Aufidius quinquagiens centena milia prodidit, Claudius Caesar longitudinem a Dascusa ad confinium Caspii maris |XIII| p., latitudinem dimidium eius Tigranocerta ad Hiberiam. diuiditur, quod certum est, in praefecturas, quas strategias uocant, quasdam ex his uel singula regna quondam, barbaris nominibus CXX. claudunt eam montes ab oriente, sed non statim Cerauni nec Adiabene regio. 28 quod interest spatii, Cepheni tenent; ab his iuga ultra Adiabeni tenent, per conualles autem proximi Armeniae sunt Menobardi et Moscheni. Adiabenen Tigris et montes inuii cingunt. ab laeua eius regio Medorum est ad prospectum Caspii maris. ex oceano hoc, ut suo loco dicemus, infunditur, totumque Caucasis montibus cingitur. incolae per confinium Armeniae nunc dicentur. [6,11] 29 Planitiem omnem a Cyro usque Albanorum gens tenet, mox Hiberum, discreta ab iis amne Ocazane in Cyrum Caucasis montibus defluente. praeualent oppida Albaniae Cabalaca, Hiberiae Harmastus iuxta flumen, Neoris, regio Thasie et Thriare usque ad Parihedros montes. ultra sunt Colchicae solitudines, quarum a latere ad Ceraunios uerso Armenochalybes habitant et Moschorum tractus ad Hiberum amnem in Cyrum defluentem et infra eos Sacasani et deinde Macerones ad flumen Absarrum. sic plana aut deuexa optinentur. rursus ab Albaniae confinio tota montium fronte gentes Siluorum ferae et infra Lupeniorum, mox Diduri et Sodi. [6,12] 30 Ab iis sunt Portae Caucasiae, magno errore multis Caspiae dictae, ingens naturae opus montibus interruptis repente, ubi fores additae ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe castello, quod uocatur Cumania, communito ad arcendas transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis discluso, ex aduerso maxime Harmasti oppidi Hiberum. a Portis Caucasis per montes Gurdinios Valli, Suani, indomitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. ab his ad Pontum usque Henochiorum plurima genera, mox Achaeorum. ita se habent haec terrarum e clarissimis. 31 aliqui inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV p. non amplius interesse tradiderunt, Cornelius Nepos CCL: tantis iterum angustiis infestatur Asia. Claudius Caesar a Cimmerio Bosporo ad Caspium mare CL prodidit eaque perfodere cogitasse Nicatorem Seleucum quo tempore sit ab Ptolemaeo Cerauno interfectus. a Portis Caucasiis ad Pontum CC esse constat fere. [6,13] 32 Insulae in Ponto Planctae siue Cyaneae siue Symplegades; deinde Apollonia Thynias dicta, ut distingueretur ab ea quae est in Europa — distat a continente p. M, cingitur III — et contra Pharnaceam Chalceritis, quam Graeci Ariam dixerunt Martique sacram et in ea uolucres cum aduenis pugnasse pinnarum ictu. [6,14] 33 Nunc omnibus quae sunt Asiae interiora dictis Ripaeos montes transcendat animus extraque litore oceani incedat. tribus hic partibus caeli adluens Asiam Scythicus a septentrione, ab oriente Eous, a meridie Indicus uocatur uarieque per sinus et accolarum conplura nomina diuiditur. uerum Asiae quoque magna portio adposita septentrioni iniuria sideris rigens uastas solitudines habet. 34 ab extremo aquilone ad initium orientis aestiui Scythae sunt. extra eos ultraque aquilonis initia Hyperboreos aliqui posuere, pluribus in Europa dictos. primum inde noscitur promunturium Celticae Lytharmis, fluuius Carambucis, ubi lassata cum siderum ui Ripaeorum montium deficiunt iuga, ibique Arimphaeos quosdam accepimus, haut dissimilem Hyperboreis gentem. 35 sedes illis nemora, alimenta bacae, capillus iuxta feminis uirisque in probro existimatus, ritus clementes. itaque sacros haberi narrant inuiolatosque esse etiam feris accolarum populis, nec ipsos modo, sed illos quoque qui ad eos profugerint. ultra eos plane iam Scythae, Cimmerii, Cissi, Anthi, Georgi et Amazonum gens, haec usque ad Caspium et Hyrcanium mare. [6,15] 36 Nam et inrumpit e Scythico oceano in auersa Asiae; pluribus nominibus accolarum appellatum celeberrimum est duobus, Caspium et Hyrcanium. non minus hoc esse quam Pontum Euxinum Clitarchus putat, Eratosthenes ponit et mensuram ab exortu et meridie per Cadusiae et Albaniae oram V·CCCC stadia, inde per Anariacos, Amardos, Hyrcanos ad ostium Zoni fluminis IIII·DCCC, ab eo ad ostium Iaxartis MM·CCCC, quae summa efficit |XV|·LXXV p. 37 Artemidorus hinc detrahit XXV p. Agrippa Caspium mare gentesque quae circa sunt et cum iis Armeniam, determinatas ab oriente oceano Serico, ab occidente Caucasi iugis, a meridie Tauri, a septentrione oceano Scythico, patere qua cognitum est CCCCLXXX in longitudinem, in latitudinem CCXC prodidit. non desunt uero qui eius maris uniuersum circuitum a freto |XXV| p. tradunt. 38 Inrumpit autem artis faucibus et in longitudinem spatiosis atque, ubi coepit in latitudinem pandi, lunatis obliquatur cornibus, uelut ad Maeotium lacum ab ore descendens, sicilis, ut auctor est M. Varro, similitudine. primus sinus appellatur Scythicus; utrimque enim accolunt Scythae angustias et inter se commeant, hinc Nomades et Sauromatae multis nominibus, illinc Abzoae non paucioribus. ab introitu dextra mucronem ipsum faucium tenent Udini, Scytharum populus, dein per oram Albani, ut ferunt, ab Iasone orti, unde quod mare ibi est Albanum nominatur. 39 haec gens superfusa montibus Caucasis ad Cyrum amnem, Armeniae confinium atque Hiberiae, descendit, ut dictum est. supra maritima eius Udinorumque gentem Sarmatae, Uti, Aorsi, Aroteres praetenduntur, quorum a tergo indicatae iam Amazones Sauromatides. flumina per Albaniam decurrunt in mare Casus et Albanus, dein Cambyses, in Caucasis ortus montibus, mox Cyrus, in Coraxicis, uti diximus. oram omnem a Caso praealtis rupibus accessum negare per CCCCXXV p. auctor est Agrippa. a Cyro Caspium mare uocari incipit; accolunt Caspi. 40 Corrigendus est in hoc loco error multorum, etiam qui in Armenia res proxime cum Corbulone gessere. namque ii Caspias appellauere Portas Hiberiae, quas Caucasias diximus uocari, situsque depicti et inde missi hoc nomen inscriptum habent. et Neronis principis comminatio ad Caspias Portas tendere dicebatur, cum peteret illas, quae per Hiberiam in Sarmatas tendunt, uix ullo propter oppositos montes aditu ad Caspium mare. sunt autem aliae Caspiis gentibus iunctae, quod dinosci non potest nisi comitatu rerum Alexandri Magni. [6,16] 41 Namque Persarum regna, quae nunc Parthorum intellegimus, inter duo maria Persicum et Hyrcanium Caucasi iugis attolluntur. utrimque per deuexa laterum Armeniae Maiori a frontis parte, quae uergit in Commagenen, Cephenia, ut diximus, copulatur eique Adiabene, Assyriorum initium, cuius pars est Arbilitis, ubi Darium Alexander debellauit, proxime Syriae. 42 totam eam Macedones Mygdoniam cognominauerunt a similitudine. oppida Alexandria, item Antiochia quam Nesebin uocant; abest ab Artaxatis DCCL p. fuit et Ninos, inposita Tigri, ad solis occasum spectans, quondam clarissima. reliqua uero fronte, quae tendit ad Caspium mare, Atrapatene, ab Armeniae Otene regione discreta Araxe. oppidum eius Gazae, ab Artaxatis CCCCL p., totidem ab Ecbatanis Medorum, quorum pars sunt Atrapateni. [6,17] 43 Ecbatana, caput Mediae, Seleucus rex condidit, a Seleucia Magna DCCL p., a Portis uero Caspiis XX. reliqua Medorum oppida Phisganzaga, Apamea, Rhagiane cognominata. causa Portarum nominis eadem quae supra, interruptis angusto transitu iugis ita ut uix singula meent plaustra, longitudine VIII p., toto opere manu facto. dextra laeuaque ambustis similes inpendent scopuli sitiente tractu per XXVIII p. angustias impedit corriuatus salis e cautibus liquor atque eadem emissus; praeterea serpentium multitudo nisi hieme transitum non sinit. 44 Adiabenis conectuntur Carduchi quondam dicti, nunc Cordueni, praefluente Tigri, his Pratitae pa?? ?d?? appellati, qui tenent Caspias Portas. iis ab latere altero occurrunt deserta Parthiae et Citheni iuga. mox eiusdem Parthiae amoenissimus situs, qui uocatur Choara. duae urbes ibi Parthorum oppositae quondam Medis, Calliope et alia in rupe Issatis; ipsum uero Parthiae caput Hecatompylos; abest a Portis CXXXIII p. ita Parthorum quoque regna foribus discluduntur. 45 egressos Portis excipit protinus gens Caspia ad litora usque, quae nomen portis et mari dedit. laeua montuosa. ab ea gente retrorsus ad Cyrum amnem produntur CCXXV p., ab eodem amne si subeatur ad Portas, DCC. hunc enim cardinem Alexandri Magni itinerum fecere ab iis Portis ad Indiae principium stadia XV·DCLXXXX prodendo, ad Bactra oppidum, quod appellant Zariasta, MMM·DCC, inde ad Iaxartem amnem V. [6,18] 46 A Caspis ad orientem uersus regio est Apauortene dicta et in ea fertilitas inclutae locus Dareium, mox gentes Tapyri, Anariaci, Staures, Hyrcani, a quorum litoribus idem mare Hyrcanium uocari incipit a flumine Sideri. citra id amnes Maziris, Strator, omnia ex Caucaso. sequitur regio Margiane apricitatis inclutae, sola in eo tractu uitifera, undique inclusa montibus amoenis, ambitu stadiorum M·D, difficilis aditu propter harenosas solitudines per CXX p., et ipsa contra Parthiae tractum sita. 47 in qua Alexander Alexandriam condiderat, qua diruta a barbaris Antiochus Seleuci filius eodem loco restituit Syrianam interfluente Margo, qui corriuatur in Zotha lacu; maluerat illam Antiochiam appellari. urbis amplitudo circumitur stadiis LXX. in hanc Orodes Romanos Crassiana clade captos deduxit. ab huius excelsis per iuga Caucasi protenditur ad Bactros usque gens Mardorum fera, sui iuris. sub eo tractu gentes Orciani, Commori, Berdrigae, Pharmacotrophi, Chomarae, Choamani, Murrasiarae, Mandruani, 48 flumina Mandrum, Chindrum, ultraque Chorasmi, Gandari, Pariani, Zarangae, Arasmi, Marotiani, Arsi, Gaeli, quos Graeci Cadusios appellauere, Matiani, oppidum Heraclea, ab Alexandro conditum, quod deinde subuersum ac restitutum Antiochus Achaida appellauit, Dribyces, quorum medios fines secat Oxus amnis, ortus in lacu Oaxo, Syrmatae, Oxyttagae, Moci, Bateni, Saraparae, Bactri, quorum oppidum Zariastes, quod postea Bactru a flumine appellatum est. gens haec optinet auersa montis Paropanisi exaduersus fontes Indi; includitur flumine Ocho. 49 ultra Sogdiani, oppidum Panda et in ultimis eorum finibus Alexandria, ab Alexandro Magno conditum. arae ibi sunt ab Hercule ac Libero Patre constitutae, item Cyro et Samiramide atque Alexandro, finis omnium eorum ductus ab illa parte terrarum, includente flumine Iaxarte, quod Scythae Silim uocant, Alexander militesque eius Tanain putauere esse. transcendit eum amnem Demodamas, Seleuci et Antiochi regum dux, quem maxime sequimur in his, arasque Apollini Didymaeo statuit. [6,19] 50 Ultra sunt Scytharum populi. Persae illos Sacas uniuersos appellauere a proxima gente, antiqui Aramios, Scythae ipsi Persas Chorsaros et Caucasum montem Croucasim, hoc est niue candidum. multitudo populorum innumera et quae cum Parthis ex aequo degat. celeberrimi eorum Sacae, Massagetae, Dahae, Essedones, Astacae, Rumnici, Pestici, Homodoti, Histi, Edones, Camae, Camacae, Euchatae, Cotieri, Authusiani, Psacae, Arimaspi, Antacati, Chroasai, Oecteai. ibi Napaei interisse dicuntur a Palaeis. 51 nobilia apud eos flumina Mandragaeum et Caspasum. nec in alia parte maior auctorum inconstantia, credo propter innumeras uagasque gentes. haustum ipsius maris dulcem esse et Alexander Magnus prodidit et M. Varro talem perlatum Pompeio iuxta res gerenti Mithridatico bello, magnitudine haut dubie influentium amnium uicto sale. 52 adicit idem Pompei ductu exploratum, in Bactros septem diebus ex India perueniri ad Bactrum flumen quod in Oxum influat, et ex eo per Caspium in Cyrum subuectos, et V non amplius dierum terreno itinere ad Phasim in Pontum Indicas posse deuehi merces. Insulae toto eo mari multae, uolgata una maxime Zazata. [6,20] 53 A Caspio mari Scythicoque oceano in Eoum cursus inflectitur, ad orientem conuersa litorum fronte. inhabitabilis eius prima pars a Scythico promunturio ob niues; proxima inculta saeuitia gentium. Anthropophagi Scythae insident humanis corporibus uescentes; ideo iuxta uastae solitudines ferarumque multitudo, haut dissimilem hominum inmanitatem obsidens. iterum deinde Scythae iterumque deserta cum beluis usque ad iugum incubans mari quod uocant Tabim. nec ante dimidiam ferme longitudinem eius orae, quae spectat aestiuum orientem, inhabitatur illa regio. 54 primi sunt hominum qui noscantur Seres, lanicio siluarum nobiles, perfusam aqua depectentes frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat. Seres mites quidem, sed et ipsi feris similes coetum reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant. 55 primum eorum noscitur flumen Psitharas, proximum Cambari, tertium Lanos, a quo promunturium Chryse, sinus Cirnaba, flumen Atianos, sinus et gens hominum Attacorum, apricis ab omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem, qua Hyperborei degunt, temperie. de iis priuatim condidit uolumen Amometus, sicut Hecataeus de Hyperboreis, ab Attacoris gentes Phuni et Thocari et, iam Indorum, Casiri introrsus ad Scythas uersi — humanis corporibus uescuntur —, Nomades quoque Indiae uagantur. sunt qui ab aquilone contingi ab ipsis Ciconas dixere et Brisaros. [6,21] 56 Sed unde plane constent gentes, Hemodi montes adsurgunt Indorumque gens incipit, non Eoo tantum mari adiacens, uerum et meridiano quod Indicum appellauimus. quae pars orienti est aduersa, recto praetenditur spatio ad flexum et initio Indici maris |XVIII|·LXXV colligit, deinde quae se flexit in meridiem, |XXIIII|·LXXV, ut Eratosthenes tradit, usque ad Indum amnem, qui est ab occidente finis Indiae. 57 conplures autem totam eius longitudinem XL dierum noctiumque uelifico nauium cursu determinauere et a septentrione ad meridiem |XXVIII|·L, Agrippa longitudinis |XXXIII|, latitudinis |XIII| prodidit. Posidonius ab aestiuo solis ortu ad hibernum exortum metatus est eam, aduersam Galliam statuens, quam ab occidente aestiuo ad occidentem hibernum metabatur, totam a fauonio; itaque aduersum eius uenti adflatum iuuare Indiam salubremque fieri haut dubia ratione docuit. 58 alia illi caeli facies, alii siderum ortus; binae aestates in anno, binae messes, media inter illas hieme etesiarum flatus, mostra uero bruma lentes ibi aurae, mare nauigabile. gentes ei urbesque innumerae, si quis omnes persequi uelit. etenim patefacta est non modo Alexandri Magni armis regumque qui successere ei, circumuectis etiam in Hyrcanium mare et Caspium Seleuco et Antiocho praefectoque classis eorum Patrocle, uerum et aliis auctoribus Graecis, qui cum regibus Indicis morati, sicut Megasthenes et Dionysius a Philadelpho missus, ex ea causa uires quoque gentium prodidere. 59 non tamen est diligentiae locus: adeo diuersa et incredibilia traduntur. Alexandri Magni comites in eo tractu Indiae, quem is subegerit, scripserunt V oppidorum fuisse, nullum Coo minus, gentium VIIII, Indiamque tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili sane ratione: Indi enim gentium prope soli numquam migrauere finibus suis. colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges eorum CLIII annis VI·CCCCLI; adiciunt et menses III. 60 amnium mira uastitas; proditur Alexandrum nullo die minus stadia DC nauigasse Indo nec potuisse ante menses V enauigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem Gange esse constat. Seneca, etiam apud nos temptata Indiae commentatione, LX amnes eius prodidit, gentes duodeuiginti centumque. par labos sit montes enumerare. iunguntur inter se Imauus, Hemodus, Paropanisus, Caucasus, a quibus tota decurrit in planitiem inmensam et Aegypto similem. 61 Verum ut terrena demonstratio intellegatur, Alexandri Magni uestigiis insistimus. Diognetus et Baeton, itinerum eius mensores, scripsere a Portis Caspiis Hecatompylon Parthorum quot diximus milia esse, inde Alexandriam Arion, quam urbem is rex condidit, DLXXV, Prophthasiam Drangarum CXCVIIII, Arachosiorum oppidum DLXV, Ortospanum CLXXV, inde ad Alexandri oppidum L 62 — in quibusdam exemplaribus diuersi numeri reperiuntur —; hanc urbem sub ipso Caucaso esse positam; ab ea ad flumen Copheta et oppidum Indorum Peucolatim CCXXXVII, unde ad flumen Indum et oppidum Taxilla LX, ad Hydaspen fluuium clarum CXX, ad Hypasim non ignobiliorem {|XXV|·IIII} CCCLXXXX, qui fuit Alexandri itinerum terminus, exuperato tamen amne arisque in aduersa ripa dicatis. epistulae quoque regis ipsius consentiunt his. 63 reliqua inde Seleuco Nicatori peragrata sunt: ad Sydrum CLXVIIII, Iomanem amnem tantundem — aliqua exemplaria adiciunt V passuum —, inde ad Gangen CXII·D, ad Rhodaphan DLXVIIII — alii CCCXXV in hoc spatio produnt —, ad Callinipaza oppidum CLXVII·D — alii CCLXV —, inde ad confluentem Iomanis et Gangis DCXXV — plerique adiciunt XIII·D —, ad oppidum Palibothra CCCCXXV, ad ostium Gangis DCXXXVII·D. 64 gentes, quas memorare non pigeat, a montibus Hemodis, quorum promunturium Imaus uocatur incolarum lingua niuosum sic significante, Isari, Cosiri, Izi et per iuga Chirotosagi multarumque gentium cognomen Bragmanae, quorum Mactocalingae; flumina Prinas et Cainnas, quod in Gangen influit, ambo nauigabilia; gentes Calingae mari proximi et supra Mandaei, Malli quorum mons Mallus, finisque tractus eius Ganges. [6,22] 65 Hunc alii incertis fontibus ut Nilum rigantemque uicina eodem modo, alii in Scythicis montibus nasci dixerunt; influere in eum XVIIII amnes, ex iis nauigabiles praeter iam dictos Crenaccam, Rhamnumbouam, Casuagum, Sonum. alii cum magno fragore ipsius statim fontes erumpere, deiectumque per scopulosa et abrupta, ubi primum molles planities contingat, in quodam lacu hospitari, inde lenem fluere, ubi minimum, VIII p. latitudine, ubi modicum, stadiorum C, altitudine nusquam minore passuum XX, nouissima gente Gangaridum Calingarum. regia Pertalis uocatur; 66 regi LX peditum, equites M, elephanti DCC in procinctu bellorum excubant. namque uita mitioribus populis Indorum multipertita degitur: tellurem exercent, militiam alii capessunt, merces alii suas euehunt, externas inuehunt, res publicas optume ditissimique temperant, iudicia reddunt, regibus adsident. quintum genus, celebratae ibi et prope in religionem uersae sapientiae deditum, uoluntaria semper morte uitam accenso prius rogo finit. unum super haec est semiferum ac plenum laboris inmensi — a quo supra dicta continentur — uenandi elephantos domandique; is arant, his uehuntur, haec maxime nouere pecuaria, his militant dimicantque pro finibus; dilectum in bella uires et aetas atque magnitudo faciunt. 67 insula in Gange est magnae amplitudinis, gentem continens unam, nomine odogalingam. ultra siti sunt Modubae, Molindae, Uberae cum oppido eiusdem nominis magnifico, Modressae, Praeti, Calissae, Sasuri, Passalae, Colebae, Orumcolae, Abali, Thalutae. rex horum peditum L, equitum IIII, elephantorum IIII in armis habet. ualidior deinde gens Andarae, plurimis uicis, XXX oppidis quae muris turribusque muniuntur, regi praebet peditum C, equitum II, elephantos M. fertilissimi sunt auri Dardae, Setae uero et argenti. 68 sed omnium in India prope, non modo in hoc tractu, potentiam claritatemque antecedunt Prasi amplissima urbe ditissimaque Palibothra, unde quidam ipsam gentem Palibothros uocant, immo uero tractum uniuersum a Gange. regio eorum peditum DC, equitum XXX, elephantorum VIIII per omnes dies stipendiantur, unde coniectatio ingens opum est. 69 ab his interiore situ Monaedes et Suari, quorum mons Maleus, in quo umbrae ad septentrionem cadunt hieme, aestate in austrum, per senos menses. septentriones eo tractu semel anno adparere, nec nisi quindecim diebus, Baeton auctor est; hoc idem pluribus locis Indiae fieri Megasthenes. austrinum polum Indi Diamasa uocant. amnis Iomanes in Gangen per Palibothros decurrit inter oppida Methora et Chrysobora. 70 a Gange ad meridiem plaga tinguntur sole populi, iam quidem infecti, nondum tamen Aethiopium modo exusti; quantum ad Indum accedunt, tantum colore praeferunt. Indus statim a Prasiorum gente, quorum in montanis Pygmaei traduntur. Artemidorus inter duos amnes |XXI| interesse tradit. [6,23] 71 Indus, incolis Sindus appellatus, in iugo Caucasi montis quod uocatur Paropanisus aduersus solis ortum effusus, et ipse undeuiginti recipit amnes, sed clarissimos Hydaspen quattuor alios adferentem, Cantabam tris, per se uero nauigabiles Acesinum et Hypasim, quadam tamen aquarum modestia nusquam latior L stadiis aut altior XV passibus, amplissimam insulam efficiens, quae Prasiane nominatur, et aliam minorem, quae Patale. 72 ipse per |XII|·CL passuum, parcissimis auctoribus, nauigatur et quodam solis comitatu in occasum uersus oceano infunditur. mensuram orae ad eum ponam, ut inuenio, generatim, quamquam inter se nullae congruunt. ab ostio Gangis ad promunturium Calingon et oppidum Dandaguda DCXXV, ad Tropina |XII|·XXV, ad Perimulae promunturium, ubi est celeberrimum Indiae emporium, DCCL, ad oppidum in insula quam supra diximus Patalam DCXX. 73 Gentes montanae inter eum et Iomanem Caesi, Caetriboni siluestres, dein Megallae, quorum regi D elephanti, peditum equitumque numerus incertus, Chrysei, Parasangae, Asmagi, tigri fera scatentes; armant peditum XXX, elephantos CCC, equites DCCC. hos Indus includit montium corona circumdatos et solitudinibus. DCXXV infra solitudines Dari, Surae, iterumque solitudines per CLXXXVII, plerumque harenis ambientibus haut alio modo quam insulas mari. 74 infra deserta haec Malthaecorae, Singae, Maroae, Rarungae, Moruni. hi montium, qui perpetuo tractu oceani in ora pertinent, incolae liberi et regum expertes multis urbibus montanos optinent colles. Nareae deinde, quos claudit mons altissimus Indicorum Capitalia; huius incolae alio latere late auri et argenti metalla fodiunt. 75 ab his Oratae, quorum regi elephanti quidem X, sed amplae uires peditum, Suarattaratae — et hi sub rege elephantos non alunt fiducia equitum peditumque — Odonbaeorae, Sarabastrae Thorace urbe pulchra, fossis plaustribus munita, per quas crocodili humani corporis auidissimi aditum nisi ponte non dant. et aliud apud illos laudatur oppidum Automula, inpositum litori quinque amnium in unum confluente concursu, emporio nobili. regi eorum elephanti M·DC, peditum CL, equitum V, pauperior Charmarum rex elephantos LX paruasque reliquas uires habet. 76 ab his gens Pandae, sola Indorum regnata feminis. unam Herculi sexus eius genitam ferunt ob idque gratiorem, praecipuo regno donatam; ab ea deducentes originem imperitant CCC oppidis, peditum CL, elephantis D. post hanc trecentarum urbium seriem Derangae, Posingae, Butae, Gogaraei, Umbrae, Nereae, Brangosi, Nobundae, Cocondae, Nesei, Palatitae, Salobriasae, Orostrae Patalam insulam attingentes, a cuius extremo litore ad Caspias Portas |XVIIII|·XXV produntur. 77 Hinc deinde accolunt Indum, aduerso eo scandente demonstratione, Mathoae, Bolingae, Gallitalutae, Dimuri, Megari, Ardabae, Mesae, Abisari, Silae; mox deserta in CCL, quibus exuperatis Organagae, Abortae, Brasuertae, et ab his solitudines prioribus pares. dein Sorofages, Arbae, Marogomatrae, Umbritae Ceaeque, quorum XII nationes singulisque binae urbes, Asini, trium urbium incolae; caput eorum Bucephala, Alexandri regis equo, cui fuerat hoc nomen, ibi sepulto conditum. 78 montani super hos Caucaso subiecti Sosaeadae, Sondrae transgressisque Indum et cum eo decurrentibus Samarabiae, Sambraceni, Bisambritae, Orsi, Andiseni, Taxilae cum urbe celebri. iam in plana demisso tractu, cui uniuerso nomen Amendae, populi quattuor, Peucolitae, Arsagalitae, Geretae, Assoi. etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant, sed adiciunt quattuor satrapias, Gedroso, Arachotas, Arios, Paropanisidas, ultimo fine Cophete fluuio, quae omnia Ariorum esse aliis placet. 79 nec non et Nysam urbem plerique Indiae adscribunt montemque Merum, Libero Patri sacrum, unde origo fabulae, Iouis femine editum; item Aspaganos gentem, uitis et lauri et buxi pomorumque omnium in Graecia nascentium fertilem. quae memoranda ac prope fabulosa de fertilitate terrae et genere frugum arborumque aut ferarum ac uolucrum et aliorum animalium traduntur, suis quaeque locis in reliqua parte operis commemorabuntur, quattuor satrapiae mox paulo, ad Taprobanen insulam festinante animo. 80 Sed ante sunt aliae: Patale, quam significauimus in ipsis faucibus Indi, triquetra figura, CCXX p. latitudine; extra ostium Indi Chryse et Argyre, fertilis metallis, ut credo: nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque his solum esse, haut facile crediderim. ab his XX p. Crocala et ab ea XII Bibaga, ostreis ac concylis referta, dein Coralilba, VIII a supra dicta, multaeque ignobiles. [6,24] 81 Taprobanen alterum orbem terrarum esse diu existimatum est Antichthonum appellatione. ut insulam liqueret esse Alexandri Magni aetas resque praestitere. Onesicritus, classis eius praefectus, elephantus ibi maiores bellicosioresque quam in India gigni scripsit, Megasthenes flumine diuidi, incolasque Palaeogonos appellari, auri margaritarumque grandium fertiliores quam Indos. Eratosthenes et mensuram prodidit, longitudinis VII stadium, latitudinis V, nec urbes esse, sed uicos DCCL. 82 incipit ab Eoo mari inter ortum occasumque solis Indiae praetenta et quondam credita XX dierum nauigatione a Prasiana gente distare, mox, quia papyraceis nauibus armamentisque Nili peteretur, ad nostrarum nauium cursus VII dierum interuallo taxata. mare interest uadosum, senis non amplius altitudinis passibus, sed certis canalibus ita profundum, ut nullae anchorae sidant. ob id nauibus utrimque prorae, ne per angustias aluei circumagi sit necesse; magnitudo ad terna milia amphorum. 83 siderum in nauigando nulla obseruatio; septentrio non cernitur. uolucres secum uehunt emittentes saepius meatumque earum terram petentium comitantur. nec plus quaternis mensibus anno nauigant. cauent a solstitio maxime centum dies, tunc illo mari hiberno. 84 Hactenus a priscis memorata. nobis diligentior notitia Claudi principatu contigit legatis etiam ex ea insula aduectis. id accidit hoc modo. Anni Plocami, qui maris Rubri uectigal a fisco redemerat, libertus circa Arabiam nauigans aquilonibus raptus praeter Carmaniam, XV die Hippuros portum eius inuectus, hospitali regis clementia sex mensum tempore inbutus adloquio percunctanti postea narrauit Romanos et Caesarem. 85 mirum in modum in auditis iustitiam ille suspexit, quod pari pondere denarii essent in captiua pecunia, cum diuersae imagines indicarent a pluribus factos, et hoc maxime sollicitatus ad amicitiam legatos quattuor misit principe eorum Rachia. ex iis cognitum, D esse oppida, portum contra meridiem adpositum oppido Palaesimundo, omnium ibi clarissimo ac regio, CC plebis. 86 stagnum intus Megisba CCCLXXV p. ambitu, insulas pabuli tantum fertiles conplexum; ex eo duos amnes erumpere, Palaesimundum iuxta oppidum eiusdem nominis influentem in portum tribus alueis, quinque stadiorum artissimo, XV amplissimo, alterum ad septentriones Indiamque uersum, Cydara nomine. proximum esse Indiae promunturium quod uocetur Coliacum, quadridui nauigatione, medio in cursu Solis insula occurrente. 87 mare id colore peruiridi, praeterea fruticosum arboribus, iubas earum gubernaculis deterentibus. septentriones uergiliasque apud nos ueluti in nouo caelo mirabantur, ne lunam quidem apud ipsos nisi ab octaua in XVI supra terram aspici fatentes; Canopum lucere noctibus, sidus ingens et clarum. sed maxime mirum iis erat umbras suas in nostrum caelum cadere, non in suum, solemque a laeua oriri et in dexteram occidere potius quam e diuerso. 88 iidem narrauere latus insulae quod praetenderetur Indiae X stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra montes Hemodos Seras quoque ab ipsis aspici, notos etiam commercio; patrem Rachiae commeasse eo; aduenis ibi feras occursare, ipsos uero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae. cetera eadem quae nostri negotiatores: fluminis ulteriore ripa merces positas iuxta uenalia tolli ab iis, si placeat permutatio, non aliter odio iustiore luxuriae quam si perducta mens illuc usque cogitet, quid et quo petatur et quare. 89 sed ne Taprobane quidem, quamuis extra orbem a natura relegata, nostris uitiis caret. aurum argentumque et ibi in pretio; marmor testudini simile, margaritae gemmaeque in honore; multo praestantior est totus luxuriae nostrae cumulus. ipsorum opes maiores esse dicebant, sed apud nos opulentiae maiorem usum. seruum nemini, non in diem aut interdiu somnium, aedificia modice ab humo exstantia, annonam numquam augeri, non fora litesue esse, coli Herculem, eligi regem a populo senecta clementiaque, liberos non habentem, et, si postea gignat, abdicari, ne fiat hereditarium regnum. 90 rectores ei a populo XXX dari, nec nisi plurium sententia quemquam capitis damnari; sic quoque appellationem esse ad populum et LXX iudices dari: si liberent ii reum, amplius XXX iis nullam esse dignationem, grauissimo probro. regi cultum Liberi Patris, ceteris Arabum. 91 regem, si quid delinquat, morte multari, nullo interemente, auersantibus cunctis et commercia etiam sermonis negantibus. festa uenatione absumi; gratissimam eam tigribus elephantisque constare. agros diligenter coli, uitis usum non esse, pomis abundare. esse et in piscatu uoluptatem, testudinum maxime, quarum superficie familias habitantium contegi: tanta reperiri magnitudine. uitam hominum centum annis modicam. [6,25] 92 Haec conperta de Taprobane. quattuor satrapiae, quas in hunc locum distulimus, ita se habent. a proximis Indo gentibus montana. Capisene habuit Capisam urbem, quam diruit Cyrus. Arachosia cum flumine et oppido eiusdem nominis, quod quidam Cufim dixere, a Samiramide conditum. amnis Erymandus, praefluens Parabesten Arachosiorum. proximos his a meridie ad partem Arachotarum faciunt Dexendrusos, a septentrione Paropanisidas, Cartana oppidum sub Caucaso, quod postea Tetragonis dictum. haec regio est ex aduerso Bactriae, Ariorum deinde cuius oppidum Alexandria, a conditore dictum, Sydraci, Dangalae, Parapinae, Cataces, Mazi; ad Caucasum Cadrusi, oppidum ab Alexandro conditum. 93 infra haec omnia planiora. ab Indo Ariana regio, ambusta feruoribus desertisque circumdata, multa tamen interfusa opacitate cultores congregat circa duos maxime fluuios, Touberon et Arosapen. oppidum Artacoana, Arius amnis, qui praefluit Alexandriam ab Alexandro conditam. patet oppidum stadia XXX multoque pulchrius sicut antiquius Artacabene, iterum ab Antiocho munitum, stadia quinquaginta. 94 Dorsigi gens; amnes Pharnacotis, Ophradus; Prophthasia, oppidum Zarasparum, Drangae, Euergetae, Zarangae, Gedrusi, oppida Peucolis, Lyphorta, Methorcum; deserta; amnis Manain, Acutri gens, flumen Eorum, gens Orbi, flumen nauigabile Pomanus Pandarum finibus, item Cabirus Suarorum, ostio portuosum, oppidum Condigramma, flumen Cophes. influunt in eum nauigabilia Saddaros, Parospus, Sodamus. 95 Arianae partem esse Daritim aliqui uolunt mensuramque produnt utriusque longitudinem |XVIII|, latitudinem dimidio minorem quam Indiae. alii Gedrusos et Sires posuere per CXXXVIII p., mox Ichthyophagos Oritas propria, non Indorum, lingua loquentes per CC p. Ichthyophagos omnes Alexander uetuit piscibus uiuere. deinde posuere Arbiorum gentem per CC p. ultra deserta; dein Carmania ac Persis atque Arabia. [6,26] 96 Sed priusquam generatim haec persequamur, indicari conuenit quae prodidit Onesicritus classe Alexandri circumuectus in mediterranea Persidis ex India, enarrata proxime a Iuba, deinde eam nauigationem, quae his annis comperta seruatur hodie. Onesicriti et Nearchi nauigatio nec nomina omnia habet mansionum nec spatia, primumque Xylinepolis ab Alexandro condita, unde ceperunt exordium, iuxta quod flumen aut ubi fuerit non satis explanatur. 97 haec tamen digna memoratu produntur ab iis: oppidum a Nearcho conditum in nauigatione et flumen Arbium nauium capax; contra insula, distans LXX stadiis, Alexandria condita a Leonnato iussu Alexandri in finibus gentis, Argeruus portu salubri, flumen Tonberum nauigabile, circa quod Pasirae; deinde Ichthyophagi tam longo tractu, ut XXX dierum spatio praenauigauerint; insula quae Solis appellatur et eadem Nympharum Cubile, rubens, in qua nullum non animal absumitur incertis causis; 98 Ori gens, flumen Carmaniae Hyctanis, portuosum et auro fertile. ab eo primum septentriones apparuisse adnotauere, arcturum neque omnibus cerni noctibus nec totis umquam. Achaeomenidas usque illo tenuisse. aeris et ferri metalla et arrenici ac mini exerceri. inde promunturium Carmaniae est, ex quo in aduersam oram ad gentem Arabiae Macas traiectus distat L p.; insulae tres, quarum Oracta tantum habitatur aquosa, a continente XXV p., insulae quattuor iam in sinu ante Persida — circa has hydri marini uicenum cubitorum adnatantes terruere classem —, 99 insula Athotadrus, item Gauratae, in quibus Gyani gens; flumen Hyperis in medio sinu Persico, onerariarum nauium capax, flumen Sitioganus, quo Pasargadas septimo die nauigatur, flumen nauigabile Phristinus, insula sine nomine, dextra eius accolunt Dexi montani, qui bitumen perficiunt - flumen Zarotis, ostio difficili nisi peritis, insulae duae paruae; inde uadosa nauigatio, palustri similis, per euripos tamen quosdam peragitur; 100 ostium Euphratis, lacus quem faciunt Eulaeus et Tigris iuxta Characen, inde Tigri Susa. festos dies ibi agentem Alexandrum inuenerunt septimo mense post quam digressus ab iis fuerat Patalis, tertio nauigationis. sic Alexandri classis nauigauit; postea ab Syagro Arabiae promunturio Patalen fauonio, quem hippalum ibi uocant, peti certissimum uidebatur, |XIII|·XXXII p. aestimatione. 101 Secuta aetas propiorem cursum tutioremque iudicauit, si ab eodem promunturio Sigerum portum Indiae peteret, diuque ita nauigatum est, donec conpendia inuenit mercator lucroque India admota est: quippe omnibus annis nauigatur, sagittariorum cohortibus inpositis; etenim piratae maxime infestabant. nec pigebit totum cursum ab Aegypto exponere, nunc primum certa notitia patescente: digna res, nullo anno minus HS·|D| imperii nostri exhauriente India et merces remittente, quae apud nos centiplicato ueneant. 102 MM p. ab Alexandria abest oppidum Iuliopolis; inde nauigant Nilo Coptum CCCVIIII p., qui cursus etesiis flantibus peragitur XII diebus. a Copto camelis itur, aquationum ratione mansionibus dispositis: prima appellatur Hydreuma XXXII, secunda in monte diei itinere, tertia in altero Hydreumate a Copto LXXXV, deinde in monte; mox ad Hydreuma Apollinis a Copto CLXXXIIII, rursus in monte; mox ad Nouum Hydreuma a Copto CCXXXVI 103 est et aliud Hydreuma Vetus — Trogodyticum nominatur —, ubi praesidium excubat deuerticulo duum milium; distat a Nouo Hydreumate VII. inde Berenice oppidum, ubi portus Rubri maris, a Copto CCLVII p. sed quia maior pars itineris conficitur noctibus propter aestus et statiuis dies absumuntur, totum a Copto Berenicem iter duodecimo die peragitur. 104 nauigare incipiunt aestate media ante canis ortum aut ab exortu protinus ueniuntque tricesimo circiter die Ocelim Arabiae aut Canen turiferae regionis. est et tertius portus qui uocatur Muza, quem Indica nauigatio non petit nec nisi turis odorumque Arabicorum mercatores. intus oppidum, regia eius, appellatur Sapphar, aliudque Saue. Indos uento hippalo nauigant diebus XL ad primum emporium Indiae Muzirim. non expetendum propter uicinos piratas, qui optinent locum nomine Nitrias, neque est abundans mercibus; praeterea longe a terra abest nauium statio, lintribusque adferuntur onera et egeruntur. regnabat ibi, cum proderem haec, Caelobothras. 105 alius utilior portus gentis Neacyndon, qui uocatur Becare. ibi regnabat Pandion, longe ab emporio in mediterraneo distante oppido quod uocatur Modura. regio autem, ex qua piper monoxylis lintribus Becaren conuehunt, uocatur Cottonara. quae omnia gentium portuumue aut oppidorum nomina apud neminem priorum reperiuntur, quo apparet mutari locorum status. 106 ex India renauigant mense Aegyptio Tybi incipiente, nostro Decembri, aut utique Mechiris Aegyptii intra diem sextum, quod fit intra idus Ianuarias nostras: ita euenit ut eodem anno remeent. nauigant autem ex India uento uolturno et, cum intrauere Rubrum mare, Africo uel austro. nunc reuertemur ad propositum. [6,27] 107 Carmaniae oram patere duodeciens quinquaginta milia passuum Nearchus scripsit. ab initio eius ad flumen Sabim C p.; inde uineas coli et arua ad flumen Ananim XXV milium spatio; regio uocatur Armuzia. oppida Carmaniae Zetis et Alexandria. [6,28] Inrumpit deinde et in hac parte geminum mare in terras, quod Rubrum dixere nostri, Graeci Erythrum a rege Erythra aut, ut alii, solis repercussu talem reddi existimantes colorem, alii ab harena terraque, alii tali aquae ipsius natura. 108 sed in duos diuiditur sinus. is qui ab oriente est Persicus appellatur, |XXV| circuitu, ut Eratosthenes tradit; ex aduerso est Arabia, cuius |XV| longitudo. rursus altero ambitur sinu Arabico nominato. oceanum qui influit Azanium appellant. Persicum introitu V latitudinis, alii IIII fecerunt. ab eo ad intimum sinum recto cursu |XI|·XXV propemodum constat esse et situm eius humani capitis effigie. 109 Onesicritus et Nearchus ab Indo amne in sinum Persicum atque illinc Babylonem Euphratis paludibus scripserunt |XVII| esse. In Carmaniae angulo Chelonophagi, testudinum superficie casas tegentes, carne uescentes. a flumine Arabi promunturium ipsum inhabitant, praeter capita toto corpore hirti coriisque piscium uestiti. 110 ab horum tractu Indiam uersus Caecandrus, deserta insula, in oceano L p. traditur iuxtaque eam freto interfluente Stoidis, quaestuosa margaritis. a promunturio Carmanis iunguntur Harmozaei. quidam interponunt Arbios, CCCCXXI p. toto litore. ibi portus Macedonum et arae Alexandri in promunturio. amnes Siccanas, dein Dratinus et Salsum. 111 ab eo promunturium Themisteas; insula Aphrodisias habitatur. inde Persidis initium ad flumen Oratim, quo diuiditur ab Elymaide. contra Persidem insulae Psilos, Cassandra, Aracha cum monte praealto Neptuno sacra. ipsa Persis aduersus occasum sita optinet litore DL p., etiam in luxum diues, in Parthorum iam pridem translata nomen. horum de imperio nunc in paucis. [6,29] 112 Regna Parthorum duodeuiginti sunt omnia; ita enim diuidunt prouincias a meridie, Hyrcanium a septentrione. ex his XI, quae superiora dicuntur, incipiunt a confinio Armeniae Caspiisque litoribus, pertinent ad Scythas, cum quibus ex aequo degunt; reliqua VII regna inferiora appellantur. quod ad Parthos attinet, semper fuit Parthyaea in radicibus montium saepius dictorum, qui omnes eas gentes praetexunt. 113 habet ab ortu Arios, a meridie Carmaniam et Arianos, ab occasu Pratitas Medos, a septentrione Hyrcanos, undique desertis cincta. ulteriores Parthi Nomades appellantur. citra deserta ab occasu urbes eorum quas diximus, Issatis et Calliope, ab oriente aestiuo Pyropum, ab hiberno Maria, in medio Hecatompylos, Arsace, regio Nisiaea Parthyenes nobilis, ubi Alexandropolis a conditore. 114 Necessarium est hoc in loco signare et Medorum situm terrarumque faciem circumagere ad Persicum mare, quo facilius dein reliqua noscantur. namque Media, ab occasu transuersa oblique Parthiae occurrens, utraque regna praecludit. habet ergo ipsa ab ortu Caspios et Parthos, a meridie Sittacenen et Susianen, Persida, ab occasu Adiabenen, ab septentrione Armeniam. 115 Persae Rubrum mare semper accoluere, propter quod is sinus Persicus uocatur. regio ibi maritima Ceribobus; qua uero ipsa subit ad Medos, Climax Megale appellatur locus arduo montis ascensu per gradus, introitu angusto, ad Persepolim, caput regni, dirutam ab Alexandro. praeterea habet in extremis finibus Laodiceam ab Antiocho conditam. 116 inde ad orientem Magi optinent Phrasargida castellum, in quo Cyri sepulchrum; est et horum Ecbatana oppidum, translatum ab Dario rege ad montes. inter Parthos et Arianos excurrunt Paraetaceni. his gentibus et Euphrate inferiora regna cluduntur. reliqua dicemus a Mesopotamia, excepto mucrone eius Arabumque populis in priore dictis uolumine. [6,30] 117 Mesopotamia tota Assyriorum fuit, uicatim dispersa praeter Babylona et Ninum. Macedones eam in urbes congregauere propter ubertatem soli. oppida praeter iam dicta habet Seleuciam, Laodiceam, Artemitam; item in Arabum gente qui Orroei uocantur et Mardani Antiochiam, quae a praefecto Mesopotamiae Nicanore condita Arabs uocatur. 118 iunguntur his Arabes introrsus Eldamari, supra quos ad Pallacontam flumen Bura oppidum, Salmani et Masei Arabes; Gordyaeis uero iuncti Azoni, per quos Zerbis fluuius in Tigrim cadit, Azonis Silices montani et Orontes, quorum ad occidentem oppidum Gaugamela, item Suae in rupibus. supra Silicas Sitrae, per quos Lycus ex Armenia fertur; ab Sitris ad hibernum exortum Azochis oppidum, mox in campestribus oppida Diospege, Polytelia, Stratonicea, Anthemus. 119 in uicinia Euphratis Nicephorion, quod diximus, Alexander iussit condi propter loci opportunitatem. dicta est et in Zeugmate Apamea, ex qua orientem petentes excipit oppidum Caphrena munitum, quondam stadiorum LXX amplitudine et satraparum regia appellatum, quo tributa conferebantur, nunc in arcem redactum. 120 durant, ut fuere, Thebata et, ductu Pompei Magni terminus Romani imperi, Oruros, a Zeugmate L·CC. sunt qui tradunt Euphraten Gobaris praefecti opere diductum esse ubi diximus findi, ne praecipiti cursu Babylona infestaret, ab Assyriis uero uniuersis appellatum Narmalchan, quod significat regium flumen. qua diriuatur, oppidum fuit Agranis e maximis, quod diruere Persae. 121 Babylon, Chaldaicarum gentium caput, diu summam claritatem inter urbes obtinuit toto orbe, propter quod reliqua pars Mesopotamiae Assyriaeque Babylonia appellata est, LX p. amplexa II muris ducenos pedes altis, quinquagenos latis, in singulos pedes ternis digitis mensura ampliore quam nostra, interfluo Euphrate, mirabili opere utroque. durat adhuc ibi Iouis Beli templum; inuentor hic fuit sideralis scientiae. 122 cetero ad solitudinem rediit exhausta uicinitate Seleuciae, ob id conditae a Nicatore intra XL lapidem in confluente Euphratis fossa perducti atque Tigris. quae tamen Babylonia cognominatur, libera hodie ac sui iuris Macedonumque moris. ferunt ei plebis urbanae DC esse, sitam uero moenium aquilae pandentis alas, agrum totius orientis fertilissimum. inuicem ad hanc exhauriendam Ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in Chalonitide condidere Parthi, quod nunc caput est regnorum, et postquam nihil proficiebatur, nuper Vologesus rex aliud oppidum Vologesocertam in uicino condidit. 123 sunt etiamnum in Mesopotamia oppida Hipparenum, Chaldaeorum doctrina et hoc, sicut Babylon, iuxta fluuium {Narragam} qui cadit in Narragam, unde ciuitati nomen. muros Hipparenorum Persae diruere. Orcheni quoque, tertia Chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad meridiem uersi. ab his Notitae et Orothophanitae et Gnesiochartae. 124 Euphrate nauigari Babylonem e Persico mari CCCCXII p. tradunt Nearchus et Onesicritus; qui uero postea scripsere, ad Seleuciam CCCCXL; Iuba a Babylone Characen CLXXV·D. fluere aliqui ultra Babylona continuo alueo, prius quam distrahitur ad rigua, LXXXVII, uniuerso autem cursu |XII| p. inconstantiam mensurae diuersitas auctorum facit, cum Persae quoque schoenos et parasangas alii alia mensura determinent. 125 ubi desiit alueo munire, ad confinium Characis accedente tractu, statim infestant Attali latrones, Arabum gens, ultra quos Scenitae, ambitu uero Euphratis Nomades Arabiae usque ad deserta Syriae, unde in meridiem flecti eum diximus, solitudines Palmyrenas relinquentem. 126 Seleucia abest a capite Mesopotamiae Euphrate nauigantibus |XI|·XXV p., a mari Rubro, si Tigri nauigetur, CCCXX, a Zeugmate DCCXXIIII, Zeugma ab Seleucia Syriae ad nostrum litus CLXXV. haec est ibi latitudo terrarum inter duo maria, Parthici uero regni DCCCCXLIIII. [6,31] 127 Est etiamnum oppidum Mesopotamiae in ripa Tigris circa confluentes, quod uocant Digbam. sed et de Tigri ipso dixisse conueniat. Oritur in regione armeniae Maioris, fonte conspicuo in planitie. loco nomen Elegosine est; ipsi qua tardior fluit Diglito; unde concitatur, a celeritate Tigris incipit uocari: ita appellant Medi sagittam. influit in lacum Aretissam, omnia inlata pondera sustinentem et nitrum nebulis exhalantem. unum genus ei piscium est, idque transcurrentis non miscetur alueo, sicut neque e Tigri pisces in lacum transnatant. 128 fertur autem et cursu et colore dissimilis transuectusque occurrente Tauro monte in specum mergitur subterque lapsus a latere altero eius erumpit. locus uocatur Zoaranda; eundem esse manifestum, quod demersa perfert. alterum deinde transit lacum, qui Thospites appellatur, rursusque in cuniculos mergitur, post XXII p. circa Nymphaeum redditur. tam uicinum Arsaniae fluere eum in regione Arrhene Claudius Caesar auctor est, ut, cum intumuere, confluant nec tamen misceantur leuiorque Arsanias innatet MMMM ferme spatio, mox diuisus in Euphraten mergatur. 129 Tigris autem, ex Armenia acceptis fluminibus claris Parthenia ac Nicephorione, Arabas Orroeos Adiabenosque disterminans et quam diximus Mesopotamiam faciens, lustratis montibus Gordyaeorum circa Apameam Mesenes oppidum, citra Seleuciam Babyloniam CXXV p. diuisus in alueos duos, altero meridiem ac Seleuciam petit Mesenen perfundens, altero ad septentrionem flexus eiusdem gentis tergo campos Cauchas secat. ubi remeauere aquae, Pasitigris appellatur, 130 postea recipit ex Media Choaspen atque, ut diximus, inter Seleuciam et Ctesiphontem uectus in lacus Chaldaicos se fundit eosque LXII p. amplitudine implet; mox uasto alueo profusus dextra Characis oppidi infertur mari Persico X p. ore. inter duorum amnium ostia XXV p. fuere, ut alii tradunt, VII, utroque nauigabili. sed longo tempore Euphraten praeclusere Orcheni et accolae agros rigantes, nec nisi per Tigrim defertur in mare. 131 Proxima Tigri regio Parapotamia appellatur. in ea dictum est de Mesene; oppidum eius Dabitha. cui iungitur Chalonitis cum Ctesiphonte, non palmetis modo, uerum et olea pomisque arbusta. ad eam peruenit Zagrus mons, ex Armenia inter Medos Adiabenosque ueniens supra Paraetacenen et Persida. Chalonitis abest a Perside CCCLXXX p.; tantum a Caspio mari et a Syria abesse conmpendio intineris aliqui tradunt. 132 inter has gentes atque Mesenen Sittacene est, eadem Arbelitis et Palaestine dicta. oppidum eius Sittace Graecorum, ab ortu et Sabdata, ab occasu autem Antiochia inter duo flumina Tigrim et Tornadotum, item Apamea, cui nomen Antiochus matris suae inposuit; Tigri circumfunditur haec, diuiditur Archoo. 133 infra est Susiane, in qua uetus regia Persarum Susa, a Dario Hystaspis filio condita; abest ab Seleucia Babylonia CCCCL p., tantundem ab Ecbatanis Medorum per montem Carbantum. in septentrionali Tigris alueo oppidum est Barbitace; abest a Susis CXXXV p. ibi mortalium soli auri miro odio contrahunt id defodiuntque, ne cui sit in usu. Susianis ad orientem uersus iunguntur Oxii latrones et Mizaeorum XL populi, liberae feritatis. Teubner has CXXXV but surely CXXXV is meant. 134 supra eos parent Parthis Mardi et Saitae ii qui praetenduntur supra Elymaida, quam Persidi in ora iunximus. Susa a Persico mari absunt CCL p. qua subiit ad eam classis Alexandri Pasitigri, uicus ad lacum Chaldaicum uocatur Aple, unde Susa nauigatione LXII·D p. absunt. Susianis ab oriente proximi sunt Cossiaei, supra Cossiaeos ad septentrionem Massabatene sub monte Cambalido, qui est Caucasi ramus, inde mollissimo transitu in Bactros. 135 Susianen ab Elymaide disterminat amnis Eulaeus, ortus in Medis modicoque spatio cuniculo conditus ac rursus exortus et per Massabatenen lapsus. circumit arcem Susorum ac Dianae templum augustissimum illis gentibus, et ipse in magna caerimonia, siquidem reges non ex alio bibunt et ob id in longinqua portant. recipit amnes Hedyphon praeter Asylum Persarum uenientem, Adunam ex Susianis. oppidum iuxta eum Magoa, a Charace XV p.; quidam hoc in extrema Susiane ponunt solitudinibus proximum. 136 infra Eulaeum Elymais est in ora iuncta Persidi, a flumine Orati ad Characem CCXL p. oppida eius Seleucia et Sostrate, adposita monti Chasiro. oram, quae praeiacet, minorum Syrtium uice diximus inaccessam caeno, plurimum limi deferentibus Brixa et Ortacia amnibus, madente et ipsa Elymaide in tantum, ut nullus sit nisi circuitu eius ad Persidem aditus. infestatur et serpentibus, quos flumina deportant. pars eius maxime inuia Characene uocatur ab oppido Arabiae claudente regna ea, de quo dicemus exposita prius M. Agrippae sententia. 137 namque is Mediam et Parthiam et Persidem ab oriente Indo, ab occidente Tigri, a septentrione Tauro Caucasio, a meridie Rubro mari terminatas patere in longitudinem |XIII|·XX p., in latitudinem DCCCXL prodidit, praeterea per se Mesopotamiam, ab oriente Tigri, ab occasu Euphrate, a septentrione Tauro, a meridie mari Persico inclusam. longitudine DCCC p., latitudine CCCLX. 138 Charaz, oppidum Persici sinus intimum, a quo Arabia Eudaemon cognominata excurrit, habitatur in colle manu facto inter confluentes dextra Tigrim, laeua Eulaeum, II p. laxitate. conditum est primum ab Alexandro Magno, colonis ex urbe regia Durine, quae tum interiit, deductis, militum inutilibus ibi relictis; Alexandriam appellari iusserat pagumque Pellaeum a patria sua, quem proprie Macedonum fecerat. 139 flumina id oppidum expugnauere; postea restituit Antiochus quintus regum et suo nomine appellauit, iterumque infestatum Spaosines Sagdodonaci filius, rex finitimorum Arabum, quem Iuba satrapen Antiochi fuisse falso tradit, oppositis molibus restituit nomenque suum dedit, emunito situ iuxta in longitudinem VI p., in latitudinem paulo minus. prius fuit a litore stadiis X — maritimum etiam Vipsania porticus habet —, Iuba uero prodente L p.; 140 nunc abesse a litore CXX legati Arabum nostrique negotiatores, qui inde uenere, adfirmant. nec ulla in parte plus aut celerius profecere terrae fluminibus inuectae. magis id mirum est, aestu longe ultra id accedente non repercussas. 141 hoc in loco genitum esse Dionysium, terrarum orbis situs recentissimum auctorem, quem ad commentanda omnia in orientem praemiserit Diuus Augustus ituro in Armeniam ad Parthicas Arabicasque res maiore filio, non me praeterit nec sum oblitus sui quemque situs diligentissimum auctorem uisum nobis introitu operis: in hac tamen parte arma Romana sequi placet nobis Iubamque regem, ad eundem Gaium Caesarem scriptis uoluminibus de eadem expeditione Arabica. [6,32] 142 Arabia, gentium nulli postferenda amplitudine, longissime a monte Amano e regione Ciliciae Commagenesque descendit, ut diximus, multis gentibus eorum deductis illo a Tigrane Magno, sponte uero ad mare nostrum litusque Aegyptium, ut docuimus, nec non et in media Syriae ad Libanum montem penetrantibus Nubaeis, quibus iunguntur Ramisi, dein Teranei, dein Patami. 143 ipsa uero paeninsula Arabia, inter duo maria Rubrum Persicumque procurrens, quod naturae artificio ad similitudinem atque magnitudinem Italiae mari circumfusa, in eandem etiam caeli partem nulla differentia spectat, haec quoque in illo situ felix. populos eius a nostro mari usque ad Palmyrenae solitudines diximus: reliqua nunc inde peragemus. Nomadas infestatoresque Chaldaeorum Scenitae, ut diximus, cludunt, et ipsi uagi, sed a tabernaculis cognominati, quae ciliciis metantur ubi libuit. 144 deinde Nabataei oppidum incolunt, Petram nomine, in conualle paulo minus II p. amplitudinis, circumdatum montibus inaccessis, amne interfluente. abest ab Gaza oppido litoris nostri DC, a sinu Persico CXXXV. huc conuenit utrumque biuium, eorum qui ex Syria Palmyram petiere et eorum qui a Gaza uenerunt. 145 a Petra incoluere Omani ad Characen usque, oppidis quondam claris ab Samiramide conditis Abaesamide et Soractia; nunc sunt solitudines. deinde est oppidum quod Characenorum regi paret in Pasitigris ripa, Forat nomine, in quod a Petra conueniunt, Characenque inde XII p. secundo aestu nauigant, e Parthico autem regno nauigantibus uicus Teredon. infra confluentem Euphratis et Tigris laeua fluminis Chaldaei optinent, dextra Nomades Scenitae. 146 quidam et alia duo oppida longis interuallis Tigri praenauigari tradunt, Barbatiam, mox Dumatham, quod abesse a Petra dierum X nauigatione. nostri negotiatores dicunt Characenorum regi parere et Apameam, sitam ubi restagnatio Euphratis cum Tigri confluat; itaque molientes incursionem Parthos operibus obiectis inundatione arceri. 147 Nunc a Charace dicemus oram, Epiphani primum exquisitam. locus ubi Euphratis ostium fuit, flumen Salsum, promunturium Caldone, uoragini similius quam mari aestuarium per L orae, flumen Achenum, deserta C p. usque ad insulam Icarum, sinus Capeus, quem accolunt Gaulopes et Gattaei, sinus Gerrhaicus, oppidum Gerrha, V p. amplitudine; turres habet ex salis quadratis molibus. 148 a litore L regio Attene, ex aduerso Tylos insula, totidem milibus a litore, plurimis margaritis celeberrima cum oppido eiusdem nominis, iuxtaque altera minor, a promunturio eius XII·D p. ultra magnas aspici insulas tradunt, ad quas non sit peruentum; huius ambitum CXII·D p., a Perside longius abesse, adiri uno alueo angusto. insula Ascliae, gentes Nochaeti, Zurazi, Borgodi, Catharraei, Nomades, flumen Cynos. 149 ultra nauigationem inconpertam ab eo latere propter scopulos tradit Iuba praetermissa mentione oppidi Omanorum Batrasauaues et Omanae, quod priores celebrem portum Carmaniae fecere, item Homnae et Attanae, quae nunc oppida maxime celebrari a Persico mari nostri negotiatores dicunt. a flumine Canis, ut Iuba, mons adusto similis, gentes Epimaranitae, mox Ichthyophagi, insula deserta, gentes Bathymi . . . . Eblythaei montes, insula Omoemus, portus Mochorbae, insulae Etaxalos, Inchobriche, gens Cadaei, 150 insulae sine nominibus multae, celebres uero Isura, Rhinnea et proxima, in qua scriptae sunt stelae lapideae litteris incognitis, Coboea portus, Bragae insulae desertae, gens Taludaei, Dabanegoris regio, mons Orsa cum portu, sinus Duatas, insulae multae, mons Tricoryphos, regio Chardaleon, insulae Solanades, Cachina, item Ichthyophagorum. dein Clari, litus Mamaeum, ubi auri metalla, regio Canauna, gentes Apitami, Casani, insula Deuade, fons Coralis, Carphati, insulae Alaea, Amnamethus, gens Darae, 151 insulae Chelonitis, Ichthyophagon multae, Odanda deserta, Basa, multae Sabaeorum. flumina Thanar, Amnum, insulae Doricae, fontes Daulotos, Dora, insulae Pteros, Labatanis, Coboris, Sambrachate et oppidum eodem nomine in continente. a meridie insulae multae, maxima Camari, flumen Musecros, portus Laupas, Scenitae Sabaei, insulae multae, emporium eorum Acila, ex quo in Indiam nauigatur, 152 regio Amithoscatta, Damnia, Mizi maiores et minores, Drymatina, Macae; horum promunturium contra Carmaniam distat L p. mira res ibi traditur; Numenium, ab Antiocho rege Mesenae praepositum, ibi uicisse eodem die classe aestuque reuerso iterum equitatu contra Persas dimicantem et gemina tropaea eodem in loco Ioui ac Neptuno statuisse. 153 insula in alto obiacet Ogyris, clara Erythra rege ibi sepulto; distat a continente CXXV p., circumitur CXII·D. nec minus altera clara in Azanio mari Dioscuridu, distans a Syagro extumo promunturio CCLXXX. reliqui in continente a noto etiamnum Autaridae, in montes VIII dierum transitus, gens Larendani et Catabani, Gebbanitae pluribus oppidis, sed maximis Nagia et Thomna, templorum LXV; haec est amplitudinis significatio. 154 promunturium, a quo ad continentem Trogodytarum L, Thoani, Actaei, Chatramotitae, Tonabaei, Antiadalaei, Lexianae, Agraei, Cerbani, Sabaei, Arabum propter tura clarissimi, ad ultraque maria porretis gentibus. oppida eorum in Rubro litore Merme, Marma, Corolia, Sabbatha; intus oppida Nascus, Cardaua, Carnus et, quo merces odorum deferunt, Thomala. 155 pars eorum Atramitae, quorum caput Sabota LX templa muris includens; regia tamen est omnium Marebbata. sinum optinent XCIIII, refertum insulis odoriferis. Atramitis in mediterraneo iunguntur Minaei. mare accolunt et Aelamitae oppido eiusdem nominis, iis iuncti Chaculatae, oppidum Sibi, quod Graeci Apaten uocant, Arsi, Codani, Vadaei oppido magno, Barasasaei, Lechieni, Sygaros insula, quam canes non intrant expositique circa litora errando moriuntur. 156 sinus intimus, in quo Laeanitae, qui nomen ei dedere; regia eorum Agra et in sinu Laeana uel, ut alii, Aelana: nam et ipsum sinum nostri Laeaniticum scripsere, alii Aelaniticum, Artemidorus Alaeniticum, Iuba Leaniticum. circuitus Arabiae a Charace Laeana colligere proditur |XLVII|·LXV p., Iuba paulo minus |XL| putat. latissima est a septentrione inter oppida Heroum et Characem. 157 nam et reliqua mediterranea eius dicantur. Nabataeis Thimaneos iunxerunt ueteres, nunc sunt Taueni, Suelleni, Araceni, Arreni oppido in quod negotiatio omnis conuenit, Hemnatae, Aualitae, oppida Domata, Haegra, Thamudaei, oppidum Baclanaza, Chariattaei, Toali, oppidum Phodaca, Minaei, a rege Cretae Minoe, ut existimant, originem trahentes, quorum Carmei; oppidum XIIII p. Maribba, Paramalacum, et ipsum non spernendum, item Canon. 158 Rhadamaei — et horum origo Rhadamanthus putatur, frater Minois —, Homeritae Mesala oppido, Hamiroei, Gedranitae, Amphryaei, Lysanitae, Bachylitae, Samnaei, Amaitaei oppidis Nessa et Chenneseri, Zamarni oppidis Sagiatta, Canthace, Bacaschami Riphearina oppido, quo uocabulo hordeum appellant, Autaei, Ethraui, Cyri Elmataeis oppido, Chodae Aiathuri in montibus oppido XXV p., in quo fons Aenuscabales, quod significat camelorum, 159 oppidum Ampelome, colonia Milesiorum, Athrida oppidum, Calingi, quorum Mariba oppidum significat dominos omnium, oppida Pallon, Murannimal iuxta flumen, per quod Euphraten emergere putant, gentes Agraei, Ammoni, oppidum Athenae, Caunaraui, quod significat ditissimos armento, Chorranitae, Cesani, Choani. fuerunt et Graeca oppida Arethusa, Larisa, Chalcis, deleta uariis bellis. 160 Romana arma solus in eam terram adhuc intulit Aelius Gallus ex equestri ordine, nam C. Caesar Augusti filius prospexit tantum Arabiam. Gallus oppida diruit, non nominata auctoribus qui ante scripserunt, Negranam, Nestum, Nescam, Magusum, Caminacum, Labaetiam et supra dictam Maribam circuitu VI, item Caripetam, quo longissime processit. 161 cetera explorata retulit: Nomadas lacte et ferina carne uesci, reliquos uinum ut Indos palmis exprimere, oleam sesamae. numerosissimos esse Homeritas, Minaeis fertiles agros armis praestare, maxime Chatramotitas. Carreis latissimos et fertilissimos agros, Sabaeos ditissimos siluarum fertilitate odorifera, auri metallis, agrorum riguis, mellis ceraeque prouentu. de odoribus suo dicemus uolumine. 162 Arabes mitrati degunt aut intonso crine; barba abraditur praeterquam in superiore labro; aliis et haec intonsa. mirumque dictu, ex innumeris populis pars aequa in commerciis aut latrociniis degit. in uniuersum gentes ditissimae, ut apud quas maximae opes Romanorum Parthorumque subsidant, uendentibus quae e mari aut siluis capiunt nihilque inuicem redimentibus. [6,33] 163 Nunc reliquam oram Arabiae contrariam persequemur. Timosthenes totum sinum quadridui nauigatione in longitudinem taxauit, bidui in latitudinem, angustias VII·D p.; Eratosthenes ab ostio |XII| in quamque partem; Artemidorus Arabiae latere |XVII|·L, 164 Trogodytico uero |XI|·LXXXVII·D p. Ptolemaida usque; Agrippa |XVII|·XXXII sine differentia laterum. plerique latitudinem CCCCLXXV prodiderunt, faucesque hiberno orienti obuersas alii IIII, alii Vii·D, alii XII patere 165 Situs autem ita se habet: a sinu Laeanitico alter sinus quem Arabes Aean uocant, in quo Heroon oppidum est. fuit et Cambysus inter Nelos et Marchadas, deductis eo aegris exercitus. gens Tyro, Daneon portus, ex quo nauigabilem alueum perducere in Nilum, qua parte ad Delta dictum decurrit, LXII·D interuallo, quod inter flumen et Rubrum mare interest, primus omnium Sesostris Aegypti rex cogitauit, mox Darius Persarum, deinde Ptolemaeus sequens, qui et duxit fossam latitudine pedum C, altitudine XXX, in longitudinem XXXVII·D p. usque ad Fontes Amaros; 166 ultra deterruit inundationis metus, excelsiore tribus cubitis Rubro mari conperto quam terra Aegypti. aliqui non eam adferunt causam, sed ne inmisso mari corrumperetur aqua Nili, quae sola potus praebet. nihilo minus iter totum terreno frequentatur a mari Aegyptio, quod est triplex; unum a Pelusio per harenas, in quo, nisi calami defixi regant, uia non reperitur, subinde aura uestigia operiente; 167 alterum ultra Casium montem, quod a LX p. redit in Pelusiacam uiam — accolunt Arabes Autaei —; tertium a Gerrho, quod Agipsum uocant, per eosdem Arabas LX propius, sed asperum montibus et inops aquarum. eae omnes uiae Arsinoen ducunt, conditam sororis nomine in sinu Carandra a Ptolemaeo Philadelpho, qui primus Trogodyticen excussit; amnem qui Arsinoen praefluit Ptolemaeum appellauit. 168 mox oppidum paruum est Aeum — alii pro hoc Philoterias scribunt —, deinde sunt Asaraei, ex Trogodytarum conubiis Arabes feri, insulae Spairine, Scytala, mox deserta ad Myos Hormon, ubi fons Tatnos, mons Aeas, insula Iambe, portus multi, Berenice oppidum, matris Philadelphi nomine, ad quod iter a Copto diximus, Arabes Autaei et Gebadaei. [6,34] 169 Trogodytice, quam prisci Midoen, alii Midioen dixere, mons Pentedactylos, insulae Stenae Dirae aliquot, Halonesi non pauciores, Cardamine, Topazos, quae gemmae nomen dedit. sinus insulis refertus: ex his quae Mareu uocantur, aquosae, quae Eratonos, sitientes; regum hi praefecti fuere. introrsus Candaei, quos Ophiophagos uocant, serpentibus uesci adsueti; neque alia regio fertilior est earum. 170 Iuba, qui uidetur diligentissime persecutus haec, omisit in hoc tractu — nisi exemplarum uitium est — Berenicen alteram, quae Panchrysos cognominata est, et tertiam, quae Epi Dires, insignem loco: est enim sita in ceruice longe procurrente, ubi fauces Rubri maris VII·D p. ab Arabia distant. insula ibi Citis, topazum ferens et ipsa. 171 ultra siluae, ubi Ptolemais, a Philadelpho condita ad uenatus elephantorum, ob id Epi Theras cognominata, iuxta lacum Monoleum. haec est regio secundo uolumine a nobis significata, in qua XLV diebus ante solstitium totidemque postea hora sexta consumuntur umbrae et in meridiem reliquis horis cadunt, ceteris diebus in septentrionem, cum in Berenice quam primam posuimus ipso die solstitii sexta hora umbrae in totum absumantur nihilque adnotetur aliud noui, DCII p. interuallo a Ptolemaide: res ingentis exempli locusque subtilitatis inmensae, mundo ibi deprehenso, cum indubitata ratione umbrarum Eratosthenes mensuram terrae prodere inde conceperit. 172 hinc Azanium mare, promunturium quod aliqui Hippalum scripsere, lacus Mandalum, insula Colocasitis et in alto multae, in quibus testudo plurima. oppidum Sace, insula Daphnidis, oppidum Aduliton; Aegyptiorum hoc serui profugi a dominis condidere. 173 maximum hic emporium Trogodytarum, etiam Aethiopum; abest a Ptolemaide V dierum nauigatione. deferunt plurimum ebur, rhinocerotum cornua, hippopotamiorum coria, chelium testudinum, sphingia, mancipia. supra Aethiopas Aroteras insulae quae Aliaeu uocantur, item Bacchias et Antibacchias et Stratioton. hinc in ora Aethiopiae sinus incognitus, quod miremur, cum ulteriora mercatores scrutentur. promunturium in quo fons Cucios, expetitus nauigantibus; 174 ultra Isidis portus, decem dierum remigio ab oppido Adulitarum distans; in eum Trogodytis myrra confertur. insulae ante portum duae Pseudopylae uocantur, interiores totidem Pylae; in altera stelae lapideae litteris ignotis. ultra sinus Aualitu, dein insula Diodori et aliae desertae, per continentem quoque deserta, oppidum Gaza, promunturium et portus Mossylites, quo cinnamum deuehitur. hucusque Sesostris exercitum duxit. aliqui unum Aethiopiae oppidum ultra ponunt in litore Baragaza. 175 A Mossylico promunturio Atlanticum mare incipere uult Iuba praeter Mauretanias suas Gadis usque nauigandum coro, cuius tot sententia hoc in loco subtrahenda non est. a promunturio Indorum quod uocetur Lepte Acra, ab aliis Drepanum, proponit recto cursu praeter Exustam ad Malichu insulam |XV| p. esse, inde ad locum quem uocant Sceneos CCXXV p., inde ad insulas Adanu CL: sic fieri ad apertum mare |XVIII|·LXXV p. 176 reliqui omnes propter ardorem solis nauigari posse non putauerunt. quin et commercia ipsa infestant ex insulis Arabes, Ascitae appellati, quoniam bubulos utres binos insternentes ponte piraticam exercent sagittis uenenatis. gentes Trogodytarum idem Iuba tradit Therothoas a uenatu dictos, mirae uelocitatis, sicut Ichthyophagos, natantes ceu maris animalia, Bangenos, Zangenas, Thalibas, Saxinas, Sirechas, Daremas, Domazenes. 177 quin et accolas Nili a Syene non Aethiopum populos, sed Arabum esse dicit usque Meroen; Solis quoque oppidum, quod non procul Memphi in Aegypti situ diximus, Arabas conditores habere. sunt qui et ulteriorem ripam Aethiopiae auferant adnectantque Africae. {ripas autem incoluere propter aquam.} nos relicto cuique intellegendi arbitrio oppida quo traduntur ordine utrimque ponemus a Syene. [6,35] 178 Et prius Arabiae latere gens Catadupi, deinde Syenitae, oppida Tacompson, quam quidam appellarunt Thaticen, Aramum, Sesamos, Andura, Nasarduma, Aindoma Come cum Arabeta et Boggia, Leupitorga, Tantarene, Emeae, Chindita, Noa, Goploa, Gistate, Megadale, Premni, Nups, Direa, Patigga, Bacata, Dumana, Radata, in quo felis aurea pro deo colebatur, Boron, in mediterraneo Mallo proximum Meroae. sic prodidit Bion. 179 Iuba aliter: oppidum munitum Megatichos inter Aegyptum et Aethiopiam, quod Arabes Mirsion uocauerunt, dein Tacompson, Aramum, Sesamum, Pide, Mamuda, Orambim iuxta bituminis fontem, Amodata, Prosda, Parenta, Mania, Tessata, Gallas, Zoton, Grau Comen, Emeum, Pidibotas, Aendondacometas, Nomadas in tabernaculis uiuentes, Cistaepen, Magadalen, Paruam Primin, Nups, Dirlin, Patingan, Breues, Magasneos, Egasmala, Cramda, Denna, Cadeum, Atthena, Batta, Alanam, Macua, Scammos, Goram in insula, ab iis Abale, Androgalim, Serem, Mallos, Agocem. 180 Ex Africae latere tradita sunt eodem nomine Tacompsos altera siue pars prioris, Mogore, Saea, Aedosa, Penariae, Primis, Magassa, Buma, Linthuma, Spintum, Sidop, Censoe, Pindicitor, Acug, Orsum, Suara, Maumarum, Urbim, Mulon, quod oppidum Graeci Hypaton uocarunt, Pagoarca, Zamnes, unde elephanti incipiant, Mambli, Berressa, Coetum, fuit quondam et Epis oppidum contra Meroen, antequam Bion scriberet deletum. 181 Haec sunt prodita usque Meroen, ex quibus hoc tempore nullum prope utroque latere exstat. certe solitudines nuper renuntiauere principi Neroni missi ab eo milites praetoriani cum tribuno ad explorandum, inter reliqua bella et Aethiopicum cogitanti. intrauere autem et eo arma Romana Diui Augusti temporibus duce P. Petronio, et ipso equestris ordinis praefecto Aegypti. is oppida expugnauit, quae sola inuenimus quo dicemus ordine, Pselcin, Primi, Bocchin, Forum Cambusis, Attenam, Stadissim, ubi Nilus praecipitans se fragore auditum accolis aufert. diripuit et Napata. 182 longissime autem a Syene progressus est DCCCLXX p. nec tamen arma Romana ibi solitudinem fecerunt: Aegyptiorum bellis attrita est Aethiopia uicissim imperitando seruiendoque, clara et potens etiam usque ad Troiana bella Memnone regnante. et Syriae imperitasse eam nostroque litori aetate regis Cephei patet Andromedae fabulis. 183 Simili modo et de mensura eius uaria prodidere, primus Dalion ultra Meroen longe subuectus, mox Aristocreon et Bion et Basilis, Simonides minor etiam quinquennio in Meroe moratus, cum de Aethiopia scriberet. nam Timosthenes, classium Philadelphi praefectus, sine mensura dierum LX a Syene Meroen iter prodidit, Eratosthenes DCXXV, Artemidorus DC, Sebosus ab Aegypti extremis |XVI|·LXXV, unde proxime dicti |XII|·L. 184 uerum omnis haec finita nuper disputatio est, quoniam a Syene DCCCC· LXXXV Neronis exploratores renuntiauere his modis: a Syene Hieran sycaminon LIIII p., inde Tama LXXII regione Euonymiton Aethiopum, Primi CXX, Acinam LXIIII, Pitaram XXV, Tergedum CVI. insulam Gagauden esse in medio eo tractu; inde primum uisas aues psittacos et ab altera, quae uocetur Artigula, animal sphingion, a Tergedo cynocephalos. inde Nabata LXXX; oppidum id paruum inter praedicta solum. ab eo ad insulam Meroen CCCLX. 185 herbas circa Meroen demum uiridiores, siluarumque aliquid apparuisse et rhinocerotum elephantorumque uestigia. ipsum oppidum Meroen ab introitu insulae abesse LXX p., iuxtaque aliam insulam Tadu dextro subeuntibus alueo, quae portum faceret. 186 aedificia oppidi pauca; regnare feminam Candacen, quod nomen multis iam annis ad reginas transiit; delubrum Hammonis et ibi religiosum et toto tractu sacella. cetero cum potirentur rerum Aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. tradunt armatorum CCL dare solitam, artificum III. alii reges Aethiopum XLV esse hodie traduntur. 187 uniuersa uero gens Aetheria appellata est, deinde Atlantia, mox a Vulcani filio Aethiope. animalium hominumque monstrificas effigies circa extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad formanda corpora effigiesque caelandas mobilitate ignea. ferunt certe ab orientis parte intima gentes esse sine naribus, aequali totius oris planitie, alias superiore labro orbas, alias sine linguis. 188 pars etiam ore concreto et naribus carens uno tantum foramine spirat potumque calamis auenae trahit et grana eiusdem auenae sponte prouenientis ad uescendum. quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est. quibusdam ante Ptolemaeum Lathyrum regem Aegypti ignotus fuit usus ignium. quidam et Pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes ex quibus Nilus oriretur. in ora autem ubi dicemus continui montes ardentibus similes rubent. 189 Trogodytis et Rubro mari a Meroe tractus omnis superponitur, a Napata tridui itinere ad Rubrum litus, aqua pluuia ad usum conpluribus locis seruata, fertilissima regione quae interest auri. ulteriora Atabuli, Aethiopum gens, tenent. dein contra Meroen Megabarri, quos aliqui Adiabaros nominauere; oppidum habent Apollinis. pars eorum Nomades quae elephantis uescitur. 190 ex aduerso in Africae parte Macrobii, rursus a Megabarris Memnones et Dabelli dierumque XX interuallo Critensi. ultra eos Dochi, dein Gymnetes, semper nudi, mox Anderae, Mattitae, Mesaches; hi pudore atri coloris tota corpora rubrica inlinunt. at ex Africae parte Medimni, dein Nomades, cynocephalorum lacte uiuentes, Alabi, Syrbotae, qui octonum cubitorum esse dicuntur. 191 Aristocreon Libyae latere a Meroe oppidum Tollen dierum V itinere tradit; inde dierum XII Esar oppidum Aegyptiorum qui Psammetichum fugerint; in eo prodente se CCC habitasse; contra in Arabico latere Diaron oppidum esse eorum. Bion autem Sapen uocat quod ille Esar; et ipso nomine aduenas significari. caput eorum in insula Sembobitin, et tertium in Arabia Sinat. inter montes autem et Nilum Simbarri sunt, Phalliges, in ipsis uero montibus Asachae multis nationibus. abesse a mari dicuntur dierum V itinere; uiuunt elephantorum uenatu. insula in Nilo Sembritarum reginae paret. 192 ab ea Nubaei Aethiopes dierum VIII itinere; oppidum eorum Nilo inpositum Tenupsis. Sesambri, apud quos quadrupedes omnes sine auribus, etiam elephanti. at ex Africae parte Ptonebari, Ptoemphani, qui canem pro rege habent, motu eius imperia augurantes, Harusbi oppido longe ab Nilo sito, postea Archisarmi, Phalliges, Marigarri, Chasamari. 193 Bion et alia oppida in insulis tradit: a Sembobiti Meroen uersus dierum toto itinere XX proxime insulae oppidum Seberritanum sub regina et aliud Asara, alterius oppidum Darden; tertiam Medoen uocant, in qua oppidum Asel, quartam eodem quo oppidum nomine Garroen. inde per ripas oppida Nautis, Modum, Demadatin, Secundum, Collocat, Secande, Nauectabe cum agro Psegipta, Candragori, Arabam, Summaram. 194 regio supra Sirbitum, ubi desinunt montes, traditur a quibusdam habere maritimos Aethiopas, Nisicathas, Nisitas, quod significat ternum et quaternum oculorum uiros, non quia sic sint, sed quia sagittis praecipua contemplatione utantur. ab ea uero parte Nili, quae supra Syrtes Maiores oceanumque meridianum protendatur, Dalion Vacathos esse dicit, pluuia tantum aqua utentes, Cisoros, Logonporos ab Oecalicibus dierum V itinere, Usibalchos, Isbelos, Perusios, Ballios, Cispios. 195 reliqua deserta, dein fabulosa: ad occidentem uersus Nigroe, quorum rex unum oculum in fronte habeat, Agriophagi, pantherarum leonumque maxime carnibus uiuentes, Pamphagi, omni mandentes, Anthropophagi, humana carne uescentes, Cynamolgi caninis capitibus, Artabatitae quadrupedes, ferarum modo uagi, deinde Hesperios, Perorsi et quos in Mauretaniae confinio diximus. pars quaedam Aethiopum locustis tantum uiuit fumo et sale duratis in annua alimenta; hi quadragesimum uitae annum non excedunt. 196 Aethiopum terram uniuersam cum mari Rubro patere in longitudinem |XXI|·LXX p., in latitudinem cum superiore Aegypto |XII|·XCVI Agrippa existimauit. quidam longitudinem ita diuiserunt: a Meroe Sirbitum XII dierum nauigationem, ab ea XV ad Dabellos, ab his ad oceanum Aethiopicum VI dierum iter. in totum ab oceano ad Meroen DCXXV p. esse inter auctores fere conuenit, inde Syenen quantum diximus. 197 sita est Aethiopia ab oriente hiberno ad occidentem hibernum. meridiano cardine siluae, hebeno maxime, uirent. a media eius parte imminens mari mons excelsus aeternis ardet ignibus, Theon Ochema dictus Graecis. a quo nauigatione quadridui promunturium quod Hesperu Ceras uocatur, confine Africae iuxta Aethiopas Hesperios. quidam et in eo tractu modicos colles amoena opacitate uestitos Aegipanum Satyrorumque produnt. [6,36] 198 Insulas toto eo mari et Ephorus conplures esse tradidit et Eudoxus et Timosthenes, Clitarchus uero Alexandro regi renuntiatam adeo diuitem, ut equos incolae talentis auri permutarent, alteram ubi sacer mons opacus silua repertus esset, destillante arboribus odore mirae suauitatis. contra sinum Persicum Cerne nominatur insula aduersa Aethiopiae, cuius neque magnitudo neque interuallum a continente constat; Aethiopas tantum populos habere proditur. 199 Ephorus auctor est a Rubro mari nauigantes in eam non posse propter ardores ultra quasdam columnas — ita appellantur paruae insulae — prouehi. Polybius in extrema Mauretania contra montem Atlantem a terra stadia VIII abesse prodidit Cernen, Nepos Cornelius ex aduerso maxime Carthaginis a continente p. M, non ampliorem circuitu II. traditur et alia insula contra montem Atlantem, et ipsa Atlantis appellata. ab ea V dierum praenauigatione solitudines ad Aethiopas inde primum circumagente se terrarum fronte in occasum ac mare Atlanticum. 200 contra hoc quoque promunturium Gorgades insulae narrantur, Gorgonum quondam domus, bidui nauigatione distantes a continente, ut tradit Xenophon Lampsacenus. penetrauit in eas Hanno Poenorum imperator prodiditque hirta feminarum corpora, uiros pernicitate euasisse; duarum Gorgadum cutes argumenti et miraculi gratia in Iunonis templo posuit, spectatas usque ad Carthaginem captam. Hanno's brief account, including the gorillas lurking here under Gorgadum, is online at Liuus.Org. 201 ultra has etiamnum duae Hesperidum insulae narrantur, adeoque omnia circa hoc incerta sunt, ut Statius Sebosus a Gorgonum insulis cursum prodiderit, ab his ad Hesperu Ceras unius. nec Mauretaniae insularum certior fama est. paucas modo constat esse ex aduerso Autololum a Iuba repertas, in quibus Gaetulicam purpuram tinguere instituerat. [6,37] 202 Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse quasdamque alias, quo in numero idem Sebosus etiam spatia conplexus Iunoniam abesse a Gadibus DCCL p. tradit, ab ea tantundem ad occasum uersus Pluuialiam Caprariamque; in Pluuialia non esse aquam nisi ex imbri. ab iis CCL Fortunatas contra laeuam Mauretaniae in VIII horam solis; uocari Inuallem a conuexitate et Planasiam a specie, Inuallis circuitu CCC p.; arborum ibi proceritatem ad CXL pedes adulescere. 203 Iuba de Fortunatis ita inquisiuit: sub meridiem quoque positas esse prope occasum, a Purpurariis DCXXV p., sic ut CCL supra occasum nauigetur, dein per CCCLXXV ortus petatur. primam uocari Ombrion, nullis aedificiorum uestigiis; habere in montibus stagnum, arbores similes ferulae, ex quibus aqua exprimatur, e nigris amara, ex candidioribus potui iucunda. 204 alteram insulam Iunoniam appellari; in ea aediculam esse tantum lapide exstructam. ab ea in uicino eodem nomine minorem, deinde Caprariam, lacertis grandibus refertam. in conspectu earum esse Ninguariam, quae hoc nomen acceperit a perpetua niue, nebulosam. 205 proximam ei Canariam uocari a multitudine canum ingentis magnitudinis — ex quibus perducti sunt Iubae duo —; apparere ibi uestigia aedificiorum. cum omnes autem copia pomorum et auium omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas ferentibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et mellis, papyrum quoque et siluros in amnibus gigni. infestari eas beluis, quae expellantur adsidue, putrescentibus. [6,38] Et abunde orbe terrae extra intra indicato colligenda in artum mensura aequorum uidetur. 206 Polybius a Gaditano freto longitudinem directo cursu ad os Maeotis |XXXIIII|·XXXVII·D Polybius prodidit, ab eodem initio Siciliam |XII|·L, Cretam CCCLXXV, Rhodum CLXXXVII·D, Chelidonias tantundem, Cyprum CCCXXV, inde Syriae Seleuciam Pieriam CXV, quae computatio efficit |XXIIII|·XL. 207 Agrippa hoc idem interuallum a freto Gaditano ad sinum Issicum per longitudinem derectam |XXXIIII|·XL taxat, in quo haud scio an sit error numeri, quoniam idem a Siculo freto Alexandriam cursus |XIII|·L tradidit. uniuersus intra Maeotim lacum |CLV|·VIIII, Artemidorus adicit DCCLVI, idem cum Maeotide |CLXXIII|·XC p. esse tradidit. 208 haec est mensura inermium et pacata audacia fortunam prouocantium hominum. Nunc ipsarum magnitudo conparabitur, utcumque difficultatem adferet auctorum diuersitas, aptissime tamen spectabitur ad longitudinem latitudine addita. est ergo ad hoc praescriptum Europae magnitudo . . . . longitudo |LXXXVII|·XIIII. Africae — ut media ex omni uarietate prodentium sumatur computatio — efficit longitudo |XXXVII|·XCVIII; latitudo, qua colitur, nusquam CCL excedit. 209 sed quoniam in Cyrenaica eius parte DCCCX eam fecit Agrippa, deserta eius ad Garamantas usque, qua noscebantur, complectens, uniuersa mensura, quae ueniet in comparationem, |XLVII|·VIII efficit. Asiae longitudo in confesso est |L|· XIII·DCCL; latitudo sane computetur ab Aethiopico mari Alexandriam iuxta Nilum sitam, ut per Meroen et Syenen mensura currat, |XVIII|·LXXV. 210 apparet ergo Europam paulo minus dimidia Asiae parte maiorem esse quam Asiam, eandem altero tanto et sexta parte Africae ampliorem quam Africam. quod si misceantur omnes summae, liquido patebit Europam totius terrae tertiam esse partem et octauam paulo amplius, Asiam uero quartam et quartam decimam, Africam autem quintam et insuper sexagesimam. [6,39] 211 His addemus etiamnum unam Graecae inuentionis scientiam uel exquisitissimae subtilitatis, ut nihil desit in spectando terrarum situ indicatisque regionibus noscatur et cum qua cuique siderum societas sit siue cognatio dierum ac noctium quibusque inter se pares umbrae et aequa mundi conuexitas. ergo reddetur hoc etiam, terraeque uniuersae in membra caeli digerentur. plura sunt autem segmenta mundi, quae nostri circulos appellauere, Graeci parallelos. 212 Principium habet Indiae pars uersa ad austrum. patet usque Arabiam et Rubri maris accolas. continentur Gedrosi, Carmani, Persae, Elymaei, Parthyene, Aria, Susiane, Mesopotamia, Seleucia cognominata Babylonia, Arabia ad Petras usque, Syria Coele, Pelusium, Aegypti inferiora, quae Chora uocatur, Alexandria, Africae maritima, Cyrenaica oppida omnia, Thapsus, Hadrumetum, Clupea, Carthago, Utica, uterque Hippo, Numidia, Mauretania utraque, Atlanticum mare, columnae Herculis. in hoc caeli circumplexu aequinoctii die medio umbilicus, quem gnomonem uocant, VII pedes longus umbram non amplius IIII pedes longam reddit, noctis uero dieique longissima spatia XIIII horas aequinoctiales habent, breuissima ex contrario X. 213 Sequens circulus incipit ab India uergente ad occasum, uadit per medios Parthos, Persepolim, citima Persidis, Arabiam citeriorem, Iudaeam, Libani montis accolas, amplectitur Babylonem, Idumaeam, Samariam, Hierosolyma, Ascalonem, Iopen, Caesaream, Phoenicen, Ptolemaidem, Sidonem, Tyrum, Berytum, Botryn, Tripolim, Byblum, Antiochiam, Laodiceam, Seleuciam, Ciliciae maritima, Cypri austrina, Cretam, Lilybaeum in Sicilia, septentrionalia Africae et Numidiae. umbilicus, aequinoctio XXXV pedum, umbram XXIIII pedes longam facit, dies autem noxque maxima XIIII horarum aequinoctialium est accedente bis quinta parte unius horae. 214 Tertius circulus ab Indis Imauo proximis oritur. tendit per Caspias Portas, Mediae proxima, Cataoniam, Cappadociam, Taurum, Amanum, Issum, Cilicias Portas, Solos, Tarsum, Cyprum, Pisidiam, Pamphyliam, Siden, Lycaoniam, Lyciam, Patara, Xanthum, Caunum, Rhodum, Coum, Halicarnassum, Cnidum, Dorida, Chium, Delum, Cycladas medias, Gythium, Malean, Argos, Laconicam, Elim, Olympiam, Messaniam Peloponnesi, Syracusas, Catinam, Siliciam mediam, Sardiniae austrina, Carteiam, Gadis. gnomonis C unciae umbram LXXVII unciarum faciunt. longissimus dies est aequinoctialium horarum XIIII atque dimidiae cum tricesima unius horae. Teubner and Loeb after it: Siliciam should be Siciliam as elsewhere thruout this and the other books, including next paragraph. 215 Quarto subiacent circulo quae sunt ab altero latere Imaui, Cappadociae austrina, Galatia, Mysia, Sardis, Zmyrna, Sipylus, Tmolus mons, Lydia, Caria, Ionia, Trallis, Colophon, Ephesus, Miletus, Chios, Samos, Icarium mare, Cycladum septentrio, Athenae, Megara, Corinthus, Sicyon, Achaia, Patrae, Isthmus, Epirus, septentrionalia Siciliae, Narbonensis Galliae exortiua, Hispaniae maritima a Carthagine Noua et inde ad occasum. gnomoni XXI pedum respondent umbrae XVI pedum. longissimus dies habet aequinoctiales horas XIIII et tertias duas unius horae. 216 Quinto continentur segmento ab introitu Caspii maris Bactri, Hiberia, Armenia, Mysia, Phrygia, Hellespontus, Troas, Tenedus, Abydos, Scepsis, Ilium, Ida mons, Cyzicum, Lampsacum, Sinope, Amisum, Heraclea in Ponto, Paphlagonia, Lemnus, Imbrus, Thasus, Cassandria, Thessalia, Macedonia, Larisa, Amphipolis, Thessalonice, Pella, Edesus, Beroea, Pharsalia, Carystum, Euboea Boeotum, Chalcis, Delphi, Acarnania, Aetolia, Apollonia, Brundisium, Tarentum, Thurii, Locri, Regium, Lucani, Neapolis, Puteoli, Tuscum mare, Corsica, Baliares, Hispania media. gnomoni septem pedes, umbris sex. magnitudo diei summa horarum aequinoctialium XV. 217 Sexta comprehensio, qua continetur urbs Roma, amplectitur Caspias gentes, Caucasum, septentrionalia Armeniae, Apolloniam supra Rhyndacum, Nicomediam, Nicaeam, Calchadonem, Byzantium, Lysimacheam, Cherronesum, Melanem sinum, Abderam, Samothraciam, Maroneam, Aenum, Bessicam, Thraciam, Maedicam, Paeoniam, Illyrios, Durrachium, Canusium, Apuliae extuma, Campaniam, Etruriam, Pisas, Lunam, Lucam, Genuam, Liguriam, Antipolim, Massiliam, Narbonem, Tarraconem, Hispaniam Tarraconensem mediam et inde per Lusitaniam. gnomoni pedes VIIII, umbrae VIII. longissima diei spatia horarum aequinoctialium XV addita VIIII parte unius horae aut, ut Nigidio placuit, quinta. 218 Septima diuisio ab altera Caspii maris ora incipit, uadit super Callatim, Bosporum, Borysthenen, Tomos, Thraciae auersa, Triballos, Illyrici reliqua, Hadriaticum mare, Aquileiam, Altinum, Venetiam, Vicetiam, Patauium, Veronam, Cremonam, Rauennam, Anconam, Picenum, Marsos, Paelignos, Sabinos, Umbriam, Ariminum, Bononiam, Placentiam, Mediolanum omniaque ab Appennino, transque Alpis Galliam Aquitanicam, Viennam, Pyrenaeum, Celtiberiam. umbilico XXXV pedum umbrae XXXVI, ut tamen in parte Venetiae exaequatur umbra gnomoni. amplissima diei spatia horarum aequinoctialium XV et quintarum partium horae trium. 219 Hactenus antiquorum exacta celebrauimus. sequentium diligentissimi quod superest terrarum supra tribus adsignauere segmentis, a Tanai per Maeotim lacum et Sarmatas usque Borysthenen atque ita per Dacos partemque Germaniae, Gallias oceani litora amplexi, quod esset horarum XVI, alterum per Hyperboreos et Britanniam horarum XVII, postremum Scythicum a Ripaeis iugis in Thylen, in quo dies continuarentur, ut diximus, noctesque per uices. 220 iidem et ante principia quae fecimus posuere circulos duos: primum per insulam Meroen et Ptolemaidem in Rubro mari ad elephantorum uenatus conditam, ubi longissimus dies XII horarum esset dimidia hora amplior, secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum XIII, iidemque singulis dimidia horarum spatia usque ad ultimum adiecere circulis. Et hactenus de terris.