[14,0] SERMO XIV. De fructibus eleemosynae, in psalmum XL. [14,1] Praeliorum peritis militaris tuba personat disciplinam, imperitis tantum terrificum dat clamorem; ut magistra bellorum dat suis uires, hostibus dat pauorem. Qui sine tuba dimicat, miles non est: fertur furore, non praelio; uirtute non agit, sed periculo; quaerit perire, non uincere. Hoc diximus, ut Christi miles intelligat coelestis quare prouisa sit cantilena. Constituti in campo saeculi pugnam cum diabolo, cum uitiis sustinemus. Quoties ergo nobis intonat propheticus clangor, toties nos in pace cautos, et in acie fortes, et in praelio reddidit inuictos. [14,2] Namque hodie beatus Psalmista ad intelligentiam nos supernam conuocat per clamorem: Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Et quae est intelligentia, ubi est, professa paupertas? Vis est intelligentiae, si rimetur uiscera, si deprehendat occulta, si tecta nudet. Verum subiecta oculis, exposita in publico, ingesta rebus, non est intelligere, sed uidere. Nuditate algidus, tabidus fame, siti aridus, lassitudine tremens, defectu luridus, quod egenus sit intelligere quis labor? Et si labor intelligentiae nullus est, unde est intelligentiae fructus? Oremus, fratres, ut ipse nobis intelligere intelligenda concedat, qui se intelligi in paupere sic demonstrat. Quod ipse qui coelum tegit sit nudus in paupere, quod in esuriente esuriat saturitas rerum, quod sitiat in sitiente fons fontium, intelligere quomodo non magnum est? Quomodo non beatum intelligere, quod ei sit ampla paupertas, cui angustum est coelum; qui ditat mundum, quod egeat in egente; quod frustum panis, aquae calicem dator omnium quaerit; quod se Deus amore pauperis sic deponat, ut non adsit pauperi, sed ipse sit pauper? Hoc cui uidere dederit Deus, ipse uidet. Sed quomodo aut in se transfuderit pauperem, aut se in pauperem fuderit, dicat ipse iam nobis: Esuriui, inquit, et dedistis mihi manducare. Non dixit esuriuit pauper, et dedistis illi manducare; sed esuriui ego, et dedistis manducare mihi. Sibi datum clamat quod pauper acceperit, se manducare dicit quod comederit pauper; quod bibit pauper; sibi testatur infusum. O quid agit amor pauperis! gloriatur in coelo Deus unde pauper erubescit in terra, et hoc reputat in honorem sibi, quod pauperi computatur iniuria. Dixisse suffecerat; dedistis mihi manducare, dedistis mihi potum; sed praemittit, Esuriui, sitiui, quia paruus fuisset amor pauperis quod pauperem suscepisset, nisi et passiones pauperis suscepisset: et certe uerus amor non nisi passionibus probatur. Verus amor est fecisse suas angustiati angustias: nimis est quod sapit Deo pauperis cibus, qui totius creaturae bona non esurit, saginatum se in esca pauperis prophetizat in regno coeli, coram omnibus angelis, in conuentu resurgentium. Quod Abel passus sit, quod seruauit mundum Noe, quod Abraham fidem suscepit, quod Moyses legem tulit, quod Petrus crucem resupinus ascendit, Deus tacet, et hoc clamat solum quod comedit pauper. In coelo prima est esurientis annona, prima stipendia pauperis tractantur in coelo, erogatio pauperis prima diuinis scribitur in diurnis. [14,3] Beatus cuius nomen toties Deo legitur, quoties ratio pauperis recitatur in coelo. Sed istius beatitudinis audiamus et fructum, In die mala liberabit eum Dominus. Qui se nouit per mala saeculi uitam ducere, eleemosynae semper secum auxilium ducat, ad praesidium sibi turmas pauperum uocet, in pastu pauperum largus prorogator exuberet, pauperum frequentet donum, non trepidet erogando; deficere nescit cui porrigit manum parcus acceptor; exhauriri thesaurus is non potest, de quo sufficit nummus: In die mala liberabit eum Dominus. In die mala illi Deus liberator assistet, qui a malis pauperem liberauit. In angustiis illum Deus clamantem audiet, qui pauperem cum clamaret audiuit. Non uidebit diem malum, qui dies bonos habere pauperem fecit. Videbit diem malum, qui diem iudicii sine aduocatione paupertatis intrauerit: Sine causa accusant peccata, quem pauper excusat. Excusari non potest, quem fames pauperis accusarit. [14,4] Dominus, ait, conseruet eum et uiuificet eum. Non dixit, conseruat et uiuificat; sed dixit, conseruet et uiuificet. Dixit, non ut denuntiantis uox sit ista, sed rogantis. Qui audiuit rogante megenum, ecce audiuit orbe toto pro se Ecclesiam sic rogantem: Dominus conseruet eum et uiuificet eum. Conseruet, ne rapiatur ad poenam; uiuificet, ut resurgat a mortuis et recipiat uitam. Et non tradet eum in manu inimici eius. Cuius inimici? nempe diaboli: ipse est inimicitiarum princeps; despicit inimicos, qui ipsum inimicitiarum calcarit auctorem. Dominus autem adiuuet eum super lectum doloris eius. Exsequitur propheta omnes aerumnas fragilitatis humanae. Dominus autem adiuuet eum super lectum doloris eius. Quis est lectus doloris nostri, nisi corpus nostrum? in quo anima iacet, et iacet dolens, et dolet, quae coelum repetere cupiens premitur corporis terra. Uniuersum stratum eius uersasti in infirmitate eius. Iustum non uersat in stratum, nec iniustum; sed stratum Dominus uersat infirmo. Caro ergo est, quae uersatur et uersat. Ipsa est ergo quae in aduersis uoluitur, in prosperis uersat. Dominus ergo uersat stratum nostrum, quando nobis aduersa uertit in prospera: et quia in lecto doloris, hoc est in lecto corporis animus uoluebatur aegrotus, ipse qui uoluebatur, proclamat: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccaui tibi. Quia per consensum carnis sentit animi se contraxisse languorem, ut anima sanetur, implorat: et misericordiam petit fidens, quia in pauperem misericordiam fecit. Beatus qui fenerando pauperi, ipsum sibi iudicem praestitit debitorem.