ACTUS I PALINURUS, PHAEDROMUS PALINURUS Quo ted hoc noctis dicam proficisci foras cum istoc ornatu, cumque hac pompa, Phaedrome? PHAEDROMUS Quo Venus Cupidoque inperat, suadet amor. Si media nox est, sive est prima vespera, si statu' condictus cum hoste intercedit dies, 5 tamen est eundum quo inperant ingratiis. PALINURUS At tandem, tandem. PHAEDROMUS Tandem es odiosus mihi. PALINURUS Istuc quidem nec bellum 'st nec memorabile. Tute tibi puer es, lautus luces cereum. PHAEDROMUS Egon' apicularum congestum opera non feram, 10 ex dulci oriundum, melliculo dulci meo? PALINURUS Nam quo te dicam ego ire? PHAEDROMUS Si tu me roges, dicam, ut scias. PALINURUS Si rogitem, quid respondeas? PHAEDROMUS Hoc Aesculapi fanum 'st. PALINURUS Plus iam anno scio. PHAEDROMUS Huic proxumum illud ostium obculissumum, 15 salve, valuistin' ? ostium obclusissimum, PALINURUS Caruitne febris te heri, vel nudius tertius ? et heri cenavistine? PHAEDROMUS Deridesne me? PALINURUS Quid tu ergo, insane, rogitas, valeatne ostium? PHAEDROMUS Bellissumum, hercle, vidi et taciturnissumum. 20 Nunquam ullum verbum muttit: quom aperitur, tacet; quomque illa noctu clanculum ad me exit, tacet. PALINURUS Num quid tu, quod te aut genere, indignum sit tuo facis aut inceptas facinus facere, Phaedrome? num tu pudicae quoipiam insidias locas 25 aut quam pudicam oportet esse ? PHAEDROMUS Nemini, nec me ille sirit Iupiter. PALINURUS Ego item volo. Ita tuom conferto amare semper, si sapis, ne id quod ames, populus si sciat, tibi sit probro. Semper curato ne sis intestabilis. 30 PHAEDROMUS Quid istuc est verbi? PALINURUS Caute ut incedas via. Quod amas, amato testibus praesentibus. PHAEDROMUS Quin leno hic habitat. PALINURUS Nemo hinc prohibet nec vetat, quin, quod palam 'st venale, si argentum 'st, emas. Nemo ire quemquam publica prohibet via. 35 Dum ne per fundum saeptum facias semitam; dum ted abstineas nubta, vidua, virgine, iuventute, et pueris liberis; ama quid lubet. PHAEDROMUS Lenonis hae sunt aedeis. PALINURUS Male istis evenat ! PHAEDROMUS Qui? 40 PALINURUS Quia scelestam servitutem serviunt. PHAEDROMUS Obloquere. PALINURUS Fiat maxume. PHAEDROMUS Etiam taces? PALINURUS Nempe obloqui me iusseras. PHAEDROMUS At nunc veto. Sed ita uti obcepi dicere; ei ancillula 'st. PALINURUS Nempe huic lenoni, qui heic habitat? PHAEDROMUS Recte tenes. PALINURUS Minus formidabo, ne excidat. 45 PHAEDROMUS Odiosus es. Eam volt meretricem facere : ea me deperit, ego autem cum illa facere nolo mutuum. PALINURUS Quid ita? PHAEDROMUS Quia proprium facio. Amo pariter simul. PALINURUS Malus clandestinus est amor, damnum 'st merum. PHAEDROMUS Est, hercle, ita ut tu dicis. 50 PALINURUS Iamne ea fert iugum? PHAEDROMUS Tam a me pudica 'st, quam si soror mea sit : nisi si est osculando quidpiam inpudicior. PALINURUS Semper tu scito : flamma fumo 'st proxuma. Fumo conburi nihil potest, flamma potest. Qui e nuce nucleum esse volt, frangit nucem. 55 Qui volt cubare, pandit saltum saviis. PHAEDROMUS At illa 'st pudica, nequedum cubitat cum viris. PALINURUS Credam, pudor si quoiquam lenoni siet. PHAEDROMUS Imo ut illam censes? ut quaeque illi obcasio 'st subripere se ad me, ubi savium obpegit, fugit. 60 Id eo fit, quia heic leno aegrotus incubat in Aesculapi fano. Is me excruciat. PALINURUS Quid est? PHAEDROMUS Alias me poscit pro illa triginta minas, alias talentum magnum. Neque quidquam queo aequi bonique ab eo inpetrare. 60 PALINURUS Iniuriu's, qui, quod lenoni nulli 'st id ab eo petas. PHAEDROMUS Nunc hinc parasitum in Cariam misi meum, petitum argentum a meo sodali mutuum : quod si non adfert, quo me vortam nescio. PALINURUS Si deos salutas, dextrovorsum censeo. 70 PHAEDROMUS Nunc ara Veneris haec est ante horunc foreis, me inferre Veneri vovi iam ientaculum. PALINURUS Quid te antepones Veneri iam ientaculo? PHAEDROMUS Me, te, atque hosce omneis. PALINURUS Tum tu Venerem vomere vis. PHAEDROMUS Cedo, puere, sinum. 75 PALINURUS Quid facturus ! PHAEDROMUS Iam scies. Anus hic solet cubitare custos, ianitrix; nomen LENAe 'st, multibiba atque merobiba. PALINURUS Quasi tu lagoenam dicas, ubi vinum Chium solet esse. PHAEDROMUS Quid opu'st verbis? vinosissima 'st, eaque extemplo ubi vino has conspersi foreis, 80 de odore adesse me scit, aperit inlico. PALINURUS Eine hic cum vino sinus fertur? PHAEDROMUS Nisi nevis. PALINURUS Nolo, hercle; nam istunc qui fert, adflictum velim; ego nobis adferri censui. PHAEDROMUS Quin tu taces? si quid super illi fuerit, id nobis sat est. 85 PALINURUS Quisnam istic fluviu'st, quem non recipiat mare? PHAEDROMUS Sequere hac, Palinure, me ad foreis : fi mi obsequens. PALINURUS Ita faciam. PHAEDROMUS Agite, bibite, festivae foreis; potate, fite mihi volenteis propitiae. PALINURUS Voltisne olivas, aut pulpamentum, aut capparim? 90 PHAEDROMUS Exsuscitate vostram huc custodem mihi. PALINURUS Profundis vinum ! quae te res agitant? PHAEDROMUS Sine. Viden' ut aperiuntur aedeis festivissumae ! Num muttit cardo? est lepidus. PALINURUS Quin das savium ! PHAEDROMUS Tace, obcultemus lumen et vocem. 95 PALINURUS Licet. I. ii LENA Flos veteris vini meis naribus obiectu est. Eius amor cupidam me huc prolicit per tenebras. ubi, ubi est ? Prope me est : evax ! habeo. Salve, anime mi, Liberi lepos : ut veteris vetus tui cupida sum ! 100 Nam omnium unguentum odor prae tuo nautea 'st; tu mihi stacte, tu cinnamomum, tu rosa : tu crocinum et casia es, tu telinum : nam ubi tu profusu's, ibi ego me pervelim sepultam. Sed quom adhuc naso, odos, obsecutust meo, 105 da vicissim meo gutturi gaudium. Nihil ago tecum: ubi est ipsus ! ipsum expeto tangere, invergere in me liquores tuos, sino ductim; sed hac abiit, hac persequar. PHAEDROMUS Sitit haec anus. 110 PALINURUS Quantillum sitit? PHAEDROMUS Modica 'st, capit quadrantal. PALINURUS Pol ! ut tu praedicas, vindemia haec huic anui non satis est soli. Canem esse hanc quidem magis par fuit; sagax nasum habet. LENA Amabo, quoia vox sonat procul? PHAEDROMUS Censeo hanc adpellandam anum : adibo. Redi, et respice ad me, Leaena. LENA Imperator quis est? 115 PHAEDROMUS Vini pollens, lepidus Liber, tibi qui screanti, siccae, semisomnae adfert potionem, et sitim sedatum it. LENA Quam longe a me abest? PHAEDROMUS Lumen hoc vide. LENA Grandiorem gradum ergo fac ad me, obsecro. 120 PHAEDROMUS Salve. LENA Egon' salva sim, quae siti sicca sum? PHAEDROMUS At iam bibes. LENA Diu fit. PHAEDROMUS Hem tibi, anus lepida. LENA Salve, oculissime homo. 125 PALINURUS Age, ecfunde hoc cito in barathrum, propere prolue cloacam. PHAEDROMUS Tace. Nolo huic maledici. PALINURUS Faciam igitur male potius. LENA Venus, de paulo paululum hoc tibi dabo haud lubenter. Nam tibi amanteis propitianteis vinum dant potantes omnes : mihi haud saepe evenunt taleis hereditateis. 130 PALINURUS Hoc vide, ut ingurgitat inpura in se merum avariter, faucibus plenis. PHAEDROMUS Perii, hercle ! huic quid primum dicam nescio. PALINURUS Hem istuc, quod mihi dixti. PHAEDROMUS Quid id est? PALINURUS Periisse ut te dicas. PHAEDROMUS Male tibi di faciant. PALINURUS Dic isti. LENA Ah ! PALINURUS Quid est? ecquid lubet? LENA. Lubet. PALINURUS Etiam mihi quoque stimulo fodere lubet te. PHAEDROMUS Tace, noli. 135 PALINURUS Taceo : ecce autem bibit arcus; pluet credo hercle, hodie. PHAEDROMUS Iamne ego huic dico? PALINURUS Quid dices? PHAEDROMUS Me periisse. PALINURUS Age, dice. PHAEDROMUS Anus, audi : hoc volo scire te, perditus sum miser. LENA At, pol, ego oppido servata. Sed quid est? quid lubet perditum dicere te esse? 140 PHAEDROMUS Quia id, quod amo, careo. LENA Phaedrome mi, ne plora, amabo. tu me curato ne sitiam, ego tibi, quod amas, iam huc adducam. PHAEDROMUS Tibine ego, si fidem servas mecum, vineam pro aurea statuam statua, quae tuo gutturi sit monumentum. Qui me in terra aeque fortunatus erit, si illa ad me bitet, 145 Palinure? PALINURUS Edepol, qui amat, si eget, misera adficitur aerumna. PHAEDROMUS Non ita res est; nam confido parasitum hodie adventurum cum argento ad me. PALINURUS Magnum inceptas, si id expectas quod nusquam 'st. PHAEDROMUS Quid si adeam ad foreis, atque obcentem? PALINURUS Si lubet, neque veto, neque iubeo : quando ego te video inmutatis moribus esse, here, atque ingenio. 150 PHAEDROMUS Pessuli, heus, pessuli, vos saluto lubens, vos amo, vos volo, vos peto, atque obsecro, gerite amanti mihi morem, amoenissumi; fite causa mea Ludii barbari, subsilite, obsecro, et mittite istanc foras, 155 quae mihi misero amanti ebibit sanguinem. Hoc vide ut dormiunt pessuli pessumi, nec mea gratia conmovent se ocius. Respicio nihili meam vos gratiam facere. sed tace, tace ! 160 PALINURUS Taceo, hercle ; quidem. PHAEDROMUS Sentio sonitum. Tandem, edepol, mihi morigeri pessuli fiunt. I. iii ANUS, PLANESIUM, PHAEDROMUS, PALINURUS ANUS Placide egredere, et sonitum prohibe forium, et crepitum cardinum, ne quod hic agimus, herus percipiat fieri, mea Planesium. 160 mane, subfundam aquolam. PALINURUS Viden' ut anus tremula medicinam facit? Eapse merum condidicit bibere, foribus dat aquam quam bibant. 165 PLANESIUM Ubi tu es, qui me convadatus Veneriis vadimoniis? Sisto ego tibi me, et mihi contra itidem te tu ut sistas suadeo. PHAEDROMUS Adsum; nam si absim, haud recusem quin mihi male sit, mel meum. PLANESIUM Anime mi, procul amantem te abesse haud consentaneum' st. 170 PHAEDROMUS Palinure, Palinure. PALINURUS Eloquere, quid est, quod Palinurum voces? PHAEDROMUS Est lepida. PALINURUS Nimis lepida. PHAEDROMUS Sum deus. PALINURUS Imo homo haud magni preti. PHAEDROMUS Quid vidisti, aut quid videbis magi' dis aequiparabile? PALINURUS Male valere te, quod mi aegre 'st. PHAEDROMUS Male mi morigerus; tace. PALINURUS Ipsus se excruciat, qui homo quod amat videt, nec potitur dum licet. 175 PHAEDROMUS Recte obiurgat : sane haud quidquam 'st, magis quod cupiam iamdiu. PLANESIUM Tene me, amplectere ergo. PHAEDROMUS Hoc etiam 'st quamobrem cupiam vivere. Quia te prohibet herus, clam hero potior. PLANESIUM Prohibet? nec prohibere quit, nec prohibebit, nisi mors meum animum aps te abalienaverit. PALINURUS Enim vero nequeo durare, quin ego herum adcusem meum: 180 nam bonum 'st pauxillum amare sane, insane non bonum 'st : verum totum insanum amare, hoc est, quod meus herus facit. PHAEDROMUS Sibi sua habeant regna reges, sibi divitias diviteis : sibi honores, sibi virtutes, sibi pugnas, sibi proelia: dum mi abstineant invidere, sibi quisque habeant quod suum 'st. 185 PALINURUS Quid tu? Venerin' pervigilare te vovisti, Phaedrome? Nam hoc quidem, edepol, haud multo post luce lucebit. PHAEDROMUS Tace. PALINURUS Quid, taceam? quin tu is dormitum? PHAEDROMUS Dormio, ne obclamites. PALINURUS Tu quidem vigilas. PHAEDROMUS At meo more dormio: hic somnust mihi. PALINURUS Heus tu, mulier : male mereri de inmerente inscitia 'st. 190 PLANESIUM Irascere, si te edentem hic a cibo abigat. PALINURUS Illicet. Pariter hos perire amando video, uterque insaniunt : viden', ut misere moliuntur ! nequeunt conplecti satis. Etiam dispertimini? PLANESIUM Nulli' st homini est perpetuom bonum. iam huic voluptati hoc adiunctum est odium. 195 PALINURUS Quid ais, propudium? Tun' etiam cum noctuinis oculis, odium me vocas? Ebriola persolla ! nugae ! PHAEDROMUS Tun' meam Venerem vituperas? Quod quidem mihi polluctus virgis servos sermonem serat? At nae tu, hercle, cum cruciatu magno dixisti id tuo. Hem tibi male dictis pro istis : dictis moderari ut queas. 200 PALINURUS Tuam fidem, Venus noctuvigila. PHAEDROMUS Pergin' etiam, verbero? PLANESIUM Noli, amabo, verberare lapidem, ne perdas manum. PALINURUS Flagitium probrumque magnum, Phaedrome, expergefacis: bene monstrantem pugnis caedis, hanc amas, nugas meras. Hoccine fieri, ut inmodestis heic te moderes moribus? 205 PHAEDROMUS Auro contra cedo modestum amatorem: a me aurum accipe. PALINURUS Cedo mihi contra aurichalco, quoi ego sano serviam. PLANESIUM Bene vale, ocule mi : nam sonitum et crepitum claustrorum audio, aedituum aperire fanum. Quousque, quaeso, ad hunc modum inter nos amore utemur semper subrepticio? 210 PHAEDROMUS Minime : nam parasitum misi nudius quartus Cariam petere argentum; is hodie heic aderit. PLANESIUM Nimium consultas diu. PHAEDROMUS Ita me Venus amet, ut ego te hoc triduom nunquam sinam in domo esse istac, quin ego te liberalem liberem. PLANESIUM Facito ut memineris; tene etiam, priusquam hinc abeo saevium. 215 PHAEDROMUS Siquidem, hercle, mihi regnum detur, nunquam id potius persequar. Quando ego te videbo? PLANESIUM Hem, istoc verbo vindictam para. Si amas, eme : ne rogites; facito ut pretio pervincas tuo. Bene vale. PHAEDROMUS Iamne ego relinquor? polchre, Palinure, obcidi. PALINURUS Ego quidem, qui et vapulando et somno pereo. 220 PHAEDROMUS Sequere me. II. i CAPPADOX PALINURUS CAPPADOX Migrare certum 'st iam nunc e fano foras, quando Aesculapi ita sentio sententiam, ut qui me nihili faciat, nec salvom velit. Valetudo decrescit, adcrescit labor. Nam iam quasi zona, liene cinctus ambulo. 225 Geminos in ventre habere videor filios. nihil metuo, nisi ne medius disrumpar miser. PALINURUS Si recte facias, Phaedrome, auscultes mihi, atque istam exturbes ex animo aegritudinem. Paves, parasitus quia non rediit Caria. 230 Adferre argentum credo; nam si non ferat, tormento non retineri potuit ferreo, quin reciperet se huc esum ad praesepem suam. CAPPADOX Quis hic est, qui loquitur? PALINURUS Quoiam vocem ego audio? CAPPADOX Estne hic Palinurus Phaedromi? PALINURUS Quis hic est homo cum conlativo ventre, atque oculis herbeis? De forma gnovi, de colore non queo gnovisse; iamiam gnovi; leno est Cappadox. Congrediar. CAPPADOX Salve, Palinure. 240 PALINURUS O scelerum caput, salveto : quid agis? CAPPADOX Vivo... PALINURUS Nempe ut dignus es. Sed quid tibi 'st? CAPPADOX Lien enecat, renes dolent, pulmones distrahuntur, cruciatur iecur, radices cordis pereunt, hirae omneis dolent. PALINURUS Tum te igitur morbus agitat hepatiarius. CAPPADOX Facile 'st miserum inridere. 245 PALINURUS Quin tu aliquot dies perdura, dum intestina exputescunt tibi, nunc dum salsura sat bona 'st. Si id feceris, venire poteris intestinis vilius. CAPPADOX Lien dierectu'st. PALINURUS Ambula, id lieni optumum 'st. CAPPADOX Abfer istaec, quaeso, atque hoc responde quod rogo. 250 Potin' coniecturam facere, si narrem tibi, hac nocte quod ego somniavi dormiens? PALINURUS Vah, solus hic homo 'st, qui sciat divinitus. Quin coniectores a me consilium petunt: quod eis respondi, ea omnes stant sententia. 255 II. ii COCUS, CAPPADOX, PALINURUS, PHAEDROMUS COCUS Palinure, quid stas? quin depromuntur mihi, quae opu' sunt, parasito ut sit paratum prandium, quom veniat? PALINURUS Mane, sis, dum huic coniicio somnium. COCUS Tute ipse, si quid somniasti, ad me refers. PALINURUS Fateor. 260 COCUS Abi, deprome. PALINURUS Age, tu interea huic somnium narra : meliorem quam ego sum, subpono tibi. Nam quod scio, omne ex hoc scio... CAPPADOX Operam ut det. PALINURUS Dabit. CAPPADOX Facit hic quod pauci, ut sit magistro obsequens. Da mi igitur operam. COCUS Tametsi non gnovi, dabo. CAPPADOX Hac nocte in somnis visus sum viderier, 265 procul sedere longe a me Aesculapium, neque eum ad me adire, neque me magnipendere visu'st. COCUS Item alios deos facturos scilicet. Sane illi inter se congruunt concorditer. Nihil est mirandum, melius si nihil fit tibi : namque incubare satius te fuerat Iovi, qui tibi auxilium in iureiurando fuit. CAPPADOX Siquidem incubare velint, qui periuraverint, locus non praeberi potis est in Capitolio. COCUS Hoc animum advorte: pacem ab Aesculapio 275 petas, ne forte tibi evenat magnum malum, quod in quiete tibi portentum 'st. CAPPADOX Bene facis. Ibo atque orabo. COCUS Quae res male vortat tibi. PHAEDROMUS Pro di inmortales, quem conspicio ! qui illic est? Estne hic parasitus, qui missu 'st in Cariam? 280 Heus, Phaedrome, exi, exi : exi, inquam, ocius. PHAEDROMUS Quid istic clamorem tollis? PALINURUS Parasitum tuum video currentem, ellum, usque in platea ultima hinc auscultemus quid agat. PHAEDROMUS Sane censeo. II. iii CURCULIO, PHAEDROMUS, PHAEDROMUS CURCULIO Date viam mihi, gnoti atque ignoti, dum ego heic opficium meum 285 facio: fugite omneis, abite, et de via decedite; ne quem in cursu capite, aut cubito, aut pectore obfendam aut genu. Ita nunc subito, propere et celere obiectum 'st mihi negotium, nec quisquam 'st tam opulentus, qui mihi obsistat in via, nec strategus, nec tyrannus quisquam, nec agoranomus, 290 nec demarchus, nec comarchus, nec cum tanta gloria, quin cadat, quin capite sistat in via de semita. Tum isti Graeci palliati, capite operto qui ambulant, qui incedunt subfarcinati cum libris, cum sportulis, constant, conferunt sermones inter sese drapetae, 295 obstant, obsistunt, incedunt cum suis sententiis; quos semper videas bibenteis esse in thermipolio; ubi quid subripuere, operto capitulo calidum bibunt; tristeis atque ebrioli incedunt: eos ego si obfendero, ex unoquoque eorum crepitum exciam polentarium. 300 Tum isti qui ludunt datatim servi scurrarum in via, et datores, et factores omneis subdam sub solum. Proin se domi contineant, vitent infortunio. PHAEDROMUS Recte hic monstrat, si inperare possit : nam ita nunc mos viget, ita nunc servitium 'st; profecto modus haberi non potest. 305 CURCULIO Ecquis est, qui mihi conmonstret Phaedromum genium meum? Ita res subita 'st, celeriter mi hoc homine convento 'st opus. PALINURUS Te ille quaerit. PHAEDROMUS Quid si adeamus? heus, Curculio, te volo. CURCULIO Quis vocat? quis nominat me? PHAEDROMUS Qui te conventum cupit. CURCULIO Haud magis cupis, quam ego te cupio. 310 PHAEDROMUS O mea obportunitas ! Curculio exoptate, salve. CURCULIO Salve. PHAEDROMUS Salvom gaudeo te advenire : cedo tuam mihi dexteram : ubi sunt spes meae? Eloquere, obsecro, hercle. CURCULIO Eloquere, te obsecro, ubi sunt meae? PHAEDROMUS Quid tibi 'st? CURCULIO Tenebrae oboriuntur, genua inedia subcidunt. PHAEDROMUS Lassitudine, hercle, credo. 315 CURCULIO Retine, retine me, obsecro. PHAEDROMUS Viden ut expalluit? datin' isti sellam, ubi adsidat, cito, et aqualem cum aqua? properatin' ocius? CURCULIO Animo male 'st. PALINURUS Vin' aquam? CURCULIO Si frustulenta 'st, da, obsecro, hercle, obsorbeam. PALINURUS Vae capiti tuo. CURCULIO Obsecro, hercle, facite ventum ut gaudeam. PALINURUS Maxume. 320 CURCULIO Quid facitis, quaeso? PALINURUS Ventum. CURCULIO Nolo equidem mihi fieri ventulum. PHAEDROMUS Quid igitur vis? CURCULIO Esse, ut ventum gaudeam. PALINURUS Iupiter te dique perdant. CURCULIO Perii; prospicio parum, os amarum habeo, denteis plenos, lippiunt fauces fame, ita cibi vacivitate venio laxis lactibus. PHAEDROMUS 325 Iam edes aliquid. CURCULIO Nolo, hercle, aliquid: certum quam aliquid mavolo. PALINURUS Imo si scias, reliquiae quae sint ! CURCULIO Scire nimis lubet ubi sient, nam illis conventis sane opus 'st meis dentibus. PHAEDROMUS Pernam, abdomen, sumen, suis glandium. CURCULIO Ain' tu omnia haec? In carnario fortasse dicis. PHAEDROMUS Imo in lancibus; quae tibi sunt parata, postquam scimus venturum. 330 CURCULIO Vide, ne me ludas. PHAEDROMUS Ita me amabit, quam ego amo, ut ego haud mentior. Sed quod te misi, nihilo sum certior. CURCULIO Nihil adtuli. PHAEDROMUS Perdidisti me. CURCULIO Invenire possum, si mi operam datis. Postquam tuo iussu profectus sum, perveni in Cariam, video tuum sodalem, argenti rogo uti faciat copiam. 335 Scires velle gratiam tuam; noluit frustrarier, ut decet velle hominem amicum amico, atque opitularier, respondit mihi paucis verbis, atque adeo fideliter, quod tibi est, item sibi esse, magnam argenti inopiam. PHAEDROMUS Perdis me tuis dictis. 340 CURCULIO Imo servo, et servatum volo. Postquam mihi responsum 'st, abeo ab illo maestus ad forum me illo frustra advenisse : forte adspicio militem : adgredior hominem, saluto adveniens. Salve, inquit mihi; prendit dexteram, seducit, rogat quid veniam Cariam; Dico me illo advenisse, animi causa : ibi me interrogat, 345 ecquem in Epidauro Lyconem tarpezitam gnoverim ? Dico me gnovisse. Quid lenonem Cappadocem? Annuo visitasse. Sed quid eum vis? Quia de illo emi virginem triginta minis, vestem, aurum : et pro is decem adcedunt minae. ' Dedisti tu argentum, inquam ? Imo apud trapezitam situm 'st, 350 illum quem dixi Lyconem; atque ei mandavi, qui anulo meo tabellas obsignatas adtulisset, ut daret operam, ut mulierem a lenone cum auro et veste abduceret. Postquam hoc mihi narravit, abeo ab illo : revocat me inlico, vocat me ad coenam; religio fuit, denegare nolui. 355 Quid si abeamus, ac decumbamus, inquit ? Consilium placet; neque diem decet morari, neque nocti nocerier. Omnis res parata 'st', et nos, quibus paratum 'st, adsumus. Postquam coenati atque adpoti, talos poscit sibi in manum, provocat me in aleam, ut ego ludam: pono pallium. 360 Ille suum amiculum obposuit : invocat Planesium. PHAEDROMUS Meosne amores? CURCULIO Tace parumper : iacit volturios quatuor. Talos adripio, invoco almam meam nutricem Herculem, iacto basilicum; propino magnum poclum, ille ebibit : caput deponit, condormiscit : ego ei subduco anulum, 365 deduco pedes de lecto clam ne miles sentiat. Rogant me servi, quo eam ? dico me ire, quo saturi solent. Ostium ubi conspexi, exinde me inlico protinam dedi. PHAEDROMUS Laudo. CURCULIO Laudato, quando illud quod cupis, ecfecero. Eamus nunc intro, ut tabellas consignemus. 370 PHAEDROMUS Num moror? CURCULIO Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta; pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia subpetant. Tute tabellas consignato, hic ministrabit, ego edam. Dicam quemadmodum conscribas : sequere me hac intro. 375 PHAEDROMUS Sequor. ACTUS III. i LYCO, CURCULIO, CAPPADOX LYCO Beatus videor; subduxi ratiunculam, quantum aeris mihi sit, quantumque alieni siet: dives sum, si non reddo eis, quibus debeo : si reddo illis quibus debeo, plus alieni est. Verum, hercle, vero quom belle recogito, 380 si magis me instabunt, ad praetorem subferam. Habent hunc morem plerique argentarii, ut alius alium poscant, reddant nemini, pugnis rem solvant, si quis poscat clarius. Qui homo mature quaesivit pecuniam, 385 nisi eam mature parsit, mature esurit. Cupio aliquem emere puerum, qui usurarius nunc mihi quaeratur : usus est pecunia. CURCULIO Nil tu me saturum monueris : memini et scio. Ego hoc ecfectum lepide tibi tradam : tace. 390 Edepol, ne ego heic me intus explevi probe, et quidem reliqui in ventre cellae uni locum, ubi reliquiarum reliquias reconderem. Quis hic est qui operto capite Aesculapium salutat? attat ! quem quaerebam : sequere me. 395 Simulabo quasi non gnoverim : heus tu ! te volo. LYCO Unocule, salve. CURCULIO Quaeso, deridesne me? LYCO De Coclitum prosapia te esse arbitror : nam ii sunt unoculi. CURCULIO Catapulta hoc ictum 'st mihi apud Sicyonem. 400 LYCO Nam quid id refert mea, an aula quassa cum cinere ecfossus siet? CURCULIO Superstitiosus hic quidem 'st, vera praedicat; nam illaec catapultae ad me crebro conmeant. Adulescens, ob rempublicam hoc ictum 'st mihi quod insigne habeo, quaeso ne me incomities. 405 LYCO Licetne inforare, si incomitiare non licet? CURCULIO Non inforabis me quidem : nec mi placet tuum profecto nec forum, nec comitium. Sed hunc, quem quaero, conmonstrare si potes, inibis a me solidam et grandem gratiam. 410 Lyconem quaero tarpezitam. LYCO Dic mihi, quid eum nunc quaeris? aut quoiatis? CURCULIO Eloquar. Ab Therapontigono Platagidoro milite. LYCO Gnovi, edepol, nomen : nam mihi istoc nomine, dum scribo, explevi totas ceras quatuor. 415 Sed quid Lyconem quaeris? CURCULIO Mandatum 'st mihi, ut has tabellas ad eum ferrem. LYCO Quis tu homo es? CURCULIO Libertus illius, quem omnes Summanum vocant. LYCO Summane, salve; qui Summanus? fac sciam. CURCULIO Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius, 420 summano : ob eam rem me omneis Summanum vocant. LYCO Alibi te meliu 'st quaerere hospitium tibi; apud me profecto nihil est Summano loci. Sed istum, quem quaeris, ego sum. CURCULIO Quaeso, tune is es, Lyco trapezita? 425 LYCO Ego sum. CURCULIO Multam me tibi salutem iussit Therapontigonus dicere, et has tabellas dare me iussit. LYCO Mihin' ? CURCULIO Ita. Cape, signum gnosce : gnostin' ? LYCO Quidni noverim? Clupeatus elephantum ubi machaera dissicit. CURCULIO Quod isteic scriptum 'st, id te orare iusserat, 430 profecto ut faceres, suam si velles gratiam. LYCO Concede, inspiciam quid sit scribtum. CURCULIO Maxume, tuo arbitratu, dum abferam abs te id quod peto. LYCO Miles Lyconi in Epidauro hospiti suo Therapontigonus Platagidorus plurimam 435 salutem dicit. CURCULIO Meus hic est, hamum vorat. LYCO Tecum oro, et quaeso, qui has tabellas adferet tibi, ut ei detur quam isteic emi virginem, quod te praesente isteic egi, teque interprete, 440 et aurum, et vestem; iam scis, ut convenerit. Argentum des lenoni, huic det virginem. Ubi ipsus? cur non venit? CURCULIO Ego dicam tibi: quia nudius quartus venimus in Cariam ex India : ibi nunc statuam volt dare auream solidam faciundam ex auro Philippo, quae siet 445 septempedalis, factis monumentum suis. LYCO Quamobrem istuc? CURCULIO Dicam : quia enim Persas, Paphlagonas, Sinopeas, Arabas, Caras, Cretanos, Syros, Rhodiam atque Lyciam, Perediam et Perbibesiam, Centauromachiam, et Classiam Unomammiam, 450 Libyamque oram omnem Conterebromniam, dimidiam partem nationum usque omnium subegit solus intra viginti dies. LYCO Vah ! CURCULIO Quid mirare? LYCO Quia enim in cavea si forent conclusi, itidem ut pulli gallinacei, 455 ita non potuere uno anno circumirier. Credo, hercle, te esse ab illo : nam ita nugas blatis. CURCULIO Imo etiam porro, si vis, dicam. LYCO Nihil moror. Sequere hac; te absolvam, qua advenisti gratia. Atque eccum video. Leno, salve. 460 CAPPADOX Di te ament. LYCO Quid hoc, quod ad te venio? CAPPADOX Dicas quid velis. LYCO Argentum adcipias, cum illo mittas virginem. CAPPADOX Quid, quod iuratus sum? LYCO Quid id refert tua, dum argentum adcipias? CAPPADOX Qui monet, quasi adiuvat. sequimini. 465 CURCULIO Leno, cave in te sit mora mihi. ACTUS IV. i CHORAGUS Edepol, nugatorem lepidum lepide hunc nactu 'st Phaedromus. Halaphantam an sycophantam huc magis esse dicam nescio. Ornamenta, quae locavi ,metuo ut possim recipere; Quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo credidi; tamen adservabo : sed dum hic egreditur foras, 470 conmonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco, ne nimio opere sumat operam, si quem conventum velit, vel vitiosum, vel sine vitio, vel probum, vel improbum. Qui periurum convenire volt hominem mitto in Comitium; qui mendacem et gloriosum, apud Cluacinae sacrum. 475 Diteis damnosos maritos sub Basilica quaerito. Ibidem erunt scorta exoleta, quique stipulari solent, Symbolarum conlatores apud forum piscarium. In foro infimo boni homines, atque dites ambulant, in medio propter Canalem, ibi ostentatores meri. 480 Confidenteis garrulique, et malevoli supera lacum, qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam, et qui ipsi sat habent, quod in se possit vere dicier. Sub Veteribus, ibi sunt qui dant, quique adcipiunt faenore. Pone Castoris, ibi sunt, subito quibus credas male : 485 in Tusco vico, ibi sunt homines, qui ipsi sese venditant, in Velabro vel pistorem, vel lanium, vel haruspicem, vel qui ipsi vortant, vel qui, alii ut subvorsentur, praebeant. Sed interim foreis crepuere: linguae moderandum 'st mihi. IV. ii CURCULIO, CAPPADOX, LYCO PLANESIUM CURCULIO I tu prae, virgo: non queo, quod pone me 'st servare. 490 Et aurum, et vestem omnem suam esse aiebat, quidquid haec haberet. CAPPADOX Nemo it infitias. CURCULIO Attamen meliusculum est monere. LYCO Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali causa manu adsereret, mihi omne argentum redditum iri, minas triginta. 495 CAPPADOX Meminero; de istoc quietus esto. Et nunc idem dico. CURCULIO Et conmeminisse ego haec volam te. CAPPADOX Memini, et mancupio tibi dabo. CURCULIO Egon' ab lenone quidquam mancupio adcipiam ? quibus sui nihil est, nisi una lingua, qui abiurant, si quid creditum 'st : alienos mancupatis, alienos manumittitis alienisque inperatis; 500 nec vobis auctor ullus est, nec vosmet estis ulli. Item genus est lenonium inter homines, meo quidem animo ut muscae, culices, cimices, pedesque, pulicesque, odio et malo et molestiae; bono usui estis nulli; nec vobiscum quisquam in foro frugi consistere audet. 505 Qui constitit, culpant eum, conspicitur, vituperatur, eum rem fidemque perdere, tametsi nihil fecit, aiunt. LYCO Edepol, lenones, meo animo, gnovisti, lusce, lepide. CURCULIO Eodem, hercle, vos pono et paro: parissumi estis iibus; hi saltem in obcultis locis prostant, vos in foro ipso; 510 vos faenore, hi male suadendo et lustris lacerant homines. Rogitationes plurimas propter vos populus scivit, quas vos rogatas rumpitis: aliquam reperitis rimam. Quasi aquam ferventem, frigidam esse, ita vos putatis leges. LYCO Tacuisse mavellem. 515 CAPPADOX Au ! male meditate male dicax es. CURCULIO Dignis si male dicitur, maledictum id esse dico : verum si dignis dicitur, benedictum 'st, meo quidem animo. Ego mancupem te nihil moror, nec lenonem alium quemquam. Lyco, numquid vis? LYCO Bene vale. CURCULIO Vale. CAPPADOX Heus tu, tibi ego dico. CURCULIO Eloquere, quid vis? 520 CAPPADOX Quaeso, ut hanc cures, bene ut siet isti. Bene ego istam eduxi meae domi et pudice. CURCULIO Si huius miseret, ecquid das, qui bene sit? CAPPADOX Malum. CURCULIO Tibi opus 'st hoc, qui te procures. CAPPADOX Quid stulta ploras? ne time, bene, hercle, vendidi ego te. Fac, sis, bonae frugi sies : sequere istum bella belle. LYCO Summane, numquid nunciam me vis? 525 CURCULIO Vale atque salve, nam et operam et pecuniam benigne praebuisti. LYCO Salutem multam dicito patrono. CURCULIO Nunciabo. LYCO Numquid vis, leno? CAPPADOX Istas minas decem, qui me procurem, dum melius sit mihi, des. LYCO Dabuntur : cras peti iubeto. CAPPADOX Quando bene gessi rem, volo hic in fano subplicare. 530 Nam illam minis olim decem puellam parvolam emi; sed eum qui mi illam vendidit, nunquam postilla vidi. Periisse credo. Quid id mea refert? ego argentum habeo. quoi homini di sunt propitii, lucrum ei profecto obiiciunt. Nunc rei divinae operam dabo : certum 'st bene me curare. 535 IV. iii THERAPONTIGONUS, LYCO THERAPONTIGONUS Non ego nunc mediocri incedo, iratus iracundia, sed eapse illa, qua excidionem facere condidici oppidis. Nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas, quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere. LYCO Non, edepol, nunc ego te mediocri macto infortunio, 540 sed eopse illo, quo mactare soleo, quoi nihil debeo. THERAPONTIGONUS Ne te mihi facias ferocem, aut subplicare censeas. LYCO Nec tu me quidem unquam subiges, redditum ut reddam tibi, nec daturus sum. THERAPONTIGONUS Idem ego istuc quom credebam, credidi, te nihil esse redditurum. 545 LYCO Cur nunc a me igitur petis? THERAPONTIGONUS Scire volo quoi reddidisti. LYCO Lusco liberto tuo; is Summanum se vocari dixit, eii reddidi. qui has tabellas obsignatas attulit. THERAPONTIGONUS Quas tu mihi tabellas?] Quos tu mihi luscos libertos ? quos Summanos somnias? Nec mihi quidem libertus ullu'st. 550 LYCO Facis sapientius quam pars latronum, libertos qui habent, et eos deserunt. THERAPONTIGONUS Quid fecisti ? LYCO Quod mandasti, feci, tui honoris gratia, tuum qui signum ad me adtulisset, nuncium ne spernerem. THERAPONTIGONUS Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes. LYCO Quis res publica et privata geritur, nonne iis crederem? 555 Ego abeo : tibi res soluta 'st recte : bellator, vale. THERAPONTIGONUS Quid valeam? LYCO Aut tu aegrota, si lubet, per me aetatem quidem. THERAPONTIGONUS Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus, ut mihi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit? IV. iv CAPPADOX, THERAPONTIGONUS CAPPADOX Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto. 560 Postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi, ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam; ut ego potius comedim, quam ille. THERAPONTIGONUS Iusseram salvere te. CAPPADOX Therapontigone Platagidore, salve : salvos quom advenis in Epidaurum, heic hodie apud me nunquam delinges salem. 565 THERAPONTIGONUS Bene vocas : verum locata res est, ut male sit tibi. Sed quid agit meum mercimonium apud te? CAPPADOX Nihil apud me quidem. Ne facias testeis; neque equidem debeo quidquam. THERAPONTIGONUS Quid est? CAPPADOX Quod fui iuratus, feci. THERAPONTIGONUS Reddin', an non virginem, priusquam te huic meae machaerae obiicio, mastigia? 570 CAPPADOX Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes. Illa abducta 'st; tu abferere hinc a me, si perges mihi male loqui, profecto : quoi ego, nisi malum, nihil debeo. THERAPONTIGONUS Mihin' malum minitare? CAPPADOX Atque, edepol, non minitabor, sed dabo, si perges molestus esse. 575 THERAPONTIGONUS Leno minitatur mihi ! Meaeque pugnae proeliares plurimae obtritae iacent? At ita me machaera et clypeus bene iuvent pugnantem in acie: nisi mihi virgo redditur, iam ego te faciam ut heic formicae frustillatim disferant. CAPPADOX At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum 580 bene me amassint, meaque axitia linteumque extersui; ut ego tua magnifica verba, neque istas tuas magnas minas non pluris facio, quam ancillam meam, quae latrinam lavat. Ego illam reddidi, qui argentum a te adtulit. THERAPONTIGONUS Quis is est homo? CAPPADOX Tuum libertum esse aiebat sese Summanum. 585 THERAPONTIGONUS Meum? Attat ! Curculio, hercle, verba mihi dedit, quom cogito. Is mihi anulum subripuit. CAPPADOX Perdidistin' tu anulum? Miles polchre centuriatus est expuncto in manipulo. THERAPONTIGONUS Ubi nunc Curculionem inveniam? CAPPADOX In tritico facillume vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias. 590 Ego abeo, vale atque salve. THERAPONTIGONUS Male vale; male sit tibi. Quid ego faciam? maneam an abeam? siccin' mi esse os oblitum? Cupio dare mercedem, qui illunc, ubi sit, conmonstret mihi. ACTUV V. i CURCULIO Antiquom poetam audivi scripsisse in tragoedia : Mulieres duas peiores esse, quam unam; res ita 'st. 595 Verum mulierem peiorem quam haec amica est Phaedromi, non vidi, neque audivi, neque, pol, dici, nec fingi potest peior quam haec est: quae ubi me hunc habere conspicata 'st anulum, rogat unde habeam. Quid id tu quaeris?' - Quia mihi quaesitost opus. Nego me dicere : ut eum eriperet, manum adripuit mordicus. 600 Vix foras me abripui, atque ecfugi : apage istanc caniculam. V. ii PLANESIUM, PHAEDROMUS, CURCULIO, THERAPONTIGONUS PLANESIUM Phaedrome, propera. PHAEDROMUS Quid properem? PLANESIUM Parasitum ne amiseris. Magna res est. PHAEDROMUS Nulla 'st mihi : nam quam habui, absumi celeriter. PLANESIUM Teneo. PHAEDROMUS Quid negoti 'st? PLANESIUM Rogita, unde istunc habeat anulum : pater istum meus gestitavit. CURCULIO At mea matertera. PLANESIUM Mater ei utendum dederat. CURCULIO Pater tuus rusum tibi. PLANESIUM Nugas garris. CURCULIO Soleo : nam propter eas vivo facilius. Quid nunc? PLANESIUM Obsecro, parenteisne meos mihi prohibeas ! CURCULIO Quid ego? sub gemma, abstrusos habeo tuam matrem et patrem? PLANESIUM Libera ego sum nata. 610 CURCULIO Et alii multi, qui nunc serviunt. PLANESIUM Enim vero irascor. CURCULIO Dixi equidem tibi, unde ad me hic pervenerit. Quotiens dicendum 'st? elusi militem, inquam, in alea. THERAPONTIGONUS Salvos sum : eccom, quem quaerebam. Quid agis, bone vir? CURCULIO Audio. Si vis tribus bolis, vel in chlamydem. THERAPONTIGONUS Quin tu is in malam crucem cum bolis, cum bulbis : redde mihi etiam argentum, aut virginem. 615 CURCULIO Quod argentum, quas tu mihi tricas narras? quam tu virginem me reposcis? THERAPONTIGONUS Quam ab lenone abduxti hodie, scelus viri. CURCULIO Nullam abduxi. THERAPONTIGONUS Certe; eccistam, video. PHAEDROMUS Virgo haec libera 'st. THERAPONTIGONUS Mean' ancilla libera ut sit ? quam ego nunquam emisi manu? PHAEDROMUS Quis tibi hanc dedit mancupio? aut unde emisti? fac sciam. 620 THERAPONTIGONUS Ego quidem pro istac rem solvi ab trapezita meo; quam ego pecuniam quadruplicem abs te et lenone abferam. PHAEDROMUS Qui scis mercari furtivas atque ingenuas virgines, ambula in ius. THERAPONTIGONUS Non eo. PHAEDROMUS Licet te antestari? THERAPONTIGONUS Non licet. PHAEDROMUS Iupiter te male perdat, intestatus vivito. 625 CURCULIO At ego, quem licet, te. PHAEDROMUS Adcede huc. THERAPONTIGONUS Servom antestari? vide ! CURCULIO Hem, ut scias me liberum esse,. ergo ambula in ius. THERAPONTIGONUS Hem tibi. CURCULIO O civeis, civeis. THERAPONTIGONUS Quid clamas? PHAEDROMUS Quid tibi istum tactio 'st? THERAPONTIGONUS Quia mihi lubitum 'st. PHAEDROMUS Adcede huc tu : ego illum tibi dedam, tace. CURCULIO Phaedrome, obsecro serva me. 630 PHAEDROMUS Tamquam me et Genium meum. Miles, quaeso ut mihi dicas, unde illum habeas anulum, quem parasitus hic te elusit. PLANESIUM Per tua genua te obsecro, ut nos facias certiores. THERAPONTIGONUS Quid istuc ad vos adtinet? Quaeratis chlamydem et machaeram hanc, unde ad me pervenerit. CURCULIO Ut fastidit gloriosus ! 635 THERAPONTIGONUS Mitte istum : ego dicam omnia. CURCULIO Nihil est, quidquid ille dicit. PLANESIUM Fac me certiorem, obsecro. THERAPONTIGONUS Ego dicam : surge. Hanc rem agite, atque animum advortite. Pater meus habuit Periplanes Planesium, is, priusquam moritur, mihi dedit tanquam suo, ut aequom fuerat, filio. 640 PLANESIUM Pro Iupiter ! THERAPONTIGONUS Et iste me heredem fecit. PLANESIUM Pietas mea, serva me, quando ego te servavi sedulo. Frater mi, salve. THERAPONTIGONUS Qui credam ego istuc ! cedo, si vera memoras, quae fuit mater tua? PLANESIUM Cleobula. 645 THERAPONTIGONUS Nutrix quae fuit? PLANESIUM Archestrata. Ea me spectatum tulerat per Dionysia. Postquam illo ventum 'st, iam ut me conlocaverat, exoritur ventus turbo; spectacula ibi ruunt, ego pertimesco; tum ibi me, nescio quis, adripit timidam atque pavidam, nec vivam, nec mortuam. 650 Nec, quo me pacto abstulerit, possum dicere. THERAPONTIGONUS Memini istanc turbam fieri : sed tu dic mihi. Ubi is est homo, qui te subripuit? PLANESIUM Nescio. Verum hunc servavi semper mecum una anulum, cum hoc olim perii. 655 THERAPONTIGONUS Cedo, ut inspiciam. CURCULIO Sanan' es, quae isti conmittas? PLANESIUM Sine modo. THERAPONTIGONUS Proh Iupiter ! hic est quem ego tibi misi natali die. Tam facile gnovi, quam me. Salve, mea soror. PLANESIUM Frater mi, salve. PHAEDROMUS Deos volo bene vortere istam rem vobis. 660 CURCULIO Et ego nobis omnibus: tu ut hodie adveniens coenam des sororiam : hic nuptialem cras dabit. PHAEDROMUS Promittimus. THERAPONTIGONUS Tace tu. CURCULIO Non taceo. Quando res vortit bene, tu istanc desponde huic miles : ego dotem dabo. THERAPONTIGONUS Quid dotis? 665 CURCULIO Egone ! ut semper, dum vivat, me alat. THERAPONTIGONUS Verum, hercle, dico, me lubente feceris. Sed leno hic debet nobis triginta minas. PHAEDROMUS Quamobrem istuc? THERAPONTIGONUS Quia ille ita repromisit mihi. Si quisquam hanc liberali adseruisset manu, sine controversia omne argentum reddere. 670 PHAEDROMUS Nunc eamus ad lenonem. THERAPONTIGONUS Laudo. PHAEDROMUS Hoc prius volo, meam rem agere. THERAPONTIGONUS Quid id est? PHAEDROMUS Ut mihi hanc despondeas. CURCULIO Quid cessas, miles, hanc huic uxorem dare? THERAPONTIGONUS Si haec volt. PLANESIUM Mi frater, cupio. THERAPONTIGONUS Fiat. CURCULIO Bene facis. PHAEDROMUS Spondesne, miles, mihi hanc uxorem? 675 THERAPONTIGONUS Spondeo. CURCULIO Et ego hoc idem unum : spondeo. THERAPONTIGONUS Lepide facis. Sed eccum lenonem, incedit, thesaurum meum. V. iii CAPPADOX, THERAPONTIGONUS, PHAEDROMUS, PLANESIUM CAPPADOX Argentariis male credi qui aiunt, nugas praedicant; nam bene, nec male credi dico : id adeo ego hodie expertus sum. Non male creditur, qui nunquam reddunt, sed prorsum perit. 680 Verlut decem minas dum hic solvit, omneis mensas transiit. Postquam nihil fit, clamore hominem posco: ille in ius me vocat. Pessume metui, ne mihi hodie apud praetorem solveret. Verum amici conpulerunt, reddit argentum domo. Nunc domum properare certum 'st. 685 THERAPONTIGONUS Heus tu, leno, te volo. PHAEDROMUS Et ego te volo. CAPPADOX At ego vos nolo ambos. THERAPONTIGONUS Sta, sis, inlico, atque argentum propere propera vomere. CAPPADOX Quid mecum 'st tibi? aut tibi? THERAPONTIGONUS Quia ego ex te hodie faciam pilum catapultarium : atque ita te nervo torquebo, itidem ut catapultae solent. PHAEDROMUS Delicatum te hodie faciam, cum catello ut adcubes, 690 ferreo ego dico. CAPPADOX At ego vos ambo in robusto carcere, ut pereatis. THERAPONTIGONUS Collum obstringe, abduce istum in malam crucem. PHAEDROMUS Quidquid est, ipse ibit potius. CAPPADOX Proh deum atque hominum fidem ! hoccine pacto indemnatum atque intestatum me abripi? Obsecro, Planesium, et te, Phaedrome, auxilium ut feras. 695 PLANESIUM Frater, obsecro te, noli hunc condemnatum perdere. Bene et pudice me domi habuit. THERAPONTIGONUS Haud voluntate id sua Aesculapio huic habeto, quom pudica es, gratiam. Nam si valuisset, iam pridem, quoquo posset, mitteret. PHAEDROMUS Animum advortite, si potis sum hoc inter vos componere. 700 Mitte istunc : accede huc, leno : dicam meam sententiam : siquidem voltis, quod decrero, facere. CAPPADOX Tibi permittimus: Dum quidem, hercle, ita iudices, ne quisquam a me argentum abferat. THERAPONTIGONUS Quodne promisti? CAPPADOX Qui promisi? PHAEDROMUS Lingua. CAPPADOX Eadem nunc nego. Dicendi, non rem perdendi gratia, haec g nata 'st mihi. 705 THERAPONTIGONUS Nihil agit : collum obstringe homini. CAPPADOX Iam iam faciam ut iusseris. THERAPONTIGONUS Quando vir bonus es, responde, quod rogo. CAPPADOX Roga quod lubet. THERAPONTIGONUS Promistin', si liberali quisquam hanc adsereret manu, te omne argentum redditurum? CAPPADOX Non conmemini dicere. THERAPONTIGONUS Quid? negas? 710 CAPPADOX Nego, hercle, vero : quo praesente? quo in loco? THERAPONTIGONUS Me ipso praesente, et Lycone tarpezita. CAPPADOX Non taces? THERAPONTIGONUS Non taceo. CAPPADOX Non ego te floccalfacio, ne me territes. THERAPONTIGONUS Me ipso praesente, et Lycone factum 'st. PHAEDROMUS Satis credo tibi. Hunc adeo, ut tu scire possis, leno, meam sententiam: libera haec est, hic huius frater est, haec autem illius soror. 715 Haec mihi nubet: tu huic argentum redde : hoc iudicium meum 'st. THERAPONTIGONUS Tu autem in nervo iam iacebis, nisi mi argentum redditur. CAPPADOX Hercle, istam rem iudicasti perfidiose, Phaedrome. Et tibi oberit : et te, miles, di deaeque perduint : tu me sequere. 720 THERAPONTIGONUS Quo sequar te? CAPPADOX Ad trapezitam meum, ad praetorem : nam inde rem solvo omnibus, quibus debeo. THERAPONTIGONUS Ego te in nervom, haud ad praetorem hinc rapiam, ni argentum refers. CAPPADOX Ego te vehementer perire cupio, ne tu me nescias. THERAPONTIGONUS Itane vero? CAPPADOX Ita, hercle, vero. THERAPONTIGONUS Gnovi ego hos pugnos meos. CAPPADOX Quid tum? 725 THERAPONTIGONUS Quid tum , rogitas? hisce ego, si tu me inritaveris, placidum ted hodie reddam. CAPPADOX Age ergo, recipe actutum. THERAPONTIGONUS Licet. PHAEDROMUS Tu miles, apud me coenabis : hodie fient nuptiae. THERAPONTIGONUS Quae res bene vortat mi et vobis, spectatores, plaudite.