[0,0] T. MACCI PLAVTI TRINVMMVS. [0,1] ARGVMENTVM. Thensaurum abstrusum abiens peregre Charmides, Remque omnem amico Callicli mandat suo. Istoc absente male rem perdit filius; Nam et aedis uendit: has mercatur Callicles. Virgo indotata soror istius poscitur; Minus quo cum inuidia ei det dotem Callicles, Mandat qui dicat aurum ferre se a patre. Vt uenit ad aedis, hunc deludit Charmides Senex, ut rediit; quoius nubunt liberi. [0,2] PERSONAE. LVXVRIA cum INOPIA MEGARONIDES SENEX CALLICLES SENEX LYSITELES ADVLESCENS PHILTO SENEX LESBONICVS ADVLESCENS STASIMVS SERVVS CHARMIDES SENEX SYCOPHANTA [0,3] PROLOGVS. LVXVRIA Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom. INOPIA Sequor, sed finem fore quem dicam nescio. LVXVRIA Adest. em illae sunt aedes, i intro nunciam.— nunc, ne quis erret uostrum, paucis in uiam deducam, si quidem operam dare promittitis. 5 nunc igitur primum quae ego sim et quae illaec siet, huc quae abiit intro, dicam, si animum aduortitis. primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit; tum hanc mihi gnatam esse uoluit Inopiam. sed ea huc quid introierit impulsu meo 10 accipite et date uociuas aures dum eloquor. adulescens quidam est, qui in hisce habitat aedibus; is rem paternam me adiutrice perdidit. quoniam ei, qui me aleret, nil uideo esse relicui, dedi ei meam gnatam, quicum aetatem exigat. 15 sed de argumento ne exspectetis fabulae: senes qui huc uenient, ei rem uobis aperient. huic Graece nomen est Thensauro fabulae: Philemo scripsit, Plautus uertit barbare, nomen Trinummo fecit, nunc hoc uos rogat 20 ut liceat possidere hanc nomen fabulam. tantum est. ualete, adeste cum silentio.— [1,0] ACTVS I. [1,1] MEGARONIDES Amicum castigare ob meritam noxiam immoene est facinus, uerum in aetate utile et conducibile. nam ego amicum hodie meum 25 concastigabo pro commerita noxia, inuitus, ni id me inuitet ut faciam fides. nam hic nimium morbus mores inuasit bonos; ita plerique omnes iam sunt intermortui. sed dum illi aegrotant, interim mores mali 30 quasi herba inrigua succreuere uberrime: eorum licet iam metere messem maxumam, neque quicquam hic nunc est uile nisi mores mali. nimioque hic pluris pauciorum gratiam faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus. 35 ita uincunt illud conducibile gratiae, quae in rebus multis opstant odiosaeque sunt remoramque faciunt rei priuatae et publicae. [1,2] CALLICLES Larem corona nostrum decorari uolo. uxor, uenerare ut nobis haec habitatio 40 bona fausta felix fortunataque euenat— teque ut quam primum possim uideam emortuam. MEGARONIDES Hic ille est, senecta aetate qui factust puer, qui admisit in se culpam castigabilem. adgrediar hominem. CALLICLES Quoia hic uox prope me sonat? 45 MEGARONIDES Tui beneuolentis, si ita es ut ego te uolo, sin aliter es, inimici atque irati tibi. CALLICLES O amice, salue, atque aequalis. ut uales, Megaronides? MEGARONIDES Et tu edepol salue, Callicles. CALLICLES Valen? ualuistin? MEGARONIDES Valeo, et ualui rectius. 50 CALLICLES Quid tua agit uxor? ut ualet? MEGARONIDES Plus quam ego uolo. CALLICLES Bene hercle est illam tibi ualere et uiuere. MEGARONIDES Credo hercle te gaudere, si quid mihi mali est. CALLICLES Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem. MEGARONIDES Eho tu, tua uxor quid agit? CALLICLES Immortalis est, 55 uiuit uicturaque est. MEGARONIDES Bene hercle nuntias, deosque oro ut uitae tuae superstes suppetat. CALLICLES Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane uelim. MEGARONIDES Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam? faxo haud tantillum dederis uerborum mihi. 60 CALLICLES Namque enim tu, credo, me imprudentem obrepseris. MEGARONIDES Ne tu hercle faxo haud nescias quam rem egeris. CALLICLES Habeas ut nanctu's: nota mala res optumast. nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam. MEGARONIDES Edepol proinde ut diu uiuitur, bene uiuitur. 65 sed hoc animum aduorte atque aufer ridicularia; nam ego dedita opera huc ad te aduenio. CALLICLES Quid uenis? MEGARONIDES Malis te ut uerbis multis multum obiurigem. CALLICLES Men? MEGARONIDES Numquis est hic alius praeter me atque te? CALLICLES Nemost. MEGARONIDES Quid tu igitur rogitas, tene obiurigem? 70 nisi tu me mihimet censes dicturum male. nam si in te aegrotant artes antiquae tuae, {sin immutare uis ingenium moribus} 72a {aut si demutant mores ingenium tuom neque eos antiquos seruas, ast captas nouos} omnibus amicis morbum tu incuties grauem, 75 ut te uidere audireque aegroti sient. CALLICLES Qui in mentem uenit tibi istaec dicta dicere? MEGARONIDES Quia omnis bonos bonasque adcurare addecet, suspicionem et culpam ut ab se segregent. CALLICLES Non potest utrumque fieri. MEGARONIDES Quapropter? CALLICLES Rogas? 80 ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori: suspicio est in pectore alieno sita. nam nunc ego si te surrupuisse suspicer Ioui coronam de capite ex Capitolio, qui in columine astat summo: si id non feceris 85 atque id tamen mihi lubeat suspicarier, qui tu id prohibere me potes ne suspicer? sed istuc negoti cupio scire quid siet. MEGARONIDES Haben tu amicum aut familiarem quempiam, quoi pectus sapiat? CALLICLES Edepol haud dicam dolo: 90 sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor, sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere, ad amici partem an ad inimici peruenant; sed tu ex amicis mi es certis certissimus. si quid scis me fecisse inscite aut improbe, 95 ~si id me non accusas, tute ipse obiurgandus es. MEGARONIDES Scio; et, si alia huc causa ad te adueni, aequom postulas. CALLICLES Expecto si quid dicas. MEGARONIDES Primumdum omnium, male dictitatur tibi uolgo in sermonibus: turpilucricupidum te uocant ciues tui; 100 tum autem sunt alii, qui te uolturium uocant: hostisne an ciuis comedis, parui pendere. haec cum audio in te dici, discrucior miser. CALLICLES Est atque non est mi in manu, Megaronides: quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est. 105 MEGARONIDES Fuitne hic tibi amicus Charmides? CALLICLES Est et fuit. id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo. nam postquam hic eius rem confregit filius uidetque ipse ad paupertatem protractum esse se suamque filiam esse adultam uirginem, 110 simul eius matrem suamque uxorem mortuam, quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam, mihi conmendauit uirginem gnatam suam et rem suam omnem et illum corruptum filium. haec, si mihi inimicus esset, credo haud crederet. 115 MEGARONIDES Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum uides, qui tuae mandatus est fide et fiduciae, quin eum restituis, quin ad frugem conrigis? ei rei operam dare te fuerat aliquanto aequius, si qui probiorem facere posses, non uti 120 in eandem tute accederes infamiam malumque ut eius cum tuo misceres malo. CALLICLES Quid feci? M. Quod homo nequam. CALLICLES Non istuc meumst. MEGARONIDES Emistin de adulescente has aedes (quid taces?) ubi nunc tute habitas? CALLICLES Emi atque argentum dedi, 125 minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum. MEGARONIDES Dedistin argentum? CALLICLES Factum, neque facti piget. MEGARONIDES Edepol fide adulescentem mandatum malae. dedistine hoc facto ei gladium, qui se occideret? quid secus est aut quid interest dare te in manus 130 argentum amanti homini adulescenti, animi impoti, qui exaedificaret suam incohatam ignauiam? CALLICLES Non ego illi argentum redderem? MEGARONIDES Non redderes, neque de illo quicquam neque emeres neque uenderes, nec qui deterior esset faceres copiam. 135 inconciliastin eum qui mandatust tibi, ille qui mandauit, eum exturbasti ex aedibus? edepol mandatum pulchre et curatum probe; crede huic tutelam: suam melius rem gesserit. CALLICLES Subigis maledictis me tuis, Megaronides, 140 nouo modo adeo, ut quod meae concreditumst taciturnitati clam, fide et fiduciae, ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam, ut mihi necesse sit iam id tibi concredere. MEGARONIDES Mihi quod credideris sumes ubi posiueris. 145 CALLICLES Circumspicedum te, ne quis adsit arbiter nobis, et quaeso identidem circumspice. MEGARONIDES Ausculto si quid dicas. CALLICLES Si taceas, loquar. quoniam hinc est profecturus peregre Charmides, thensaurum demonstrauit mihi in hisce aedibus, 150 hic in conclaui quodam — sed circumspice. MEGARONIDES Nemost. CALLICLES Nummorum Philippeum ad tria milia. id solus solum per amicitiam et per fidem flens me obsecrauit suo ne gnato crederem neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere. 155 nunc si ille huc saluos reuenit, reddam suom sibi; si quid eo fuerit, certe illius filiae, quae mihi mandatast, habeo dotem unde dem, ut eam in se dignam condicionem conlocem. MEGARONIDES Pro di immortales, uerbis paucis quam cito 160 alium fecisti me, alius ad te ueneram. sed ut occepisti, perge porro proloqui. CALLICLES Quid tibi ego dicam, qui illius sapientiam et meam fidelitatem et celata omnia paene ille ignauos funditus pessum dedit. 165 MEGARONIDES Quidum? CALLICLES Quia, ruri dum sum ego unos sex dies, me apsente atque insciente, inconsultu meo, aedis uenalis hasce inscripsit litteris. MEGARONIDES Adesuriuit magis et inhiauit acrius lupus, obseruauit dum dormitarent canes: 170 gregem uniuersum uoluit totum auortere. CALLICLES Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes. sed nunc rogare ego uicissim te uolo: quid fuit officium meum me facere? face sciam; utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit, 175 aduersum quam eius me opsecrauisset pater, an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus? qui emisset, eius essetne ea pecunia? emi egomet potius aedis, argentum dedi thensauri causa, ut saluom amico traderem. 180 neque adeo hasce emi mihi nec usurae meae: illi redemi rusum, a me argentum dedi. haec sunt: si recte seu peruorse facta sunt, ego me fecisse confiteor, Megaronides. em mea malefacta, em meam auaritiam tibi; 185 hascine propter res maledicas famas ferunt. MEGARONIDES Pausai, uicisti castigatorem tuom: occlusti linguam, nihil est quod respondeam. CALLICLES Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuues communicesque hanc mecum meam prouinciam. 190 MEGARONIDES Polliceor operam. CALLICLES Ergo ubi eris paulo post? MEGARONIDES Domi. CALLICLES Numquid uis? MEGARONIDES Cures tuam fidem. CALLICLES Fiet sedulo. MEGARONIDES Sed quid ais? CALLICLES Quid uis? MEGARONIDES Vbi nunc adulescens habet? CALLICLES Posticulum hoc recepit, quom aedis uendidit. MEGARONIDES Istuc uolebam scire. i sane nunciam. 195 sed quid ais? quid nunc uirgo? nempe apud te est? CALLICLES Itast, iuxtaque eam curo cum mea. MEGARONIDES Recte facis. CALLICLES Numquid, prius quam abeo, me rogaturu's? — MEGARONIDES Vale. [1,3] nihil est profecto stultius neque stolidius neque mendaciloquius neque argutum magis, 200 neque confidentiloquius neque peiurius, quam urbani assidui ciues, quos scurras uocant. atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho, qui illorum uerbis falsis acceptor fui, qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt. 205 quod quisque in animo habet aut habiturust sciunt, sciunt id quod in aurem rex reginae dixerit, sciunt quod Iuno fabulatast cum Ioue; quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt. falson an uero laudent, culpent quem uelint, 210 non flocci faciunt, dum illud quod lubeat sciant. omnes mortales hunc aiebant Calliclem indignum ciuitate hac esse et uiuere, bonis qui hunc adulescentem euortisset suis. ego de eorum uerbis famigeratorum insciens 215 prosilui amicum castigatum innoxium. quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas, unde quidquid auditum dicant, nisi id appareat, famigeratori res sit cum damno et malo, hoc ita si fiat, publico fiat bono, 220 pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt, occlusioremque habeant stultiloquentiam.— [2,0] ACTVS II. [2,1] LYSITELES Multas res simitu in meo corde uorso, multum in cogitando dolorem indipiscor: egomet me coquo et macero et defetigo, 225 magister mihi exercitor animus nunc est. sed hoc non liquet neque satis cogitatumst, utram potius harum mihi artem expetessam, utram aetati agundae arbitrer firmiorem: amorin med an rei opsequi potius par sit, 230 utra in parte plus sit uoluptatis uitae ad aetatem agundam. de hac re mihi satis hau liquet; nisi hoc sic faciam, opinor, ut utramque rem simul exputem, iudex sim reusque ad eam rem. ita faciam, ita placet; omnium primum 235 Amoris artis eloquar quem ad modum expediant. numquam Amor quemquam nisi cupidum hominem postulat se in plagas conicere: eos cupit, eos consectatur; 238a subdole {blanditur} ab re consulit, blandiloquentulus, harpago, mendax, 239a cuppes, auarus, elegans, despoliator, latebricolarum hominum corruptor, 240a {blandus} inops celatum indagator. nam qui amat quod amat quom extemplo 241a sauiis sagittatis perculsust, ilico res foras labitur, liquitur. 'da mihi hoc, mel meum, si me amas, si audes'. ibi ille cuculus: 'ocelle mi, fiat: 245 et istuc et si amplius uis dari, dabitur.' ibi illa pendentem ferit: iam amplius orat; non satis id est mali, ni amplius etiam, quod ecbibit, quod comest, quod facit sumpti. nox datur: ducitur familia tota, 250 uestiplica, unctor, auri custos, flabelliferae, sandaligerulae, cantrices, cistellatrices, nuntii, renuntii, raptores panis et peni; fit ipse, dum illis comis est, inops amator. haec ego quom ago cum meo animo et recolo, 255 ubi qui eget, quam preti sit parui: apage te, Amor, non places nil te utor; quamquam illud est dulce, esse et bibere, Amor amara dat tamen, satis quod aegre sit: fugit forum, fugitat suos cognatos, 260 fugat ipsus se ab suo contutu, neque eum sibi amicum uolunt dici. mille modis, Amor, ignorandu's, procul abhibendu's atque abstandu's, nam qui in amorem praecipitauit, 265 peius perit quasi saxo saliat: apage te, Amor, tuas res tibi habeto, Amor, mihi amicus ne fuas umquam; sunt tamen quos miseros maleque habeas, quos tibi obnoxios fecisti. 270 certumst ad frugem adplicare animum, quamquam ibi labos grandis capitur. boni sibi haec expetunt, rem, fidem, honorem, gloriam et gratiam: hoc probis pretiumst. eo mihi magis lubet cum probis potius 275 quam cum improbis uiuere uanidicis. 275a [2,2] PHILTO Quo illic homo foras se penetrauit ex aedibus? LYSITELES Pater, adsum, impera quiduis, neque tibi ero in mora neque latebrose me abs tuo conspectu occultabo. PHILTO Feceris par tuis ceteris factis, 280 patrem tuom si percoles per pietatem. nolo ego cum improbis te uiris, gnate mi, neque in uia, neque in foro necullum sermonem exsequi noui ego hoc saeculum moribus quibus siet: malus bonum malum esse uolt, ut sit sui similis; 285 turbant, miscent mores mali: rapax auarus inuidus sacrum profanum, publicum priuatum habent, hiulca gens. haec ego doleo, haec sunt quae me excruciant, haec dies noctesque tibi canto ut caueas. quod manu non queunt tangere tantum fas habent quo manus abstineant, 290 cetera: rape trahe, fuge late — lacrumas haec mihi quom uideo eliciunt, quia ego ad hoc genus hominum duraui. quin prius me ad plures penetraui? nam hi mores maiorum laudant, eosdem lutitant quos conlaudant. 295 hisce ego de artibus gratiam facio, ne colas neue imbuas ingenium. meo modo et moribus uiuito antiquis, quae ego tibi praecipio, ea facito. nihil ego istos moror faeceos mores, turbidos, quibus boni dedecorant se. haec tibi si mea imperia capesses, multa bona in pectore consident. 300 LYSITELES Semper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia tuis seruiui seruitutem imperiis {et} praeceptis, pater. pro ingenio ego me liberum esse ratus sum, pro imperio tuo meum animum tibi seruitutem seruire aequom censui. PHILTO Qui homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo, 305 utrum itane esse mauelit ut eum animus aequom censeat, an ita potius ut parentes eum esse et cognati uelint: si animus hominem pepulit, actumst: animo seruit, non sibi; si ipse animum pepulit, dum uiuit uictor uictorum cluet. tu si animum uicisti potius quam animus te, est quod gaudeas. 310 nimio satiust, ut opust te ita esse, quam ut animo lubet: qui animum uincunt, quam quos animus, semper probiores cluent. LYSITELES Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae; ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri 315 neu tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo: sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia. PHILTO Quid exprobras? bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi; mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxime. is probus est quem paenitet quam probus sit et frugi bonae; 320 qui ipsus sibi satis placet, nec probus est nec frugi bonae: {qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.} bene facta bene factis aliis pertegito, ne perpluant. LYSITELES Ob eam rem haec, pater, autumaui, quia res quaedamst quam uolo ego me abs te exorare. PHILTO Quid id est? dare iam ueniam gestio. 325 LYSITELES Adulescenti hinc genere summo, amico atque aequali meo, minus qui caute et cogitate suam rem tractauit, pater, bene uolo ego illi facere, si tu non neuis. PHILTO Nempe de tuo? LYSITELES De meo: nam quod tuomst meumst, omne meumst autem tuom. PHILTO Quid is? egetne? LYSITELES Eget. PHILTO Habuitne rem? LYSITELES 330 Habuit. PHILTO Qui eam perdidit? publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis? mercaturan, an uenales habuit ubi rem perdidit? LYSITELES Nihil istorum. PHILTO Quid igitur? LYSITELES Per comitatem edepol, pater; praeterea aliquantum animi causa in deliciis disperdidit. PHILTO Edepol hominem praemandatum ferme familiariter, 335 qui quidem nusquam per uirtutem rem confregit, atque eget; nil moror eum tibi esse amicum cum eius modi uirtutibus. LYSITELES Quia sine omni malitiast, tolerare eius egestatem uolo. PHILTO De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat; nam et illud quod dat perdit et illi prodit uitam ad miseriam. 340 non eo haec dico, quin quae tu uis ego uelim et faciam lubens: sed ego hoc uerbum quom illi quoidam dico, praemonstro tibi, ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat. LYSITELES Deserere illum et deiuuare in rebus aduorsis pudet. PHILTO Pol pudere quam pigere praestat, totidem litteris. 345 LYSITELES Edepol, deum uirtute dicam, pater, et maiorum et tua multa bona bene parta habemus, bene si amico feceris ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris. PHILTO De magnis diuitiis si quid demas, plus fit an minus? LYSITELES Minus, pater; sed ciui immuni scin quid cantari solet? 350 'quod habes ne habeas et illuc quod non habes habeas, malum, quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri.' PHILTO Scio equidem istuc ita solere fieri; uerum, gnate mi, is est immunis, cui nihil est qui munus fungatur suom. LYSITELES Deum uirtute habemus et qui nosmet utamur, pater, 355 et aliis qui comitati simus beneuolentibus. PHILTO Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod uelis. cui egestatem tolerari uis? eloquere audacter patri. LYSITELES Lesbonico huic adulescenti, Charmidai filio, qui illic habitat. PHILTO Quin comedit quod fuit, quod non fuit? 360 LYSITELES Ne opprobra, pater; multa eueniunt homini quae uolt, quae neuolt. PHILTO Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis haud consuetudine. nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi: eo non multa quae neuolt eueniunt, nisi fictor malust. LYSITELES Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum 365 uitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust. PHILTO Non aetate, uerum ingenio apiscitur sapientia; sapienti aetas condimentum, sapiens aetati cibust. agedum eloquere, quid dare illi nunc uis? LYSITELES Nil quicquam, pater; tu modo ne me prohibeas accipere, si quid det mihi. 370 PHILTO An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis? LYSITELES Eo, pater. PHILTO Pol ego istam uolo me rationem edoceas. LYSITELES Licet. scin tu illum quo genere natus sit? PHILTO Scio, adprime probo. LYSITELES Soror illi est adulta uirgo grandis: eam cupio, pater, ducere uxorem sine dote. PHILTO Sine dote uxorem? LYSITELES Ita; 375 tua re salua hoc pacto ab illo summam inibis gratiam, neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier. PHILTO Egone indotatam te uxorem ut patiar? LYSITELES Patiundumst, pater; et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae. PHILTO Multa ego possum docta dicta et quamuis facunde loqui, 380 historiam ueterem atque antiquam haec mea senectus sustinet; uerum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum uideo adlicere, etsi aduersatus tibi fui, istac iudico: tibi permitto; posce, duce. LYSITELES Di te seruassint mihi. sed adde ad istam gratiam unum. PHILTO Quid id est autem unum? LYSITELES Eloquar. 385 tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. PHILTO Eccere. LYSITELES Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris. grauius tuom erit unum uerbum ad eam rem quam centum mea. PHILTO Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium. dabitur opera. LYSITELES Lepidus uiuis. haec sunt aedes, hic habet; 390 Lesbonico est nomen. age, rem cura. ego te opperiar domi.— [2,3] PHILTO Non optuma haec sunt, neque ut ego aequom censeo; uerum meliora sunt quam quae deterruma. sed hoc me unum consolatur atque animum meum, quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet 395 consulit aduorsum filium, nugas agit: miser ex animo fit, factius nihilo facit. suae senectuti is acriorem hiemem parat, quom illam importunam tempestatem conciet. sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum 400 ipse exit Lesbonicus cum seruo foras. [2,4] LESBONICVS Minus quindecim dies sunt, quom pro hisce aedibus minas quadraginta accepisti a Callicle. estne hoc quod dico, Stasime? STASIMVS Quom considero, meminisse uideor fieri. LESBONICVS Quid factumst eo? 405 STASIMVS Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis, piscator, pistor apstulit, lanii, coqui, holitores, myropolae, aucupes: confit cito; non hercle minus diuorse distrahitur cito, quam si tu obicias formicis papauerem. 410 LESBONICVS Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis. STASIMVS Quid quod dedisti scortis? LESBONICVS Ibidem una traho. STASIMVS Quid quod ego defrudaui? LESBONICVS Em, istaec ratio maxumast. STASIMVS Non tibi illud apparere, si sumas, potest; nisi tu immortale rere esse argentum tibi. 415 PHILTO Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit, postquam comedit rem, post rationem putat. LESBONICVS Nequaquam argenti ratio comparet tamen. STASIMVS Ratio quidem hercle apparet: argentum oixetai. minas quadraginta accepisti a Callicle, 420 et ille aedis mancipio abs te accepit? LESBONICVS Admodum. PHILTO Pol opino adfinis noster aedis uendidit; pater quom peregre ueniet, in portast locus, nisi forte in uentrem filio conrepserit. STASIMVS Trapezitae mille drachumarum Olympico, 425 quas de ratione dehibuisti, redditae? LESBONICVS Nempe quas spopondi. STASIMVS Immo 'quas dependi' inquito {~qua sponsione pronuper tu exactus es} 427a pro illo adulescente, quem tu esse aibas diuitem. LYSITELES Factum. STASIMVS Vt quidem illud perierit. LYSITELES Factum id quoque est. nam nunc eum uidi miserum et me eius miseritumst. 430 STASIMVS Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet. PHILTO Tempust adeundi. LESBONICVS Estne hic Philto qui aduenit? is herclest ipsus. STASIMVS Edepol ne ego istum uelim meum fieri seruom cum suo peculio. PHILTO Erum atque seruom plurumum Philto iubet 435 saluere, Lesbonicum et Stasimum. LESBONICVS Di duint tibi, Philto, quaequomque optes. quid agit filius? PHILTO Bene uolt tibi. LESBONICVS Edepol mutuom mecum facit. STASIMVS Nequam illud uerbumst 'bene uolt', nisi qui bene facit. ego quoque uolo esse liber: nequiquam uolo; 440 hic postulet frugi esse: nugas postulet. PHILTO Meus gnatus me ad te misit, inter te atque nos adfinitatem ut conciliarem et gratiam. tuam uolt sororem ducere uxorem; et mihi sententia eademst et uolo. LESBONICVS Hau nosco tuom: 445 bonis tuis rebus meas res inrides malas. PHILTO Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter, neque te derisum aduenio neque dignum puto. uerum hoc quod dixi: meus me orauit filius, ut tuam sororem poscerem uxorem sibi. 450 LESBONICVS Mearum me rerum nouisse aequomst ordinem. cum uostra nostra non est aequa factio. adfinitatem uobis aliam quaerite. STASIMVS Satin tu es sanus mentis aut animi tui, qui condicionem hanc repudies? nam illum tibi 455 ferentarium esse amicum inuentum intellego. LESBONICVS Abin hinc dierecte? STASIMVS Si hercle ire occipiam, uotes. LESBONICVS Nisi quid me aliud uis, Philto, respondi tibi. PHILTO Benigniorem, Lesbonice, te mihi, quam nunc experior esse, confido fore; 460 nam et stulte facere et stulte fabularier, utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst. STASIMVS Verum hercle hic dicit. LESBONICVS Oculum ego ecfodiam tibi, si uerbum addideris. STASIMVS Hercle qui dicam tamen; nam si sic non licebit, luscus dixero. 465 PHILTO Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabiles uostras cum nostris factiones atque opes? LESBONICVS Dico. PHILTO Quid? nunc si in aedem ad cenam ueneris atque ibi opulentus tibi par forte obuenerit (adposita cena sit, popularem quam uocant), 470 si illi congestae sint epulae a cluentibus: si quid tibi placeat quod illi congestum siet, edisne an incenatus cum opulento accubes? LESBONICVS Edim, nisi si ille uotet. STASIMVS At pol ego etsi uotet edim, atque ambabus malis expletis uorem, 475 et quod illi placeat praeripiam potissimum, neque illi concedam quicquam de uita mea. uerecundari neminem apud mensam decet, nam ibi de diuinis atque humanis cernitur. PHILTO Rem fabulare. STASIMVS Non tibi dicam dolo: 480 decedam ego illi de uia, de semita, de honore populi; uerum quod ad uentrem attinet, non hercle hoc longe, nisi me pugnis uicerit. cena hac annona est sine sacris hereditas. PHILTO Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites, 485 id optumum esse, tute uti sis optumus; si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus. nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam abs te peto, dare atque accipere, Lesbonice, te uolo. di diuites sunt, deos decent opulentiae 490 et factiones, uerum nos homunculi, satillum animai qui quom extemplo emisimus, aequo mendicus atque ille opulentissimus censetur censu ad Acheruntem mortuos. STASIMVS Mirum quin tu illo tecum diuitias feras. 495 ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet. PHILTO Nunc ut scias hic factiones atque opes non esse neque nos tuam neglegere gratiam, sine dote posco tuam sororem filio. quae res bene uortat — habeon pactam? quid taces? 500 STASIMVS Pro di immortales, condicionem quoius modi. PHILTO Quin fabulare 'di bene uortant, spondeo'? STASIMVS Eheu ubi usus nil erat dicto, spondeo dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere. LESBONICVS Quom adfinitate uostra me arbitramini 505 dignum, habeo uobis, Philto, magnam gratiam. sed si haec res grauiter cecidit stultitia mea, Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo dotem sorori; nam is de diuitiis meis solus superfit praeter uitam relicuos. 510 PHILTO Profecto dotem nil moror. LESBONICVS Certumst dare. STASIMVS Nostramne, ere, uis nutricem, quae nos educat, abalienare a nobis? caue sis feceris. quid edemus nosmet postea? LESBONICVS Etiam tu taces? tibi ego rationem reddam? STASIMVS Plane periimus, 515 nisi quid ego comminiscor. Philto, te uolo. PHILTO Si quid uis, Stasime. STASIMVS Huc concede aliquantum. PHILTO Licet. STASIMVS Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat neue alius quisquam. PHILTO Crede audacter quidlubet. STASIMVS Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum 520 tuom siris umquam fieri neque gnati tui. ei rei argumenta dicam. PHILTO Audire edepol lubet. STASIMVS Primum omnium olim terra cum proscinditur, in quinto quoque sulco moriuntur boues. PHILTO Apage, Acheruntis ostium in uostrost agro. 525 STASIMVS Tum uinum prius quam coctumst pendet putidum. LESBONICVS Consuadet homini, credo. etsi scelestus est, at mi infidelis non est. STASIMVS Audi cetera. post id, frumenti quom alibi messis maximast, tribus tantis illi minus redit quam opseueris. 530 PHILTO Em istic oportet opseri mores malos, si in opserendo possint interfieri. STASIMVS Neque umquam quisquamst, quoius ille ager fuit, quin pessume ei res uorterit: quoium fuit, alii exulatum abierunt, alii emortui, 535 alii se suspendere. em nunc hic quoius est, ut ad incitas redactust. PHILTO Apage a me istum agrum. STASIMVS Magis apage dicas, si omnia ex me audiueris. nam fulguritae sunt alternae arbores; sues moriuntur angina acerrume; 540 oues scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haec est manus. tum autem Surorum, genus quod patientissumumst hominum, nemo extat qui ibi sex menses uixerit: ita cuncti solstitiali morbo decidunt. PHILTO Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus 545 multo Surorum iam antidit patientia. sed istest ager profecto, ut te audiui loqui, malos in quem omnes publice mitti decet, sicut fortunatorum memorant insulas, quo cuncti qui aetatem egerint caste suam 550 conueniant; contra istoc detrudi maleficos aequom uidetur, qui quidem istius sit modi. STASIMVS Hospitium est calamitatis: quid uerbis opust? quamuis malam rem quaeras, illic reperias. PHILTO At tu hercle et illi et alibi. STASIMVS Caue sis dixeris 555 me tibi dixisse hoc. PHILTO Dixisti arcano satis. STASIMVS Quin hic quidem cupit illum ab se abalienarier, si quem reperire possit cui os sublinat. PHILTO Meus quidem hercle numquam fiet. STASIMVS Si sapies quidem. lepide hercle de agro ego hunc senem deterrui; 560 nam qui uiuamus nihil est, si illum amiserit. PHILTO Redeo ad te, Lesbonice. LESBONICVS Dic sodes mihi, quid hic est locutus tecum? PHILTO Quid censes? homost: uolt fieri liber, uerum quod det non habet. LESBONICVS Et ego esse locuples, uerum nequiquam uolo. 565 STASIMVS Licitumst, si uelles; nunc, quom nihil est, non licet. LESBONICVS Quid tecum, Stasime? STASIMVS De istoc quod dixti modo: si ante uoluisses, esses; nunc sero cupis. PHILTO De dote mecum conuenire nil potest: quid tibi lubet tute agito cum nato meo. 570 nunc tuam sororem filio posco meo. quae res bene uortat. quid nunc? etiam consulis? LESBONICVS Quid istic? quando ita uis: di bene uortant. spondeo. STASIMVS Numquam edepol quoiquam expectatus filius natus quam illuc est spondeo natum mihi. 575 di fortunabunt uostra consilia. PHILTO Ita uolo. LESBONICVS Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem, dic hoc negoti quo modo actumst. STASIMVS Ibitur. LESBONICVS Et gratulator meae sorori. STASIMVS Scilicet. PHILTO I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis 580 dies constituatur; eadem haec confirmabimus.— LESBONICVS {Tu istuc cura quod iussi. ego iam hic ero.—} dic Callicli, me ut conuenat. STASIMVS Quin tu i modo. LESBONICVS De dote ut uideat quid opus sit facto. STASIMVS I modo. LESBONICVS Nam certumst sine dote haud dare. STASIMVS Quin tu i modo. 585 LESBONICVS Neque enim illi damno umquam esse patiar STASIMVS Abi modo. LESBONICVS Meam neglegentiam. STASIMVS I modo. LESBONICVS aequom uidetur quin quod peccarim STASIMVS I modo. LESBONICVS Potissimum mi id obsit. STASIMVS I modo. LESBONICVS O pater, enumquam aspiciam te? — STASIMVS I modo, i modo, i modo. 590 tandem impetraui abiret. di uestram fidem, edepol re gesta pessume gestam probe, si quidem ager nobis saluos est; etsi admodum in ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat. sed id si alienatur, actumst de collo meo, 595 gestandust peregre clupeus, galea, sarcina: effugiet ex urbe, ubi erunt factae nuptiae, ibit istac, aliquo, in maximam malam crucem, latrocinatum, aut in Asiam aut in Ciliciam. ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum, 600 postquam exturbauit hic nos ex nostris aedibus.— [3,0] ACTVS III. [3,1] CALLICLES Quo modo tu istuc, Stasime, dixti? STASIMVS Nostrum erilem filium Lesbonicum suam sororem despondisse. em hoc modo. CALLYSITELES Cui homini despondit? STASIMVS Lysiteli Philtonis filio, sine dote. CALLYSITELES Sine dote ille illam in tantas diuitias dabit? 605 non credibile dicis. STASIMVS At tu edepol nullus creduas. si hoc non credis, ego credidero — CALLICLES Quid? STASIMVS Me nihili pendere. CALLYSITELES Quam dudum istuc aut ubi actumst? STASIMVS Ilico hic ante ostium, tam modo, inquit Praenestinus. CALLYSITELES Tanton in re perdita, quam in re salua Lesbonicus factus est frugalior? 610 STASIMVS Atque equidem ipsus ultro uenit Philto oratum filio. CALLYSITELES Flagitium quidem hercle fiet, nisi dos dabitur uirgini. postremo edepol ego istam rem ad me attinere intellego. ibo ad meum castigatorem atque ab eo consilium petam.— STASIMVS Propemodum quid illic festinet sentio et subolet mihi: 615 ut agro euortat Lesbonicum, quando euortit aedibus. o ere Charmides, quam apsenti hic tua res distrahitur tibi! utinam te rediisse saluom uideam, ut inimicos tuos ulciscare, ut mihi, ut erga te fui et sum, referas gratiam. nimium difficilest reperiri amicum ita ut nomen cluet, 620 quoi tuam quom rem credideris, sine omni cura dormias. sed generum nostrum ire eccillum uideo cum adfini suo. nescio quid non satis inter eos conuenit: celeri gradu eunt uterque, ille reprehendit hunc priorem pallio. haud ineuscheme astiterunt. huc aliquantum apscessero: 625 est lubido orationem audire duorum adfinium. [3,2] LYSITELES Sta ilico, noli auorsari neque te occultassis mihi. LESBONICVS Potin ut me ire quo profectus sum sinas? LYSITELES Si in rem tuam, Lesbonice, esse uideatur, gloriae aut famae, sinam. LESBONICVS Quod est facillumum, facis. LYSITELES Quid id est? LESBONICVS Amico iniuriam. 630 LYSITELES Neque meumst neque facere didici. LESBONICVS Indoctus quam docte facis. quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi? {qui} bene cum simulas facere mihi te, male facis, male consulis. LYSITELES Egone? LESBONICVS Tune. LYSITELES Quid male facio? LESBONICVS Quod ego nolo, id cum facis. LYSITELES Tuae rei bene consulere cupio. LESBONICVS Tu {mihi} es melior quam 635 egomet mihi? sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi. LYSITELES An id est sapere, ut qui beneficium a beneuolente repudies? LESBONICVS Nullum beneficium esse duco id quod quoi facias non placet. scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat, nec tuis depellar dictis quin rumori seruiam. 640 LYSITELES Quid ais? nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres: itan tandem hanc maiores famam tradiderunt tibi tui, ut uirtute eorum anteparta per flagitium perderes? atque honori posterorum tuorum ut uindex fieres, tibi paterque auosque facilem fecit et planam uiam 645 ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret, culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus. praeoptauisti, amorem tuom uti uirtuti praeponeres. nunc te hoc pacto credis posse optegere errata? aha, non itast: cape sis uirtutem animo et corde expelle desidiam tuo: 650 in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es. atque ego istum agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto, ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam ciues obiectare possint tibi, quos tu inimicos habes. LESBONICVS Omnia ego istaec quae tu dixti scio, uel exsignauero, 655 ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum: scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser; ita ui Veneris uinctus, otio captus in fraudem incidi. et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias. LYSITELES At operam perire meam sic et te haec dicta corde spernere ~ 660 perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te; et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis, tute pone te latebis facile, ne inueniat te Honor, in occulto iacebis cum te maxume clarum uoles. pernoui equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum; 665 scio te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis uias. ita est amor, ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque uolat; atque is mores hominum moros et morosos efficit: minus placet magis quod suadetur, quod dissuadetur placet; 670 quom inopiast, cupias, quando eius copiast, tum non uelis; {ille qui aspellit is compellit, ille qui consuadet uetat.} insanum {et} malumst in hospitium deuorti ad Cupidinem. sed te moneo hoc etiam atque etiam, ut reputes quid facere expetas. si istuc, ut conare, facis ~ indicium tuom incendes genus; 675 tum igitur tibi aquae erit cupido, genus qui restinguas tuom, atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati— ne scintillam quidem relinques, genus qui congliscat tuom. LESBONICVS Facilest inuentu: datur ignis, tametsi ab inimico petas. sed tu obiurgans me a peccatis rapis deteriorem in uiam. 680 meam {uis} sororem tibi dem suades sine dote. aha, non conuenit me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit. numquam erit alienis grauis qui suis se concinnat leuem. sicut dixi, faciam: nolo te iactari diutius. 685 LYSITELES Tanto meliust te sororis causa egestatem exsequi atque eum agrum me habere, quam te, tua qui toleres moenia? LESBONICVS Nolo ego mihi te tam prospicere, qui meam egestatem leues, sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant, me germanam meam sororem in concubinatum tibi, 690 si sine dote , dedisse magis quam in matrimonium. quis me improbior perhibeatur esse? haec famigeratio te honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris: tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet. LYSITELES Quid? te dictatorem censes fore, si aps te agrum acceperim? 695 LESBONICVS Neque uolo neque postulo neque censeo, uerum tamen is est honos homini pudico, meminisse officium suom. LYSITELES Scio equidem te animatus ut sis; uideo, subolet, sentio: id agis, ut, ubi adfinitatem inter nos nostram adstrinxeris atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui uitam colas, 700 effugias ex urbe inanis; profugus patriam deseres, cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis: mea opera hinc proterritum te meaque auaritia autument. id me commissurum ut patiar fieri, ne animum induxeris. STASIMVS Non enim possum quin exclamem euge. euge, Lysiteles, palin. 705 facile palmam habes: hic uictust, uicit tua comoedia. hic agit magis ex argumento et uersus melioris facit. etiam ob stultitiam tuam te ~ curis multabo mina. LESBONICVS Quid tibi interpellatio aut in consilium huc accessio est? STASIMVS Eodem pacto, quo huc accessi, apscessero. LESBONICVS I hac mecum domum, 710 Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur. LYSITELES Nil ego in occulto agere soleo. meus ut animust, eloquar: si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur, sine dote, neque tu hinc abituru's, quod meum erit id erit tuom; sin aliter animatus es, bene quod agas eueniat tibi, 715 ego amicus numquam tibi ero alio pacto. sic sententia est.— STASIMVS Abiit {hercle} ille quidem. ecquid audis, Lysiteles? ego te uolo. hic quoque hinc abiit. Stasime, restas solus. quid ego nunc agam, nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem, fulmentas iubeam suppingi soccis? non sisti potest. 720 uideo caculam militarem me futurum haud longius: ad aliquem regem in saginam erus sese coniciet meus; credo ad summos bellatores acrem fugitorem fore et capturum spolia ibi illum qui {meo} ero aduersus uenerit. egomet autem quom extemplo arcum {mihi} et pharetram et sagittas sumpsero, 725 cassidem in caput, dormibo placide in tabernaculo. ad forum ibo: nudius sextus quoi talentum mutuom dedi, reposcam, ut habeam, mecum quod feram, uiaticum.— [3,3] MEGARONIDES Vt mihi rem narras, Callicles, nullo modo potest fieri prosus quin dos detur uirgini. 730 CALLICLES Namque hercle honeste fieri ferme non potest, ut eam perpetiar ire in matrimonium sine dote, quom eius rem penes me habeam domi. MEGARONIDES Parata dos domist; nisi expectare uis, ut eam sine dote frater nuptum conlocet. 735 post adeas tute Philtonem et dotem dare te ei dicas, facere id eius ob amicitiam patris. uerum hoc ego uereor, ne istaec pollicitatio te in crimen populo ponat atque infamiam; non temere dicant te benignum uirgini: 740 datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre, ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data columem te sistere illi, et detraxe autument. nunc si opperiri uis aduentum Charmidi, perlongumst: huic ducendi interea abscesserit 745 lubido; atque ea condicio huic uel primaria est. CALLYSITELES Nam hercle omnia istaec ueniunt in mentem mihi. uide si hoc utibile magis atque in rem deputas, ut adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet. sed ut ego nunc adulescenti thensaurum indicem 750 indomito, pleno amoris ac lasciuiae? minime, minime hercle uero. nam certo scio, locum quoque illum omnem, ubi situst, comederit; quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim. 755 MEGARONIDES Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest? CALLYSITELES Dum occasio ei reperiatur, interim ab amico alicunde mutuom argentum rogem. MEGARONIDES Potin est ab amico alicunde exorari? CALLYSITELES Potest. MEGARONIDES Gerrae. ne tu illud uerbum actutum inueneris: 760 'mihi quidem hercle non est quod dem mutuom.' CALLYSITELES Malim hercle ut uerum dicas, quam ut des mutuom. MEGARONIDES Sed uide consilium, si placet. CALLYSITELES Quid consilist? MEGARONIDES Scitum, ut ego opinor, consilium inueni. CALLYSITELES Quid est? MEGARONIDES Homo conducatur aliquis iam, quantum potest, 765 {quasi sit peregrinus. CALLYSITELES Quid is scit facere postea?} ignota facie, quae non uisitata sit; 768 mendacilocum aliquem {CALLYSITELES Quid is scit facere postea?} falsidicum, confidentem. CALLYSITELES Quid tum postea? MEGARONIDES Is homo exornetur graphice in peregrinum modum; 767 quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia 771 ueniat, salutem ei nuntiet uerbis patris: illum bene gerere rem et ualere et uiuere, et eum rediturum actutum; ferat epistulas duas, eas nos consignemus, quasi sint a patre: 775 det alteram illi, alteram dicat tibi dare sese uelle. CALLYSITELES Perge porro dicere. MEGARONIDES Seque aurum ferre uirgini dotem a patre dicat patremque id iussisse aurum tibi dare. tenes iam? CALLYSITELES Propemodo, atque ausculto perlubens. 780 MEGARONIDES Tum tu igitur demum adulescenti aurum dabis, ubi erit locata uirgo in matrimonium. CALLYSITELES Scite hercle sane. MEGARONIDES Hoc, ubi thensaurum effoderis, suspicionem ab adulescente amoueris: censebit aurum esse a patre allatum tibi, 785 tu de thensauro sumes. CALLYSITELES Satis scite et probe; quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet. sed epistulas quando opsignatas adferet, {sed quom opsignatas attulerit epistulas} 788a nonne arbitraris eum adulescentem anuli paterni signum nouisse? MEGARONIDES Etiam tu taces? sescentae ad eam rem causae possunt conligi: illum quem habuit perdidit, alium post fecit nouom.~ iam si opsignatas non feret, dici hoc potest, apud portitorem eas resignatas sibi inspectasque esse. in huius modi negotio 795 diem sermone terere segnities merast: quam uis sermones possunt longi texier. abi ad thensaurum iam confestim clanculum, seruos ancillas amoue. atque audin? CALLYSITELES Quid est? MEGARONIDES Vxorem quoque eampse hanc rem uti celes face, 800 nam pol tacere numquam quicquamst quod queat. quid nunc stas? quin tu hinc amoues et te moues? aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est, continuo operito denuo; sed clanculum, sicut praecepi; cunctos exturba aedibus. 805 CALLYSITELES Ita faciam. MEGARONIDES At enim nimis longo sermone utimur, diem conficimus quod iam properatost opus. nihil est de signo quod uereare; me uide: lepida est illa causa, ut commemoraui, dicere apud portitores esse inspectas. denique 810 diei tempus non uides? quid illum putas, natura illa atque ingenio? iam dudum ebriust. quiduis probare poterit; tum, quod maxumumst, adferre, non petere hinc se dicet. CALLYSITELES Iam sat est. MEGARONIDES Ego sycophantam iam conduco de foro 815 epistulasque iam consignabo duas, eumque huc adulescentem meditatum probe mittam. CALLYSITELES Eo ego igitur intro ad officium meum. tu istuc age. — MEGARONIDES Actum reddam nugacissume.— [4,0] ACTVS IV. [4,1] CHARMIDES Salsipotenti et mulsipotenti Iouis fratri et Nerei Neptuno 820 laetus lubens laudes ago et grates gratiasque habeo et fluctibus salsis, quos penes mei potestas, bonis meis quid foret et meae uitae, quom suis med ex locis in patriam suauissumam reducem faciunt. atque ego, Neptune, tibi ante alios deos gratias ago atque habeo summas; nam te omnes saeuomque seuerumque atque auidis moribus commemorant, 825 spurcificum, immanem, intolerandum, uesanum: contra opera expertus, nam pol placido te et clementi meo usque modo, ut uolui, usus sum in alto. atque hanc tuam gloriam iam ante auribus acceperam, et nobilest apud homines, pauperibus te parcere solitum, dites damnare atque domare. abi, laudo, scis ordine, ut aequomst, tractare homines; hoc dis dignumst. 830 {semper mendicis modesti sint.} fidus fuisti: infidum esse iterant; nam apsque foret te, sat scio in alto distraxissent disque tulissent satellites tui me miserum foede bonaque omnia item una mecum passim caeruleos per campos: ita iam quasi canes, haud secus, circum stabant nauem turbines uenti, 835 imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum, ruere antemnas, scindere uela, ni tua pax propitia foret praesto. apage a me sis, dehinc iam certumst otio dare me; satis partum habeo quibus aerumnis deluctaui, filio dum diuitias quaero. sed quis hic est, qui in plateam ingreditur 840 cum nouo ornatu specieque simul? pol quamquam domi cupio, opperiar, quam hic rem agat animum aduortam. 842a [4,2] SYCOPHANTA Huic ego die nomen Trinummo faciam: nam ego operam meam tribus nummis hodie locaui ad artis nugatorias. aduenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia, 845 quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpaui meis. uiden egestas quid negoti dat homini misero mali, quin ego nunc subigor trium nummum causa ut hasce epistulas dicam ab eo homine me accepisse, quem ego qui sit homo nescio neque noui, neque natus necne is fuerit, id solide scio. 850 CHARMIDES Pol hic quidem fungino generest: capite se totum tegit. Hilurica facies uidetur hominis, eo ornatu aduenit. SYCALLICLES Ille qui me conduxit, ubi conduxit, abduxit domum, quae uoluit mihi dixit, docuit et praemonstrauit prius, quo modo quicque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius, 855 eo conductor melius de me nugas conciliauerit. ut ille me exornauit, ita sum ornatus; argentum hoc facit. ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo. nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere, dabo operam, ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat. 860 CHARMIDES Quam magis specto, minus placet mi haec hominis facies. mira sunt, ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius. loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat. credo edepol, quo mox furatum ueniat speculatur loca. magis lubidost opseruare quid agat: ei rei operam dabo. 865 SYCALLICLES Has regiones demonstrauit mi ille conductor meus; apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae. fores pultabo. CHARMIDES Ad nostras aedis hic quidem habet rectam uiam. hercle opinor mi aduenienti hac noctu agitandumst uigilias. SYCALLICLES Aperite hoc, aperite. heus, ecquis his foribus tutelam gerit? 870 CHARMIDES Quid, adulescens, quaeris? quid uis? quid istas pultas? STASIMVS Heus senex, census cum , iuratori recte rationem dedi. {- - -} 872a Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus ubi habitet, et item alterum ad istanc capitis albitudinem: Calliclem aiebat uocari qui has dedit mi epistulas. 875 CHARMIDES Meum gnatum hic quidem Lesbonicum quaerit et amicum meum, cui ego liberosque bonaque commendaui, Calliclem. SYCALLICLES Fac me, si scis, certiorem, hisce homines ubi habitent, pater. CHARMIDES Quid eos quaeris? aut quis es? aut unde es? aut unde aduenis? SYCALLICLES Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissimum. 880 si unum quidquid singillatim et placide percontabere, et meum nomen et mea facta et itinera ego faxo scias. CHARMIDES Faciam ita ut uis. agedum nomen tuom primum memora mihi. SYCALLICLES Magnum facinus incipissis petere. CHARMIDES Quid ita? SYCALLICLES Quia, pater, si ante lucem ire occipias a meo primo nomine, 885 concubium sit noctis prius quam ad postremum perueneris. CHARMIDES Opus factost uiatico ad tuom nomen, ut tu praedicas. SYCALLICLES Est minusculum alterum, quasi uixillum uinarium. CHARMIDES Quid est tibi nomen, adulescens? SYCALLICLES Pax, id est nomen mihi. hoc cotidianumst. CHARMIDES Edepol nomen nugatorium, 890 quasi dicas, si quid crediderim tibi, pax++periisse ilico. hic homo solide sycophantast. quid ais tu, adulescens? SYCALLICLES Quid est? CHARMIDES Eloquere, isti tibi quid homines debent, quos tu quaeritas? SYCALLICLES Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas, Lesbonici. is mi est amicus. CHARMIDES Teneo hunc manifestarium. 895 me sibi epistulas dedisse dicit. ludam hominem probe. SYCALLICLES Ita ut occepi, si animum aduortas, dicam. CHARMIDES Dabo operam tibi. SYCALLICLES Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam, et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare. CHARMIDES Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet. 900 {ubi ipse erat? SYCALLICLES Bene rem gerebat. CHARMIDES Ergo ubi? SYCALLICLES In Seleucia. CHARMIDES} Ab ipson istas accepisti? SYCALLICLES E manibus dedit mi ipse in manus. CHARMIDES Qua facie est homo? STASIMVS Sesquipede quiddamst quam tu longior. CHARMIDES Haeret haec res, siquidem ego apsens sum quam praesens longior. nouistin hominem? SYCALLICLES Ridicule rogitas, quicum una cibum 905 capere soleo. CHARMIDES Quid est ei nomen? SYCALLICLES Quod edepol homini probo. CHARMIDES Lubet audire. SYCALLICLES Illi edepol — illi — illi — uae misero mihi. CHARMIDES Quid est negoti? SYCALLICLES Deuoraui nomen imprudens modo. CHARMIDES Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet. SYCALLICLES Atque etiam modo uorsabatur mi in labris primoribus. 910 CHARMIDES Temperi huic hodie anteueni. SYCALLICLES Teneor manifesto miser. CHARMIDES Iam recommentatu's nomen? SYCALLICLES Deum hercle me atque hominum pudet. CHARMIDES Vide modo ut hominem noueris. STASIMVS Tam quam me. fieri istuc solet, quod in manu teneas atque oculis uideas, id desideres. litteris recomminiscar. est principium nomini. 915 CHARMIDES Callias? STASIMVS Non est. CHARMIDES Callippus? STASIMVS Non est. CHARMIDES Callidemides? STASIMVS Non est. CHARMIDES Callinicus? STASIMVS Non est. CHARMIDES Callimarchus? STASIMVS Nil agis. neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi. CHARMIDES At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris dices, non monstrare istos possum homines quos tu quaeritas. 920 quod ad exemplum est? coniectura si reperire possumus. SYCALLICLES Ad hoc exemplum est — CHARMIDES An Chares? an Charmides? SYCALLICLES Enim Charmides. em istic erit. qui istum di perdant. dixi ego iam dudum tibi: {- - -} 923a CHARMIDES Te potius bene dicere aequomst homini amico, quam male. SYCALLICLES Satin inter labra atque dentes latuit uir minimi preti? CHARMIDES Ne male loquere apsenti amico. SYCALLICLES Quid ergo ille ignauissumus mihi latitabat? CHARMIDES Si appellasses, respondisset, nomine. sed ipse ubi est? STASIMVS Pol illum reliqui ad Rhadamantem in Cecropia insula.~ CHARMIDES Quis homo est me insipientior, qui ipse, egomet ubi sim, quaeritem? sed nil disconducit huic rei. quid ais? quid hoc quod te rogo? 930 quos locos adiisti? SYCALLICLES Nimium mirimodis mirabiles. CHARMIDES Lubet audire, nisi molestumst. SYCALLICLES Quin discupio dicere. omnium primum in Pontum aduecti ad Arabiam terram sumus. CHARMIDES Eho an etiam Arabiast in Ponto? STASIMVS Est: non illa ubi tus gignitur, sed ubi apsinthium fit atque cunila gallinacea. 935 CHARMIDES Nimium graphicum hunc nugatorem. sed ego sum insipientior, qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat; nisi quia lubet experiri, quo euasurust denique. sed quid ais? quo inde isti porro? SYCALLICLES Si animum aduortes, eloquar. ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iouis. 940 CHARMIDES Sub solio Iouis? STASIMVS Ita dico. CHARMIDES E caelo? STASIMVS Atque medio quidem. CHARMIDES Eho an etiam in caelum escendisti? STASIMVS Immo horiola aduecti sumus, usque aqua aduorsa per amnem. CHARMIDES Eho an tu etiam uidisti Iouem? SYCALLICLES Alii di isse ad uillam aiebant seruis depromptum cibum. deinde porro — CHARMIDES Deinde porro nolo quicquam praedices. 945 SYCALLICLES o hercle, si es molestus. nam pudicum neminem, rre oportet, qui aps terra ad caelum peruenerit. SYCALLICLES m ita ut te uelle uideo. sed monstra hosce homines mihi, quos ego quaero, quibus me oportet has deferre epistulas. CHARMIDES Quid ais? tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris, 950 illum quem tibi istas dedisse commemoras epistulas, norisne hominem? SYCALLICLES Ne tu me edepol arbitrare beluam, qui quidem non nouisse possim quicum aetatem exegerim. an ille tam esset stultus, qui mihi mille nummum crederet Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom 955 atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam? mihi concrederet, nisi me ille et ego illum nossem approbe? CHARMIDES Enim uero ego nunc sycophantae huic sycophantari uolo, si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere, quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio 960 neque oculis ante hunc diem umquam uidi. eine aurum crederem, quoi, si capitis res sit, nummum numquam credam plumbeum? adgrediundust hic homo mi astu. heus, Pax, te tribus uerbis uolo. SYCALLICLES Vel trecentis. CHARMIDES Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide? SYCALLICLES Atque etiam Philippum, numeratum illius in mensa manu, 965 mille nummum. CHARMIDES Nempe ab ipso id accepisti Charmide? SYCALLICLES Mirum quin ab auo eius aut proauo acciperem, qui sunt mortui. CHARMIDES Adulescens, cedo dum istuc aurum mi. STASIMVS Quod ego aurum dem tibi? CHARMIDES Quod a me te accepisse fassu's. STASIMVS Aps te accepisse? CHARMIDES Ita loquor. STASIMVS Quis tu homo es? CHARMIDES Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides. 970 SYCALLICLES Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem. abi sis, nugator: nugari nugatori postulas. CHARMIDES Charmides ego sum. STASIMVS Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero. nimis argute obrepsisti in eapse occasiuncula: postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu's Charmides; 975 prius tu non eras, quam auri feci mentionem. nihil agis; proin tu te, itidem ut charmidatus es, rursum recharmida. CHARMIDES Quis ego sum igitur, siquidem is non sum qui sum? SYCALLICLES Quid id ad me attinet? dum ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea causa qui lubet. prius non is eras qui eras: nunc is factu's qui tum non eras. 980 CHARMIDES Age si quid agis. SYCALLICLES Quid ego agam? CHARMIDES Aurum redde. SYCALLICLES Dormitas, senex. CHARMIDES Fassu's Charmidem dedisse aurum tibi. SYCALLICLES Scriptum quidem. CHARMIDES Properas an non properas ire actutum ab his regionibus, dormitator, prius quam ego hic te iubeo mulcari male? SYCALLICLES Quam ob rem? CHARMIDES Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus 985 Charmides, quem tibi epistulas dedisse aiebas. SYCALLICLES Eho, quaeso, an tu is es? CHARMIDES Is enim uero sum. SYCALLICLES Ain tu tandem? is ipsusne es? CHARMIDES Aio. SYCALLICLES Ipsus es? CALLICLES Ipsus, inquam, Charmides sum. STASIMVS Ergo ipsusne es? CALLICLES Ipsissimus. abin hinc ab oculis? SYCALLICLES Enim uero serio, quoniam aduenis— uapulabis meo arbitratu et nouorum aedilium. 990 CHARMIDES At etiam maledicis? SYCALLICLES Immo, saluos quandoquidem aduenis— di te perdant, si te flocci facio an periisses prius. ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio: ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim. ibo, ad illum renuntiabo qui mihi tris nummos dedit, 995 ut sciat se perdidisse. ego abeo. male uiue et uale. qui te di omnes aduenientem peregre perdant, Charmides.— CHARMIDES Postquam illic hinc abiit, post loquendi libere uidetur tempus uenisse atque occasio. iam dudum meum ille pectus pnngit aculeus, 1000 quid illi negoti fuerit ante aedis meas. nam epistula illa mihi concenturiat metum in corde et illud mille nummum quam rem agat. numquam edepol temere tinnit tintinnabulum: nisi qui illud tractat aut mouet, mutumst, tacet. 1005 sed quis hic est, qui huc in plateam cursuram incipit? lubet obseruare quid agat: huc concessero. [4,3] STASIMVS Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum, ne subito metus exoriatur scapulis stultitia tua. adde gradum, adpropera. iam dudum factumst, cum abiisti domo. 1010 caue sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione. ne destiteris currere. ecce hominem te, Stasime, nihili: satin in thermipolio condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem? recipe te et recurre petere recenti. CHARMIDES Huic, quisquis est, 1015 gurguliost exercitor: is hunc hominem cursuram docet. STASIMVS Quid, homo nihili, non pudet te? tribusne te poteriis memoriam esse oblitum? an uero, quia cum frugi hominibus ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus? Truthus fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus, 1020 oculicrepidae cruricrepidae, ferriteri mastigiae: inter eosne homines condalium te redipisci postulas? quorum eorum unus surrupuit currenti cursori solum. CHARMIDES Ita me di ament, graphicum furem. STASIMVS Quid ego quod periit petam? nisi etiam laborem ad damnum apponam epithecam insuper. 1025 quin tu quod periit periisse ducis? cape uorsoriam, recipe te ad erum. CHARMIDES Non fugitiuost hic homo, commeminit domi. STASIMVS Vtinam ueteres homines, ueteres parsimoniae potius maiore honore hic essent quam mores mali. CHARMIDES Di immortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui. 1030 uetera quaerit, uetera amare hunc more maiorum scias. STASIMVS Nam nunc mores nihili faciunt quod licet, nisi quod lubet: ambitio iam more sanctast, liberast a legibus; scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam: petere honorem pro flagitio more fit. CHARMIDES Morem improbum. 1035 STASIMVS Strenuiores praeterire more fit. CHARMIDES Nequam quidem. STASIMVS Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam, magisque is sunt obnoxiosae quam parentes liberis. eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clauis ferreis, ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius. 1040 CHARMIDES Lubet adire atque appellare hunc; uerum ausculto perlubens et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui. STASIMVS Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori seruiunt, mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum. CHARMIDES Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari. 1045 STASIMVS Nonne hoc publice animum aduorti? nam id genus hominum omnibus uniuorsis est aduorsum atque omni populo male facit: male fidem seruando illis quoque abrogant etiam fidem, qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant. hoc qui in mentem uenerit mihi? re ipsa modo commonitus sum. 1050 si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum: quom repetas, inimicum amicum beneficio inuenias tuo. si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio: uel illud quod credideris perdas, uel illum amicum amiseris. CHARMIDES Meus est hic quidem Stasimus seruos. STASIMVS Nam ego talentum mutuom 1055 quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum uendidi. sed ego sum insipientior, qui rebus curem publicis potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram. eo domum. CHARMIDES Heus tu, asta ilico. audi. STASIMVS Heus tu, non sto. CHARMIDES Te uolo. STASIMVS Quid si ego me te uelle nolo? CHARMIDES Aha nimium, Stasime, saeuiter. 1060 STASIMVS Emere meliust cui imperes. CHARMIDES Pol ego emi atque argentum dedi; sed si non dicto audiens est, quid ago? STASIMVS Da magnum malum. CHARMIDES Bene mones, ita facere certumst. STASIMVS Nisi quidem es obnoxius. CHARMIDES Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam ut iubes. STASIMVS Quid id ad me attinet, bonisne seruis tu utare an malis? 1065 CHARMIDES Quia boni malique in ea re pars tibi est. STASIMVS Partem alteram tibi permitto; illam alteram apud me, quod bonist, apponito. CHARMIDES Si eris meritus, fiet. respice huc ad me. ego sum Charmides. STASIMVS Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi? CHARMIDES Ipsus homo optumus. STASIMVS Mare terra caelum, di uestram fidem, 1070 satin ego oculis plane uideo? estne ipsus an non est? is est, certe is est, is est profecto. o mi ere exoptatissime, salue. CHARMIDES Salue, Stasime. STASIMVS Saluom te — CHARMIDES Scio et credo tibi. sed omitto alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei, quos reliqui hic filium atque filiam? STASIMVS Viuont, ualent. 1075 CHARMIDES Nempe uterque? STASIMVS Vterque. CHARMIDES Di me saluom et seruatum uolunt. cetera intus otiose percontabor quae uolo. eamus intro, sequere. STASIMVS Quo tu te agis? CHARMIDES Quonam nisi domum? STASIMVS Hicine nos habitare censes? CHARMIDES Vbinam ego alibi censeam? STASIMVS Iam — CHARMIDES Quid iam? STASIMVS Non sunt nostrae aedis istae. CHARMIDES Quid 1080 ego ex te audio? STASIMVS Vendidit tuos natus aedis. CHARMIDES Perii. STASIMVS Praesentariis argenti minis numeratis — CHARMIDES Quot? STASIMVS Quadraginta. CHARMIDES Occidi. quis eas emit? STASIMVS Callicles, cui tuam rem commendaueras; is habitatum huc commigrauit nosque exturbauit foras. CHARMIDES Vbi nunc filius meus habitat? STASIMVS Hic in hoc posticulo. 1085 CHARMIDES Male disperii. STASIMVS Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore. CHARMIDES Ego miserrumis periclis sum per maria maxuma uectus, capitali periclo per praedones plurimos me seruaui, saluos redii: nunc hic disperii miser, propter eosdem quorum causa fui hac aetate exercitus. 1090 adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. STASIMVS Visne aquam tibi petam? CHARMIDES Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit. [4,4] CALLICLES Quid hoc hic clamoris audio ante aedis meas? CHARMIDES O Callicles, o Callicles, o Callicles, qualine amico mea commendaui bona? 1095 CALLYSITELES Probo et fideli et fido et cum magna fide. et salue et saluom te aduenisse gaudeo. CHARMIDES Credo, omnia istaec si ita sunt ut praedicas. sed quis iste est tuos ornatus? CALLYSITELES Ego dicam tibi. thensaurum effodiebam intus, dotem, filiae 1100 tuae quae daretur. sed intus narrabo tibi et hoc et alia. sequere. CHARMIDES Stasime. STASIMVS Hem. CHARMIDES Strenue curre in Piraeum, atque unum curriculum face. uidebis iam illic nauem qua aduecti sumus. iubeto Sangarionem quae imperauerim 1105 curare ut efferantur, et tu ito simul. solutumst portitori iam portorium: nihil est morae. i, i, ambula, actutum redi. STASIMVS Illic sum atque hic sum. CALLYSITELES Sequere tu hac me intro. CHARMIDES Sequor. STASIMVS Hic meo ero amicus solus firmus restitit, 1110 neque demutauit animum de firma fide, quamquam labores multos sed hic unus, ut ego suspicor, seruat fidem. ~ ob rem laborem eum ego cepisse censeo.— [5,0] ACTVS V. [5,1] LYSITELES Hic homost omnium hominum praecipuos, 1115 uoluptatibus gaudiisque antepotens: ita commoda quae cupio eueniunt, quod ago adsequitur, subest, subsequitur, ita gaudiis gaudium suppeditat. modo me Stasimus Lesbonici seruos conuenit ; 1120 is mihi dixit, suom erum peregre huc aduenisse Charmidem. nunc mi is propere conueniundust, ut quae cum eius filio egi, ei rei fundus pater sit potior. eo . sed fores hae sonitu suo mihi moram obiciunt incommode. [5,2] CHARMIDES Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra 1125 arbitror, quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam; nam exaedificauisset me ex his aedibus, apsque te foret. CALLICLES Si quid amicum erga bene feci aut consului fideliter, non uideor meruisse laudem, culpa caruisse arbitror. {nam beneficium, homini proprium quod datur, ~ prosumpserit, 1130 quod datum utendumst, id repetundi copiast quando uelit.} CHARMIDES Est ita ut tu dicis. sed ego hoc nequeo mirari satis, eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam. CALLYSITELES Lysiteli quidem Philtonis filio. LYSITELES Enim me nominat. CHARMIDES Familiam optumam occupauit. LYSITELES Quid ego cesso hos conloqui? 1135 sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui. CHARMIDES Vah. CALLYSITELES Quid est? CHARMIDES Oblitus intus dudum tibi sum dicere: modo mi aduenienti nugator quidam occessit obuiam, nimis pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo; 1140 quem ego nec qui esset noram, neque eum ante usquam conspexi prius. sed quid rides? CALLYSITELES Meo adlegatu uenit, quasi qui aurum mihi ferret aps te, quod darem tuae gnatae dotem, ut filius tuos, quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet neu qui rem ipsam posset intellegere, {et} thensaurum tuom 1145 me esse penes, atque eum {a} me lege populi patrium posceret. CHARMIDES Scite edepol. CALLYSITELES Megaronides communis hoc meus et tuos beneuolens commentust. CHARMIDES Quin conlaudo consilium et probo. LYSITELES Quid ego ineptus, dum sermonem uereor interrumpere, solus sto nec quod conatus sum agere ago? hominis conloquar. 1150 CHARMIDES Quis hic est, qui huc ad nos incedit? LYSITELES Charmidem socerum suom Lysiteles salutat. CHARMIDES Di dent tibi, Lysiteles, quae uelis. CALLYSITELES Non ego sum salute dignus? LYSITELES Immo salue, Callicles; hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost. CALLYSITELES Deos uolo consilia uostra recte uortere. 1155 CHARMIDES Filiam meam tibi desponsam esse audio. LYSITELES Nisi tu neuis. CHARMIDES Immo haud nolo. LYSITELES Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi? CHARMIDES Spondeo, et mille auri Philippum dotis. LYSITELES Dotem nil moror. CHARMIDES Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi. postremo quod uis non duces, nisi illud quod non uis feres. 1160 CALLYSITELES Ius hic orat. LYSITELES Impetrabit te aduocato atque arbitro. istac lege filiam tuam sponden mi uxorem dari? CHARMIDES Spondeo. CALLICLES Et ego spondeo idem hoc. LYSITELES Oh saluete, adfines mei. CHARMIDES Atque edepol sunt res, quas propter tibi tamen suscensui. LYSITELES Quid ego feci? CHARMIDES Meum corrumpi quia perpessu's filium. 1165 LYSITELES Si id mea uoluntate factumst, quod mihi suscenseas. sed sine me hoc aps te impetrare quod uolo. CHARMIDES Quid id est? LYSITELES Scies. si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia. quid quassas caput? CHARMIDES Cruciatur cor mi, et metuo. LYSITELES Quidnam id est? CHARMIDES Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi 1170 denegem quod me oras, ne te leuiorem erga me putes. non grauabor. faciam ita ut uis. LYSITELES Probus es. eo, ut illum euocem. CHARMIDES Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet. LYSITELES Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist, {foras} euocate: ita subitost propere quod eum conuentum uolo. 1175 [5,3] LESBONICVS Quis homo tam tumultuoso sonitu me exciuit {subito} foras? LYSITELES Beneuolens tuos atque amicus. LESBONICVS Satine salue? dic mihi. LYSITELES Recte. tuom patrem rediisse saluom peregre gaudeo. LESBONICVS Quis id ait? LYSITELES Ego. LESBONICVS Tun uidisti? LYSITELES Et tute item uideas licet. LESBONICVS O pater, pater mi, salue. CHARMIDES Salue multum, gnate mi. 1180 LESBONICVS Si quid tibi, pater, laboris — CHARMIDES Nihil euenit, ne time: bene re gesta saluos redeo — si tu modo frugi esse uis. haec tibi pactast Callicli filia. LESBONICVS Ego ducam, pater, et eam et si quam aliam iubebis. CHARMIDES Quamquam tibi suscensui, miseria uni quidem hominist adfatim. CALLYSITELES Immo huic parumst, 1185 nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst. LESBONICVS At iam posthac temperabo. CHARMIDES Dicis, si facies modo. LYSITELES Numquid causaest quin uxorem cras domum ducam? CHARMIDES {optimumst.} Licet. tu in perendinum paratus sis ut ducas. V. Plaudite.