[0,0] MILES GLORIOSUS. [1,1] ACTUS I - I,1 (PYRGOPOLINICES) Curate, ut splendor meo sit clupeo clarior, quam solis radii esse olim quom sudum est solent : ut, ubi usus ueniat, contra conserta manu, praestringat oculorum aciem in acie hostibus. 5 Nam ego hanc machaeram mihi consolari uolo, ne lamentetur, neue animum despondeat ; quia se iam pridem feriatam gestitem, quae misera gestit fartum facere ex hostibus. Sed ubi Artotrogus hic est? (ARTOTROGUS) Stat propter uirum 10 fortem atque fortunatum, et forma regia; tum bellatorem. Mars haud ausit dicere, neque aequiperare suas uirtutes ad tuas. (PYRGOPOLINICES) Quemne ego seruaui in campis Curculionieis, ubi Bombomachides Clutomistaridysarchides 15 erat imperator summus, Neptuni nepos? (ARTOTROGUS) Memini, nempe illum dicis cum armis aureis, quoius tu legiones difflauisti spiritu, quasi uentus folia, aut paniculum tectoriam. (PYRGOPOLINICES) Istuc quidem, edepol, nihil est. (ARTOTROGUS) Nihil, hercle hoc, quidem, 20 prae ut alia dicam - - - tu quae numquam feceris. Periuriorem hoc hominem si quis uiderit, aut gloriarum pleniorem quam illic est, me sibi habeto, ego me mancupio dabo; nisi unum, epityra estur insanum bene. (PYRGOPOLINICES) Ubi tu es? (ARTOTROGUS) 25 Eccum : edepol, uel elephanto in India, quo pacto pugno praefregisti bracchium ? (PYRGOPOLINICES) Quid, bracchium? (ARTOTROGUS) Illud dicere uolui, femur. (PYRGOPOLINICES) At indiligenter iceram. (ARTOTROGUS) Pol, si quidem connisus esses, per corium, per uiscera 30 perque os elephanti transmineret bracchium. (PYRGOPOLINICES) Nolo istaec heic nunc. (ARTOTROGUS) Ne, hercle, operae pretium quidem est mihi te narrare, tuas qui uirtutes sciam. Venter creat omneis hasce aerumnas auribus peraurienda sunt, ne dentes dentiant, 35 et adsentandum est quidquid hic mentibitur. (PYRGOPOLINICES) Quid illuc quod dico? (ARTOTROGUS) Hem, scio iam quid uis dicere. Factum est, hercle; memini fieri. (PYRGOPOLINICES) Quid id est? (ARTOTROGUS) Quidquid est. (PYRGOPOLINICES) Habes tabellas ? (ARTOTROGUS) Vis rogare? habeo, et stilum. (PYRGOPOLINICES) Facete aduortis animum tuom ad animum meum. (ARTOTROGUS) 40 Gnouisse mores tuos me meditate decet curamque adhibere, ut praeuolat mihi quo tu uelis. (PYRGOPOLINICES) Ecquid meministi? (ARTOTROGUS) Memini, centum in Cilicia et quinquaginta, centum Scytholatroninidae, triginta Sardi, sexaginta Macedones 45 sunt homines quos tu obcidisti uno die. (PYRGOPOLINICES) Quanta istaec hominum summa est? (ARTOTROGUS) Septem milia. (PYRGOPOLINICES) Tantum esse oportet. recte rationem tenes. (ARTOTROGUS) At nullos habeo scribtos; sic memini tamen. (PYRGOPOLINICES) Edepol, memoria est optuma. (ARTOTROGUS) Offa me monet. (PYRGOPOLINICES) 50 Dum talem facies, qualem adhuc, adsiduo edis, communicabo semper te mensa mea. (ARTOTROGUS) Quid ? in Cappadocia, ubi tu quingentos simul, ni hebes machaera foret, uno ictu occideras? (PYRGOPOLINICES) At peditastelli quia erant, siui uiuerent. (ARTOTROGUS) 55 Quid tibi ego dicam, quod omneis mortales sciunt, Pyrgopolynicem te unum in terra uiuere uirtute, et forma, et factis inuictissumis? Amant te omneis mulieres, neque iniuria, qui sis tam pulcher; uel illae, quae here pallio me reprehenderunt. (PYRGOPOLINICES) 60 Quid here dixerunt tibi? (ARTOTROGUS) Rogitabant: hicine Achilles est, inquit tibi ? imo eius frater, inquam; est. Innuit altera : ergo, mecastor, pulcher est, inquit mihi, et liberalis. Vide, caesaries quam decet ! 65 Ne illae sunt fortunatae, quae cum isto cubant ? (PYRGOPOLINICES) Ita ne aiebant tandem ! (ARTOTROGUS) Quae me ambae obsecrauerint, ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem? (PYRGOPOLINICES) Nimia est miseria nimi' polchrum esse hominem. (ARTOTROGUS) Imo ita est. Molestae sunt, orant, ambiunt, obsecrant 70 uidere ut liceat : ad sese arcessi iubent, ut tuo non liceat dare operam negotio. (PYRGOPOLINICES) Videtur tempus esse, ut eamus ad forum; ut in tabellis quos consignaui heic heri latrones, ibus denumerem stipendium. 75 Nam rex Seleucus me opere orauit maxumo, ut sibi latrones cogerem et conscriberem. Regi hunc diem mihi operam decretum est dare. (ARTOTROGUS) Age eamus ergo. (PYRGOPOLINICES) Sequimini, satellites. [2,1] ACTUS II - II,1 (PALAESTRIO) Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas. 80 Si ad auscultandum uostra erit benignitas. Qui autem auscultare nolet, exsurgat foras, ut sit ubi sedeat ille, qui auscultare uolt. Nunc, qua adsedistis causa in festiuo loco, comoediai quam nos acturi sumus, 85 et argumentum et nomen uobis eloquar. Alazon Graece huic nomen est comoediae, id nos Latine Gloriosum dicimus. Hoc oppidum Ephesu est : illest Miles meus herus, qui hinc ad forum abiit, gloriosus, inpudens, 90 stercoreus, plenus periuri atque adulteri. Ait sese ultro omneis mulieres sectarier, is deridiculu est, quaqua incedit, omnibus. Itaque heic meretrices, labiis dum ductant eum, maiorem partem uideas ualgis sauiis. 95 Nam ego haud diu apud hunc seruitutem seruio. Id uolo uos scire, quomodo ad hunc deuenerim in seruitutem, ab eo quoi seruiui prius. Date operam : nam nunc argumentum exordiar. Erat herus Athenis mihi adulescens optumus. 100 Is amabat meretricem matre Athenis Atticis, et illa illum contra, qui est amor cultu optumus. Is publice legatus Naupactum fuit, magnai rei publicai gratia. Interibi hic miles forte Athenas aduenit ; 105 insinuat sese ad illam amicam mei heri. Occepit eius matri subpalparier uino, ornamentis, opiparisque obsoniis, itaque intimum ibi se Miles apud lenam facit. Ubi primum euenit militi huic obcasio, 110 sublinit os illi lenae, matri mulieris quam herus meus amabat : nam is illius filiam coniicit in nauem Miles, clam matrem suam, eamque huc inuitam mulierem in Ephesum aduehit. Ego quantum uiuos possum mihi nauem paro, 115 ubi amicam herilem Athenis auectam scio; inscendo, ut eam rem Naupactum ad herum nunciem. Ubi sumus prouecti in altum, id quod uolunt, capiunt, praedones nauem illam ubi uectus fui. Prius perii, quam ad herum ueni, quo ire obcoeperam 120 ille, qui me cepit, dat me huic dono Militi. Hic postquam in aedeis me ad se duxit domum, uideo illam amicam herilem, Athenis quae fuit. Ubi contra adspexit me, oculis mihi signum dedit, ne se adpellarem : deinde, postquam obcasio est, 125 conqueritur mecum mulier fortunas suas. Ait sese Athenas fugere cupere ex hac domu, sese illum amare meum herum, Athenis qui fuit; neque peius quemquam odisse, quam istum Militem. Ego, quoniam inspexi mulieris sententiam, 130 cepi tabellas, consignaui clanculum; dedi mercatori quoidam qui ad illum deferat meum herum, qui Athenis fuerat, qui hanc amauerat, ut is huc ueniret. is non spreuit nuntium; nam et uenit, et is in proxumo heic deuortitur 135 apud suom paternum hospitem, lepidum senem. Itaque illi amanti suo hospiti morem gerit, nosque opera consilioque adhortatur, iuuat. Itaque ego paraui heic intus magnas machinas, qui amanetis una inter se facerem conuenas : 140 nam unum conclaue, concubinae quod dedit Miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem, in eo conclaui ego perfodi parietem, qua commeatus clam esset hinc huc mulieri. Et sene sciente hoc feci: is consilium dedit. 145 Nam meus conseruos est homo haud magni preti, quem concubinae miles custodem addidit. Ei nos facetis fabricis et doctis dolis glaucomam ob oculos obiciemus : eumque ita faciemus ut, quod uiderit, non uiderit. 150 Et mox, ne erretis, haec duarum hodie uicem et heic et illeic mulier feret imaginem : atque eadem erit, uerum alia esse adsimulabitur. Ita sublinetur os custodi mulieris. Sed foris concrepuit hinc a uicino sene. 155 Ipse exit: hic ille est lepidus, quem dixi, senex. [2,2] ACTUS II - II,2 (PERIPLECOMENES) Nisi, hercle, defregeritis talos, posthac quemque in tegulis uideritis alienum; ego uostra faciam latera lorea. Mihi quidem iam arbitri uicini sunt, meae quid fiat domi; ita per inpluuium intro spectant. Nunc adeo edico omnibus; 160 quemque a Milite hoc uideritis hominem in nostris tegulis, extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in uiam. Quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam dicat, disperistis ni usque ad mortem male mulcassitis, atque adeo, ut ne legi fraudem faciant aleariae, 165 adcuratote, ut sine talis domi agitent conuiuium. (PALAESTRIO) Nescio quid malefactum a nostra huic familia est quantum audio; ita hic senex talos elidi iussit conseruis meis. Sed me excepit: nihili facio, quid illis faciat caeteris. Adgrediar hominem : estne aduorsum est quasi ? quid agis, Periplectomene? (PERIPLECOMENES) 170 Haud multos homines, si optandum fuerit, nunc uidere et conuenire quam te mauellem. (PALAESTRIO) Quid est? quid tumultuas cum nostra familia? (PERIPLECOMENES) Obcisi sumus. (PALAESTRIO) Quid negoti est? (PERIPLECOMENES) Res palam est. (PALAESTRIO) Quae res palam est? (PERIPLECOMENES) De tegulis modo nescio quis inspectauit uestrarum familiarium 175 per nostrum impluuium intus apud nos Philocomasium atque hospitem osculanteis. (PALAESTRIO) Quis homo id uidit? (PERIPLECOMENES) Tuos conseruo est. (PALAESTRIO) Quis is homo est? (PERIPLECOMENES) Nescio, ita abripuit repente sese subito. (PALAESTRIO) Suspicor - - - me periisse. (PERIPLECOMENES) Ubi abiit, conclamo: heus quid agis tu, inquam in tegulis? ille, mihi abiens ita respondit :se sectari simiam. (PALAESTRIO) 180 Vae mihi misero, quoi pereundum est propter nihili bestiam. Sed Philocomasium heicine etiam nunc est? (PERIPLECOMENES) Quom exibam, heic erat. (PALAESTRIO) Sis, iube transire huc, quantum possit; se ut uideant domi familiareis, nisi quidem illa nos uolt, qui serui sumus, propter amorem suom omnes crucibus contubernaleis dari. (PERIPLECOMENES) Dixi ego istuc; nisi quid aliud uis. (PALAESTRIO) 185 Volo : hoc ei dicito, profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri, a earumque artem et disciplinam obtineat et colerem. (PERIPLECOMENES) Quemadmodum? (PALAESTRIO) Ut eum, qui se heic uidit, uerbis uincat, ne is se uiderit. Siquidem centiens heic uisa sit, tamen infitias eat, os habet, linguam, perfidiam, malitiam, atque audaciam, confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam : 189a qui arguet se, eum contra uincat iureiurando suo. Domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium : domi dolos, domi delenifica facta, domi fallacias. Nam mulier olitori numquam subplicat, si qua est mala; domi habet hortum et condimenta ad omneis mores maleficos. (PERIPLECOMENES) 195 Ego istae, si erit heic, nunciabo. Sed quid est, Palaestrio, quod uolutas tute tecum in corde? (PALAESTRIO) Paulisper tace, dum ego mihi consilia in animum conuoco, et dum consulo quid agam, quem dolum doloso contra conseruo parem, qui illam heic uidit osculantem; id uisum ut ne uisum siet. (PERIPLECOMENES) 200 Quaere; ego hinc abscessero abs te huc interim. Illuc sis uide, quemadmodum adstitit, seuero fronte curans cogitans. Pectus digitis pultat, cor, credo, euocaturu est foras. Ecce auortit, nixus laeua, in femine habet laeuam manum, dextera digitis rationem computat, ferit femur 205 dexterum uehementer icit; quod agast, aegre subpetit. Concrepuit digitis: laborat, crebro conmutat status. Eccere autem capite nutat. Non placet quod reperit. Quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit. Ecce autem aedificat: columnam mento subfulsit suo. 210 Apage, non placet profecto mi illa inaedificatio; Nam os columnatum poetae esse indaudiui barbaro, quoi bini custodes semper totis horis adcubant. Euge, euscheme hercle adstitit et dulice et comoedice : numquam hodie quiescet, priusquam id, quod petit perfecerit. 215 Habet opinor. Age, si quid agis, uigila, ne somno stude; nisi quidem heic agitare mauis uarius uirgis uigilias. Tibi ego dico : anferiatus uestis. Heuste adloquor, Palaestrio: uigila inquam; expergiscere, inquam; lucet hoc inquam. (PALAESTRIO) Audio. (PERIPLECOMENES) Viden' hosteis tibi adesse, tuoque tergo obsidium? Consule, 220 adripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet. Antemoeni aliquo saltu circumduce exercitum, coge in obsidium perduellis, nostris praesidium para. Untercludito inimicis conmeatum, tibi moeni uiam, qua cibatus conmeatusque ad te et legiones tuas 225 tuto possit peruenire: hanc rem age; res subitaria est. Reperi, conminiscere, cedo calidum consilium cito; quae heic sunt uisa, ut uisa ne sint, facta infecta ne sient. Magnam illeic, homo, rem incipissit, magna munit moenia. Tute hoc si unus recipere ad te dicis, confidentia est nos inimicos profligare posse. (PALAESTRIO) 230 Dico et recipio ad me. (PERIPLECOMENES) Et ego impetrare dico id quod petis. (PALAESTRIO) At te Iuppiter bene amet. (PERIPLECOMENES) Aut inparte mici pare, quod commentu's. (PALAESTRIO) Tace, dum in regionem astutiarum mearum te induco, ut scias iuxta mecum mea consilia. (PERIPLECOMENES) Salua sumes indidem. (PALAESTRIO) 235 Herus meus elephanti corio circumtentu est, non suo, neque habet plus sapientiae, quam lapis. (PERIPLECOMENES) Egomet istuc scio. (PALAESTRIO) Nunc sic rationem incipisso, hanc instituam astutiam, ut Philocomasio hanc sororem geminam germanam alteram dicam Athenis aduenisse cum amatore aliquo suo, 240 tam similem, quam lacte lacti est. Apud te eos heic deuortier dicam hospitio. (PERIPLECOMENES) Euge, euge, lepide; laudo conmentum tuum. (PALAESTRIO) Ut si illeic concriminatus siet aduorsum Militem meus conseruos, eam uidisse hic cum alieno osculari eam, arguam uidisse apud te contra conseruom meum cum suo amatore amplexantem atque osculantem. (PERIPLECOMENES) 245 Imo optume. Idem ego dicam, si me exquaeret Miles. (PALAESTRIO) Sed simillumas dicito esse; et Philocomasio id praecipiendum est, ut sciat, ne titubet, si quaeret ex ea Miles. (PERIPLECOMENES) Nimis doctum dolum ! sed si ambas uidere in uno Miles concilio uolet, quid agimus? (PALAESTRIO) 250 Facile est ! trecentae possunt causae conligi: non domi est, abiit ambulatum, dormit, ornatur, lauat, prandet, potat, obcupata est, operae non est, non potest. Quantumuis prolationum, dum modo nunc prima uia inducamus, uera ut esse credat quae mentibimur. (PERIPLECOMENES) Placet, ut dicis. (PALAESTRIO) 255 Intro abi ergo, et si istei est mulier, eam iube cito domum transire, atque hae ei dice monstra; praecipe, ut teneat consilia nostra, quemadmodum exorsi sumus de gemina sorore. (PERIPLECOMENES) Docte tibi illam perdoctam dabo. Numquid aliud? (PALAESTRIO) Intro ut abeas. (PERIPLECOMENES) Abeo. (PALAESTRIO) Et quidem ego ibo domum 260 Atque hominem inuestigando operam huic dissimulabiliter dabo, qui fuerit conseruos, qui hodie sit sectatus simiam. Nam ille non potuit, quin sermone suo aliquem familiarium participauerit de amica heri, sese uidisse eam heic in proxumo osculantem cum alieno adulescentulo. 265 Gnoui morem egomet ; tacere nequeo solus quod scio. Si inuenio qui uidit, ad eum uineas pluteosque agam. Res parata est, ui pugnandoque hominem capere certa re est. Si ita non reperio, ibo odorans quasi canis uenaticus, usque donec persecutus uolpem ero uestigiis. 270 Sed fores crepuerunt nostrae; ego uoci moderabor meae. Nam illic est Philocomasio custos meus conseruos, atque it foras. [2,3] ACTUS II - II, 3 (SCELEDRUS) Nisi quidem ego hodie ambulaui dormiens in tegulis, certo, edepol, scio me uidisse heic proxumae uiciniae Philocomasium herilem amicam sibi alium quaerere. (PALAESTRIO) 275 Hic illam uidit osculantem, quantum hunc audiui loqui. (SCELEDRUS) Quis hic est? (PALAESTRIO) Tuos conseruos. Quid agis, Sceledre? (SCELEDRUS) Te, Palaestrio, uolupe est conuenisse. (PALAESTRIO) Quid iam? aut quid negotis, fac sciam. (SCELEDRUS) Metuo. (PALAESTRIO) Quid metuis? (SCELEDRUS) Ne, hercle, hodie, quantum heic familiarium est, maxumum in malum cruciatum insiliamus. (PALAESTRIO) Tu sali 280 solus; nam ego istam insulturam et desulturam nil moror. (SCELEDRUS) Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod gnatum est nouom. (PALAESTRIO) Quod id est facinus? (SCELEDRUS) Impudicum. (PALAESTRIO) Tute sci soli tibi, mihi ne dixis, scire nolo. (SCELEDRUS) Non enim faciam, quin scias. simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis. (PALAESTRIO) 285 Edepol, Sceledre, homo sectatu's nihili nequam bestiam. (SCELEDRUS) Di te perdant. (PALAESTRIO) Te istuc aequom, quoniam obcepisti, eloqui. (SCELEDRUS) Forte fortuna per impluuium huc despexi in proxumum; atque ego illi adspicio osculantem Philocomasium cum altero nescio quo adulescente. (PALAESTRIO) Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio? (SCELEDRUS) Profecto uidi. (PALAESTRIO) Tuten'? (SCELEDRUS) 290 Egomet duobus his oculis meis. (PALAESTRIO) Abi, non uerisimile dicis, neque uidisti. (SCELEDRUS) Num tibi lippus uideor? (PALAESTRIO) Medicum istuc tibi melius percontarier. Verum enim tu istam, si te di ament, temere haud tollas fabulam. Tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas. 295 Nam tibi iam, ut pereas, paratum est dupliciter, nisi subprimis tuom stultiloquium. (SCELEDRUS) Qui uero dupliciter? (PALAESTRIO) Dicam tibi. Primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris; iterum, si id uerum est, tu ei custos additus perieris. (SCELEDRUS) Quid fuat me, nescio: haec me uidisse ego certo scio. (PALAESTRIO) Pergin', infelix? (SCELEDRUS) 300 Quid tibi uis dicam, nisi quod uiderim? Quin, etiam nunc intus heic in proxumo est. (PALAESTRIO) Eho, an non domi est? (SCELEDRUS) Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo. (PALAESTRIO) Certum est facere. (SCELEDRUS) Heic te obperiar; eadem illei insidias dabo, quam mox horsum ad stabulum iunix recipiat se a pabulo. 305 Quid ego nunc faciam? custodem me illi miles tradidit. Nunc si indicium facio, interii; si taceo, interii tamen, si hoc palam fuerit. Quid peius muliere aut audacius? Dum ego in tegulis sum, illa ex suo sex hospitio edit foras. Edepol, facinus fecit audax ! hoccine si Miles sciat ! - - - 310 Credo, hercle has, sustollat aedeis totas, atque hinc in crucem - - - hercle, quidquid est, mussitabo potius, quam inteream male. Non ego possum, quae ipsa sese uenditat, tutarier. (PALAESTRIO) Sceledre, Sceledre. Quis homo in terra est te alter audacior? quis magis dis inimicis gnatus, quam tu, atque iratis? (SCELEDRUS) Quid est? (PALAESTRIO) 315 Iuben' tibi oculos ecfodiri, quibus id, quod nusquam hic uides? (SCELEDRUS) Quid, nusquam? (PALAESTRIO) Non ego tuam empsim uitam uitiosa nuce. (SCELEDRUS) Quid negoti est ! (PALAESTRIO) Quid negoti sit, rogas? (SCELEDRUS) Cur non rogem? (PALAESTRIO) Nonnetibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes? (SCELEDRUS) Quamobrem iubeam? (PALAESTRIO) Philocomasium eccam domi, quam in proxumo 320 uidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero. (SCELEDRUS) Mirum est lolio uictitare te, tam uili tritico. (PALAESTRIO) Quid iam? (SCELEDRUS) Quia luscitiosus. (PALAESTRIO) Verbero ! edepol, tu quidem caecus, non luscitiosus : nam illa quidem eccam domi. (SCELEDRUS) Quid, domi? (PALAESTRIO) Domi, hercle, uero. (SCELEDRUS) Abi, ludis me, Palaestrio. (PALAESTRIO) Tum mihi sunt manus inquinatae. (SCELEDRUS) Quidum? (PALAESTRIO) 325 Quia ludo luto. (SCELEDRUS) Vae capiti tuo. (PALAESTRIO) Tuo istuc, Sceledre, promitto fore, nisi oculos orationemque aliam commutas tibi. Sed fores concrepuerunt nostrae. (SCELEDRUS) At ego ilico obseruo foreis. Nam nihil est, qua hinc huc transire ea possit, nisi recto ostio. (PALAESTRIO) 330 Quin domi eccam : nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant. (SCELEDRUS) Mihi ego uideo, mihi ego sapio, mihi ego credo plurumum; me homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus. Hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi. (PALAESTRIO) Meus illic homo est : deturbabo iam ego illum de pugnaculis. Vin' iam faciam, ut stultiuidum te fatearis? (SCELEDRUS) 335 Age face. (PALAESTRIO) Neque te quidquam sapere corde, neque oculis uti? (SCELEDRUS) Volo. (PALAESTRIO) Nempe tu isteic ais esse herilem concubinam? (SCELEDRUS) Atque arguo eam me uidisse osculantem heic intus cum alieno uiro. (PALAESTRIO) Scin' tu nullum commeatum hinc esse a nobis? (SCELEDRUS) Scio. (PALAESTRIO) Neque solarium, neque hortum, nisi per impluuium? (SCELEDRUS) 340 Scio. (PALAESTRIO) Quid nunc, si ea domi est, si facio, ut eam exire hinc uideas domo ? Dignus es uerberibus multis ! (SCELEDRUS) Dignus. (PALAESTRIO) Serua istas foreis, ne tibi clam se subterducat istinc, atque huc transeat. (SCELEDRUS) Consilium est ita facere. (PALAESTRIO) Pede ego iam illam huc tibi sistam in uiam. (SCELEDRUS) 345 Agedum ergo, face. Volo scire, utrum ego id quod uidi, uiderim an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi. Nam ego quidem meos oculos habeo, nec rogo utendos foris. sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumu est; primus ad cibum uocatur, primo pulmentum datur : 350 nam illic noster est fortasse circiter triennium; neque quoiquam, quam illi, in nostra melius famulo familia. Sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc obseruare ostium. Heic obsistam; hac quidem, pol, certo uerba mihi numquam dabunt. [2,4] ACTUS II - II, 4 (PALAESTRIO) Praecepta facito, ut memineris. (PHILOCOMASIUM) Totiens monere mirum est. (PALAESTRIO) At metuo, ut satis sis subdola. (PHILOCOMASIUM) 355 Cedo uel decem, docebo : minime malas, ut sint malae, mihi sola equo superfit. (PALAESTRIO) Age nunc iam insiste in dolos : ego abs te procul recedam. Quid adstas, Sceledre? (SCELEDRUS) Hanc rem gero : habeo aureis, loquere quiduis. (PALAESTRIO) Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum extra portam, dispessis manibus, patibulum quom habebis. (SCELEDRUS) 360 Quamnam ob rem? (PALAESTRIO) Respicedum ad laeuam: quis illaec est mulier? (SCELEDRUS) Pro di inmortaleis, eri concubina est haec quidem. (PALAESTRIO) Mihi quoque, pol, ita uidetur. Age nunc iam, quando lubet. (SCELEDRUS) Quid agam? (PALAESTRIO) Peri perpropere. (PHILOCOMASIUM) Ubi iste est bonus seruos qui probri me maxume innocentem falso insimulauit? (PALAESTRIO) 365 Hem tibi : hic mihi dixit tibi quae dixi. (PHILOCOMASIUM) Tun' me uidisse in proxumo heic, sceleste, ais osculantem? (PALAESTRIO) Atqui cum alieno adulescentulo, dixit. (SCELEDRUS) Dixi, hercle, uero. (PHILOCOMASIUM) Tun' me uidisti? (SCELEDRUS) Atque his quidem hercle oculis. (PHILOCOMASIUM) Carebis, credo, qui plus uident, quam quod uident. (SCELEDRUS) Numquam, hercle, deterrebor, quin uiderim id quod uiderim. (PHILOCOMASIUM) 370 Ego stulta et mora multum, quae cum hoc insano fabulem, quem, pol, ego capitis perdam. (SCELEDRUS) Noli minitari; scio crucem futuram mihi sepolcrum : ibi mei maiores sunt siti, pater, auos, proauos, abauos. Non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi fodiri. 375 Sd paucis uerbis te uolo, Palaestrio. Obsecro unde, exit haec huc? (PALAESTRIO) Unde, nisi domo? (SCELEDRUS) Domo? (PALAESTRIO) Me uide. (SCELEDRUS) Te uideo. Nisi mirum est facinus, quomodo haec hinc huc potuit transire ; nam certo neque solarium est apud nos' neque hortus ullus' neque fenestra' nisi clatrata - - - nam certe ego te heic intus uidi. (PALAESTRIO) Pergin', sceleste, intendere, atque hanc arguere? (PHILOCOMASIUM) 380 Ecastor, ergo mi hau falsum euenit somnium, quod noctu hac somniaui. (PALAESTRIO) Quid somniasti? (PHILOCOMASIUM) Ego eloquar : sed amabo, aduortite animum. Hac nocte in somnis mea soror gemina germana uisa uenisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam : 385 ei ambo hospitio huc in proxumum mihi deuorti sunt uisii. (SCELEDRUS) Palaestrionis somnium narratur. (PALAESTRIO) Perge porro. (PHILOCOMASIUM) Ego laeta uisa, quia soror uenisset, propter eandem subpicionem maxumam sum uisa sustinere : nam arguere in somnis me meus mihi familiaris uisu est 390 me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam, quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum. Ita me insimulatam perperam falsum esse somniaui. (PALAESTRIO) Satin' eadem uigilanti expetunt' quae in somnis uisa memoras? heus, hercle, praesentia omnia ! abi intro, et conprecare. Narrandum ego istuc Militi censebo. (PHILOCOMASIUM) 395 Facere certum est, neque me quidem patiar probri falso inpune insimulatam. (SCELEDRUS) Timeo quid rerum gesserim; ita dorsus totus prurit. (PALAESTRIO) Scin' te periisse? Nunc quidem est domi certo (SCELEDRUS) Certa res est nunc nostrum obseruare ostium, ubi ubi est. (PALAESTRIO) At, Sceledre, quaeso, 400 ut ad id exemplum somnium quam simile somniauit, atque ut tu subspicatus es eam uidisse osculantem ! (SCELEDRUS) Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod uidisse credo me id iam non uidisse arbitror. (PALAESTRIO) Nae tu, hercle, opinor, resipisces; si ad herum haec res peruenit, peristi polchre. (SCELEDRUS) 405 Nunc demum experior, prius ob oculos mihi caliginem obstitisse. (PALAESTRIO) Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus. (SCELEDRUS) Nihil habeo certi quid loquar: non uidi eam, etsi uidi. (PALAESTRIO) Ne tu, edepol, stultitia tua nos paene perdidisti. Dum te fidelem facere hero uoluisti, absumptu's paene. 410 Sed fores uicini proxumi crepuerunt : conticiscam. [2,5] ACTUS II - II, 5 (PHILOCOMASIUM) Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes grateisque agam, eique ut Arabico fumificem odore amoene, quae me in locis Neptuniis templisque turbulentis seruauit, saeuis fluctibus ubi sum adflictata multum. (SCELEDRUS) Palaestrio, o Palaestrio. (PALAESTRIO) 415 O Sceledre, Sceledre, quid uis? (SCELEDRUS) Haec mulier, quae hinc exit modo, estne herilis concubina Philocomasium ? an non est ea? (PALAESTRIO) Hercle, opinor, ea uidetur. Sed facinus mirum est, quomodo haec hinc huc transire potuerit, siquidem ea est. (SCELEDRUS) An dubium tibi est eam esse hanc? (PALAESTRIO) Ea uidetur. Adeamus, adpellemus (SCELEDRUS) 420 Heus, quid istuc est, Philocomasium? quid tibi isetic hisce in aedibus debetur ? quid negoti est? quid nunc taces? tecum loquor. (PALAESTRIO) Imo, edepol, tute tecum; nam haec nihil respondet. (SCELEDRUS) Te adloquor, uiti probrique plena, quae circum uicinos uagas. (PHILOCOMASIUM) Quicum tu fabulare? (SCELEDRUS) Quicum, nisi tecum? (PHILOCOMASIUM) 425 Quis tu homo es, aut mecum quid negoti est ? (SCELEDRUS) Men' rogas, hem, qui sim? (PHILOCOMASIUM) Quin ego hoc rogem, quod nesciam? (PALAESTRIO) Quis ego sum igitur, si hunc ignoras? (PHILOCOMASIUM) Mihi odiosus, quisquis es, et tu et hic. (SCELEDRUS) Non nos gnouisti? (PHILOCOMASIUM) Neutrum. (SCELEDRUS) Metuo maxume, (PALAESTRIO) Quid metuis? (SCELEDRUS) Enim ne nosmet perdiderimus uspiam. Nam nec te neque me gnouisse ait haec. (PALAESTRIO) 430 Persectari heic uolo, Sceledre, nos nostri an alieni simus : ne dum quispiam nos uicinorum inprudenteis aliquis inmutauerit. (SCELEDRUS) Certe equidem noster sum. (PALAESTRIO) Et, pol ego. Quaeris tu, mulier, malum. Tibi ego dico, heus, Philocomasium. (PHILOCOMASIUM) Quae te intemperiae tenent, qui me perperam perplexo nomine adpelles? (PALAESTRIO) 435 Eho, quis igitur uocare? (PHILOCOMASIUM) Diceae nomen est. (SCELEDRUS) Iniuria est falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas. dikow es tu, non dikaa, et meo hro facis iniuriam. (PHILOCOMASIUM) Egon'? (SCELEDRUS) Tu. (PHILOCOMASIUM) Quae heri Athenis Ephesum adueni uesperi cum meo amatore, adulescente Atheniensi? (PALAESTRIO) 440 Dic mihi, quid heic tibi in Epheso est negoti? (PHILOCOMASIUM) Geminam germanam meam sororem esse indaudiui : eam ueni quaesitum. (SCELEDRUS) Mala es. (PHILOCOMASIUM) Imo, ecastor, stulta multum, quae uobiscum fabuler. abeo. (SCELEDRUS) Abire non sinam te. (PHILOCOMASIUM) Mitte. (SCELEDRUS) Manifestaria est, non omitto. (PHILOCOMASIUM) 445 At iam crepabunt mihi manus, malae tibi : nisi me omittis. (SCELEDRUS) Quid, malum, adstas : quin tenes altrinsecus? (PALAESTRIO) Nihil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio an ista non sit Philocomasium, atque alia eius similis sit? (PHILOCOMASIUM) Mittis me, an non mittis? (SCELEDRUS) Imo ui atque inuitam, ingratiis, nisi uoluntate ibis, rapiam te domum. (PHILOCOMASIUM) 450 Hosticum hoc mihi domicilium est, Athenis domus est atque herus. Ego istanc domum neque moror; neque uos, qui homines sitis, gnoui, neque scio. (SCELEDRUS) Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem te huc, si omisero, intro ituram. (PHILOCOMASIUM) Vi me cogis, quisquis es. 455 Do fidem, si omittis, istoc me intro ituram quo iubes. (SCELEDRUS) Ecce omitto. (PHILOCOMASIUM) At ego abeo missa. (SCELEDRUS) Muliebri fecit fide. (PALAESTRIO) Sceledre, manibus amisisti praedam : tam east quam potis, nostra herilis concubina : uin' tu facere hoc strenue? (SCELEDRUS) Quid faciam? (PALAESTRIO) Adfer mihi machaeram huc intus. (SCELEDRUS) Quid facies ea? (PALAESTRIO) 460 Intro rumpam recta in aedeis; quemque heic intus uidero cum Philocomasio osculantem, eum ego obtruncabo extempulo. (SCELEDRUS) Visane est ea esse? (PALAESTRIO) Imo, edepol, plane ea est. Sed quomodo dissimulabat. Abi, machaeram huc ecfer. (SCELEDRUS) Iam faxo heic erit. (PALAESTRIO) Neque eques, neque pedes profectost quisquam tanta audacia, 465 qui aeque faciat confidenter quidquam, quam mulieres facunit. Ut utrubique orationem docte diuisit suam, ut sublinitur os custodi cauto conseruo meo ! nimis beat quod conmeatus transtinet trans parietem. (SCELEDRUS) Heus, Palaestrio, machaera nihil opus. (PALAESTRIO) Quid iam, aut quid opu est? (SCELEDRUS) Domi eccam erilem concubinam. (PALAESTRIO) Quid ? domi? (SCELEDRUS) 470 In lecto cubat. (PALAESTRIO) Edepol, nae tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas. (SCELEDRUS) Quid iam? (PALAESTRIO) Quia hanc adtingere ausus mulierem heic in proxumo. (SCELEDRUS) Magis, hercle, metuo. (PALAESTRIO) Sed numquam quisquam faciet quin, soror ista sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic uideras. (SCELEDRUS) 475 Et quidem palam est eam esse, ut dicis. Quid propius fuit, quam ut perirem, si locutus essem hero? (PALAESTRIO) Ergo, si sapis, mussitabis. Plus oportet scire seruom, quam loqui. Ego abeo a te, ne quid tecum consili conmisceam, atque apud hunc eo uicinum : tuae mihi turbae non placent. 480 Herus si ueniet, si me quaeret, heic ero; hinc me arcessito. [2,6] ACTUS II - II,6 (SCELEDRUS) Satin' abiit ille, neque herile negotium plus curat, quasi non seruitutem seruiat ! Certo quidem illaec nostra intu est in aedibus. Nam egomet cubantem eam modo obfendi domi. 485 Certum est nunc obseruationi operam dare. (PERIPLECOMENES) Non, hercle, hisce homines me marem, sed feminam uicini rentur esse serui Militis: ita me ludificant. Meamne heic in uia hospitam, quae heri huc Athenis cum hospite aduenit meo, 490 tractatam, et ludificatam, ingenuam et liberam? (SCELEDRUS) Perii, hercle ! hisce ad me recta habet rectam uiam. Metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat, quantum hunc audiui facere uerborum senem. (PERIPLECOMENES) Accedam ad hominem. Tun', Sceledre, heic, scelerum caput, 495 meam ludificasti hospitam ante aedeis modo? (SCELEDRUS) Vicine, ausculta, quaeso. (PERIPLECOMENES) Ego auscultem tibi? (SCELEDRUS) Expurgare uolo me. (PERIPLECOMENES) Tun' te expurges mihi qui facinus tantum tamque indignum feceris? An quia latrocinamini, arbitramini 500 quiduis licere facere uobis, uerbero? (SCELEDRUS) Licetne? (PERIPLECOMENES) At ita me di deaeque omneis ament, nisi mihi sudplicium uirgeum de te datur longum diutinumque, a mane ad uesperum, quod meas confregisti imbricis et tegulas, 505 ibi dum condignam te sectatus simiam, quodque inde inspectauisti meum apud me hospitem amplexum amicam, quom osculabatur suam, quodque concubinam herilem insimulare ausus es probri, pudicam, meque summi flagiti, 510 tum quod tractauisti hospitam ante aedeis meas. Nisi mihi supplicium stimuleum de te datur, dedecoris pleniorem herum faciam tuum, quam magno uento plenum est undarum mare. (SCELEDRUS) Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam 515 utrum me postulare prius tecum aequu est, nisi istaec non est haec, neque ipsa sit mihi, med expurgare haec tibi uidetur aequius; sicut etiam nunc nescio quid uiderim: ita est istaec huius similis nostrae tua, siquidem non eadem est. (PERIPLECOMENES) 520 Vise ad me intro, iam scies. (SCELEDRUS) Licetne? (PERIPLECOMENES) Quin te iubeo : at placide gnoscita. (SCELEDRUS) Ita facere certum est. (PERIPLECOMENES) Heus, Philocomasium, cito transcurre curriculo ad nos, ita negotium est. post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito 525 transcurrito ad uos rursum curriculo domum. Nunc, pol, ego metuo ne quid infuscauerit. Si hic non uidebit mulierem, aperitur foris. (SCELEDRUS) Pro di immortaleis ! similiorem mulierem 529-530 magisque eamdem, utpote quae non sit eadem, non reor deos facere posse. (PERIPLECOMENES) Quid nunc? (SCELEDRUS) 531 Conmerui malum. (PERIPLECOMENES) Quid igitur? ean' est? (SCELEDRUS) Etsi ea est, non est ea. (PERIPLECOMENES) Vidistin' istam? (SCELEDRUS) Vidi, et illam et hospitem complexum atque osculantem. (PERIPLECOMENES) Ean' est? (SCELEDRUS) Nescio. (PERIPLECOMENES) Vin' scire plane? (SCELEDRUS) Cupio. (PERIPLECOMENES) 535 Abi intro ad uos domum. Continuo, uide sitne istaec uostra intus. (SCELEDRUS) Licet; polchre admonuisti : iam ego ad te exibo foras. (PERIPLECOMENES) Numquam, edepol, hominem quemquam ludificarier magis facete uidi, et magis miris modis. Sed eccum egreditur. (SCELEDRUS) 540 Periplectomene, te obsecro per deos atque homines, perque stultitiam meam, perque tua genua - - - (PERIPLECOMENES) Quid obsecras me? (SCELEDRUS) Inscitiae meae et stultitiae ignoscas. Nunc demum scio me fuisse excordem, caecum, incogitabilem; nam Philocomasium eccam intus. (PERIPLECOMENES) 545 Quid nunc, furcifer, uidistin' ambas? (SCELEDRUS) Vidi. (PERIPLECOMENES) Herum exhibeas uolo. (SCELEDRUS) Meruisse equidem me maxumum fateor malum, et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam : sed meam esse herilem concubinam censui, 550 quoi me custodem herus addidit Miles meus. Nam ex uno puteo similior numquam poest aqua aquae sumi, quam haec est, atque ista hospita. Et me despexe ad te per impluuium tuum fateor. (PERIPLECOMENES) Quidni fateare, ego quod uiderim? 555 et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita uidisti? (SCELEDRUS) Vidi, ut uideretur cur negem quod uiderim. Sed Philocomasium me uidisse censui. (PERIPLECOMENES) Ratune istic me hominem esse omnium minumi preti, si ego me sciente paterer uicino meo 560 eam fieri apud me tam insignite iniuriam? (SCELEDRUS) Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror, quom rem cognosco : at non malitiose tamen feci. (PERIPLECOMENES) Imo indigne : nam hominem seruom suos domitos habere oportet oculos et manus orationemque. (SCELEDRUS) 565 Egone ? si post hunc diem muttiuero, etiam quod egomet certo sciam, dato excruciandum me : egomet me dedam tibi. Nunc hoc mihi ignoscas quaeso. (PERIPLECOMENES) Vincam animum meum, ne malitiose factum id esse abs te arbitrer. Ignoscam tibi istuc. (SCELEDRUS) 570 At tibi di faciant bene. (PERIPLECOMENES) Ne tu, hercle, si te di ament, linguam comprimes posthac; etiam illud, quod scies, nesciueris; nec uideris, quod uideris. (SCELEDRUS) Bene me mones. Ita facere certum est. Sed satine oratu's? (PERIPLECOMENES) Abi. (SCELEDRUS) Numquid nunc aliud me uis? (PERIPLECOMENES) 575 Ne me gnoueris. (SCELEDRUS) Dedit hic mihi uerba. quam benigne gratiam fecit, ne iratus esset. Scio quam rem gerat: ut Miles cum extemplo a foro adueniat domum, domi comprehendat : una hic et Palaestrio 580 me habent uenalem; sensi, et iamdudum scio. Numquam, hercle, ex ista nassa ego hodie escam petam. Nam iam aliquo abfugiam, et me obcultabo aliquot dies, dum hae consilescunt turbae, atque irae leniunt. Verumtamen de me quidquid est, ibo hinc domum. 585 Uni nunc satis populo inpio merui mali. (PERIPLECOMENES) Illic hinc abscessit : sat, edepol, certo scio, occisam saepe sapere plus multo suem, quine id adimatur ne id, quod uidit uiderit, nam illius oculi atque aureis atque opinio 590 transfugere ad nos. Usque adhuc actum est probe. Nimium festiuam mulier operam praehibuit. Redeo in senatum rusum : nam Palaestrio domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autems foras. Frequens senatus poterit nunc haberier. 595 Ibo intro; ne, dum absum, illei insortito fuant. [3,1] ACTUS III - III, 1 (PALAESTRIO) Cohibete intra limen etiam uos parumper, Pleusicles, sinite me prius perspectare, ne uspiam insidiae sient concilium quod habere uolumus : nam opus est nunc tuto loco, unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili. 600 Nam bene consultum, inconsultum est, si id inimicis usui est, neque potest, quin, si id inimicis usui est, obsit mihi. Nam benum consultum subripitur saepissime, si minus cum cura aut cautella locus loquendi lectus est. Quippe si resciuere inimici consilium tuum, 605 tuopte tibi consilio obcludunt linguam, et constringunt manus : atque eadem quae illis uoluisti facere, illi faciunt tibi. Sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeua aut dextera nostro consilio uenator adsit cum auritis plagis. Sterilis hinc prospectus usque ad ultimam plateam probe. 610 Euocabo : heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini. (PERIPLECOMENES) Ecce nos tibi oboedienteis. (PALAESTRIO) Facile est inperium in bonis. Sed uolo scire, eodem consilio, quod intus meditati sumus, gerimus rem? (PERIPLECOMENES) Magis ad rem non potest esse utibile. (PALAESTRIO) Imo. Quid tibi, Pleusicles? (PLEUSIDES) Quodne uobis placeat, displiceat mihi? quis homo sit magis meus, quam tu es? (PERIPLECOMENES) 615 Loquere lepide et conmode. (PALAESTRIO) Pol ita decet hunc facere. (PLEUSIDES) At hoc me facinus miserum macerat, meumque cor corpusque cruciat. (PERIPLECOMENES) Quid id est, quod cruciat? cedo. (PLEUSIDES) Me tibi istuc aetatis homini facinora puerilia obicere, neque te decora neque tuis uirtutibus; 620 ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia, mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet. Eam pudet me tibi in senecta obicere sollicitudinem. (PALAESTRIO) Nouo modo tu, homo, amas; siquidem te quidquam quod faxis, pudet, 625 nihil amas, umbra es amantum magis, quam amator, Pleusicles. (PLEUSIDES) Hanccine aetatem exercere mei amoris gratia? (PERIPLECOMENES) Quid ais tu? itane tibi ego uideor oppido Acherunticus tam capularis ? Tamne tibi diu uideor uitam uiuere? Nam equidem haud sum gnatus annos praeter quinquaginta et quattuor : 630 clare oculis uideo, pernix sum manibus, pedibus mobilis. (PALAESTRIO) Si albicapillus hic uidetur, neutiquam ab ingenio senex. Inest in hoc amussitata sua sibi ingenua indoles. (PLEUSIDES) Pol, id quidem experior ita esse, ut praedicas, Palaestrio, nam benignitas quidem huius oppido adulescentuli est. (PERIPLECOMENES) 635 Imo, hospes, magis quom periclum facies, magis gnosces meam comitatem erga te amantem. (PLEUSIDES) Quid opus gnota gnoscere? (PERIPLECOMENES) Ut apud te exemplum experiundi habeas, ne itas foris. Nam nisi qui ipse amauit, aegre amantis ingenium inspicit; 639-640 et ego amoris aliquantum habeo humorisque etiam in corpore; nequedum exarui ex amoenis rebus et uoluptariis. 641 Vel cauillator facetus, uel conuiua commodus item ero; neque ego oblocutor sum alteri in conuiuio. Incommoditate abstinere me apud conuiuas conmodo 645 conmemini, et meae orationis iustam partem persequi, et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio. Minume sputator, screator sum, itidem minime muccidus. Post, Ephesi sum gnatus, non enim in Apulis, non sum Animula. (PALAESTRIO) O lepidum senem, si quas memorat uirtutes habet, 650 atque equidem plane eductum in nutricatu Venerio. (PERIPLECOMENES) Plus dabo, quam praedicabo ex me uenustatis tibi. Neque ego umquam alienum scortum subigito in conuiuio, neque praeripio pulpamentum, neque praeuorto poculum, neque per uinum umquam ex me exoritur discidium in conuiuio. 655 Si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego. Venerem, amorem, amoenitatemque adcubans exerceo. (PALAESTRIO) Tu quidem, edepol, omneis mores ad uenustatem uacet. Cedo treis mihi homines aurichalco contra cum istis moribus. (PLEUSIDES) At quidem illuc aetatis qui sit, non inuenies alterum 660 lepidiorem ad omneis res nec qui amicus amico sit magis. (PERIPLECOMENES) Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus; ita apud omneis conparebo tibi res benefactis frequens. Opusne erit tibi aduocato tristi, iracundo? ecce me. Opus leni? leniorem dices, quam mutum est mare, 665 liquidiusculusque ero, quam uentus est fauonius. Vel hilarissimum conuiuam hinc indidem expromam tibi, pel primarium parasitum, atque obsonatorem optumum : tum ad saltandum non cinaedus malacus aeque est atque ego. (PALAESTRIO) Quid ad illas artis optassis, si optio eueniat tibi? (PLEUSIDES) 670 Huius pro meritis ut referri pariter possit gratia, tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini. At tibi tanto sumtui esse mihi molestum est. (PERIPLECOMENES) Morus es. Nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumtus est; in bono hospite atque amico, quaestus est, quod sumitur; 675 et, quod in diuinis rebus sumas sumptisapienti lucro est. Deum uirtute, est te unde hospitio abcipiam, apud me comiter. Es, bibe, animo obsequere mecum, atque onera te hilaritudine. Liberae sunt aedeis; liber sum autem ego: me uolo libere. Nam mihi, deum uirtute, dicam, propter diuitias meas 680 licuit uxorem dotatam genere summo ducere : sed nolo mi oblatratricem in aedeis intromittere. (PALAESTRIO) Cur non uis? nam procreare liberos lepidum est onus. (PERIPLECOMENES) Hercle uero, liberum esse te, id multo est lepidius. (PALAESTRIO) Tute homo et alteri sapienter potis es consulere, et tibi. (PERIPLECOMENES) 685 Nam bona uxor, suaue ductu est, usquam si sit cuiquam gentium, ubi ea possim inuenire ? uerum egone eam ducam domum, quae mihi numquam hoc dicat : Eme, mi uir, lanam, unde tibi pallium malacum et calidum conficiatur, tunicaeque hibernae bonae, ne algeas hac hieme (hoc numquam uerbum ex uxore audias); 690 uerum priusquam galli cantent, quae me somno suscitet, dicat : Da mihi, uir, calendis meam quod matrem uenetit; da qui faciam condimenta, da quod dem quinquatribus praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae; flagitium est, si nihil mittetur; quo supercilio specit ! 695 Tum plicatricem, clementer non potest, quin munerem. Iampridem, quia nihil abstulerit, subcenset ceriaria. Tum obstetrix expostulauit mecum, parum missum sibi. Quid ! nutrici non missurus quidquam, quae uernas alit?' hae atque horum similia alia damna multa mulierum 700 me uxore prohibent, mihi quae huius simileis sermones serat. (PALAESTRIO) Di tibi propitii sunt, hercle nam si istam semel amiseris libertatem, haud facile in eumdem rusum restitues locum. (PLEUSIDES) At illa laus est, magno in genere et in diuitiis maxumis, liberos hominem educare, generi monumentum et sibi. (PERIPLECOMENES) 705 Quando habeo multos cognatos, quid opus sit mihi liberis? Nunc bene uiuo, et fortunate, atque ut uolo, atque animo ut lubet. Mea bona mea morti congnatis didam, inter eos partiam. Illi apud me ederunt, me curabunt, uisent quid agam, ecquid uelim. Priusquam lucet, adsunt, rogitant, noctu ut somnum ceperim. 710 Eos pro liberis habebo; qui mihi mittunt munera. Sacrificant ? dant inde partem mihi maiorem, quam sibi, abducunt ad exta; me ad se, ad prandium, ad coenam uocant. Ille miserrumum se retur, minimum qui misit mihi. Illi inter se certant donis; ego et mecum mussito: 715 bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant. (PALAESTRIO) Nimis bona ratione, nimiumque ad te et tuam multum uides. Et tibi sunt gemini, et trigemini, si te bene habes, filii. (PERIPLECOMENES) Pol, si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis. 719-720 Continuo excruciarer animi, si forte fuisset febris. 721 Censerem emori; cecidissetue ebrius, aut de equo uspiam metuerem ne ibi defregisset crura aut ceruices sibi. (PALAESTRIO) Huic homini dignum est diuitias esse, et diu uitam dari, qui et rem seruat, et se bene habet, suisque amicis usui est. (PLEUSIDES) 725 O lepidum caput ! ita me di deaeque ament, aequom fuit deos parauisse, uno exemplo ne omneis uitam uiuerent : sicuti merci pretium statuit agoranomus pro uirtute ut ueneat, quae inproba est, pro mercis uitio dominum pretio pauperet ; quae improbast, pro mercis uitio dominum pretio pauperat, 730 itidem diuos dispertisse uitam humanam aequom fuit; qui lepide ingeniatus esset, uitam ei longinquam darent; qui inprobi essent et scelesti, is adimerent animam cito. Si hoc parauissent, homines essent minus multi mali, et minus audacter scelesta facerent facta : et postea, 735 qui probi homines essent, esset is annona uilior. (PERIPLECOMENES) Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit, quique eos uituperet. Nunc istis rebus desisti decet. Nunc uolo opsonare, ut, hospes, tua te ex uirtute et mea meae domi abcipiam benigne, lepide, et lepidis uictibus. (PLEUSIDES) 740 Nihil me poenitet iam quanto sumtui fuerim tibi. Nam hospes nullus tam in amici hospitium deuorti potest, quin, ubi triduum continuum fuerit, iam odiosus siet. Verum ubi dies decem continuus sit, east odiorum Ilias: tametsi dominus non inuitus patitur, serui murmurant. (PERIPLECOMENES) 745 Seruienteis seruitute ego seruos instruxi mihi, hospes, non qui mihi inperarent, quibus ego essem obnoxius si illis aegre est, mihi quod uolupe est, meo remigio rem gerunt, tamen id quod odio est, faciundum est cum malo atque ingratiis. Nunc, quod obcepi, opsonatum pergam. (PLEUSIDES) Si certum est tibi 750 commodulum opsona, ne magno sumptu; mihi quiduis sat est. (PERIPLECOMENES) Quin tu istanc orationem hinc ueterem atque antiquam amoues? Proletario sermone nunc quidem, hospes, utere. Nam hi solent, quando adcubuere, ubi cona adposita est, dicere: "Quid opus fuit hoc sumtu tanto nostra gratia ! 755 insaniuisti, hercle; nam idem hoc hominibus sat erat decem." Quod eorum causa opsonatum est culpant; et comedunt tamen. (PALAESTRIO) Fit, pol, illud ad illud exemplum : ut docte et perspecte sapit ! (PERIPLECOMENES) Sed iidem homines numquam dicunt, quamquam adpositum est ampliter ! "Iube illud demi; tolle hanc patinam; remoue pernam; nil moror. 760 Abfer illam offam porcinam; probus hic conger frigidus : remoue, abi abfer;" neminem eorum haec adseuerare audias : sed procellunt se, et procumbunt dimidiati, dum adpetunt. (PALAESTRIO) Bonus bene ut malos descrbpsit mores. (PERIPLECOMENES) Haud centesimam partem dixi, atque, otium rei si sit, possum expromere. (PALAESTRIO) 765 Igitur id, quod agitur, heic iam primum praeuorti decet. nunc huc animmm aduortite ambo. Mihi opus est opera tua, Periplectomene : nam ego inueni lepidam sycophantiam, qui admutiletur Miles usque caesariatus : atque uti huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam, ut hic eam abducat, abeatque. (PERIPLECOMENES) 770 Dari istanc rationem uolo. (PALAESTRIO) At ego mi anulum dari istunc tuom uolo. (PERIPLECOMENES) Quam ad rem usui est? (PALAESTRIO) Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo. (PERIPLECOMENES) Utere, abcipe. (PALAESTRIO) Abcipe a me rusum rationem doli, quam institui. (PLEUSIDES) Ambo perpurigatis tibi operam damus auribus. (PALAESTRIO) 775 Hrus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem fuisse adaeque, neque futurum credam. (PLEUSIDES) Credo ego istuc idem. (PALAESTRIO) Isque Alexandri praestare praedicat formae suam. Itaque omneis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres. (PERIPLECOMENES) Edepol, quid te de isto multa ? scio te non mentirier : 780 sed ego ita esse, ut dicis, teneo polchre : proin, Palaestrio, quam potes, tam uerba confer maxume ad compendium. (PALAESTRIO) Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem, cui facetiarum cor corpusque sit plenum et doli? (PERIPLECOMENES) Ingenuamne, an libertinam? (PALAESTRIO) Aequi istuc facio, dummodo 785 eam des, quae sit quaestuosa, quae alat corpus corpore : quoique sapiat pectus : nam cor non potest, quod nulla habet. (PERIPLECOMENES) Lautam uis, an quae nondum sit lauta ! (PALAESTRIO) Sicam succidam, quam lepidissumam potes, quamque adulescentem maxume. (PERIPLECOMENES) Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam. Sed quid ea usus est? (PALAESTRIO) 790 Ut ad te eam iam deducas domum, utique eam huc ornatam adducas matronarum modo : capite comto, crines uittasque habeat, adsimuletque se tuam esse uxorem: ita praecipiundum est. (PLEUSIDES) Erro, quam insistas uiam. (PALAESTRIO) At scietis : sed ecqua ancilla est illi? (PERIPLECOMENES) Est prime cata. (PALAESTRIO) 795 Ea quoque opus est : ita praecipito mulieri, atque ancillulae, ut simulet se tuam esse uxorem, et deperire hunc Militem : quasique hunc anulum faueae suae dederit, ea porro mihi, Militi ut darem; quasique ego rei sim interpres. (PERIPLECOMENES) Audio : ne me surdum uerberae (PALAESTRIO) Tu si audis, ego recte meis dabo : a tua mihi uxore dicam delatum et datum, ut sese ad eum conciliarem : ille eiusmodi est, cupiet miser, qui nisi adulterio, studiosus rei nulli alia est, inprobus. (PERIPLECOMENES) Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares, lepidiores duas ad hancce rem, quam ego : habe animum bonum. (PALAESTRIO) 805 Ergo adcurato et properato opus est : nunc tu ausculta, Pleusicles. (PLEUSIDES) Tibi sum oboediens. (PALAESTRIO) Hoc facito; Miles domum ubi aduenerit, memineris ne Philocomasium nomines. (PLEUSIDES) Quem nominem? (PALAESTRIO) Diceam. (PLEUSIDES) Nempe, eandem quae dudum constituta est. (PALAESTRIO) Pax, abi. (PLEUSIDES) Meminero, sed quid meminisse id refert ad hanc rem tamen ? (PALAESTRIO) 810 Ego enim dicam tum quando usus poscet : interea tace. Ut nunc, etiam hic agit actutum parteis defendas tuas. (PLEUSIDES) Ego eo intro igitur. (PALAESTRIO) Et praecepta sobrie ut cures, face. [3,2] ACTUS III - III, 2 (PALAESTRIO) Quantas res turbo ! quantas moueo machinas ! eripiam ego hodie concubinam Militi, 815 si centuriati bene sunt maniplareis mei. Ded illum uocabo : Heus, Sceledre, nisi negotium, progredere ante aedeis, te uocat Palaestrio. (LUCRIO) Non operae est Sceledro. (PALAESTRIO) Quid iam? (LUCRIO) Sorbet dormiens. (PALAESTRIO) Quid, sorbet? (LUCRIO) Illud, stertit, uolui dicere. 820 Sed quia consimile est, quod stertas, quasi sorbeas. (PALAESTRIO) Eho, an dormit Sceledrus intus? (LUCRIO) Non naso quidem : nam eo magnum clamat. Tetigit calicem clanculum. Demisit nardini amphoram cellarius. (PALAESTRIO) 824-825 Eho, tu sceleste, qui illi suppromu's, eho ! (LUCRIO) Quid uis? (PALAESTRIO) 826 Quid lubitum est illi condormiscere? (LUCRIO) Oculis, opinor. (PALAESTRIO) Non te istuc rogito, scelus. Procede huc ; periisti iam, nisi uerum scio. promsisti tu illi uinum ! (LUCRIO) Non promsi. (PALAESTRIO) Negas ! (LUCRIO) 830 Nego, hercle, uero; nam ille me uetuit dicere. Neque equidem heminas octo expromsi in urceum; neque ille hic calidum exbibit in prandium. (PALAESTRIO) Neque tu bibisti? (LUCRIO) Di me perdant, si bibi, si bibere potui. (PALAESTRIO) Quid iam? (LUCRIO) Quia enim obsorbui. 835 Nam nimis calebat, amburebat gutturem. (PALAESTRIO) Alii ebrii sunt, alii poscam potitant. Bono subpromo et promo cellam creditam ! (LUCRIO). Tu, hercle, idem faceres, si tibi esset credita: 839-840 quoniam aemulari non licet, nunc inuides. (PALAESTRIO) 841 Eho an umquam promsit antehac? responde, scelus. Atque, ut tu scire possis, edico tibi: si falsa dixis, Lucrio, excruciabere. (LUCRIO). Ita uero? ut tu ipse me dixisse delices, 845 postea sagina ego eiiciar cellaria, ut tibi, si promtes, alium subpromum pares. (PALAESTRIO) Non, edepol, faciam, age loquere audacter mihi. (LUCRIO). Numquam, edepol, uidi promere; uerum hoc erat: mihi imperabat, ego promebam postea. (PALAESTRIO) 850 Hui ! illei crebro capite sistebant cadi. (LUCRIO). Non, hercle, tam istoc ualide cassabant cadi. Sed in cella est paulum nimis loculi lubrici, ibi erat bilibris aqualis, heic propter cados, ea saepe deciens complebatur; uidi eam 855 plenam atque inanem fieri, plenam maxuma, ubi aula bacchabatur, casabant cadi. (PALAESTRIO) Abi, abi intro iam. Vos in cella uinaria bacchanal facitis; iam, hercle, ego erum adducam a foro. (LUCRIO). Perii, excruciabit me herus, domum si uenerit, 860 quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim. Fugiam, hercle, aliquo, atque hoc in diem extollam malum. Ne dixeritis, obsecro, huic, uostram fidem. (PALAESTRIO) Quo te agis? (LUCRIO). Missus sum aliquo; iam huc reuenero. (PALAESTRIO) Quis misit? (LUCRIO). Philocomasium. (PALAESTRIO) Abi, actutum redi. (LUCRIO). 865 Quaeso tamen, tu partem, infortuni meam, si diuidetur, me absente accipito tamen. (PALAESTRIO) Modo intellexi, quam rem mulier gesserit; quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suum foras ablegauit, dum eapse huc transiret : placet. 870 Sed Periplectomenus, quam ei mandaui mulierem nimis lepida forma ducit : di, hercle, hanc rem adiuuant. Quam digne ornata incedit, haud meretricie ! Lpide hoc subcedit sub manus negotium. [3,3] ACTUS III - III, 3 (PERIPLECOMENES) Rem omnem, Acroteleutium tibi, tibique,mea Milphidippa, 875 domi demonstraui in ordine. Hanc fabricam fallaciasque minus si tenetis, denuo uolo percipiatis plane. Satis si intellegitis, aliud est quod potius fabulemur. (ACROTELEUTIUM) Stultitia atque insipientia insula atque maxuma haec sitec sit, me ire in opus alienum, aut ibi meam operam pollicitari, 880 si ea in opificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta. (PERIPLECOMENES) At melius est monerier. (ACROTELEUTIUM) Meretricem cocmoneri, quam sane magni referat, nihil clam est ! Quin ego me frustro, postquam adbibere aureis meae tuam oram orationis. Tibi dixi, Miles quemadmodum potis sit deasciari. (PERIPLECOMENES) 885 At nemo solus satis sapit : nam ego multos saepe uidi regionem fugere consili, prius quam repertam haberent. (ACROTELEUTIUM) Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose, ea sibi inmortalis memoria est meminisse et sempiterna; sin bene quid aut fideliter faciundum est, eo deueniunt, 890 obliuiosae extempulo uti fiant, meminisse nequeunt. (PERIPLECOMENES) Ergo istuc metuo, quo uenit uobis faciundum utrumque: nam id proderit mihi, Militi male quod facietis ambae. (ACROTELEUTIUM) Dum nescienteis quod bonum faciamus, ne formida; 894-895 Mala nulla meretrix est, ne paue, peiora ubi conueniunt. (PERIPLECOMENES) Ita uos decet : consequimini. (PALAESTRIO) 896 Cesso ego illis obuiam ire? uenire saluom gaudeo. Lepido, hercle, ornatu incedis. (PERIPLECOMENES) Bene obportuneque obuiam es, Palaestrio : hem tibi adsunt quas me iussisti adducere, et quo ornatu. (PALAESTRIO) Eu, noster esto. Palaestrio Acroteleutium salutat. (ACROTELEUTIUM) 900 Quis hic amabo est, qui tam pro gnota me nominat ? (PERIPLECOMENES) Hic noster architectu est. (ACROTELEUTIUM) Salue, architecte. (PALAESTRIO) Salua sis : sed dic mihi, ec quid hic te onerauit praeceptis? (PERIPLECOMENES) Probe meditatam utramque duco. (PALAESTRIO) Audire cupio, quemadmodum. Ne quid peccetis, paueo. (PERIPLECOMENES) 905 Ad tua praecepta de meo nihil his nouom adposiui. (ACROTELEUTIUM) Nempe ludificari Militem tuom herum uis? (PALAESTRIO) Elocuta es. (ACROTELEUTIUM) Lepide et sapienter, conmode et facete res parata est. (PALAESTRIO) Atque huius uxorem esse te uolo adsimulare. (ACROTELEUTIUM) Fiet. (PALAESTRIO) Quasi Militi animum adieceris, simulare. (ACROTELEUTIUM) Sic futurum est. (PALAESTRIO) 910 Quasique haec res per me interpretem et tuam ancillam geratur. (ACROTELEUTIUM) Bonus uates poteras esse; nam quae sunt futura, dicis. (PALAESTRIO) Quasique anulum hunc ancillula tua abs te detulerit ad me, quem ego Militi darem tuis uerbis. (ACROTELEUTIUM) Vera dicis. (PERIPLECOMENES) Quid istis nunc memoratis opu est quae conmeminere? (ACROTELEUTIUM) Meliu est. 915 nam, mi patrone, hoc cogitato : ubi probus est architectus, bene lineatam si semel carinam conlocauit, facile esse nauem facere, ubi fundata, constituta est. Nunc haec carina satis probe fundata et bene statuta est, adsunt fabri architectique a me, a te haud inperiti. 920 Si non nos materiarius remoratur, quod opu est, qui det, gnoui indolem nostri ingenii; cito erit parata nauis. (PALAESTRIO) Nempe te gnouisti Militem meum herum? (ACROTELEUTIUM) Rogare mirum est; populi odium quidni gnouerim ? magnidicum, cincinnatum, moechum unguentatum. (PALAESTRIO) Num ille te nam gnouit? (ACROTELEUTIUM) Numquam uidit. Qui gnouerit me, quis ego sim? (PALAESTRIO) 925 Nimis lepide fabulare. Eo potiuerit lepidius, pol, fieri. (ACROTELEUTIUM) Potine ut hominem mihi des, quiescas cetera? ni lepide ludificata ero, culpam omnem in me inponito. (PALAESTRIO) Age igitur, intro abite, insistite hoc negotium sapienter. (ACROTELEUTIUM) Alia cura. (PALAESTRIO) 930 Age, Periplectomene, has nunc iam duc intro, ego ad forum illum conueniam, atque illi hunc anulum dabo, atque praedicabo a tua uxore mihi datum esse, eamque illum deperire. Hanc ad nos, quom extemplo a foro ueniemus, mittito tu; quasi clanculum ad me missa sit. (PERIPLECOMENES) Faciemus : alia cura. (PALAESTRIO) 935 Vos modo curate : ego illum probe iam oneratum huc adcibo. (PERIPLECOMENES) Bene ambula, bene rem gere. At ego hoc si ecficiam plane, ut concubinam Militis meus hospes habeat hodie atque hinc Athenas auehat, si hodie hunc dolum dolamus, quid tibi ego mittam muneris ? (ACROTELEUTIUM) 939-940 Datne ab se mulier operam? (PERIPLECOMENES) Lepidissume et compsissume. (ACROTELEUTIUM) 941 Confido confuturum. Ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum, haud uereor, ne nos subdola perfidia peruincamur. (PERIPLECOMENES) Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate; 945 ut adcurate et conmode, hoc quod agendum est, exsequamur. Ne quid, ubi Miles uenerit, titubetur. (ACROTELEUTIUM) Tu morare. [4,1] ACTUS IV - IV,1 (PYRGOPOLINICES) Volup' est, quod agas, si id procedit lepide atque ex sententia. Nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum, ut latrones, quos conduxi, hinc ad Seleucum duceret, 950 qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium (PALAESTRIO) Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci; quae tibi conditio noua et luculenta fertur per me interpretem. (PYRGOPOLINICES) Immo omneis res posteriores pono, atque operam do tibi. loquere; aureis meas profecto dedo in ditionem tuam. (PALAESTRIO) 955 Circumspicito cum, ne quis nostro heic auceps sermoni siet. Nam hoc negoti clandestino, ut agerem, mandatum est mihi. (PYRGOPOLINICES) Nemo adest. (PALAESTRIO) Hunc arrhabonem amoris primum a me abcipe. (PYRGOPOLINICES) Quid hic? unde est? (PALAESTRIO) A luculenta atque festiua femina, quae te amat, tuamque expetessit pulchram pulcritudinem; 960 eius nunc mi anulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit. (PYRGOPOLINICES) Quia ? ean' ingenua an festuca facta e serua libera est? (PALAESTRIO) Vah, egone ut ad te ab libertina esse auderem internuncius, qui ingenuis satis responsare nequeas, quae cupiunt tui ! (PYRGOPOLINICES) Nubta ea est, an uidua? (PALAESTRIO) Et nubta et uidua. (PYRGOPOLINICES) 964-965 Quo pacto potis uidua et nubta esse eadem? (PALAESTRIO) 966 Quia adulescens nubta est cum sene. (PYRGOPOLINICES) Euge ! (PALAESTRIO) Lepida et liberali forma est. (PYRGOPOLINICES) Caue mendacium. (PALAESTRIO) Ad tuam formam illa una digna est. (PYRGOPOLINICES) Hercle, pulchram praedicas. sed quis ea est? (PALAESTRIO) Senis huius uxor Periplectomeni ex proxumo; 970 ea demoritur te, atque ab illo cepit abire; odit senem. Nunc te orare atque obsecrare iussit, ut eam copiam sibi potestatemque facias. (PYRGOPOLINICES) Cupio, hercle, equidem, si illa uolt. (PALAESTRIO) Quae cupit? (PYRGOPOLINICES) Quid illa faciemus concubina, quae domi est? (PALAESTRIO) Quin tu illam iube abs te abire, quo lubet; sicut soror 975 eius huc gemina uenit Ephesum et mater, accersuntque eam. (PYRGOPOLINICES) Eho' tu ! aduenit Ephesum mater eius? (PALAESTRIO) Aiunt qui sciunt. (PYRGOPOLINICES) Hercle, obcasionem lepidam, ut mulierem excludam foras. (PALAESTRIO) Imo uin' tu lepide facere? (PYRGOPOLINICES) Loquere, et consilium cedo. (PALAESTRIO) Vin' tu illam actutum amouere, a te ut abeat per gratiam? (PYRGOPOLINICES) Cupio. (PALAESTRIO) 980 Tum te hoc facere oportet : tibi diuitiarum adfatim est: iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxsti mulieri, dono habere, abferre abs te quo lubeat sibi. (PYRGOPOLINICES) Placet ut dicis : sed ne istanc amittam, et haec mutet fidem uide modo. (PALAESTRIO) Vah delicatus ! quae te tamquam oculos amet. (PYRGOPOLINICES) Venus me amat. (PALAESTRIO) 985 St, tace ! aperunitur foeris; concede huc clanculum. Haec celox illiu est, quae hinc egreditur, internuncia, (PYRGOPOLINICES) Quae haec celox? (PALAESTRIO) Ancillula illiu est, quae hinc egreditur foras, quae anulum istunc adtulit, quem tibi dedi. (PYRGOPOLINICES) Edepol, haec quidem bellula est. (PALAESTRIO) Pithecium haec est prae illa et spinturnicium. 990 Viden' tu illam oculis uenaturam facere, atque aucupium auribus? [4,2] ACTUS IV - IV,2 (MILPHIDIPPA) Iam est ante aedeis circus ubi sunt ludi faciundi mihi. Dissimulabo, hos quasi non uideam, neque esse heic etiamdum sciam. (PYRGOPOLINICES) Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio. (MILPHIDIPPA) Num quisnam heic prope adest, qui rem alienam potius curet quam suam ? 995 qui aucupet me quid agam ? qui de uesperi uiuat suo? eos nunc homines metuo, mihi ne obsint neue obstent uspiam, domo si ibit ac dum huc transbitat, quae huius cupiens corpori est, quae amat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine, Militem Pyrgopolynicem. (PYRGOPOLINICES) Satin' haec quoque me deperit? 1000 Meam laudat speciem : edepol, huius sermo haud cinerem quaeritat. (PALAESTRIO) Quo argumento? (PYRGOPOLINICES) Quia enim loquitur laute et minume sordide. (PALAESTRIO) Quidquid istaec de te loquitur, nihil adtrectat sordidi. (PYRGOPOLINICES) Tum autem illa ipsa est nimium lepida, nimisque nitida femina. Hercle, uero iam adlubescit primulum, Palaestrio. (PALAESTRIO) Priusne, quam illam oculis tuis. (PYRGOPOLINICES) 1005 Video, id quod credo tibi. Tum haec locuta, illa autem absente, subigit me ut amem. (PALAESTRIO) Hercle, hanc quidem nil tu amassis, mi haec desponsa est: tibi si illa hodie nubserit, continuo hanc uxorem ego ducam. (PYRGOPOLINICES) Quid ergo hanc dubitas conloqui? (PALAESTRIO) Sequere hac me ergo. (PYRGOPOLINICES) Pedisequos tibi sum. (MILPHIDIPPA) Utinam, quoius causa foras 1010 sum egressa, conueniundi mihi eueniat potestas ! (PALAESTRIO) Erit, et tibi exoptatum obtinget; bonum habe animum, ne formida : homo quidam est, qui scit, quod quaeris, ubi sit. (MILPHIDIPPA) Quem ego heic audiui? (PALAESTRIO) Socium tuorum conciliorum, et participem consiliorum. (MILPHIDIPPA) Tum, pol, ego id, quod celo, haud celo. (PALAESTRIO) Imo, etiam sed non celas. (MILPHIDIPPA) Quo argumento? (PALAESTRIO) 1015 Infidos celas; ego sum tibi firme fidelis. (MILPHIDIPPA) Cedo signum, si harunc Baccharum es. (PALAESTRIO) Amat mulier quaedam quendam. (MILPHIDIPPA) Pol, istuc quidem multae. (PALAESTRIO) At non multae de digito donum mittunt. (MILPHIDIPPA) Enim cognoui nunc : fecisti modo mi ex procliuo planum. Sed hic numquis adest? (PALAESTRIO) Vel adest, uel non. (MILPHIDIPPA) Cedo te mihi solae solum. (PALAESTRIO) Breuen', an longinquo sermoni ! (MILPHIDIPPA) Tribus uerbis. (PALAESTRIO) 1020 Iam ad te redeo. (PYRGOPOLINICES) Quid ? ego heic adtabo tantisper cum hac forma et factis sic frustra? (PALAESTRIO) Patere, atque adsta : tibi ego hanc do operam. (PYRGOPOLINICES) Propere properando excrucior. (PALAESTRIO) Pedetentim : tu haec scis, tractare soles hasce huiusmodi merceis. (PYRGOPOLINICES) Age, age, ut tibi maxume concinnum est. (PALAESTRIO) Nullum est hoc stolidius saxum. Redeo ad te : quid me uoluisti? (MILPHIDIPPA) 1025 Quo pacto hoc Ilium appelli uelis id, fero ad te consilium. (PALAESTRIO) Quasi hunc depereat. (MILPHIDIPPA) Teneo istuc. (PALAESTRIO) Conlaudato formam et faciem, et uirtutis commemorato. (MILPHIDIPPA) Ad eam rem habeo omnem aciem, tibi ut dudum iam demonstraui. (PALAESTRIO) Tu caetera cura et contempla, et de meis uenator uerbis. (PYRGOPOLINICES) 1030 Aliquam mihi partem hodie operae des denique, iam tandem ades inlico. (PALAESTRIO) Adsum, inpera, si quid uis. (PYRGOPOLINICES) Quid illaec narrat tibi? (PALAESTRIO) Lamentari ait illam miseram, cruciari, et lacrumantem se adflictare, quia tis egeat, quia te careat; ob eam rem haec ad te missa est. (PYRGOPOLINICES) Iube adire. (PALAESTRIO) At scin', quid tu facias? facito te fastidi plenum 1035 quasi non lubeat; me inclamato, quia sic te uolgo uolgem. (PYRGOPOLINICES) Memini, et praeceptis parebo. (PALAESTRIO) Voco ergo hanc, quae te quaerit? (PYRGOPOLINICES) Adeat, si quid uolt. (PALAESTRIO) Si quid uis, adi, mulier. (MILPHIDIPPA) Pulcher, salue. (PYRGOPOLINICES) Meum congnomentum commemorauit ? di tibi dent quaecumque optes. (MILPHIDIPPA) Tecum aetatem exigere ut liceat. (PYRGOPOLINICES) Nimium optas. (MILPHIDIPPA) Non me dico, sed heram meam, quae te demoritur. (PYRGOPOLINICES) 1040 Multae aliae idem istuc cupiunt, quibus non copia est. (MILPHIDIPPA) Ecastor, haud mirum, si te habes carum, hominem tam pulchrum, et praeclara uirtute et forma, et factis. Deus dignior fuit quisquam homo qui esset? (PALAESTRIO) Non, hercle, humanu est ergo nam uolturio plus humani credo est. (PYRGOPOLINICES) Magnum me faciam nunc, quoniam illaec me sic conlaudat. (PALAESTRIO) 1045 Viden' tu ignauum, ut sese inferat ! quin tu huic responde. Haec illaec est ab illa quam dudum - - - (PYRGOPOLINICES) Qua ab illarum ! nam ita mi obcursant multae; meminisse haud possum. (MILPHIDIPPA) Ab illa, quae digitos despoliat suos, et tuos digitos decorat. Nam hunc anulum ab tui cupienti huic detuli, hic porro. (PYRGOPOLINICES) Quid nunc tibi uis, mulier? memora. (MILPHIDIPPA) 1050 Ut quae te cupit, eam ne spernas; quae per tuam nunc uitam uiuit: sit necne sit, spes in te uno est. (PYRGOPOLINICES) Quid nunc uolt? (MILPHIDIPPA) Te conpellare, et conplecti et contrectare. Nam nisi tu illi fers subpetias, iam illa animum despondebit. Age, mi Achilles, fiat quod te oro : serua illam polchram polchre; 1055 exprome benignum ex te ingenium, urbicape, obcisor regum. (PYRGOPOLINICES) Heu, hercle, odiosas res ! quotiens hoc tibi, uerbero, ego interdixi, meam ne sic uolgo pollicitere operam? (PALAESTRIO) Audin' tu, mulier? dixi hoc tibi dudum, et nunc dico: nisi huic uerri adfertur merces, 1059-1060 non hic suo seminio quemquam porclenam impertituru est. (MILPHIDIPPA) Dabitur quantum ipsus preti poscet. (PALAESTRIO) 1061 Talentum Philippi huic opus auri est. Minus ab nemine accipiet. (MILPHIDIPPA) Heu, ecastor, nimis uile est tandem. (PYRGOPOLINICES) Non mihi auaritia unquam ingata est: satis habeo diuitiarum. Plus mi auri mille est modiorum Philippi. (PALAESTRIO) Praeter thensaurum. 1065 Tum argenti monteis, non massas habet Aetna mons non aeque altis. (MILPHIDIPPA) Heu, ecastor, hominem periurum ! (PALAESTRIO) Ut ludo ! (MILPHIDIPPA) Quid ego? ut sublecto os? (PALAESTRIO) Scite (MILPHIDIPPA) Sed, amabo, mitte me actutum. (PALAESTRIO) Quin tu huic respondes aliquid, aut facturum, aut non facturum? Quid illam miseram animi excrucias, quae numquam male de te merita est? (PYRGOPOLINICES) Iube eampse exire huc ad nos. Dic me omnia quae uolt facturum. (MILPHIDIPPA) 1070 Facis nunc ut facere aequom; quom quae te uolt, eamdem tu uis. (PALAESTRIO) Non insulsum huic ingenium. (MILPHIDIPPA) Quomque me oratricem haud spreuisti, sistique exorare ex te. Quid est? ut ludo ! (PALAESTRIO) Nequeo, hercle, quidem risu me admoderarier; ob eam causam huc abs te auorti. (PYRGOPOLINICES) Non, edepol, tu scis, mulier, quantum ego honorem nunc illi habeo. (MILPHIDIPPA) 1075 Scio, et istuc illi dicam. (PALAESTRIO) Contra auro alii hanc uendere potuit operam. (MILPHIDIPPA) Istus, pol tibi credo. (PALAESTRIO) Meri bellatores gignuntur, quas hic praegnateis fecit et pueri annos octingentos uiuont. (MILPHIDIPPA) Vae tibi, nugator ! (PYRGOPOLINICES) Quin mille annorum perpetuo uiuont, ab seclo ad seclum. (PALAESTRIO) 1080 Eo minus dixi, ne haec censeret me aduorsum mentiri. (MILPHIDIPPA) Perii ! Quot hic ipse annos uiuet, quoius filii tam diu uiuont? (PYRGOPOLINICES) Postriduo gnatus sum ego, mulier, quam Iupiter ex Ope gnatu est. (PALAESTRIO) Si hic pridie natus foret quam ille est, hic haberet regnum in caelo. (MILPHIDIPPA) Iam, iam sat, amabo, est, sinite abeam, si possum, uiua a uobis. (PALAESTRIO) Quin ergo abis, quando responsum est? (MILPHIDIPPA) 1085 Ibo, atque illam huc adducam, quam propter opera est mihi : numquid uis? (PYRGOPOLINICES) Ne magis sim polcher, quam sum : ita me mea forma habet sollicitum. (PALAESTRIO) Quid heic nunc stas? quin abis? (MILPHIDIPPA) Abeo. (PALAESTRIO) Atque adeo, audin' tu? dicito docte et cordate. Ut cor ei saliat. Philocomasio dic, si est heic, domum ut transeat: hunc heic esse. (MILPHIDIPPA) 1090 Heic cum mea hera est, clam nostrum hunc sermonem sublegerunt. (PALAESTRIO) Lepide factum est: iam ex sermone hoc gubernabunt doctius porro. (MILPHIDIPPA) Remorare, abeo. (PALAESTRIO) Neque te remoror, neque tango, neque te.. taceo. (PYRGOPOLINICES) Iube maturare illam exire huc: iam istic rei praeuortemur. [4,3] ACTUS IV - IV,3 (PYRGOPOLINICES) Quid nunc mi es auctor, ut faciam, Palaestrio, 1095 de concubina? nam nullo pacto potest prius haec in aedeis recipi, quam illam amiserim. (PALAESTRIO) Quid me consultas quid agas? dixi equidem tibi, quo id pacto fieri possit clementissume. Aurum atque uestem omnem muliebrem habeat sibi, 1100 quae illi instruxisti; sumat, habeat, abferat. Dicasque tempus maxumum esse, ut eat domum. Sororem geminam adesse et matrem dicito, quibus concomitata recte deueniat domum. (PYRGOPOLINICES) Qui tu scis eas adesse? (PALAESTRIO) Quia oculis meis uidi heic sororem esse eius. (PYRGOPOLINICES) 1105 Conuenitne eam? (PALAESTRIO) Conuenit. (PYRGOPOLINICES) Ecquid fortis uisa est? (PALAESTRIO) Omnia uis obtinere. (PYRGOPOLINICES) Ubi matrem esse aiebat soror? (PALAESTRIO) Cubare in naui lippam atque oculis turgidis, nauclerus dixit, qui illas aduexit, mihi. 1110 Is ad hos nauclerus hospitio diuortitur. (PYRGOPOLINICES) Quid is? ecquid fortis? (PALAESTRIO) Abi, sis hinc, nam tu quidem ad equas fuisti scitus admissarius, qui consectare qua maeris, qua feminas. (PYRGOPOLINICES) Hoc age nunc. (PALAESTRIO) Istuc. (PYRGOPOLINICES) Quod das consilium mihi, 1115 te cum illa uerba facere de ista re uolo; nam cum illa sane congruos sermo tibi. (PALAESTRIO) Qui potius, tute quom ades, tuam rem tute agas, dicas uxorem tibi necessum esse ducere, cognatos persuadere, amicos cogere ? (PYRGOPOLINICES) Itane tu censes? (PALAESTRIO) 1120 Quid ego ni ita censeam? (PYRGOPOLINICES) Ibo igitur intro : tu heic ante aedeis interim speculare, ut ubi illaec prodeat, me prouoces. (PALAESTRIO) Tu modo istuc cura, quod agis. (PYRGOPOLINICES) Curatum id quidem est. Quin, si uoluntate nolet, ui extrudam foras. (PALAESTRIO) 1125 Istuc caue faxis; quin potius per gratiam bonam abeat abs te, atque illaec, quae dixi, dato : aurum, ornamentaque, quae illi instruxisti ferat. (PYRGOPOLINICES) Cupio, hercle. (PALAESTRIO) Credo te facile impetrassere. Sed abi intro, noli stare. (PYRGOPOLINICES) Tibi sum oboediens. (PALAESTRIO) 1130 Numquid uidetur demutare alio atque uti dixi esse uobis dudum hunc moechum Militem? Nunc ad me ut ueniat usus't Acroteleutium aut ancillula eius aut Pleusicles : pro Iupiter, satin' ut conmoditas usquequaque me adiuuat ! 1135 nam quos uidere exoptabam me maxume, una exeunteis uideo hinc e proxumo. [4,4] ACTUS IV - IV,4 (ACROTELEUTIUM) Sequimini; simul circumspicite, ne quis adsit arbiter. (MILPHIDIPPA) Neminem, pol, uideo, nisi hunc quem uolumus conuentum. (PALAESTRIO) Et ego uos. (MILPHIDIPPA) Quid agis, noster architecte? (PALAESTRIO) Egone architectus ! uah ! (MILPHIDIPPA) Quid est? (PALAESTRIO) 1140 Quia enim non sum dignus prae te, palum ut figam in parietem. (ACROTELEUTIUM) Eeia uero. (PALAESTRIO) Nimis facete, nimisque facunde mala est. Ut lepide deruncinauit Militem ! (MILPHIDIPPA) At etiam parum. (PALAESTRIO) Bono animo es, negotium omne iam subcedit sub manus. Vos modo porro, ut obcepistis, date operam adiutabilem. 1145 Nam ipse Miles concubinam intro abiit oratum suam, ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas. (PLEUSIDES) Eu, probe. (PALAESTRIO) Quin etiam aurum atque ornamenta, quae ipse instruxit, muneri, omnia dat dono, ab se ut abeat; ita ego consilium dedi. (PLEUSIDES) Facile istuc quidem est, si et illa uolt et ille autem cupit. (PALAESTRIO) 1150 Non tu scis, quom ex alto puteo sursum ad summum escenderis, maxumum periculum inde esse, a summo ne rusum cadas? nunc haec res apud summum puteum geritur: si prosenserit Miles, nihil hinc ferri poterit huius: nunc quam maxume opu est dolis. (PLEUSIDES) Domi esse ad eam rem uideo siluai satis : 1155 mulieres treis; quartus tute es, quintus ego, sextus senex. (PALAESTRIO) Quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio, oppidum quoduis, si detur, posse expugnari dolis. Date modo operam. (ACROTELEUTIUM) Id nos ad te, si quid uelles, uenimus. (PALAESTRIO) Lepide facitis : nunc hanc ego tibi impero prouinciam. (ACROTELEUTIUM) 1160 Inpetrabis, imperator, quod ego potero, quod uoles. (PALAESTRIO) Militem lepide et facete, laute ludificarier uolo. (ACROTELEUTIUM) Voluptatem, mecastor, mi inperas. (PALAESTRIO) Scin' quemadmodum? (ACROTELEUTIUM) Nempe ut adsimulem me amore istius disferri. (PALAESTRIO) Tenes. (ACROTELEUTIUM) Quasique istius causa amoris ex hoc matrimonio abierim, cupiens istius nubtiarum. (PALAESTRIO) 1165 Omne ordine; nisi modo unum hoc: hasce esse aedeis dicas dotaleis tuas; hinc senem abs te abiisse, postquam feceris diuortium: ne ille mox uereatur introire in alienam domum. (ACROTELEUTIUM) Bene mones. (PALAESTRIO) Sed ubi ille exierit intus, isteic te procul 1170 ita uolo adsimulare, prae illius forma, quasi spernas tuam, quasique eius opulentitatem reuerearis; et simul formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem conlaudato : satin' praeceptum est? (ACROTELEUTIUM) Teneo; satin'est, si tibi meum opus ita dabo expolitum, ut inprobare non queas? (PALAESTRIO) Sat habeo. Nunc tibi uicissim inperabo. PLEUDIDES 1175 Dicito. (PALAESTRIO) Quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu inlico facito uti uenias ornatu huc ad nos nauclerico, causeam habeas ferrugineam, et scutulam ob oculos laneam, palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicu est), 1180 id connexum in humero laeuo, exfafillato bracchio, praecinctusque aliqui: adsimulato quasi gubernator sies. Atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet. (PLEUSIDES) Quid? ubi ero exornatus, quin tu dicis, quid facturus sim? (PALAESTRIO) 1184-1185 Huc uenito, et matris uerbis Philocomasium arcessito, 1186 ut, si itura siet Athenas, eat tecum ad portum cito : atque adiubeat ferri in nauim, si quid inponi uelit. Nisi eat, te soluturum esse nauim; uentum operam dare. (PLEUSIDES) Satis placet pictura, perge. (PALAESTRIO) Ille extemplo illam hortabitur : ut eat, ut properet, ne sit matri morae. (PLEUSIDES) 1190 Multimodis sapis. (PALAESTRIO) Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onus feram ad portum, roget. Ille iubebit me ire cum illa ad portum : ego adeo, ut tu scias, prorsum Athenas protinam abibo tecum. (PLEUSIDES) Atque ubi illo ueneris, triduum seruire nunquam te, quin liber sis, sinam. (PALAESTRIO) Abi cito, atque orna te. (PLEUSIDES) Numquid aliud? 1195 (PALAESTRIO) Haec ut memineris. (PLEUSIDES) Abeo. (PALAESTRIO) Et uos abite hinc intro actutum, nam illum huc sat scio iam exiturum esse intus. (ACROTELEUTIUM) Celebre apud nos inperium tuom est. (PALAESTRIO) Agite abscedite ergo. ecce autem commodum aperitur foris. Hilarus exit, inpetrauit; inhiat, quod nusquam est miser. [4,5] ACTUS IV - IV,5 (PYRGOPOLINICES) Quod uolui, ut uolo, inpetraui, per amicitiam et gratiam 1200 a Philocomasio. (PALAESTRIO) Quidnam intus fuisse te dicam diu? (PYRGOPOLINICES) Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere. (PALAESTRIO) Quid iam ! (PYRGOPOLINICES) Ut multa uerba fecit ! ut lenta materies fuit ! uerum postremo inpetraui ut uolui, donaui ei 1205 quae uoluit, quae postulauit; te quoque ei dono dedi. (PALAESTRIO) Etiam me? quomodo ego uiuam sine te? (PYRGOPOLINICES) Age, animo bono es : idem ego te liberabo : nam si possem ullo modo impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi; unrum obpressit. (PALAESTRIO) Deos sperabo, teque postremo tamen 1210 etsi istuc mi acerbum est, quia hero te carendum est optumo. Saltem id uolupe est, quom ex uirtute formae euenit tibi mea opera super hac uicina, quam ego nunc concilio tibi. (PYRGOPOLINICES) Quid opu est uerbis ! libertatem tibi ego et diuitias dabo, si inpetras. (PALAESTRIO) Reddam inpetratum. (PYRGOPOLINICES) At gestio. (PALAESTRIO) At modice decet; 1215 moderare animo; ne sis cupidus : sed eccam ipsam, egreditur foras. [4,6] ACTUS IV - IV,6 (MILPHIDIPPA) Hera, eccum praesto Militem. (ACROTELEUTIUM) Ubi est? (MILPHIDIPPA) Ad laeuam, uideto. adspicito limis oculis, ne ille nos se sentiat uidere. (ACROTELEUTIUM) Video : edepol, nunc nos tempus est malas peiores fieri. (MILPHIDIPPA) Tuum est principium. (ACROTELEUTIUM) Obsecro, tute ipsum conuenisti? ne parce uoci, ut audiat. (MILPHIDIPPA) 1220 Cum ipso, pol, sum secuta placide ipsa, dum libitum est mih otiose, meo arbitratu ut uolui. (PYRGOPOLINICES) Audin' quae loquitur? (PALAESTRIO) Audio, quam laeta est, quia ted adiit. ! (ACROTELEUTIUM) O fortunata mulier es ! (PYRGOPOLINICES) Ut amari uideor ! (PALAESTRIO) Dignus. (ACROTELEUTIUM) Permirum, ecastor, praedicas, te adiisse atque exorasse. 1225 per epistolam, aut per nuncium, quasi regem, adiri eum aiunt. (MILPHIDIPPA) Namque, edepol, uix fuit copia adeundi atque inpetrandi. (PALAESTRIO) Ut tu inclitus apud mulieres ! (PYRGOPOLINICES) Patiar, quando ita Venus uolt. (ACROTELEUTIUM) Veneri, pol, habeo gratiam, eamdemque et oro et quaeso, ut eius mihi sit copia quem amo, quemque expetesso; 1230 benignusque erga me ut siet; quod cupiam, ne grauetur. (MILPHIDIPPA) Spero ita futurum, quamquam illum multae sibi expetessunt; ille illas spernit, segregat hasce omneis, extra te unam. (ACROTELEUTIUM) Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosu est, oculi eius ne sententiam mutent, ubi uiderit me, 1235 atque eius elegantia meam extemplo speciem spernat. (MILPHIDIPPA) Non faciet, bonum animum habe. (PYRGOPOLINICES) Ut ipsa se contemnit ! (ACROTELEUTIUM) Metuo, ne praedicatio tua nunc meam formam exsuperet. (MILPHIDIPPA) Istuc curaui, ut opinione illius polchrior sis. (ACROTELEUTIUM) Si, pol, me nolet ducere uxorem genua amplectar, 1240 atque obsecrabo aliquo modo. Si non quibo inpetrare, consciscam lethum: uiuere sine illo scio me non posse. (PYRGOPOLINICES) Prohibendam mortem uideo mulieri. : adibon'. (PALAESTRIO) Minume. Nam tu te uilem feceris si te ultro largiere. Sine ultro ueniat, quaeritet, desideret, exspectet. 1245 Submouere istam uis gloriam quam habes? caue, sis, faxis. Nam nulli mortali scio obtigisse hoc, nisi duobus, tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier se ut amaret. (ACROTELEUTIUM) Eo intro : an tu, illum euocatus foras me Milphidippa. (MILPHIDIPPA) Imo obperiamur, dum exeat aliquis. (ACROTELEUTIUM) Durare nequeo, quin eam intro. (MILPHIDIPPA) Occlusae sunt foreis. (ACROTELEUTIUM) Ecfringam. 1250 (MILPHIDIPPA) Sana non es. (ACROTELEUTIUM) Si amauit umquam, aut si parem sapientiam hic habet ac formam, per amorem si quid fecero, clementi animo ingnoscet. (PALAESTRIO) Ut, quaeso, amore perdita est te misera. (PYRGOPOLINICES) Mutuum fit. (PALAESTRIO) Tace, ne audiat. (MILPHIDIPPA) Quid adstitisti obstupida? cur non pultas? (ACROTELEUTIUM) Quia non est intus, quem ego uolo. (MILPHIDIPPA) Qui scis? (ACROTELEUTIUM) 1255 Scio, edepol, scio; nam odore nasum sentiat, si intus siet. (PALAESTRIO) Hariolatur. Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut diuinaret. (ACROTELEUTIUM) Nescio, ubi heic prope adest, quem expeto uidere; olet profecto. (PYRGOPOLINICES) Naso, pol, iam haec quidem plus uidet quam oculis. (PALAESTRIO) Caeca amore est. (ACROTELEUTIUM) Tene me obsecro. (MILPHIDIPPA) Cur ? (ACROTELEUTIUM) Ne cadam. (MILPHIDIPPA) 1260 Quid ita ! (ACROTELEUTIUM) Quia stare nequeo, ita animus per oculos meos defit. (MILPHIDIPPA) Militem, pol, tu adspexisti ! (ACROTELEUTIUM) Ita. (MILPHIDIPPA) Non uideo, ubi est? (ACROTELEUTIUM) Videres, pol, si amares. (MILPHIDIPPA) Non, edepol, tu illum magis amas, quam egomet, si per te liceat. (PALAESTRIO) Omneis profecto mulieres te amant, ut quaeque adspexit. (PYRGOPOLINICES) 1265 Nescio tun' ex me hoc audieris, an non; nepos sum Veneris. (ACROTELEUTIUM) Mea Milphidippa, adi, obsecro, et congredere. (PYRGOPOLINICES) Ut me ueretur ! (PALAESTRIO) Illa ad nos pergit. (MILPHIDIPPA) Vos uolo. (PYRGOPOLINICES) Et nos te. (MILPHIDIPPA) Ut iussisti, heram meam eduxi foras. (PYRGOPOLINICES) Video. (MILPHIDIPPA) Iube ergo adire. (PYRGOPOLINICES) Induxi in animum ne oderim, item ut alias, quando orasti. (MILPHIDIPPA) 1270 Verbum, hercle, facere non potis, si adcesserit prope ad te. Dum te obtuetur, interim linguam oculi praeciderunt. (PYRGOPOLINICES) Leuandum morbum mulieri uideo. (MILPHIDIPPA) Ut tremit atque extimuit, postquam te adspexit. (PYRGOPOLINICES) Viri quoque armati idem istuc faciunt; ne tu mirere mulierem. Sed quid uolt me facere? (MILPHIDIPPA) 1275 Ad se ut eas; tecum uiuere uolt atque aetatem exigere. (PYRGOPOLINICES) Egon' ad illam eam, quae nubta sit? uir eius est metuendus. (MILPHIDIPPA) Quin, tua causa exegit uirum a se. (PYRGOPOLINICES) Quid ! qui id facere potuit? (MILPHIDIPPA) Quia aedeis dotaleis huius sunt. (PYRGOPOLINICES) Itane? (MILPHIDIPPA) Ita pol. (PYRGOPOLINICES) Iube domum ire. Iam ego illeic ero. (MILPHIDIPPA) Vide ne sies in exspectatione, ne illam animi excrucies. (PYRGOPOLINICES) Non ero profecto : abite. 1280 (MILPHIDIPPA) Abimus. (PYRGOPOLINICES) Sed quid ego uideo? (PALAESTRIO) Quid uides? (PYRGOPOLINICES) Nescio quis, eccum, incedit ornatu quidem thalassico. (PALAESTRIO) It ad nos, uolt te profecto : nauclerus hic quidem est. (PYRGOPOLINICES) Videlicet accersit hanc iam. (PALAESTRIO) Credo. [4,7] ACTUS IV - IV, 7 (PLEUSIDES) Alium alio pacto propter amorem ni sciam 1285 fecisse multa nequiter, uerear magis me amoris causa hoc ornatu incedere. Verum quom multos multa admisse abceperim inhonesta propter amorem atque aliena a bonis: mitto iam, ut obcidi Achilles ciueis passus est.. 1290 Sed eccum Palaestrionem, stat cum Milite: oratio alio mihi demutanda est mea. Mulier profecto gnata est ex ipsa mora. Nam quaeuis alia, quae mora est aeque mora, minor ea uidetur, quam quae propter mulierem est. 1295 Hoc adeo fieri credo consuetudine. Nam ego hanc accerso Philocomasium : sed foreis pultabo : heus, ecquis hic est? (PALAESTRIO) Adulescens, quid est? quid uis? quid pultas? (PLEUSIDES) Philocomasium quaerito, a matre illius uenio : si itura est, eat : 1300 omneis moratur; nauim cupimus soluere. (PYRGOPOLINICES) Iam dudum res parata est : i, Palaestrio, aurum, ornamenta, uestem, pretiosa omnia, duc adiutores tecum ad nauim qui ferant. omnia conposita sunt quae donaui: auferat; (PALAESTRIO) Eo. (PLEUSIDES) Quaeso, hercle, propera. (PYRGOPOLINICES) 1305 Non morabitur. Quid istuc, quaeso, quid oculo factum est tuo? (PLEUSIDES) Habeo equidem, hercle, oculum. (PYRGOPOLINICES) At laeuum dico. (PLEUSIDES) Eloquar. Maris causa, hercle, hoc ego oculo utor minus, nam si abstinuissem amare, tamquam hoc uterer. Sed nimis morantur me diu. (PYRGOPOLINICES) 1310 Eccos, exeunt. [4,8] ACTUS IV - IV, 8 (PALAESTRIO) Quid modi flendo, quaeso hodie facies? (PHILOCOMASIUM) Quid ego ni fleam? ubi pulcherrume egi aetatem, inde abeo. (PALAESTRIO) Viden' hominem tibi, qui a matre et sorore uenit. (PHILOCOMASIUM) Video. (PYRGOPOLINICES) Audin', Palaestrio? (PALAESTRIO) Quid uis? (PYRGOPOLINICES) Quin tu iubes ecferri omnia, quae isti dedi? (PLEUSIDES) Philocomasium, salue. (PHILOCOMASIUM) Et tu salue. 1315 (PLEUSIDES) Materque et soror Dicere iusserunt salutem me tibi. (PHILOCOMASIUM) Saluae sient. (PLEUSIDES) Orant te ut eas, uentus operam dum dat, ut uelum explicent. Nam matri oculi si ualerent, mecum uenissent simul. (PHILOCOMASIUM) Ibo, quamquam inuita facio : homioni pietas scio. (PLEUSIDES) Sapis. (PYRGOPOLINICES) 1320 Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta uiueret. (PHILOCOMASIUM) Istuc crucior, a uiro me tali abalienarier, nam tu quemuis potis es facere ut fluat facetiis : et quia tecum eram, propterea animo eram ferocior. Eam nobilitatem amittundam uideo. (PYRGOPOLINICES) A ! ne fle. (PHILOCOMASIUM) Ne queo, quom te uideo. (PALAESTRIO) 1325 Habe bonum animum. Scio ego, quid doleat mihi. Nam nil miror, si libenter, Philocomasium, heic eras. Forma huius, mores, uirtus, animum adtinuere heic tuum. Quin ego seruos, quando adspicio hanc, lacrumem, quia diiungimur. (PHILOCOMASIUM) Obsecro licet complecti, prius quam proficisco ! (PYRGOPOLINICES) Licet. (PHILOCOMASIUM) O mei oculi, o mi anime ! (PALAESTRIO) 1330 Obsecro, tene mulierem; ne adfligatur. (PYRGOPOLINICES) Quid istuc quaeso est? (PALAESTRIO) Quia abs te abit, animo male factum est huic repente miserae. (PYRGOPOLINICES) Curre intro, atque ecferto aquam. (PALAESTRIO) Nihil aquam moror, Cur ? Malo - - - ne interueneris, quaeso, dum resipiscit. (PYRGOPOLINICES) Capita inter se nimis nexa hisce habent. 1335 Non placet : labra ab labellis aufer, nauta, caue malum. (PLEUSIDES) Tentabam spiraret, an non. (PYRGOPOLINICES) Aurem admotam oportuit. (PLEUSIDES) Si n' magis uis, eam omittam. (PYRGOPOLINICES) Nolo; retineas. (PLEUSIDES) Fio miser. (PYRGOPOLINICES) Exite, atque adferte huc intus omnia; quae isti dedi. (PALAESTRIO) Etiam nunc saluto te, lar Familiaris, prius quam eo. 1340 Conserui conseruaeque omneis, bene ualete et uiuite, bene, quaeso, inter uos dicatis et me absenti tamen. (PYRGOPOLINICES) Age, Palaestrio, bono animo es. (PALAESTRIO) Eheu ! nequeo quin fleam quom abs te abeam. (PYRGOPOLINICES) Aequo fer animo. (PALAESTRIO) Scio ego, quid doleat mihi. (PHILOCOMASIUM). Sed quid hoc? quae res? quid uideo? lux, salue . (PLEUSIDES) Iam resipisti? (PHILOCOMASIUM) 1345 Obsecro, quem amplexa sum hominem? perii ! sumne ego apud me? (PLEUSIDES) 1345 Ne time, uoluptas mea. (PYRGOPOLINICES) Quid istuc est negoti? (PALAESTRIO) 1347 Animus hanc modo heic reliquerat. Metuoque et timeo, ne hoc tandem propalam fiat nimis. (PYRGOPOLINICES) Quid id est? (PALAESTRIO) Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia, ne quis tibi hoc uitio uortat. (PYRGOPOLINICES) 1350 Mea, non illorum dedi; parui ego illos facio; agite, ite cum dis beneuolentibus. (PALAESTRIO) Tua ego hoc causa dico. (PYRGOPOLINICES) Credo. (PALAESTRIO) Iam uale. (PYRGOPOLINICES) Et tu bene uale. (PALAESTRIO) Ite cito, iam ego adsequar uos : cum h ero pauca uolo loqui. Quamquam alios fideliores semper habuisti tibi 1355 quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium; et, si ita sententia esset, tibi seruire malui multo, quam alii libertus esse. (PYRGOPOLINICES) Habe animum bonum. (PALAESTRIO) Heu ! quom uenit mi in mentem, ut mores mutandi sient ! muliebris mores discendi, obliscendi stratiotici. (PYRGOPOLINICES) Fac sis frugi. (PALAESTRIO) 1360 Iam non possum, amisi omnem lubidinem. (PYRGOPOLINICES) I, sequere illos, ne morere. (PALAESTRIO) Bene uale. (PYRGOPOLINICES) Et tu bene uale. (PALAESTRIO) Quaeso, memineris, si forte liber fieri obceperim; mittam nuncium ad te, ne me deseras. (PYRGOPOLINICES) Non est meum. (PALAESTRIO) Cogitato identidem, tibi quam fidelis fuerim. 1365 si id facies, tum demum scibis, tibi qui bonus sit, qui malus. (PYRGOPOLINICES) Scio et perspexi saepe; uerum cum antidhac, hodie maxume (PALAESTRIO) Scies; immo hodie uerum factum, faxo, post dices magis. (PYRGOPOLINICES) Vix reprimor, quin te manere iubeam. (PALAESTRIO) Caue istuc feceris. Dicant te mendacem, nec uerum esse, fide nulla esse te; 1370 dicant seruorum praeter me esse fidelem neminem. Nam si honeste censeam te facere posse, suadeam : uerum non potest; caue faxis. (PYRGOPOLINICES) Abi iam. (PALAESTRIO) Patiar quidquid est. (PYRGOPOLINICES) Bene uale igitur. (PALAESTRIO) Ire meliu est strenue. Etiam nunc uale. (PYRGOPOLINICES) Ante hoc factum hunc sum arbitratus semper seruom pessumum; 1375 eum fidelem mi esse inuenio : quom egomet mecum cogito, stulte feci qui hunc amisi. Ibo hinc intro nunc iam ad amores meos : sed, sensi, hinc sonitum fecerunt foris. [4,9] ACTUS IV - IV, 9 (PUER) Ne me moneatis; memini ego obficium meum, Ego iam conueniam illum : ubi ubi est gentium, 1380 inuestigabo; operae non parcam meae. (PYRGOPOLINICES) Me quaerit illic, ibo huic puero obuiam. (PUER) Ehem, te quaero : salue, uir lepidissume, cumulate commoditate, praeter caeteros duo di quem curant. (PYRGOPOLINICES) Qui duo? (PUER) Mars et Venus. (PYRGOPOLINICES) Facetum puerum. (PUER) 1385 Intro te ut eas obsecrat, te uolt, te quaerit, teque exspectans expetit : amanti fer opem : quid stas? quin intro is? (PYRGOPOLINICES) Eo. (PUER) Ipsus sese illic iam impediuit in plagas. Paratae insidiae sunt : in statu stat senex, 1390 ut adoriatur moechum, qui forma est ferox, qui omneis se amare credit, quaeque adspexerit, mulieres; eum odere qua uiri, qua mulieres nunc in tumultum ibo; intus clamorem audio. [5,1] ACTUS V - V, 1 (PERIPLECOMENES) Ducite istum; si non sequitur, rapite sublimen foras, 1395 facite inter terram atque caelum ut siet : discindite. (PYRGOPOLINICES) Obsecro, hercle, Periplectomene, te. (PERIPLECOMENES) Nequidquam, hercle, obsecras. Vide ut istic tibi sit acutus, Cario, culter probe. CARIO Quin iamdudum gestit moecho hoc abdomen adimere, ut faciam quasi puero in collo pendant crepundia. (PYRGOPOLINICES) Perii ! CARIO 1400 Haud etiam, numero hoc dicis. Iam in hominem inuolo? (PERIPLECOMENES) Imo etiam prius uerberetur fustibus. CARIO Multum quidem. (PERIPLECOMENES) Cur es ausus subigitare alienam uxorem, inpudens? (PYRGOPOLINICES) Ita me di ament, ultro uentum est ad me. (PERIPLECOMENES) Mentitur; feri. (PYRGOPOLINICES) Mane, dum narro. (PERIPLECOMENES) Quid cessatis? (PYRGOPOLINICES) Non licet mihi dicere? (PERIPLECOMENES) Dice. (PYRGOPOLINICES) Oratus sum ad te uenire. (PERIPLECOMENES) 1405 Quare ausus? h em tibi. (PYRGOPOLINICES) Oh, hei ! sum satis uerberatus, obsecro. CARIO Quam mox seco? (PERIPLECOMENES) Ubi lubet : distendite hominem diuorsum et dispennite. (PYRGOPOLINICES) Obsecro, hercle, te, ut mea uerba audias, prius quam secat. (PERIPLECOMENES) Loquere, nondum nihili factus. (PYRGOPOLINICES) Viduam esse censui, 1410 itaque ancilla, conciliatrix quae erat, dicebat mihi. (PERIPLECOMENES) Iura, te nociturum esse homini nunc de hac re nemini, quod tu hodie heic uerberatus, aut quod uerberabere, si te saluum hinc amittemus Venerium nepotulum. (PYRGOPOLINICES) Iuro per Iouem et Mauortem, me nociturum nemini, 1415 quod ego heic hodie, uapulo, sed mihi id aeque factum arbitror. Et si intestatus non abeo hinc, bene agitur pro noxia. (PERIPLECOMENES) Quid, si id non faxis? (PYRGOPOLINICES) Ut uiuam semper intestabilis. CARIO Verberetur etiam, postibi amittendum censeo. (PYRGOPOLINICES) Di tibi bene faciant semper, quom aduocatus mihi uenis. CARIO Ergo des minam auri nobis. (PYRGOPOLINICES) Quam ob rem? 1420 CARIO Saluis testibus ut te hodie hinc amittamus Venerium nepotulum : aliter hinc non ibis, ne sis frustra. (PYRGOPOLINICES) Dabitur. CARIO Magi' sapis. De tunica et chlamyde et machaera ne quid speres, non feres. Verberon etiam, animam a mittis? (PYRGOPOLINICES) Mitis sum equidem fustibus. obsecro uos. (PERIPLECOMENES) Soluite istum. (PYRGOPOLINICES) 1425 Gratiam habe o tibi. (PERIPLECOMENES) Si post hac prehendero ego te heic, carebis testibus. (PYRGOPOLINICES) Causam haud dico. (PERIPLECOMENES) Eamus intro, Cario. (PYRGOPOLINICES) Seruos meos eccos uideo. Philocomasium iam profecta est? dic mihi. (SCELEDRUS) Iam dudum. (PYRGOPOLINICES) Hei mihi. (SCELEDRUS) Magis dicas, si scias quod ego scio 1430 nam illic, qui ob oculum habebat lanam, nauta non erat. (PYRGOPOLINICES) Quis erat igitur? (SCELEDRUS). Philocomasio amator. (PYRGOPOLINICES) Qui tu scis? (SCELEDRUS) Scio. Nam postquam porta exierunt, nihil cessarunt inlico osculari atque amplexari inter se. (PYRGOPOLINICES) Vae misero mihi ! uerba mihi data esse uideo; scelus uiri Palaestrio ! 1435 is me in hanc inlexit fraudem. Iure factum iudico. Si sic aliis moechis fiat, minus heic moechorum siet; magis metuant, minus has res studeant : eamus ad me. Plaudite.