T. MACCI PLAVTI RVDENS PERSONAE ARCTVRVS PROLOGVS SCEPARNIO SERVVS PLESIDIPPVS ADULESCENS DAEMONES SENEX PALAESTRA PVELLA AMPELISCA PVELLA PTOLEMOCRATIA SACERDOS VENERIS PISCATORES TRACHALIO SERVVS LABRAX LENO CHARMIDES SENEX LORARII GRIPVS PISCATOR ARGVMENTVM Reti piscator de mari extraxit uidulum, Vbi erant erilis filiae crepundia, Dominum ad lenonem que subrepta uenerat. Ea in clientelam suipte inprudens patris Naufragio eiecta deuinit: cognoscitur Suoque amico Plesidippo iungitur. PROLOGVS. (ARCTVRVS) Qui gentes omnes mariaque et terras mouet, eius sum ciuis ciuitate caelitum. ita sum, ut uidetis, splendens stella candida, signum quod semper tempore exoritur suo hic atque in caelo: nomen Arcturo est mihi. 5 {noctu sum in caelo clarus atque inter deos, inter mortalis ambulo interdius. at alia signa de caelo ad terram accidunt.} qui est imperator diuom atque hominum Iuppiter, is nos per gentis alium alia disparat, 10 qui facta hominum, mores, pietatem et fidem noscamus, ut quemque adiuuet opulentia. Qui falsas litis falsis testimoniis petunt quique in iure abiurant pecuniam, eorum referimus nomina exscripta ad Iouem; 15 cotidie ille scit quis hic quaerat malum: qui hic litem apisci postulant peiurio mali, res falsas qui impetrant apud iudicem, iterum ille eam rem iudicatam iudicat; maiore multa multat quam litem auferunt. 20 Bonos in aliis tabulis exscriptos habet. atque hoc scelesti in animum inducunt suom, Iouem se placare posse donis, hostiis: et operam et sumptum perdunt; id eo fit quia nihil ei acceptumst a periuris supplici; 25 facilius si qui pius est a dis supplicans, quam qui scelestust, inueniet ueniam sibi. idcirco moneo uos ego haec, qui estis boni quique aetatem agitis cum pietate et cum fide: retinete porro, post factum ut laetemini. Nunc, huc qua causa ueni, argumentum eloquar. primumdum huic esse nomen urbi Diphilus Cyrenas uoluit. illic habitat Daemones in agro atque uilla proxima propter mare, senex, qui huc Athenis exul uenit, hau malus; 35 neque is adeo propter malitiam patria caret, sed dum alios seruat se impediuit interim, rem bene paratam comitate perdidit. huic filiola uirgo periit paruola. eam de praedone uir mercatur pessumus, 40 is eam huc Cyrenas leno aduexit uirginem. adulescens quidam ciuis huius Atticus eam uidit ire e ludo fidicinio domum, amare occepit: ad lenonem deuenit, minis triginta sibi puellam destinat 45 datque arrabonem et iure iurando alligat. Is leno, ut se aequom est, flocci non fecit fidem neque quod iuratus adulescenti dixerat. ei erat hospes par sui, Siculus senex scelestus, Agrigentinus, urbis proditor; 50 is illius laudare infit formam uirginis et aliarum itidem quae eius erant mulierculae. infit lenoni suadere, ut secum simul eat in Siciliam: ibi esse homines uoluptarios dicit, potesse ibi eum fieri diuitem. 55 {ibi esse quaestum maximum meretricibus.} Persuadet. nauis clanculum conducitur, quidquid erat noctu in nauem comportat domo leno; adulescenti qui puellam ab eo emerat ait sese Veneri uelle uotum soluere— 60 id hic est Veneris fanum— et eo ad prandium uocauit adulescentem huc. ipse hinc ilico conscendit nauem, auehit meretriculas. adulescenti alii narrant ut res gesta sit, lenonem abiisse. ad portum adulescens uenit: 65 illorum nauis longe in altum abscesserat. Ego quoniam uideo uirginem asportarier, tetuli ei auxilium et lenoni exitium simul: increpui hibernum et fluctus moui maritimos. nam Arcturus signum sum omnium acerrimum: 70 uehemens sum exoriens, cum occido uehementior. Nunc ambo in saxo, leno atque hospes, simul sedent eiecti: nauis confracta est eis. illa autem uirgo atque altera itidem ancillula de naui timidae desuluerunt in scapham. 75 nunc eas ab saxo fluctus ad terram ferunt ad uillam illius, exul ubi habitat senex, cuius deturbauit uentus tectum et tegulas; et seruos illic est eius, qui egreditur foras. adulescens huc iam adueniet, quem uidebitis, 80 qui illam mercatust de lenone uirginem. ualete, ut hostes uestri diffidant sibi.— ACTVS I. Sc. I.1 (SCEPARNIO) Pro di immortales, tempestatem cuius modi Neptunus nobis nocte hac misit proxima. detexit uentus uillam — quid uerbis opust? 85 non uentus fuit, uerum Alcumena Euripidi, ita omnis de tecto deturbauit tegulas; inlustrioris fecit fenestrasque indidit. I.ii (PLESIDIPPVS) Et uos a uestris abduxi negotiis neque id processit qua uos duxi gratia, 90 neque quiui ad portum lenonem prehendere. sed mea desidia spem deserere nolui: eo uos, amici, detinui diutius. nunc huc ad Veneris fanum uenio uisere, ubi rem diuinam se facturum dixerat. 95 (SCEPARNIO) Si sapiam, hoc quod me mactat concinnem lutum. (PLESIDIPPVS) Prope me hic nescio quis loquitur. (DAEMONES) Heus, Sceparnio. (SCEPARNIO) Qui nominat me? (DAEMONES) Qui pro te argentum dedit. (SCEPARNIO) Quasi me tuom esse seruom dicas, Daemones. (DAEMONES) Luto usust multo, multam terram confode. 100 uillam integundam intellego totam mihi, nam nunc perlucet ea quam cribrum crebrius. (PLESIDIPPVS) Pater salueto, amboque adeo. (DAEMONES) Saluos sis. (SCEPARNIO) Sed utrum tu masne an femina es, qui illum patrem uoces? (PLESIDIPPVS) Vir sum equidem. SC. Quaere uir porro patrem. 105 (DAEMONES) Filiolam ego unam habui, eam unam perdidi. uirile sexus numquam ullum habui. (PLESIDIPPVS) At di dabunt. (SCEPARNIO) Tibi quidem hercle, quisquis es, magnum malum, qui oratione {nos} hic occupatos occupes. (PLESIDIPPVS) Isticine uos habitatis? (SCEPARNIO) Quid tu id quaeritas? 110 quon furatum mox uenias, uestigas loca? (PLESIDIPPVS) Peculiosum esse addecet seruom et probum, quem ero praesente ~ praetereat oratio aut qui inclementer dicat homini libero. (SCEPARNIO) Et impudicum et impudentem hominem addecet 115 molestum ultro aduenire ad alienam domum, cui debeatur nil. (DAEMONES) Tace, Sceparnio. quid opust, adulescens? (PLESIDIPPVS) Istic infortunium, qui praefestinet, ubi erus adsit, praeloqui. sed nisi molestumst, paucis percontarier 120 uolo ego ex te. (DAEMONES) Dabitur opera, atque in negotio. (SCEPARNIO) Quin tu in paludem is exicasque harundinem, qui pertegamus uillam, dum sudumst? (DAEMONES) Tace. tu si quid opus est dice. (PLESIDIPPVS) Dic quod te rogo, ecquem tu hic hominem crispum, incanum uideris, 125 malum, periurum, palpatorem— (DAEMONES) Plurimos, nam ego propter eius modi uiros uiuo miser. (PLESIDIPPVS) Hic dico, in fanum Veneris qui mulierculas duas secum adduxit, quique adornaret sibi ut rem diuinam faciat, aut hodie aut heri. 130 (DAEMONES) Non hercle, adulescens, iam hos dies complusculos quemquam istic uidi sacruficare, neque potest clam me esse si qui sacruficat: semper petunt aquam hinc aut ignem aut uascula aut cultrum aut ueru aut aulam extarem, aut aliquid—quid uerbis opust? 135 Veneri paraui uasa et puteum, non mihi. nunc interuallum iam hos dies multos fuit. (PLESIDIPPVS) Vt uerba praehibes, me periisse praedicas. (DAEMONES) Mea quidem hercle causa saluos sis licet. (SCEPARNIO) Heus tu, qui fana uentris causa circumis, 140 iubere meliust prandium ornari domi. (DAEMONES) Fortasse tu huc uocatus es ad prandium, ille qui uocauit nullus uenit? (PLESIDIPPVS) Admodum. (SCEPARNIO) Nullumst periclum te hinc ire inpransum domum: Cererem te meliust quam Venerem sectarier: 145 amori haec curat; tritico curat Ceres. (PLESIDIPPVS) Deludificauit me illic homo indignis modis. (DAEMONES) Pro di immortales, quid illuc est, Sceparnio, hominum secundum litus? (SCEPARNIO) Vt mea est opinio, propter uiam illi sunt uocati ad prandium. 150 (DAEMONES) Qui? (SCEPARNIO) Quia post cenam, credo, lauerunt heri. (DAEMONES) Confracta nauis in mari est illis. (SCEPARNIO) Ita est. at hercle nobis uilla in terra et tegulae. (DAEMONES) Hui, homunculi quanti estis. eiecti ut natant. 154-155 (PLESIDIPPVS) Vbi sunt i homines, obsecro? (DAEMONES) Hac ad dexteram— 156 uiden?— secundum litus. (PLESIDIPPVS) Video. sequimini. utinam is sit quem ego quaero, uir sacerrimus. ualete.— (SCEPARNIO) Si non moneas, nosmet meminimus. sed, o Palaemon, sancte Neptuni comes, 160 qui Herculis socius esse diceris,~ quod facinus uideo. (DAEMONES) Quid uides? (SCEPARNIO) Mulierculas uideo sedentis in scapha solas duas. ut adflictantur miserae. euge euge, perbene, ab saxo auortit fluctus ad litus scapham, 165 neque gubernator umquam potuit . non uidisse undas me maioris censeo. saluae sunt, si illos fluctus deuitauerint. nunc, nunc periclumst. eiecit alteram. at in uadost, iam facile enabit. eugepae, 170 {uiden alteram illam ut fluctus eiecit foras?} surrexit, horsum se capessit. salua res. desiluit haec autem altera in terram e scapha. ut prae timore in genua in undas concidit. saluast, euasit ex aqua. iam in litore est. 175 sed dextrouorsum auorsa it in malam crucem. hem, errabit illaec hodie. (DAEMONES) Quid id refert tua? (SCEPARNIO) Si ad saxum quo capessit, ea deorsum cadit, errationis fecerit compendium. 179-180 (DAEMONES) Si tu de illarum cenaturus uesperi es, 181 illis curandum censeo, Sceparnio, si apud me essurus, mihi dari operam uolo. (SCEPARNIO) Bonum aequomque oras. (DAEMONES) Sequere me hac ergo. — (SCEPARNIO) Sequor.— I.iii (PALAESTRA) Nimio hominum fortunae minus miserae memorantur, 185 *** experiundo iis datur acerbum. *** hoc deo complacitumst, me hoc ornatu ornatam in incertas regiones timidam eiectam. hancine ego ad rem natam miseram memorabo? hancine ego partem capio ob pietatem praecipuam? 190 nam hoc mi haud laborist, laborem hunc potiri, si erga parentem aut deos me impiaui; sed id si parate curaui ut cauerem, tum hoc mi indecore, inique, inmodeste datis, di; nam quid habebunt sibi signi impii posthac, 195 si ad hunc modum est innoxiis honor apud uos? nam me si sciam fecisse aut parentis sceleste, minus me miserer; 197a sed erile scelus me sollicitat, eius me impietas male habet. is nauem atque omnia perdidit in mari: haec bonorum eius sunt reliquiae; etiam quae simul 200 uecta mecum in scaphast, excidit. ego nunc sola sum. quae mihi si foret salua saltem, labor lenior esset hic mi eius opera. nunc quam spem aut opem aut consili quid capessam? ita hic sola solis locis compotita sum. 205 hic saxa sunt, hic mare sonat, neque quisquam homo mihi obuiam uenit. 206a hoc quod induta sum, summae opes oppido, nec cibo nec loco tecta quo sim scio: quae mihist spes, qua me uiuere uelim? nec loci gnara sum, nec uidi aut hic fui. 210 saltem aliquem uelim qui mihi ex his locis aut uiam aut semitam monstret, ita nunc hac an illac eam, incerta sum consili; nec prope usquam hic quidem cultum agrum conspicor. algor, error, pauor, me omnia tenent. 215 haec parentes mei haud scitis miseri, me nunc miseram esse ita uti sum. 216a libera ego prognata fui maxume, nequiquam fui. nunc qui minus seruio, quam si serua forem nata? neque quicquam umquam illis profuit qui me sibi eduxerunt. I.iu (AMPELISCA) Quid mihi meliust, quid magis in remst, quam a corpore uitam 220 ut secludam? ita male uiuo atque ita mihi multae in pectore sunt curae exanimales. ita res se habent: uitae hau parco, perdidi spem qua me oblectabam. omnia iam circumcursaui atque omnibus latebris perreptaui quaerere conseruam, uoce oculis auribus ut peruestigarem. neque eam usquam inuenio neque quo eam neque qua quaeram consultumst, 225 neque quem rogitem responsorem quemquam interea conuenio, neque magis solae terrae solae sunt quam haec loca atque hae regiones; neque si uiuit, eam uiua umquam quin inueniam desistam. (PALAESTRA) Quoianam uox mihi prope hic sonat? (AMPELISCA) Pertimui, quis hic loquitur prope? 230 (PALAESTRA) Spes bona, obsecro, subuenta mihi, exime ex hoc miseram metu. (AMPELISCA) Certo uox muliebris auris tetigit meas. (PALAESTRA) Mulier est, muliebris uox mi ad auris uenit. num Ampelisca obsecro est? (AMPELISCA) Ten, Palaestra, audio? 235 (PALAESTRA) Quin uoco, ut me audiat, nomine illam suo? Ampelisca. (AMPELISCA) Hem quis est? (PALAESTRA) Ego, Palaestra *** (AMPELISCA) Dic ubi es? (PALAESTRA) Pol ego nunc in malis plurimis. (AMPELISCA) Socia sum, nec minor pars meast quam tua. sed uidere expeto te. (PALAESTRA) Mihi es aemula. 240 (AMPELISCA) Consequamur gradu uocem. ubi es? (PALAESTRA) Ecce me. accede ad me atque adi contra. (AMPELISCA) Fit sedulo. (PALAESTRA) Cedo manum. (AMPELISCA) Accipe. (PALAESTRA) Dic, uiuisne? obsecro. (AMPELISCA) Tu facis me quidem ut uiuere nunc uelim, quom mihi te licet tangere. ut uix mihi 245 credo ego hoc, te tenere. obsecro, amplectere, spes mea. ut me omnium iam laborum leuas. (PALAESTRA) Occupas praeloqui quae mea oratiost. nunc abire hinc decet nos. (AMPELISCA) Quo, amabo, ibimus? (PALAESTRA) Litus hoc persequamur. (AMPELISCA) Sequor quo lubet. 250 sicine hic cum uuida ueste grassabimur? (PALAESTRA) Hoc quod est, id necessarium est perpeti. sed quid hoc, obsecro, est? AM. Quid? PA. Viden, amabo, fanum {uidesne} hoc? (AMPELISCA) Vbi est? (PALAESTRA) Ad dexteram. (AMPELISCA) Video decorum dis locum uiderier. 255 (PALAESTRA) Haud longe abesse oportet homines hinc, ita hic lepidust locus. est deus, ueneror ut nos ex hac aerumna eximat, miseras inopis aerumnosas ut aliquo auxilio adiuuet. I.u (PTOLEMOCRATIA) Qui sunt qui a patrona preces mea expetessunt? nam uox me precantum huc foras excitauit. 260 bonam atque obsequentem deam atque haud grauatam patronam exsequontur benignamque multum. (PALAESTRA) Iubemus te saluere, mater. (PTOLEMOCRATIA) Saluete, puellae. sed unde uos ire {cum uuida ueste} dicam, obsecro, tam maestiter uestitas? 265 (PALAESTRA) Ilico hinc imus, haud longule ex hoc loco; uerum longe hinc abest unde aduectae huc sumus. (PTOLEMOCRATIA) Nempe equo ligneo per uias caerulas estis uectae? (PALAESTRA) Admodum. (PTOLEMOCRATIA) Ergo aequius uos erat candidatas uenire hostiatasque. ad hoc 270 fanum ad istunc modum non ueniri solet. (PALAESTRA) Quaene eiectae e mari simus ambae, obsecro, unde nos hostias agere uoluisti huc? nunc tibi amplectimur genua egentes opum, quae in locis nesciis nescia spe sumus, 275 ut tuo recipias tecto seruesque nos miseriarumque te ambarum uti misereat, quibus nec locust ullus nec spes parata, neque hoc amplius, {quam} quod uides, nobis quicquamst. (PTOLEMOCRATIA) Manus mihi date, exurgite a genibus ambae. 280 misericordior nulla me est feminarum. sed haec pauperes res sunt inopesque, puellae: egomet uix uitam colo; Veneri cibo meo seruio. (AMPELISCA) Veneris fanum, obsecro, hoc est? (PTOLEMOCRATIA) Fateor. ego huius fani sacerdos clueo. 285 uerum, quidquid est, comiter fiet a me, quo nunc copia ualebit. ite hac mecum. (PALAESTRA) Amice benigneque honorem, mater, nostrum habes.— (PTOLEMOCRATIA) Oportet.— ACTVS II II.i (PISCATORES) Omnibus modis qui pauperes sunt homines miseri uiuont, 290 praesertim quibus nec quaestus est, nec didicere artem ullam: necessitate quidquid est domi id sat est habendum. nos iam de ornatu propemodum ut locupletes simus scitis: hisce hami atque haec harundines sunt nobis quaestu et cultu. *** ex urbe ad mare huc prodimus pabulatum: 295 pro exercitu gymnastico et palaestrico hoc habemus; echinos, lopadas, ostreas, balanos captamus, conchas, marinam urticam, musculos, plagusias striatas; post id piscatum hamatilem et saxatilem aggredimur. cibum captamus e mari: si euentus non euenit 300 neque quicquam captumst piscium, salsi lautique pure domum redimus clanculum, dormimus incenati. atque ut nunc ualide fluctuat mare, nulla nobis spes est: nisi quid conclarum capsimus, incenati sumus profecto. nunc Venerem hanc ueneremur bonam, ut nos lepide adiuerit hodie. 305 II.ii (TRACHALIO) Animum aduersaui sedulo, ne erum usquam praeterirem; nam cum modo exibat foras, ad portum se aibat ire, me huc obuiam iussit sibi uenire ad Veneris fanum. sed quos perconter commode eccos uideo astare. adibo. saluete, fures maritimi, conchitae atque hamiotae, 310 famelica hominum natio. quid agitis? ut peritis? (PISCATORES) Vt piscatorem aequomst, fame sitique {speque} *** (TRACHALIO) ecquem adulescentem huc, dum hic astatis, strenua facie rubicundum fortem, qui tres secum homines duceret chlamydatos cum machaeris, 315 uidistis uenire * ? * 315a (PISCATORES) Nullum istac facie ut praedicas uenisse huc scimus. (TRACHALIO) Ecquem recaluom ac Silanum senem, statutum, uentriosum, tortis superciliis, contracta fronte, fraudulentum, deorum odium atque hominum, malum, mali uiti probrique plenum, qui duceret mulierculas duas secum satis uenustas? 320 (PISCATORES) Cum istius modi uirtutibus operisque natus qui sit, eum quidem ad carnificem est aequius quam ad Venerem commeare. (TRACHALIO) At si uidistis, dicite. (PISCATORES) Huc profecto nullus uenit. uale.— (TRACHALIO) Valete. credidi: factum est quod suspicabar, data uerba ero sunt, leno abit scelestus exulatum, 325 in nauem ascendit, mulieres auexit: hariolus sum. is huc erum etiam ad prandium uocauit, sceleris semen. nunc quid mihi meliust, quam ilico hic opperiar erum dum ueniat? eadem, sacerdos Veneria haec si quid amplius scit, si uidero, exquisiuero: faciet me certiorem. 330 II.iii (AMPELISCA) Intellego: hanc quae proxuma est uillam Veneris fano pulsare iussisti atque aquam rogare. (TRACHALIO) Cuia ad auris uox mi aduolauit? (AMPELISCA) Obsecro, quis hic loquitur? quem ego uideo? (TRACHALIO) Estne Ampelisca haec quae foras e fano egreditur? AM. Estne hic Trachalio, quem conspicor, calator Plesidippi? 335 (TRACHALIO) East. (AMPELISCA) Is est. Trachalio, salue. (TRACHALIO) Salue, Ampelisca. quid agis tu? (AMPELISCA) Aetatem haud malam male. (TRACHALIO) Melius ominare. (AMPELISCA) Verum omnes sapientes decet conferre et fabulari. sed Plesidippus tuos erus ubi, amabo, est? (TRACHALIO) Heia uero, quasi non sit intus. (AMPELISCA) Neque pol est neque huc quidem ullus uenit. 340 (TRACHALIO) Non uenit? (AMPELISCA) Vera praedicas. (TRACHALIO) Non est meum, Ampelisca. sed quam mox coctum est prandium? (AMPELISCA) Quod prandium, obsecro te? (TRACHALIO) Nempe rem diuinam facitis hic. (AMPELISCA) Quid somnias, amabo? (TRACHALIO) Certe huc Labrax ad prandium uocauit Plesidippum erum meum erus uester. (AMPELISCA) Pol haud miranda facta dicis: 345 si deos decepit et homines, lenonum more fecit. (TRACHALIO) Non rem diuinam facitis hic uos neque erus? (AMPELISCA) Hariolare. (TRACHALIO) Quid tu agis hic igitur? (AMPELISCA) Ex malis multis metuque summo capitalique ex periculo orbas auxilique opumque huc recepit ad se Veneria haec sacerdos me et Palaestram. 350 (TRACHALIO) An hic Palaestrast, obsecro, eri mei amica? (AMPELISCA) Certo. (TRACHALIO) Inest lepos in nuntio tuo magnus, mea Ampelisca. sed istuc periclum perlubet quod fuerit uobis scire. (AMPELISCA) Confracta est, mi Trachalio, hac nocte nauis nobis. (TRACHALIO) Quid nauis? quae istaec fabulast? (AMPELISCA) Non audiuisti, amabo, 355 quo pacto leno clanculum nos hinc auferre uoluit in Siciliam et quidquid domi fuit in nauem imposiuit? ea nunc perierunt omnia. (TRACHALIO) Oh, Neptune lepide, salue, nec te aleator nullus est sapientior; profecto nimis lepide iecisti bolum: periurum perdidisti. 360 sed nunc ubi est leno Labrax? (AMPELISCA) Periit potando, opinor. Neptunus magnis poculis hac nocte eum inuitauit. (TRACHALIO) Credo hercle anancaeo datum quod biberet. ut ego amo te, mea Ampelisca, ut dulcis es, ut mulsa dicta dicis. sed tu et Palaestra quomodo saluae estis? (AMPELISCA) Scibis faxo. 365 naui timidae ambae in scapham insiluimus, quia uidemus ad saxa nauem ferrier; properans exsolui restim, dum illi timent; nos cum scapha tempestas dextrouorsum differt ab illis. itaque nos uentisque fluctibusque iactatae exemplis plurimis miserae perpetuam noctem; 370 uix hodie ad litus pertulit nos uentus exanimatas. (TRACHALIO) Noui, Neptunus ita solet, quamuis fastidiosus aedilis est: si quae improbae sunt merces, iactat omnis. (AMPELISCA) Vae capiti atque aetati tuae. (TRACHALIO) Tuo, mea Ampelisca. 374-375 sciui lenonem facere hoc, quod fecit, saepe dixi; 376 capillum promittam optimumst occipiamque hariolari. (AMPELISCA) Cauistis ergo tu atque erus ne abiret, cum scibatis. (TRACHALIO) Quid faceret? (AMPELISCA) Si amabat, rogas, quid faceret? adseruaret dies noctesque, in custodia esset semper. uerum ecastor 380 ut multi fecit ita probe curauit Plesidippus. (TRACHALIO) Cur tu istuc dicis? (AMPELISCA) Res palam est. (TRACHALIO) Scin tu? etiam qui it lauatum in balineas, cum ibi sedulo sua uestimenta seruat, tamen surripiuntur, quippe qui quem illorum obseruet falsust; fur facile qui obseruat uidet: custos qui fur sit nescit. 385 sed duce me ad illam ubi est. (AMPELISCA) I sane in Veneris fanum huc intro, sedentem flentemque opprimes. (TRACHALIO) Vt iam istuc mihi molestumst. sed quid flet? (AMPELISCA) Ego dicam tibi: hoc sese excruciat animi, quia leno ademit cistulam ei, quam habebat ubique habebat qui suos parentis noscere posset: eam ueretur 390 ne perierit. (TRACHALIO) Vbinam ea fuit cistellula? (AMPELISCA) Ibidem in naui. conclusit ipse in uidulum, ne copia esset eius, qui suos parentes nosceret. (TRACHALIO) O facinus impudicum, quam liberam esse oporteat seruire postulare. (AMPELISCA) Nunc eam cum naui scilicet abiisse pessum in altum. 395 et aurum et argentum fuit lenonis omne ibidem. T. Credo aliquem immersisse atque eum excepisse. A. Id misera maestast, sibi eorum euenisse inopiam. (TRACHALIO) Iam istoc magis usus factost, ut eam intro consolerque eam, ne sic se excruciet animi; nam multa praeter spem scio multis bona euenisse. 400 (AMPELISCA) At ego etiam, qui sperauerint spem decepisse multos. (TRACHALIO) Ergo animus aequos optimum est aerumnae condimentum. ego eo intro, nisi quid uis.— (AMPELISCA) Eas. ego quod mihi imperauit sacerdos, id faciam atque aquam hinc de proximo rogabo; nam extemplo, si uerbis suis peterem, daturos dixit. 405 neque digniorem censeo uidisse anum me quemquam, cui deos atque homines censeam bene facere magis decere. ut lepide, ut liberaliter, ut honeste atque haud grauate timidas egentes uuidas eiectas exanimatas accepit ad sese, haud secus quam si ex se simus natae; 410 ut eapse succincta aquam calefactat, ut lauemus. nunc ne morae illi sim, petam hinc aquam, unde mi imperauit. heus ecquis in uillast? ecquis hoc recludit? ecquis prodit? II.iu (SCEPARNIO) Quis est qui nostris tam proterue foribus facit iniuriam? (AMPELISCA) Ego sum. (SCEPARNIO) Hem, quid hoc boni est? eu edepol specie lepida 415 mulierem. (AMPELISCA) Salue, adulescens. (SCEPARNIO) Et tu multum salueto, adulescentula. (AMPELISCA) Ad uos uenio. (SCEPARNIO) Accipiam hospitio, si mox uenies *** item ut adfectam; nam nunc nihil est qui te manem *** sed quid ais, mea lepida, hilara? (AMPELISCA) Aha, nimium familiariter me attrectas. (SCEPARNIO) Pro di immortales, Veneris effigia haec quidem est. 420 ut in ocellis hilaritudo est, heia, corpus cuius modi, subuolturium—illud quidem, subaquilum uolui dicere. uel papillae cuius modi, tum quae indoles in sauiost. (AMPELISCA) Non ego sum pollucta pago. potin ut me abstineas manum? (SCEPARNIO) Non licet saltem sic placide bellam belle tangere? 425 (AMPELISCA) Otium ubi erit, tum tibi operam ludo et deliciae dabo; nunc quam ob rem huc sum missa, amabo, uel tu mi aias uel neges. (SCEPARNIO) Quid nunc uis? (AMPELISCA) Sapienti ornatus quid uelim indicium facit. (SCEPARNIO) Meus quoque hic sapienti ornatus quid uelim indicium facit. (AMPELISCA) Haec sacerdos Veneris hinc me petere aquam iussit a uobis. ~ 430 (SCEPARNIO) At ego basilicus sum: quem nisi oras, guttam non feres. nostro illum puteum periclo et ferramentis fodimus. nisi multis blanditiis a me gutta non ferri potest. (AMPELISCA) Cur tu aquam grauare, amabo, quam hostis hosti commodat? (SCEPARNIO) Cur tu operam grauare mihi quam ciuis ciui commodat? 435 (AMPELISCA) Immo etiam tibi, mea uoluptas, quae uoles faciam omnia. (SCEPARNIO) Eugepae, saluos sum, haec iam me suam uoluptatem uocat. dabitur tibi aqua, ne nequiquam me ames. cedo mi urnam. (AMPELISCA) Cape. propera, amabo, efferre. (SCEPARNIO) Manta, iam hic ero, uoluptas mea.— (AMPELISCA) Quid sacerdoti me dicam hic demoratam tam diu? 440 ut etiam nunc misera timeo, ubi oculis intueor mare. sed quid ego misera uideo procul in litore? 442-450 meum erum lenonem Siciliensemque hospitem, 451 quos periisse ambos misera censebam in mari. iam illud mali plus nobis uiuit quam ratae. sed quid ego cesso fugere in fanum ac dicere haec Palaestrae, in aram ut confugiamus prius quam huc~ 455 scelestus leno ueniat nosque hic opprimat? confugiam huc, ita res suppetit subit *** II.u (SCEPARNIO) Pro di immortales, in aqua numquam credidi uoluptatem inesse tantam. ut hanc traxi lubens. nimio minus altus puteus uisust quam prius. 460 ut sine labore hanc extraxi, praefiscine. satin nequam sum, ut pote qui hodie amare inceperim? em tibi aquam, mea tu belliata. em sic uolo te ferre honeste, ut ego fero, ut placeas mihi. sed ubi tu es, delicata? cape aquam hanc sis. ubi es? 465 amat hercle me, ut ego opinor. delituit mala. ubi tu es? etiamne hanc urnam acceptura es? ubi es? commodule ludis. tandem uero serio, etiam acceptura es urnam hanc? ubi tu es gentium? nusquam hercle equidem illam uideo. ludos me facit. 470 adponam hercle urnam iam ego hanc in media uia. sed autem, quid si hanc hinc abstulerit quispiam, sacram urnam Veneris? mi exhibeat negotium. metuo hercle ne illa mulier mi insidias locet, ut comprehendar cum sacra urna Veneria. 475 nempe optimo iure in uinclis enicet magistratus si quis me hanc habere uiderit. nam haec litteratast, eapse cantat cuia sit. iam hercle euocabo hinc hanc sacerdotem foras, ut hanc accipiat urnam. accedam huc ad fores. 480 heus exi, Ptolemocratia, cape hanc urnam tibi: muliercula hanc nescio quae huc ad me detulit. intro ferundast. repperi negotium, siquidem his mihi ultro adgerunda etiam est aqua.— II.ui (LABRAX) Qui homo sese miserum et mendicum uolet,~ 485 Neptuno credat sese atque aetatem suam: nam si quis cum eo quid rei commiscuit, ad hoc exemplum amittit ornatum domum. edepol, Libertas, lepida es, quae numquam pedem uoluisti in nauem cum Hercule una imponere. 490 sed ubi ille meus est hospes, qui me perdidit? atque eccum incedit. (CHARMIDES) Quo malum properas, Labrax? nam equidem te nequeo consequi tam strenue. (LABRAX) Vtinam te prius quam oculis uidissem meis, malo cruciatu in Sicilia perbiteres, 495 quem propter hoc mihi optigit misero mali. (CHARMIDES) Vtinam, quom in aedis me ad te adduxisti , in carcere illo potius cubuissem die. deosque immortales quaeso, dum uiuas uti omnes tui similes hospites habeas tibi. 500 (LABRAX) Malam fortunam in aedis te adduxi meas. quid mihi scelesto tibi erat auscultatio, quidue hinc abitio quidue in nauem inscensio? ubi perdidi etiam plus boni quam mihi fuit. (CHARMIDES) Pol minime miror, nauis si fractast tibi, 505 scelus te et sceleste parta quae uexit bona. (LABRAX) Pessum dedisti me blandimentis tuis. (CHARMIDES) Scelestiorem cenam cenaui tuam, quam quae Thyestae quondam aut posita est Tereo. (LABRAX) Perii, animo male fit. contine quaeso caput. 510 (CHARMIDES) Pulmoneum edepol nimis uelim uomitum uomas. (LABRAX) Eheu, Palaestra atque Ampelisca, ubi estis nunc? (CHARMIDES) Piscibus in alto, credo, praebent pabulum. (LABRAX) Mendicitatem mi optulisti opera tua, dum tuis ausculto magnidicis mendaciis. 515 (CHARMIDES) Bonam est quod habeas gratiam merito mihi, qui te ex insulso salsum feci opera mea. (LABRAX) Quin tu hinc is a me in maxumam malam crucem? (CHARMIDES) Eas. easque res agebam commodum. (LABRAX) Eheu, quis uiuit me mortalis miserior? 520 (CHARMIDES) Ego multo tanto miserior quam tu, Labrax. (LABRAX) Qui? CH. Quia ego indignus sum, tu dignus qui sies. (LABRAX) O scirpe, scirpe, laudo fortunas tuas, qui semper seruas gloriam aritudinis. (CHARMIDES) Equidem me ad uelitationem exerceo, 525 nam omnia corusca prae temore fabulor. (LABRAX) Edepol, Neptune, es balineator frigidus: cum uestimentis postquam aps te abii, algeo. (CHARMIDES) Ne thermipolium quidem ullum instruit, ita salsam praehibet potionem et frigidam. 530 (LABRAX) Vt fortunati sunt fabri ferrarii, qui apud carbones adsident: semper calent. (CHARMIDES) Vtinam fortuna nunc anetina uterer, ut quom exiissem ex aqua, arerem tamen. (LABRAX) Quid si aliquo ad ludos me pro manduco locem? 535 (CHARMIDES) Quapropter? (LABRAX) Quia pol clare crepito dentibus. (CHARMIDES) Iure optumo me elauisse arbitror. L. Qui? CH. Qui a auderem tecum in nauem ascendere, qui a fundamento mi usque mouisti mare. (LABRAX) Tibi auscultaui, tu promittebas mihi 540 illi esse quaestum maximum meretricibus, ibi me conruere posse aiebas ditias. (CHARMIDES) Iam postulabas te, impurata belua, totam Siciliam deuoraturum insulam? (LABRAX) Quaenam ballaena meum uorauit uidulum, 545 aurum atque argentum ubi omne compactum fuit? (CHARMIDES) Eadem illa, credo, quae meum marsuppium, quod plenum argenti fuit in sacciperio. (LABRAX) Eheu, redactus sum usque ad unam hanc tuniculam et ad hoc misellum pallium. perii oppido. 550 (CHARMIDES) Vel consociare mihi quidem tecum licet: aequas habemus partes. (LABRAX) Saltem si mihi mulierculae essent saluae, spes aliquae forent. nunc si me adulescens Plesidippus uiderit, quo ab arrabonem pro Palaestra acceperam, 555 iam is exhibebit hic mihi negotium. (CHARMIDES) Quid, stulte, ploras? tibi quidem edepol copiast, dum lingua uiuet, qui rem soluas omnibus. II.uii SCEPARNIO Quid illuc, opsecro, negotist quod duae mulierculae hic in fano Veneris signum flentes amplexae tenent, 560 nescio quem metuentes miserae? nocte hac aiunt proxuma se iactatas, atque eiectas hodie esse aiunt e mari. (LABRAX) Opsecro hercle, adulescens, ubi istaec sunt quas memoras mulieres? (SCEPARNIO) Hic in fano Veneris. (LABRAX) Quot sunt? (SCEPARNIO) Totidem quot ego et tu sumus. (LABRAX) Nempe meae? (SCEPARNIO) Nempe nescio istuc. (LABRAX) Qua sunt facie? 565 (SCEPARNIO) Scitula. uel ego amare utramuis possum, si probe adpotus siem. (LABRAX) Nempe puellae? (SCEPARNIO) Nempe molestus es. i uise, si lubet. (LABRAX) Meas oportet intus esse hic mulieres, mi Charmides. (CHARMIDES) Iuppiter te perdat, et si sunt, et si non sunt tamen. (LABRAX) Intro rumpam iam huc in Veneris fanum.— (CHARMIDES) In barathrum 570 mauelim. opsecro, hospes, da mihi aliquid ubi condormiscam loci. (SCEPARNIO) Istic ubi uis condormisce; nemo prohibet, publicum est. (CHARMIDES) At uides me ornatus ut sim uestimentis uuidis: recipe me in tectum, da mihi uestimenti aliquid aridi, dum arescunt mea; in aliquo tibi gratiam referam loco. 575 (SCEPARNIO) Tegillum eccillud, mihi unum id aret; id si uis, dabo: eodem amictus, eodem tectus esse soleo, si pluit. tu istaec mihi dato: exarescent faxo. (CHARMIDES) Eho an te paenitet, in mari quod elaui, ni hic in terra iterum eluam? (SCEPARNIO) Eluas tu an exunguare, ciccum non interduim. 580 tibi ego numquam quicquam credam, nisi si accepto pignore. tu uel suda uel peri algu, uel tu aegrota uel uale. barbarum hospitem mi in aedis nil moror. sat litiumst.— (CHARMIDES) Iamne abis? uenalis illic ductitauit, quisquis est; non est misericors. sed quid ego hic asto infelix uuidus? 585 quin abeo huc in Veneris fanum, ut edormiscam hanc crapulam, quam potaui praeter animi quam libuit sententiam? quasi uinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare, itaque aluom prodi sperauit nobis salsis poculis; quid opust uerbis? si inuitare nos paulisper pergeret, 590 ibidem obdormissemus: nunc uix uiuos amisit domum. nunc lenonem quid agat intus uisam, conuiuam meum.— ACTVS III III.i (DAEMONES) Miris modis di ludos faciunt hominibus: {mirisque exemplis somnia in somnis danunt} ne dormientis quidem sinunt quiescere. 595 uelut ego hac nocte quae praecessit proxima mirum atque inscitum somniaui somnium. ad hirundininum nidum uisa est simia ascensionem ut faceret admolirier neque eas eripere quibat inde. postibi uidetur ad me simia adgredirier, rogare scalas ut darem utendas sibi. ego ad hoc exemplum simiae respondeo, natas ex Philomela ~ atque ex Progne esse hirundines. ago cum illa, ne quid noceat meis popularibus. atque illa animo iam fieri ferocior; uidetur ultro mihi malum minitarier. in ius uocat med. ibi ego nescio quo modo iratus uideor mediam arripere simiam; concludo in uincla bestiam nequissimam. 610 nunc quam ad rem dicam hoc attinere somnium, numquam hodie quiui ad coniecturam euadere. sed quid hic in Veneris fano meae uiciniae clamoris oritur? animus mirat III.ii TRACHALIO Pro Cyrenenses populares, uostram ego imploro fidem, 615 agricolae, accolae propinqui qui estis his regionibus, ferte opem inopiae atque exemplum pessumum pessum date. uindicate, ne impiorum potior sit pollentia quam innocentum, qui se scelere fieri nolunt nobiles. statuite exemplum impudenti, date pudori praemium, 620 facite hic lege potius liceat quam ui uicto uiuere. currite huc in Veneris fanum, uostram iterum imploro fidem, qui prope hic adestis quique auditis clamorem meum, ferte suppetias qui Veneri Veneriaeque antistitae more antiquo in custodelam suom commiserunt caput, 625 praetorquete iniuriae prius collum quam ad uos peruenat. (DAEMONES) Quid istuc est negoti? (TRACHALIO) Per ego haec genua te optestor, senex, quisquis es — (DAEMONES) Quin tu ergo omitte genua et quid sit mi expedi multues. (TRACHALIO) Teque oro et quaeso, si speras tibi hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium 630 eamque euenturam exagogam Capuam saluam et sospitem, atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, {(DAEMONES) Sanun es? (TRACHALIO) Seu tibi confidis fore multam magudarim} ut te ne pigeat dare operam mihi quod te orabo, senex. (DAEMONES) At ego te per crura et talos tergumque obtestor tuom, 635 ut, tibi ulmeam ni deesse speres uirgidemiam et tibi euenturam hoc anno uberem messem mali, ut mi istuc dicas negoti quid sit, quod tumultues. (TRACHALIO) Qui lubet maledicere? equidem tibi bona optaui omnia. (DAEMONES) Bene equidem tibi dico, qui te digna ut eueniant precor. 640 (TRACHALIO) Obsecro, hoc praeuortere ergo. (DAEMONES) Quid negotist? (TRACHALIO) Mulieres duae innocentes intus hic sunt, tui indigentes auxili, quibus aduorsum ius legesque insignite iniuria hic facta est fitque in Veneris fano; tum sacerdos Veneria indigne adflictatur. (DAEMONES) Quis homo est tanta confidentia, 645 qui sacerdotem uiolare audet? sed eae mulieres quae sunt? aut quid is iniqui fit? (TRACHALIO) Si das operam, eloquar. Veneris signum sunt amplexae. nunc eas deripere uolt. eas ambas esse oportet . (DAEMONES) Quis istic est qui deos tam parui pendit? . 650 (TRACHALIO) Fraudis sceleris parricidi periuri plenis, legirupa impudens impurus inuerecundissimus, uno uerbo absoluam, lenost: quid illum porro praedicem? (DAEMONES) Edepol infortunio hominem praedicas donabilem. (TRACHALIO) Qui sacerdoti scelestus faucis interpresserit. 655 (DAEMONES) At malo cum magno suo fecit hercle. ite istinc foras, Turbalio, Sparax. ubi estis? (TRACHALIO) I obsecro intro, subueni illis. (DAEMONES) Iterum haud imperabo. sequimini hac. (TRACHALIO) Age nunciam, iube oculos elidere, itidem ut sepiis faciunt coqui. (DAEMONES) Proripite hominem pedibus huc itidem quasi occisam suem.— 660 (TRACHALIO) Audio tumultum. opinor, leno pugnis pectitur. nimis uelim improbissimo homini malas edentauerint. sed eccas ipsae huc egrediuntur timidae e fano mulieres. III.iii (PALAESTRA) Nunc id est cum omnium copiarum atque opum, auxili, praesidi uiduitas nos tenet. 665 speculast quae salutem afferat, partem ingredi persequamur in metu nunc sumus ambae, importunitas tantaque iniuria nos est modo hic intus ab nostro ero, 670 qui scelestus sacerdotem anum praecipes reppulit propulit perquam indignis modis nosque ab signo intimo ui deripuit sua. sed nunc sese ut ferunt res fortunaeque nostrae, par moriri est. neque est melius morte in malis, 675 rebus miseris. (TRACHALIO) Quid est? quae illaec oratiost? cesso ego has consolari? heus, Palaestra, (PALAESTRA) Qui uocat? (TRACHALIO) Ampelisca. AMPELISCA Obsecro, quis est qui uocat? (PALAESTRA) Quis is est qui nominat? (TRACHALIO) Si respexis, scies. (PALAESTRA) O salutis meae spes. (TRACHALIO) Tace ac bono animo es. 680 me uide. (PALAESTRA) Si modo id liceat, uis ne opprimat, 680a quae uis uim mi afferam ipsa adigit. (TRACHALIO) Ah, desine, nimis inepta es. (PALAESTRA) Desiste dictis nunciam miseram me consolari; nisi quid re praesidium apparas, Trachalio, acta haec res est. (AMPELISCA) Certumst moriri quam hunc pati lenonem in me. sed muliebri animo sum tamen: miserae in mentem 685 mihi mortis, metus membra occupat. edepol * hunc acerbum. T. Bonum animum habete. P. Nam, obsecro, unde mus mi inuenitur? (TRACHALIO) Ne, inquam, timete; adsidite hic in ara. (AMPELISCA) Quid istaec ara prodesse nobis potest quam signum in fano hic intus Veneris, quod amplexae modo, unde abreptae per uim miserae? 690 (TRACHALIO) Sedete hic modo, ego hinc uos tamen tutabor. aram habete hanc uobis pro castris, moenia hinc ego uos defensabo; praesidio Veneris malitiae lenonis contra incedam. (PALAESTRA) Tibi auscultamus et, Venus alma, ambae te obsecramus, aram amplexantes hanc tuam lacrumantes, genibus nixae, 695 in custodelam nos tuam ut recipias et tutere; illos scelestos, qui tuom fecerunt fanum parui, fac ut ulciscare nosque ut hanc tua pace aram obsidere patiare: elautae ambae sumus opera Neptuni noctu, ne habeas neue idcirco nobis uitio uortas, 700 si quippiamst, minus quod bene esse lautum tu arbitrare. (TRACHALIO) Venus, aequom has petere intellego: decet abs te id impetrari; ignoscere his te conuenit: metus has id ut faciant subigit. te ex concha natam esse autumant, caue tu harum conchas spernas. sed optume eccum exit senex, patronus mihique et uobis. 705 III.iu DAEMONES Exi e fano, natum quantum est hominum sacrilegissime. uos in aram abite sessum. sed ubi sunt? (TRACHALIO) Huc respice. (DAEMONES) Optume, istuc uolueramus. iube modo accedat prope. tun legirupionem hic nobis cum dis facere postulas? pugnum in os impinge. (LABRAX) Iniqua haec patior cum pretio tuo. 710 (DAEMONES) At etiam minitatur audax? (LABRAX) Ius meum ereptum est mihi, meas mihi ancillas inuito me eripis. (TRACHALIO) Cedo de senatu Cyrenensi quemuis opulentum uirum, si tuas esse oportet niue eas esse oportet liberas niue in carcerem compingi est aequom aetatemque ibi 715 te usque habitare, donec totum carcerem contriueris. (LABRAX) Non hodie isti rei auspicaui, ut cum furcifero fabuler. te ego appello. (DAEMONES) Cum istoc primum, qui te nouit, disputa. (LABRAX) Tecum ago. (TRACHALIO) At qui mecum agendumst. suntne illae ancillae tuae? (LABRAX) Sunt. (TRACHALIO) Agedum ergo, tange utramuis digitulo minimo modo. 720 (LABRAX) Quid si attigero? (TRACHALIO) Extemplo hercle ego te follem pugilatorium faciam et pendentem incursabo pugnis, periurissime. (LABRAX) Mihi non liceat meas ancillas Veneris de ara abducere? (DAEMONES) Non licet: est lex apud nos— (LABRAX) Mihi cum uestris legibus commerci. equidem istas iam ambas educam foras. 725 tu, senex, si istas amas, huc arido argentost opus; si autem Veneri complacuerunt, habeat, si argentum dabit. (DAEMONES) Det tibi argentum? nunc adeo meam ut scias sententiam, occipito modo illis adferre uim ioculo pausillulum, ita ego te hinc ornatum amittam, tu ipsus te ut non noueris. 730 uos adeo, ubi ego innuero uobis, ni ei caput exoculassitis, quasi murteta iunci, item ego uos uirgis circumuinciam. (LABRAX) Vi agis mecum. (TRACHALIO) Etiam uim ~proportas, flagiti flagrantia? (LABRAX) Tun, trifurcifer, mihi audes inclementer dicere? (TRACHALIO) Fateor, ego trifurcifer sum, tu es homo adprime probus: 735 numqui minus hasce esse oportet liberas? (LABRAX) Quid, liberas? (TRACHALIO) Atque eras tuas quidem hercle, atque ex germana Graecia; nam altera haec est nata Athenis ingenuis parentibus. (DAEMONES) Quid ego ex te audio? (TRACHALIO) Hanc Athenis esse natam liberam. (DAEMONES) Mea popularis, obsecro, haec est? (TRACHALIO) Non tu Cyrenensis es? 740 (DAEMONES) Immo Athenis natus altusque educatusque Atticis. (TRACHALIO) Opsecro, defende ciues tuas, senex. (DAEMONES) O filia mea, quom hanc uideo, mearum me absens miseriarum commones; trima quae periit mihi, iam tanta esset, si uiuit, scio. (LABRAX) Argentum ego pro istisce ambabus cuiae erant domino dedi; 745 quid mea refert, haec Athenis natae an Thebis sient, dum mihi recte seruitutem seruiant? (TRACHALIO) Itane, impudens? tune hic, feles uirginalis, liberos parentibus sublectos habebis atque indigno quaestu conteres? nam huic alterae quae patria sit profecto nescio, 750 nisi scio probiorem hanc esse, quam te, impuratissime. (LABRAX) ~Tuae istae sunt. (TRACHALIO) Contende ergo, uter sit tergo—uerior: ni offerumentas habebis pluris in tergo tuo, quam ulla nauis longa clauos, tum ego ero mendacissimus: postea aspicito meum, quando ego tuom inspectauero: 755 ni erit tam sincerum, ut quiuis dicat ampullarius optimum esse operi faciundo corium et sincerissimum, quid causae est quin uirgis te usque ad saturitatem sauciem? quid illas spectas? quas si attigeris, oculos eripiam tibi. (LABRAX) At qui, quia uotas, utramque iam mecum abducam simul. 760 (DAEMONES) Quid facies? (LABRAX) Volcanum adducam, is Venerist aduersarius. (TRACHALIO) Quo illic it? (LABRAX) Heus, ecquis hic est? heus. (DAEMONES) Si attigeris ostium, iam hercle tibi messis in ore fiet mergis pugneis. (LORARIVS) Nullum habemus ignem, ficis uictitamus aridis. (DAEMONES) Ego dabo ignem, siquidem in capite tuo conflandi copiast. 765 (LABRAX) Ibo hercle aliquo quaeritatum ignem. (DAEMONES) Quid quom inueneris? (LABRAX) Ignem magnum hic faciam. (DAEMONES) Quin ~ inhumanum exuras tibi? (LABRAX) Immo hasce ambas hic in ara ut uiuas comburam, id uolo. (DAEMONES) Iam hercle ego te barba continuo arripiam, in ignem coniciam teque ambustulatum obiciam magnis auibus pabulum. 770 quom coniecturam egomet mecum facio, haec illast simia, quae has hirundines ex nido uolt eripere ingratiis, quod ego in somnis somniaui. (TRACHALIO) Scin quid tecum oro, senex? ut illas serues, uim defendas, dum ego erum adduco meum. D. Quaere erum atque adduce. T. At hic ne— D. Maximo malo suo, 775 si attigerit siue occeptassit. (TRACHALIO) Cura. (DAEMONES) Curatumst, abi. (TRACHALIO) Hunc quoque adserua ipsum, ne quo abitat; nam promisimus carnufici aut talentum magnum aut hunc hodie sistere. (DAEMONES) Abi modo, ego dum hoc curabo recte. (TRACHALIO) Iam ego reuenero. III.u (DAEMONES) Vtrum tu, leno, cum malo lubentius 780 quiescis an sic sine malo, si copiast? (LABRAX) Ego quae tu loquere flocci non facio, senex. meas quidem te inuito et Venere et summo Ioue de ara capillo iam deripiam. (DAEMONES) Tange dum. (LABRAX) Tangam hercle uero. (DAEMONES) Agedum ergo, accede huc modo. 785 (LABRAX) Iube dum recedere istos ambo illuc modo. (DAEMONES) Immo ad te accedent. (LABRAX) Non hercle equidem censeo. (DAEMONES) Quid ages, si accedent propius? (LABRAX) Ego recessero. uerum, senex, si te umquam in urbe offendero, numquam hercle quisquam me lenonem dixerit, 790 si te non ludos pessimos dimisero. (DAEMONES) Facito istuc quod minitare; sed nunc interim, si illas attigeris, dabitur tibi magnum malum. (LABRAX) Quam magnum uero? (DAEMONES) Quantum lenoni sat est. (LABRAX) Minacias ego flocci non faciam tuas, 795 equidem has te inuito iam ambas rapiam. (DAEMONES) Tange dum. (LABRAX) Tangam hercle uero. (DAEMONES) Tanges, at scin quo modo? i dum, Turbalio, curriculo, adfert duas clauas. (LABRAX) Clauas? (DAEMONES) Sed probas. propera cito. ego te hodie faxo recte acceptum, ut dignus es. 800 (LABRAX) Eheu, scelestus galeam in naui perdidi; nunc mi opportuna hic esset, salua si foret. licet saltem istas mi appellare? (DAEMONES) Non licet. ehem, optime edepol eccum clauator aduenit. 804-805 (LABRAX) Illud quidem edepol tinnimentum est auribus. 806 (DAEMONES) Age accipe illinc alteram clauam, Sparax. age, alter istinc, alter hinc adsistite. adsistite ambo. sic. audite nunciam: si hercle illic illas hodie digito tetigerit 810 inuitas, ni istunc istis inuitassitis usque adeo donec qua domum abeat nesciat, periistis ambo. si appellabit quempiam, uos respondetote istinc istarum uicem; sin ipse abire hinc uolet, quantum potest 815 extemplo amplectitote crura fustibus. (LABRAX) Etiam me abire hinc non sinent? (DAEMONES) Dixi satis. et ubi ille seruos cum ero huc aduenerit, qui erum accersiuit, itote extemplo domum. curate haec sultis magna diligentia.— 820 (LABRAX) Heu hercle, ne istic fana mutantur cito: iam hoc Herculi est, Veneris fanum quod fuit, ita duo destituit signa hic cum clauis senex. non hercle quo hinc nunc gentium aufugiam scio, ita nunc mi utrumque saeuit, et terra et mare. 825 Palaestra. LOR. Quid uis? (LABRAX) Apage, controuersia est, haec quidem Palaestra, quae respondit, non mea est. heus, Ampelisca. LOR. ALTER Caue sis infortunio. (LABRAX) Vltro te. signa ut homines satis recte monent. sed uobis dico, heus uos, num molestiaest, 830 me adire ad illas propius? LOR. Nil nobis quidem. (LABRAX) Numquid molestum mihi erit? LOR. Nil, si caueris. (LABRAX) Quid est quod caueam? LOR. Em, a crasso infortunio. (LABRAX) Quaeso hercle, abire ut liceat. LOR. Abeas, si uelis. (LABRAX) Bene hercle factum. habeo uobis gratiam. 835 {non} accedam potius. LOR. Illic astato ilico. (LABRAX) Edepol proueni nequiter multis modis. certumst hasce hodie usque obsidione uincere. III.ui PLESIDIPPVS Meamne ille amicam leno ui, uiolentia de ara deripere Veneris uoluit? TRACHALIO Admodum. 840 (PLESIDIPPVS) Quin occidisti extemplo? (TRACHALIO) Gladius non erat. (PLESIDIPPVS) Caperes aut fustem aut lapidem. (TRACHALIO) Quid? ego quasi canem hominem insectarer lapidibus nequissimum? (LABRAX) Nunc pol ego perii, Plesidippus eccum adest. conuerret iam hic me totum cum puluisculo. 845 (PLESIDIPPVS) Etiamne in ara tunc sedebant mulieres, quom ad me profectu's ire? (TRACHALIO) Ibidem nunc sedent. (PLESIDIPPVS) Quis illas nunc illic seruat? (TRACHALIO) Nescio quis senex, uicinus Veneris; is dedit operam optumam. is nunc cum seruis seruat. ego mandaueram. 850 (PLESIDIPPVS) Duc me ad lenonem recta. ubi illic est homo? (LABRAX) Salue. (PLESIDIPPVS) Salutem nil moror. opta ocius: rapi te obtorto collo mauis an trahi? utrum uis opta, dum licet. (LABRAX) Neutrum uolo. (PLESIDIPPVS) Abi sane ad litus curriculo, Trachalio, 855 iube illos in urbem ire obuiam ad portum mihi, quos mecum duxi, hunc qui ad carnificem traderent. post huc redito atque agitato hic custodiam. ego hunc scelestum in ius rapiam exulem. age, ambula in ius. (LABRAX) Quid ego deliqui? (PLESIDIPPVS) Rogas, 860 quin arrabonem a me accepisti ob mulierem et eam hinc abduxti? (LABRAX) Non auexi. (PLESIDIPPVS) Cur negas? (LABRAX) Quia pol prouexi: auehere non quiui miser. equidem tibi me dixeram praesto fore apud Veneris fanum: quid muto? sumne ibi? 865 (PLESIDIPPVS) In iure causam dicito, hic uerbum sat est: sequere. (LABRAX) Obsecro te, subueni mi, Charmides. rapior optorto collo. CHARMIDES Quis me nominat? (LABRAX) Viden me ut rapior? (CHARMIDES) Video, atque inspecto lubens. (LABRAX) Non subuenire mi audes? (CHARMIDES) Quis homo te rapit? 870 (LABRAX) Adulescens Plesidippus. (CHARMIDES) Vt nanctu's, habe. bono animo meliust te in neruom conrepere. tibi optigit quod plurimi exoptant sibi. (LABRAX) Quid id est? (CHARMIDES) Vt id quod quaerant inueniant sibi. (LABRAX) Sequere, obsecro, me. (CHARMIDES) Pariter suades qualis es: 875 tu in neruom rapere, eo me obsecras ut te sequar. etiam retentas? (LABRAX) Perii. (PLESIDIPPVS) Verum sit uelim. tu, mea Palaestra et Ampelisca, ibidem ilico manete, dum ego huc redeo. LOR. Equidem suadeo, ut ad nos abeant potius, dum recipis. (PLESIDIPPVS) Placet, 880 bene facitis. (LABRAX) Fures mi estis. LOR. Quid, fures? rape. (LABRAX) Oro obsecro, Palaestra. (PLESIDIPPVS) Sequere, carnufex. (LABRAX) Hospes— (CHARMIDES) Non sum hospes, repudio hospitium tuom. (LABRAX) Sicine me spernis? (CHARMIDES) Sic ago: semel bibo. (LABRAX) Di te infelicent.— (CHARMIDES) Isti capiti dicito. 885 credo alium in aliam beluam hominem uortier: illic in columbum, credo, leno uortitur, nam in collumbari collus haud multo post erit; in neruom ille hodie nidamenta congeret. uerum tamen ibo, ei aduocatus ut siem, 890 si qui mea opera citius addici potest.— ACTVS IV IV.i DAEMONES Bene factum et uolup est, me hodie his mulierculis tetulisse auxilium. iam clientas repperi, atque ambas forma scitula atque aetatula. sed uxor scelesta me omnibus seruat modis, 895 ne quid significem quippiam mulierculis. sed Gripus seruos noster quid rerum gerat miror, de nocte qui abiit piscatum ad mare. pol magis sapisset, si dormiuisset domi, nam nunc et operam ludos facit et retia, 900 ut tempestas est nunc atque ut noctu fuit. in digitis hodie percoquam quod ceperit, ita fluctuare uideo uehementer mare. sed ad prandium uxor me uocat. redeo domum. iam meas opplebit aures ~ sua uaniloquentia.— 905 IV.ii GRIPVS Neptuno has ago gratias meo patrono, qui salsis locis incolit pisculentis, quom me ex suis locis pulchre ornatum expediuit ~templis reducem, plurima praeda onustum, salute horiae, quae in mari fluctuoso 910 piscatu nouo me uberi compotiuit; miroque modo atque incredibili hic piscatus mihi lepide euenit, neque piscium ullam unciam hodie pondo cepi, nisi hoc quod fero hic in rete. nam ut de nocte multa impigreque exurrexi, 914-915 lucrum praeposiui sopori et quieti: 916 tempestate saeua experiri expetiui, paupertatem eri qui et meam seruitutem tolerarem, opera haud fui parcus mea. nimis homo nihilist quis piger est nimisque id genus odi ego male. 920 uigilare decet hominem qui uolt sua temperi conficere officia. non enim illum expectare oportet, dum erus se ad suom suscitet officium. nam qui dormiunt libenter, sine lucro et cum malo quiescunt. nam ego nunc mihi, qui impiger fui, repperi ut piger, si uelim, siem: 925 hoc ego in mari {quidquid inest} repperi. 925a quidquid inest, graue quidem inest; aurum hic ego inesse reor; nec mihi consciust ullus homo. 926a nunc haec tibi occasio, Gripe optigit, ut liber s ex populo praeter te. 927a nunc sic faciam, sic consilium est: ad erum ueniam docte atque astute. pauxillatim pollicitabor pro capite argentum, ut sim liber. iam ubi liber ero, igitur demum instruam agrum atque aedis, mancipia, 930 nauibus magnis mercaturam faciam, apud reges rex perhibebor. post animi causa mihi nauem faciam atque imitabor Stratonicum, oppida circumuectabor. ubi nobilitas mea erit clara, 933a oppidum magnum communibo, ei ego urbi Gripo indam nomen, monimentum meae famae et factis, ibi qui regnum magnum instituam. magnas res hic agito in mentem instruere. nunc hunc uidulum condam. sed hic rex cum aceto pransurust et sale, sine bono pulmento. IV.iii TRACHALIO Heus, mane. (GRIPVS) Quid maneam? (TRACHALIO) Dum hanc tibi, quam trahis, rudentem complico. (GRIPVS) Mitte modo. (TRACHALIO) At pol ego te adiuuo nam bonis quod bene fit haud perit. (GRIPVS) Turbida tempestas heri fuit, 940 nil habeo, adulescens, piscium, ne tu mihi esse postules; non uides referre me uuidum rete, sine squamoso pecu? (TRACHALIO) Non edepol piscis expeto quam tui sermonis sum indigens. (GRIPVS) Enicas iam me odio, quisquis es. (TRACHALIO) Non sinam ego abire hinc te. mane. (GRIPVS) Caue sis malo. quid tu, malum, nam me retrahis? (TRACHALIO) Audi. 945 (GRIPVS) Non audio. T. At pol qui audies post. (GRIPVS) Quin loquere quid uis. (TRACHALIO) Eho mane dum, est operae pretium quod tibi ego narrare uolo. (GRIPVS) Eloquere quid id est? (TRACHALIO) Vide num quispiam consequitur prope nos. (GRIPVS) Ecquid est quod mea referat? (TRACHALIO) Scilicet. sed boni consili ecquid in te mihi est? 950 (GRIPVS) Quid negoti est, modo dice. (TRACHALIO) Dicam, tace, si fidem modo das mihi te non fore infidum. (GRIPVS) Do fidem tibi, fidus ero, quisquis es. (TRACHALIO) Audi. furtum ego uidi qui faciebat; noram dominum, id cui fiebat, 955 post ad furem egomet deuenio feroque ei condicionem hoc pacto: 'ego istuc furtum scio cui factum est; nunc mihi si uis dare dimidium, indicium domino non faciam.' is mihi nihil etiam respondit. 960 quid inde aequom est dari mihi? dimidium uolo ut dicas. (GRIPVS) Immo hercle etiam amplius, nam nisi dat, domino dicundum censeo. (TRACHALIO) Tuo consilio faciam. nunc aduorte animum; namque hoc omne attinet ad te. (GRIPVS) Quid factumst? 962a (TRACHALIO) Vidulum istum cuiust noui ego hominem iam pridem. (GRIPVS) Quid est? (TRACHALIO) Et quo pacto periit. (GRIPVS) At ego quo pacto inuentust scio et qui inuenit hominem noui et dominus qui nunc est scio. 965 nihilo pol pluris tua hoc quam quanti illud refert mea: ego illum noui cuius nunc est, tu illum cuius antehac fuit. hunc homo feret a me nemo, ne tu te speres potis. (TRACHALIO) Non ferat si dominus ueniat? (GRIPVS) Dominus huic, ne frustra sis, nisi ego nemo natust, hunc qui cepi in uenatu meo. 970 (TRACHALIO) Itane uero? (GRIPVS) Ecquem esse dices in mari piscem meum? quos cum capio, siquidem cepi, mei sunt; habeo pro meis, nec manu adseruntur neque illinc partem quisquam postulat. in foro palam omnes uendo pro meis uenalibus. mare quidem commune certost omnibus. (TRACHALIO) Adsentio: 975 qui minus hunc communem quaeso mi esse oportet uidulum? in mari inuentust communi. (GRIPVS) Esne impudenter impudens? nam si istuc ius sit quod memoras, piscatores perierint. quippe quom extemplo in macellum pisces prolati sient, nemo emat, suam quisque partem piscium poscant sibi, 980 dicant, in mari communi captos. (TRACHALIO) Quid ais, impudens? ausu's etiam comparare uidulum cum piscibus? eadem tandem res uidetur? (GRIPVS) In manu non est mea: ubi demisi rete atque hamum, quidquid haesit extraho. meum quod rete atque hami nancti sunt, meum potissimumst. 985 (TRACHALIO) Immo hercle haud est, siquidem quod uas excepisti. (GRIPVS) Philosophe. (TRACHALIO) Sed tu enumquam piscatorem uidisti, uenefice, uidulum piscem cepisse aut protulisse ullum in forum? non enim tu hic quidem occupabis omnis quaestus quos uoles: et uitorem et piscatorem te esse, impure, postulas. 990 uel te mihi monstrare oportet piscis qui sit uidulus, uel quod in mari non natum est neque habet squamas ne feras. (GRIPVS) Quid, tu numquam audisti esse antehac uidulum piscem? (TRACHALIO) Scelus, nullus est. (GRIPVS) Immo est profecto; ego, qui sum piscator, scio; uerum raro capitur, nullus minus saepe ad terram uenit. 995 (TRACHALIO) Nil agis, dare uerba speras mihi te posse, furcifer. (GRIPVS) Quo colore est, hoc colore capiuntur pauxilluli; sunt alii puniceo corio, magni item; atque atri. (TRACHALIO) Scio. tu hercle, opino, in uidulum te bis conuertes, nisi caues: fiet tibi puniceum corium, postea atrum denuo. 1000 (GRIPVS) Quod scelus hodie hoc inueni. (TRACHALIO) Verba facimus, it dies. uide sis, cuius arbitratu nos uis facere. (GRIPVS) Viduli arbitratu. *** ita enim uero. (TRACHALIO) Stultus es. (GRIPVS) Salue, Thales. (TRACHALIO) Tu istunc hodie non feres, nisi das sequestrum aut arbitrum, quoius haec res arbitratu fiat. (GRIPVS) Quaeso, sanus es? 1005 (TRACHALIO) Elleborosus sum. (GRIPVS) At ego cerritus, hunc non amittam tamen. (TRACHALIO) Verbum etiam adde unum, iam in cerebro colaphos apstrudam tuo; iam ego te hic, itidem quasi peniculus nouos exurgeri solet, ni hunc amittis, exurgebo quidquid umoris tibist. (GRIPVS) Tange: adfligam ad terram te itidem ut piscem soleo polypum. 1010 uis pugnare? (TRACHALIO) Quid opust? quin tu potius praedam diuide. (GRIPVS) Hinc tu nisi malum frunisci nil potes, ne postules. abeo ego hinc. (TRACHALIO) At ego hinc offlectam nauem, ne quo abeas. mane. (GRIPVS) Si tu proreta isti naui es, ego gubernator ero. mitte rudentem, sceleste. (TRACHALIO) Mittam: omitte uidulum. 1015 (GRIPVS) Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior. (TRACHALIO) Non probare pernegando mihi potes, nisi pars datur aut ad arbitrum reditur aut sequestro ponitur. (GRIPVS) Quemne ego excepi in mari— (TRACHALIO) At ego inspectaui e litore. (GRIPVS) Mea opera, labore et rete et horia? (TRACHALIO) Numqui minus, 1020 si ueniat nunc dominus cuiust, ego qui inspectaui procul te hunc habere, fur sum quam tu? (GRIPVS) Nihilo. (TRACHALIO) Mane, mastigia: quo argumento socius non sum, et fur sum? fac dum ex te sciam. (GRIPVS) Nescio, neque ego istas uestras leges urbanas scio, nisi quia hunc meum esse dico. (TRACHALIO) Et ego item esse aio meum. 1025 (GRIPVS) Mane, iam repperi quo pacto nec fur nec socius sies. (TRACHALIO) Quo pacto? (GRIPVS) Sine me hinc abire, tu abi tacitus tuam uiam; nec tu me cuiquam indicassis neque ego tibi quicquam dabo; tu taceto, ego mussitabo: hoc optimum atque aequissimum est. (TRACHALIO) Ecquid condicionis audes ferre? (GRIPVS) Iam dudum fero: 1030 ut abeas, rudentem amittas, mihi molestus ne sies. (TRACHALIO) Mane, dum refero condicionem. (GRIPVS) Te, opsecro hercle, aufer modo. (TRACHALIO) Ecquem in his locis nouisti? (GRIPVS) Oportet uicinos meos. (TRACHALIO) Vbi tu hic habitas? (GRIPVS) Porro illic longe usque in campis ultimis. (TRACHALIO) Vin qui in hac uilla habitat, eius arbitratu fieri? 1035 (GRIPVS) Paulisper remitte restem, dum concedo et consulo. (TRACHALIO) Fiat. (GRIPVS) Euge, salua res est, praeda haec perpetua est mea; ad meum erum arbitrum uocat me hic intra praesepis meas: numquam hercle hodie abiudicabit ab suo triobolum. ne iste haud scit quam condicionem tetulerit. ibo ad arbitrum. 1040 (TRACHALIO) Quid igitur? (GRIPVS) Quamquam istuc esse ius meum certo scio, fiat istuc potius, quam nunc pugnem tecum. (TRACHALIO) Nunc places. (GRIPVS) Quamquam ad ignotum arbitrum me appellis, si adhibebit fidem, etsist ignotus, notus: si non, notus ignotissimust. IV.iu DAEMONES Serio edepol, quamquam uobis quae uoltis, mulieres, 1045 metuo, propter uos ne uxor mea med extrudat aedibus, quae me paelices adduxe dicet ante oculos suos. uos confugite in aram potius quam ego. PVELLAE Miserae periimus. (DAEMONES) Ego uos saluas sistam, ne timete. sed quid uos foras prosequimini? quoniam ego adsum, faciet nemo iniuriam; 1050 ite, inquam, domum ambo nunciam ex praesidio praesides. (GRIPVS) O ere, salue. (DAEMONES) Salue, Gripe. quid fit? (TRACHALIO) Tuosne hic seruos est? (GRIPVS) Haud pudet. (TRACHALIO) Nil ago tecum. (GRIPVS) Ergo abi hinc sis. (TRACHALIO) Quaeso responde, senex: tuos hic seruost? (DAEMONES) Meus est. (TRACHALIO) Em istuc optime, quando tuost. iterum te saluto. (DAEMONES) Et ego te. tune es qui haud multo prius 1055 abiisti hinc erum accersitum? (TRACHALIO) Ego is sum. (DAEMONES) Quid nunc uis tibi? (TRACHALIO) Nempe hic tuos est? (DAEMONES) Meus est. (TRACHALIO) Istuc optime, quando tuost. (DAEMONES) Quid negotist? (TRACHALIO) Vir scelestus illic est. (DAEMONES) Quid fecit tibi uir scelestus? (TRACHALIO) Homini ego isti talos subfringi uolo. (DAEMONES) Quid est? qua de re litigatis nunc inter uos? (TRACHALIO) Eloquar. 1060 (GRIPVS) Immo ego eloquar. (TRACHALIO) Ego, opinor, rem facesso. (GRIPVS) Si quidem sis pudicus, hinc facessas. (DAEMONES) Gripe, animum aduorte ac tace. (GRIPVS) Vtin istic prius dicat? (DAEMONES) Audi. loquere tu. (GRIPVS) Alienon prius quam tuo dabis orationem? (TRACHALIO) Vt nequitur comprimi. ita ut occepi dicere, illum quem dudum 1065 lenonem extrusisti, hic eius uidulum eccillum . (GRIPVS) Non habeo. (TRACHALIO) Negas quod oculis uideo? (GRIPVS) At ne uideas uelim. habeo, non habeo: quid tu me curas quid rerum geram? (TRACHALIO) Quo modo habeas, id refert, iurene anne iniuria. (GRIPVS) Ni istum cepi, nulla causa est quin me condones cruci; 1070 si in mari reti prehendi, qui tuom potiust quam meum? (TRACHALIO) Verba dat. hoc modo res gesta est ut ego dico. (GRIPVS) Quid tu ais? (TRACHALIO) Quod primarius uir dicat: comprime hunc sis, si tuost. (GRIPVS) Quid? tu idem mihi uis fieri quod erus consueuit tibi? si ille te comprimere solitust, hic noster nos non solet. 1075 (DAEMONES) Verbo illo modo ille uicit. quid nunc tu uis? dic mihi. (TRACHALIO) Equidem ego neque partem posco mi istinc de istoc uidulo neque meum esse hodie umquam dixi; sed isti inest cistellula huius mulieris, quam dudum dixi fuisse liberam. (DAEMONES) Nempe tu hanc dicis quam esse aiebas dudum popularem meam? 1080 (TRACHALIO) Admodum; et ea quae olim parua gestauit crepundia istic in ista cistula insunt, quae isti inest in uidulo. hoc neque isti usust, et illi miserae suppetias feret, si id dederit, qui suos parentis quaerat. (DAEMONES) Faciam ut det. tace. (GRIPVS) Nil hercle ego sum isti daturus. (TRACHALIO) Nil peto nisi cistulam 1085 et crepundia. (GRIPVS) Quid si ea sunt aurea? (TRACHALIO) Quid istuc tua? aurum auro expendetur, argentum argento exaequabitur. (GRIPVS) Fac sis aurum ut uideam, post ego faciam ut uideas cistulam. (DAEMONES) Caue malo ac tace tu. tu perge ut occepisti dicere. (TRACHALIO) Vnum te obsecro, ut ted huius commiserescat mulieris, 1090 si quidem hic lenonis eiust uidulus, quem suspicor; hic, nisi de opinione, certum nil dico tibi. (GRIPVS) Viden? scelestus aucupatur. (TRACHALIO) Sine me ut occepi loqui. si scelesti illius est hic, cuius dico, uidulus, haec poterunt nouisse: ostendere his iube. (GRIPVS) Ain? ostendere? 1095 (DAEMONES) Haud iniquom dicit, Gripe, ut ostendatur uidulus. (GRIPVS) Immo hercle insignite inique. D. Quidum? (GRIPVS) Quia, si ostendero, continuo hunc nouisse dicent scilicet. (TRACHALIO) Scelerum caput, ut tute es, item omnis censes esse, periuri caput? (GRIPVS) Omnia istaec ego facile patior, dum hic hinc a me sentiat. 1100 (TRACHALIO) At qui nunc abs te stat, uerum hinc * ibi testimonium. (DAEMONES) Gripe, aduorte animum. tu paucis expedi, quid postulas. (TRACHALIO) Dixi equidem, sed si parum intellexti, dicam denuo. hasce ambas, ut dudum dixi, ita esse oportet liberas: haec Athenis parua fuit uirgo surpta. (GRIPVS) Dic mihi, 1105 quid id ad uidulum {pertinet}, seruae sint istae an liberae? (TRACHALIO) Omnia iterum uis memorari, scelus, ut defiat dies. (DAEMONES) Apstine maledictis et mihi quod rogaui dilue. (TRACHALIO) Cistellam isti inesse oportet caudeam in isto uidulo, ubi sunt signa qui parentes noscere haec possit suos, 1110 quibuscum periit parua Athenis, sicuti dixi prius. (GRIPVS) Iuppiter te dique perdant. quid ais, uir uenefice? quid, istae mutae sunt, quae pro se fabulari non queant? (TRACHALIO) Eo tacent, quia tacitast mulier semper quam loquens. (GRIPVS) Tum pol tu pro portione nec uir nec mulier mihi es. 1115 T. Quidum? (GRIPVS) Quia enim neque loquens es neque tacens umquam bonus. quaeso, enumquam hodie licebit mihi loqui? (DAEMONES) Si praeterhac uerbum faxis hodie, ego tibi comminuam caput. (TRACHALIO) Vt id occepi dicere, senex, eam te quaeso cistulam ut iubeas hunc reddere illis; ob eam si quid postulat 1120 sibi mercedis, dabitur: aliud quidquid ibi est habeat sibi. (GRIPVS) Nunc demum istuc dicis, quoniam ius meum esse intellegis: dudum dimidiam petebas partem. (TRACHALIO) Immo etiam nunc peto. (GRIPVS) Vidi petere miluom, etiam cum nihil auferret tamen. (DAEMONES) Non ego te comprimere possum sine malo? (GRIPVS) Si istic tacet, 1125 ego tacebo; si iste loquitur, sine me pro parte loqui. (DAEMONES) Cedo modo mihi uidulum istum, Gripe. (GRIPVS) Concedam tibi, ac, si istorum nil sit, ut mihi reddas. (DAEMONES) Reddetur. (GRIPVS) Tene. (DAEMONES) Audi nunciam, Palaestra atque Ampelisca, hoc quod loquor. estne hic uidulus ubi cistellam tuam inesse aiebas? (PALAESTRA) Is est. 1130 (GRIPVS) Perii hercle ego miser, uti, prius quam plane aspexit, ilico eum esse dixit. (PALAESTRA) Faciam ego hanc rem nam tibi. cistellam isti inesse oportet caudeam in isto uidulo. ibi ego dicam quidquid inerit nominatim: tu mihi nullum ostenderis; si falsa dicam, frustra dixero, 1135 uos tamen istaec, quidquid istic inerit, uobis habebitis; sed si erunt uera, tum opsecro te, ut mea mi reddantur. (DAEMONES) Placet. ius merum oras meo quidem animo. (GRIPVS) At meo hercle . quid si ista aut superstitiosa aut hariolast atque omnia, quidquid insit, uera dicet? anne habebit hariola? 1140 (DAEMONES) Non feret, nisi uera dicet: nequiquam hariolabitur. solue uidulum ergo, ut quid sit uerum quam primum sciam. (GRIPVS) Hoc habet, solutust. (DAEMONES) Aperi. uideo cistellam. haecinest? (PALAESTRA) Istaec est. o mei parentes, hic uos conclusos gero, huc opesque spesque uestrum cognoscendum condidi. 1145 (GRIPVS) Tum tibi hercle deos iratos esse oportet, quisquis es, quae parentis tam in angustum tuos locum compegeris. (DAEMONES) Gripe, accede huc; tua res agitur. tu, puella, istinc procul dicito quid insit et qua facie, memorato omnia. si hercle tantillum peccassis, quod posterius postules 1150 te ad uerum conuorti, nugas, mulier, magnas egeris. (GRIPVS) Ius bonum oras. (TRACHALIO) Edepol haud te orat, nam tu iniuriu's. (DAEMONES) Loquere nunciam, puella. Gripe, animum aduorte ac tace. (PALAESTRA) Sunt crepundia. (DAEMONES) Ecca uideo. (GRIPVS) Perii in primo proelio. mane, ne ostenderis. (DAEMONES) Qua facie sunt? responde ex ordine. 1155 (PALAESTRA) Ensiculust aureolus primum litteratus. (DAEMONES) Dice dum, in eo ensiculo litterarum quid est? (PALAESTRA) Mei nomen patris. post altrinsecust securicula ancipes, itidem aurea litterata: ibi matris nomen in securiculast. (DAEMONES) Mane. dic, in ensiculo quid nomen est paternum? (PALAESTRA) Daemones. 1160 (DAEMONES) Di immortales, ubi loci sunt spes meae? (GRIPVS) Immo edepol meae? (TRACHALIO) Pergite, opsecro, continuo. (GRIPVS) Placide, aut i in malam crucem. (DAEMONES) Loquere matris nomen hic quid in securicula siet. (PALAESTRA) Daedalis. (DAEMONES) Di me seruatum cupiunt. (GRIPVS) At me perditum. (DAEMONES) Filiam meam esse hanc oportet, Gripe. (GRIPVS) Sit per me quidem. 1165 qui te di omnes perdant, qui me hodie oculis uidisti tuis, meque adeo scelestum, qui non circumspexi centiens, prius me ne quis inspectaret quam rete extraxi ex aqua. (PALAESTRA) Post sicilicula argenteola et duae conexae maniculae et sucula. (GRIPVS) Quin tu i dierecta, cum sucula et cum porculis. 1170 (PALAESTRA) Et bulla aurea est, pater quam dedit mi natali die. (DAEMONES) Ea est profecto. contineri quin complectar non queo. filia mea, salue. ego is sum qui te produxi pater, ego sum Daemones, et mater tua eccam hic intus Daedalis. (PALAESTRA) Salue, mi pater insperate. (DAEMONES) Salue. ut te amplector libens. 1175 (TRACHALIO) Volup est cum istuc ex pietate uestra uobis contigit. (DAEMONES) Cape dum, hunc si potes fer intro uidulum, age, Trachalio. (TRACHALIO) Ecce Gripi scelera. cum istaec res male euenit tibi, Gripe, gratulor. (DAEMONES) Age eamus, mea gnata, ad matrem tuam, quae ex te poterit argumentis hanc rem magis exquirere, 1180 quae te magis tractauit magisque signa pernouit tua.— (TRACHALIO) Eamus intro omnes, quando operam promiscam damus.— P. Sequere me, Ampelisca.— A. Cum te di amant, uoluptati est mihi.— (GRIPVS) Sumne ego scelestus, qui illunc hodie excepi uidulum? aut cum excepi, qui non alicubi in solo abstrusi loco? 1185 credebam edepol turbulentam praedam euenturam mihi, quia illa mihi tam turbulenta tempestate euenerat. credo edepol ego illic inesse argenti et auri largiter. quid meliust, quam ut hinc intro abeam et me suspendam clanculum, saltem tantisper dum abscedat haec a me aegrimonia?— 1190 IV.u (DAEMONES) Pro di immortales, quis me est fortunatior, qui ex improuiso filiam inueni meam? satin si cui homini dei esse bene factum uolunt, aliquo illud pacto optingit optatum piis? ego hodie neque speraui neque credidi: 1195 is improuiso filiam inueni tamen; et eam de genere summo adulescenti dabo ingenuo, Atheniensi et cognato meo. ego eum adeo arcessi huc ad me quam primum uolo, iussique exire huc seruom eius, ut ad forum 1200 iret; nondum egressum esse eum, id miror tamen. accedam, opinor, ad fores. quid conspicor? uxor complexa collo retinet filiam. nimis paene inepta atque odiosa eius amatiost. IV.ui Aliquando osculando meliust, uxor, pausam fieri; 1205 atque adorna, ut rem diuinam faciam, cum intro aduenero, Laribus familiaribus, cum auxerunt nostram familiam. sunt domi agni et porci sacres. sed quid istum remoramini, mulieres, Trachalionem? atque optime eccum exit foras. (TRACHALIO) Vbi ubi erit, iam inuestigabo et mecum ad te adducam simul 1210 Plesidippum. (DAEMONES) Eloquere ut haec res optigit de filia; eum roga, ut relinquat alias res et huc ueniat. (TRACHALIO) Licet. (DAEMONES) Dicito daturum meam illi filiam uxorem. (TRACHALIO) Licet. (DAEMONES) Et patrem eius me nouisse et mi esse cognatum. (TRACHALIO) Licet. D. Sed propera. T. Licet. D. Iam hic fac sit, cena ut curetur. T. Licet. 1215 (DAEMONES) Omnian licet? (TRACHALIO) Licet. sed scin quid est quod te uolo? quod promisisti ut memineris, hodie ut liber sim. (DAEMONES) Licet. (TRACHALIO) Fac ut exores Plesidippum, ut me emittat. (DAEMONES) Licet. (TRACHALIO) Et tua filia facito oret: facile exorabit. (DAEMONES) Licet. (TRACHALIO) Atque ut mi Ampelisca nubat, ubi ego sim liber. (DAEMONES) Licet. 1220 (TRACHALIO) Atque ut gratum mi beneficium factis experiar. (DAEMONES) Licet. (TRACHALIO) Omnian licet? (DAEMONES) Licet: tibi rursum refero gratiam. sed propera ire in urbem actutum et recipe te huc rursum. T. Licet. iam hic ero. tu interibi adorna ceterum quod opust.— (DAEMONES) Licet. Hercules istum infelicet cum sua licentia; 1225 ita meas repleuit auris, quidquid memorabam, licet. IV.uii GRIPVS Quam mox licet te compellare, Daemones? (DAEMONES) Quid est negoti, Gripe? (GRIPVS) De illo uidulo: si sapias, sapias; habeas quod di dant boni. (DAEMONES) Aequom uidetur tibi, ut ego, alienum quod est, 1230 meum esse dicam? (GRIPVS) Quodne ego inueni in mari? (DAEMONES) Tanto illi melius optigit qui perdidit; tuom esse nihilo magis oportet uidulum. (GRIPVS) Isto tu pauper es, quom nimis sancte pius. (DAEMONES) O Gripe, Gripe, in aetate hominum plurimae 1235 fiunt trasennae, ubi decipiuntur dolis. atque edepol in eas plerumque esca imponitur: quam si quis auidus poscit escam auariter, decipitur in trasenna auaritia sua. ille qui consulte, docte atque astute cauet, 1240 diutine uti bene licet partum bene. mihi istaec uidetur praeda praedatum irier, ut cum maiore dote abeat quam aduenerit. egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam, celem? minime istuc faciet noster Daemones. 1245 semper cauere hoc sapientis aequissimumst, ne conscii sint ipsi malefici suis. ego mihi cum ~ lusi nil moror ullum lucrum. (GRIPVS) Spectaui ego pridem comicos ad istunc modum sapienter dicta dicere atque eis plaudier, 1250 cum illos sapientis mores monstrabant poplo: sed cum inde suam quisque ibant diuorsi domum, nullus erat illo pacto ut illi iusserant. (DAEMONES) Abi intro, ne molestu's, linguae tempera. ego tibi daturus nil sum, ne tu frustra sis. 1255 (GRIPVS) At ego deos quaeso, ut quidquid in illo uidulost, si aurum si argentum est, omne id ut fiat cinis.— (DAEMONES) Illuc est quod nos nequam seruis utimur. nam illic cum ~ seruo si quo congressus foret, et ipsum sese et illum furti adstringeret; 1260 dum praedam habere se censeret, interim praeda ipsus esset, praeda praedam duceret. nunc hinc intro ibo et sacrificabo, postibi iubebo nobis cenam continuo coqui.— IV.uiii PLESIDIPPVS Iterum mihi istaec omnia itera, mi anime, mi Trachalio, 1265 mi liberte, mi patrone potius, immo mi pater. repperit patrem Palaestra suom atque matrem? TRACHALIO Repperit. (PLESIDIPPVS) Et popularis est? (TRACHALIO) Opino. (PLESIDIPPVS) Et mihi nuptura est? (TRACHALIO) Suspicor. (PLESIDIPPVS) Censen hodie despondebit eam mihi, quaeso? (TRACHALIO) Censeo. (PLESIDIPPVS) Quid? patri etiam gratulabor cum illam inuenit? (TRACHALIO) Censeo. 1270 P. Quid matri eius? T. Censeo. P. Quid ergo censes? T. Quod rogas, censeo. (PLESIDIPPVS) Dic ergo quanti censes? (TRACHALIO) Egone? censeo. (PLESIDIPPVS) Adsum equidem, ne censionem semper facias. (TRACHALIO) Censeo. P. Quid si curram? T. Censeo. P. An sic potius placide? T. Censeo. P. Etiamne eam adueniens salutem? T. Censeo. P. Etiam patrem? 1275 T. Censeo. P. Post eius matrem? T. Censeo. P. Quid postea? etiamne adueniens complectar eius patrem? (TRACHALIO) Non censeo. P. Quid matrem? T. Non censeo. P. Quid eampse illam? T. Non censeo. (PLESIDIPPVS) Perii, dilectum dimisit. nunc non censet, cum uolo. T. Sanus non es. sequere.— P. Duc me, mi patrone, quo libet.— 1280 ACTVS V V.i LABRAX Quis me est mortalis miserior qui uiuat alter hodie, quem ad recuperatores modo damnauit Plesidippus? abiudicata a me modo est Palaestra. perditus sum. nam lenones ex Gaudio credo esse procreatos, ita omnes mortales, si quid est mali lenoni, gaudent. 1285 nunc alteram illam quae mea est uisam huc in Veneris fanum, saltem ut eam abducam, de bonis quod restat reliquiarum. V.ii GRIPVS Numquam edepol hodie ad uesperum Gripum inspicietis uiuom, nisi uidulus mihi redditur. (LABRAX) Perii, cum mentionem fieri audio usquam uiduli *** quasi palo pectus tundat. 1290 (GRIPVS) Istic scelestus liber est: ego qui in mari prehendi reti atque excepi uidulum, ei dare negatis quicquam. (LABRAX) Pro di immortales, suo mihi hic sermone arrexit aures. (GRIPVS) Cubitum hercle longis litteris signabo iam usquequaque, si quis perdiderit uidulum cum auro atque argento multo, 1295 ad Gripum ut ueniat. non feretis istum, ut postulatis. (LABRAX) Meum hercle illic homo uidulum scit qui habet, ut ego opinor. adeundus mihi illic est homo. di, quaeso, subuenite. (GRIPVS) Quid me intro reuocas? hoc uolo hic ante ostium extergere. nam hoc quidem pol e robigine, non est e ferro factum, 1300 ita quanto magis extergeo, rutilum atque tenuius fit. ~ nam quidem hoc uenenatumst uerum: ita in manibus consenescit. L. Adulescens, salue. (GRIPVS) Di te ament cum inraso capite. L. Quid fit? (GRIPVS) Verum extergetur. L. Vt uales? (GRIPVS) Quid tu? num medicus, quaeso, es? (LABRAX) Immo edepol una littera plus sum quam medicus. (GRIPVS) Tum tu 1305 mendicus es? (LABRAX) Tetigisti acu. (GRIPVS) Videtur digna forma. sed quid tibi est? (LABRAX) Hac proxima nocte in mari elaui. confracta est nauis, perdidi quidquid erat miser ibi omne. (GRIPVS) Quid perdidisti? (LABRAX) Vidulum cum auro atque argento multo. (GRIPVS) Ecquid meministi, in uidulo qui periit quid ibi infuerit? 1310 (LABRAX) Quid refert, qui periit tamen? sine hoc, aliud fabulemur. (GRIPVS) Quid si ego sciam qui inuenerit? uolo ex te scire signa. (LABRAX) Nummi octingenti aurei in marsuppio infuerunt, praeterea centum minaria Philippa in pasceolo sorsus. (GRIPVS) Magna hercle praedast, largiter mercedis indipiscar; 1315 di homines respiciunt: bene ego hinc praedatus ibo. profecto huius est uidulus. perge alia tu expedire. (LABRAX) Talentum argenti commodum magnum inerat in crumina, praeterea sinus, cantharus, epichysis, gaulus, cyathus. (GRIPVS) Papae, diuitias tu quidem habuisti luculentas. 1320 (LABRAX) Miserum istuc uerbum et pessimum est, habuisse, et nihil habere. (GRIPVS) Quid dare uelis, qui istaec tibi inuestiget indicetque? eloquere propere celeriter. (LABRAX) Nummos trecentos. (GRIPVS) Tricas. L. Quadringentos. (GRIPVS) Tramas putidas. L. Quingentos. (GRIPVS) Cassam glandem. (LABRAX) Sescentos. (GRIPVS) Curculiunculos minutos fabulare. 1325 (LABRAX) Dabo septingentos. (GRIPVS) Os calet tibi, nunc id frigefactas. (LABRAX) Mille dabo nummum. (GRIPVS) Somnias. (LABRAX) Nihil addo. (GRIPVS) Abi igitur. (LABRAX) Audi: si hercle abiero hinc, hic non ero. uin centum et mille? (GRIPVS) Dormis. (LABRAX) Eloquere quantum postules. (GRIPVS) Quo nihil inuitus addas: talentum magnum. non potest triobolum hinc abesse. 1330 proin tu uel aias uel neges. (LABRAX) Quid istic? necessum est, uideo: dabitur talentum. (GRIPVS) Accede dum huc: Venus haec uolo adroget te. (LABRAX) Quod tibi libet id mi impera. (GRIPVS) Tange aram hanc Veneris. (LABRAX) Tango. (GRIPVS) Per Venerem hanc iurandum est tibi. L. Quid iurem? (GRIPVS) Quod iubebo. (LABRAX) Praei uerbis quiduis. id quod domi est, numquam ulli supplicabo. 1335 (GRIPVS) Tene aram hanc. L. Teneo. C. Deiera te mi argentum daturum eodem die, uiduli ubi sis potitus. (LABRAX) Fiat. (GRIPVS) Venus Cyrenensis, testem te testor mihi, si uidulum illum, quem ego in naui perdidi, cum auro atque argento saluom inuestigauero 1340 isque in potestatem meam peruenerit, tum ego huic Gripo, inquito, et me tangito— (LABRAX) Tum ego huic Gripo— dico, Venus, ut tu audias— talentum argenti magnum continuo dabo. (GRIPVS) Si fraudassis, dic ut te in quaestu tuo 1345 Venus eradicet, caput atque aetatem tuam. tecum hoc habeto tamen, ubi iuraueris. (LABRAX) Illaec aduorsum si quid peccasso, Venus, ueneror te ut omnes miseri lenones sient. (GRIPVS) Tamen fiet, etsi tu fidem seruaueris. 1350 tu hic opperire, iam ego faxo exibit senex; eum tu continuo uidulum reposcito.— (LABRAX) Si maxime mi illum reddiderit uidulum, non ego illi hodie debeo triobolum. meus arbitratust, lingua quod iuret mea. 1355 sed conticiscam: eccum exit et ducit senem. V.iii (GRIPVS) Sequere hac. DAEMONES Vbi istic lenost? (GRIPVS) Heus tu. em tibi, hic habet uidulum. (DAEMONES) Habeo et fateor esse apud me, et, si tuos est, habeas tibi. omnia, ut quidquid infuit, ita salua sistentur tibi. tene, si tuost. (LABRAX) O di immortales, meus est. salue, uidule. 1360 D. Tuosne est? L. Rogitas? si quidem hercle Iouis fuit, meus est tamen. (DAEMONES) Omnia insunt salua; una istinc cistella excepta est modo cum crepundiis, quibuscum hodie filiam inueni meam. (LABRAX) Quam? (DAEMONES) Tua quae fuit Palaestra, ea filia inuentast mea. (LABRAX) Bene mehercle factum est. cum istaec res tibi ex sententia 1365 pulchre euenit, gaudeo. (DAEMONES) Istuc facile non credo tibi. (LABRAX) Immo hercle, ut scias gaudere me, mihi triobolum ob eam ne duis, condono te. (DAEMONES) Benigne edepol facis. L. Immo tu quidem hercle uero. (GRIPVS) Heus tu, iam habes uidulum. L. Habeo. (GRIPVS) Propera. L. Quid properabo? (GRIPVS) Reddere argentum mihi. 1370 L. Neque edepol tibi do, neque quicquam debeo. (GRIPVS) Quae haec factio est? non debes? (LABRAX) Non hercle uero. (GRIPVS) Non tu iuratus mihi es? (LABRAX) Iuratus sum, et nunc iurabo, si quid uoluptati est mihi: ius iurandum rei seruandae, non perdendae conditum est. (GRIPVS) Cedo sis mihi talentum magnum argenti, periurissime. 1375 (DAEMONES) Gripe, quod tu istum talentum poscis? (GRIPVS) Iuratust mihi dare. (LABRAX) Libet iurare. tun meo pontifex peiurio es? (DAEMONES) Qua pro re argentum promisit hic tibi? (GRIPVS) Si uidulum hunc redegissem in potestatem eius, iuratust dare mihi talentum magnum argenti. (LABRAX) Cedo quicum habeam iudicem, 1380 ni dolo malo instipulatus sis niue etiamdum siem quinque et uiginti annos natus. (GRIPVS) Habe cum hoc. L. Aliost opus. (DAEMONES) Iam ab isto auferre haud sim, si istunc condemnauero. promisistin huic argentum? (LABRAX) Fateor. (DAEMONES) Quod seruo promisisti, meum esse oportet, ne tu, leno, postules 1385 te hic fide lenonia uti: non potes. (GRIPVS) Iam te ratu's nactum hominem quem defraudares? dandum huc argentum est probum: id ego continuo huic dabo adeo, me ut hic emittat manu. (DAEMONES) Quando ergo erga te benignus fui atque opera mea haec tibi sunt seruata— (GRIPVS) Immo hercle mea, ne tu dicas tua. 1390 (DAEMONES) Si sapies, tacebis— tum te mihi benigne itidem addecet bene merenti bene referre gratiam. (LABRAX) Nempe pro meo iure oras? (DAEMONES) Mirum quin tuom ius meo periclo aps te expetam. (GRIPVS) Saluos sum, leno labascit, libertas portenditur. (DAEMONES) Vidulum istunc ille inuenit, illud mancipium meum est; 1395 ego tibi hunc porro seruaui cum magna pecunia. (LABRAX) Gratiam habeo, et de talento nulla causa est quin feras, quod isti sum iuratus. (GRIPVS) Heus tu, mihi dato ergo, si sapis. (DAEMONES) Tacen an non? (GRIPVS) Tu meam rem simulas agere, tibi mu *** . non hercle istoc me interuortes, si aliam praedam perdidi. 1400 (DAEMONES) Vapulabis, uerbum si addis istuc unum. (GRIPVS) Vel hercle enica, non tacebo umquam alio pacto, nisi talento comprimor. (LABRAX) Tibi operam hic quidem dat. tace. (DAEMONES) Concede hoc tu, leno. (LABRAX) Licet. (GRIPVS) Palam age, nolo ego murmurillum neque susurrum fieri. (DAEMONES) Dic mihi, quanti illam emisti tuam alteram mulierculam, 1405 Ampeliscam? (LABRAX) Mille nummum denumeraui. (DAEMONES) Vin tibi condicionem luculentam ferre me? (LABRAX) Sane uolo. D. Diuiduom talentum faciam. L. Bene facis. D. Pro illa altera, libera ut sit, dimidium tibi sume, dimidium huc cedo. (LABRAX) Maxime. (DAEMONES) Pro illo dimidio ego Gripum emittam manu, 1410 quem propter tu uidulum et ego gnatam inueni. (LABRAX) Bene facis, gratiam habeo magnam. (GRIPVS) Quam mox mi argentum ergo redditur? (DAEMONES) Res soluta est, Gripe. ego habeo. (GRIPVS) At ego me hercle mauolo. (DAEMONES) Nihil hercle hic tibi est, ne tu speres. iuris iurandi uolo gratiam facias. (GRIPVS) Perii hercle. nisi me suspendo, occidi. 1415 numquam hercle iterum defraudabis me quidem post hunc diem. (DAEMONES) Hic hodie cenato, leno. (LABRAX) Fiat, condicio placet. (DAEMONES) Sequimini intro. spectatores, uos quoque ad cenam uocem, ni daturus nil sim neque sit quicquam pollucti domi, niue adeo uocatos credam uos esse ad cenam foras. 1420 uerum si uoletis plausum fabulae huic clarum dare, comissatum omnes uenitote ad me ad annos sedecim. uos hic hodie cenatote ambo. (LABRAX) Fiat. (DAEMONES) Plausum date.