[10,0] SERMO X. De infidelibus ad baptismum ducendis. In psalmum XXVIII. [10,1] Omnes qui arduas operum subleuant, et solantur angustias, probant ad solatium laboris datam nobis naturaliter cantilenam. Hinc nautae cantu superant marina discrimina; hinc immensa pondera adducunt leuamine canticorum; hinc uiantes colles arduos facit transcendere uox sonora, hinc praeliatores ipsos praecedens cantus subire concitat amara bellorum. Ac ne multis, omne quod duri est operis, quod laboris, dulcis uincit et efficit cantilena. Sic nos, fratres, Quadragesimae ieiunio cantica diuina iungamus, ut abstinentiae pondus coelestis temperet, et subleuet symphonia prouocante nos ad haec Dauide beato, qui dum fistula pecus charum mulcet, et oblectat in pascuis, cantu dura didicit superare bellorum, cantu ualuit uocare gentes, reducere Iudaeos fugare daemonem, Dei filios ad superni patris obsequium conuocare, sicut bene inuitans eius cecinit melodia. Afferte Domino, inquit, filii Dei. Putasne coelestes taliter appellat iste uirtutes? aut homines Dei aptat in filios? et terrenam carnem coelestem subleuat ad naturam? Afferte Domino, filii Dei. Homines, fratres, homines nuncupat hic propheta, quos Dei filios alibi sic decantat: Ego dixi dii estis, et filii excelsi omnes. Audiuimus fratres quo nos tulit diuina dignatio, quo paternitas extulit nos superna: credamus nos Dei filios, respondeamus generi; uiuamus coelo; patrem similitudine referamus, ne perdamus uitiis quod sumus per gratiam consecuti. Afferte Domino, filii Dei. Videtis, quia coelestis Pater sentit amorem donis, datis affectum, probat muneribus charitatem. Et reuera, fratres, filium se nescit, uisceribus caret, naturam negat, ingratus est patri, qui auctorem uitae suae non obsequiis placat, non deuincit cultu, muneribus non honorat. Afferte Domino, filii Dei. Videamus quid sit illud, quod nos tanto patri hic Propheta commonet, et hortatur afferre. Afferte Domino, filii Dei, afferte Domino filios arietum. Hoc est totum quod expetit, quod requirit, ouium fetus, uile terreni pecoris germen, stratos per uiam partus, semina effusa per campos, diuino Patri, ut diuina soboles offerat, admonetur. Aut forte Iudaicas uictimas, sacrificia cruenta, balantes sub cultris hostias, Creator omnium nunc requirit Deus? Et ubi est illud quod dicit? Non accipiam de domo tua uitulos, neque de gregibus tuis hircos, quoniam meae sunt omnes ferae siluarum, iumenta in montibus, et boues. Cognoui omnia uolatilia coeli, et species agri mecum est. Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terrae, et plenitudo eius. Et si ista repulit, quos arietum filios sibi deposcit afferri? Ad Abraham loquitur: Accipe filium tuum dilectum, et offeres mihi in holocaustum. Aries Abraham maturus ad innocentiam, grandaeuus ad fidem perfectus ad hostiam, paratus ad holocaustum, afferebat filium suum, filium arietis: immo se immolabat in filio, sanctificabat mentem suam, laetificabat fidem suam, ut esset idem uictima et pontifex, sacerdos et sacrificium. Patris erat passio ibi tota, ubi filius immolabatur; ignarus filius sistebatur, nescius filius aptabatur uinculis, ut tolleret de passione martyrium, praemium de poena patris, de conflictu patris raperet coronam. Denique patris suspensa est dextera, patris gladius est remotus, quia non quaerebatur mors filii, sed patris charitas probabatur: nec expetebatur sanguis filii, ubi tota uictima in patris dilectione constabat, scriptura dicente: Nunc scio quia diligis Deum, quia non pepercisti unigenito filio tuo propter me. Abraham diximus arietem, ut Isaac arietis filium probaremus: ac si luceret quos arietum filios propheta uult domino nos offerre. Afferte Domino filios arietum. Filios patrum, patriarcharum, prophetarum, apostolorum, martyrum, confessorum, Christianus modo ut afferat admonetur: quando grex dominicus fidei laxatur in pastum, quando agnos suos coelestis pastor ad ouile dominicum uult deferri, ne dispersi per inculta gentium, luporum deuorentur incursibus. Sed quid admoneat uox diuina, planius iam loquamur. Afferte Domino filios arietum. Afferte domino baptizandos, afferte quos fides concipiat, non caro; afferte quos Dei gratia generet, non mundana natura; afferte quos agnos praestet innocentia, non habeat pecoris hebetudo: afferte, afferte, quos sponte uenire aut necessitas uetat, aut aetas impedit, aut ignorantia retardat, aut tenent uitia, aut delicta remorantur, aut exspectatio decipit, aut fallit confusione paupertas, adducite uolentes, attrahite nolentes, facite uobis de aliena necessitate mercedem: seruum catechumenum si habet dominus, adducat, ut habeat iam fidelem; filium pater offerat, non retardet, ut cui praesentem uitam praestitit, conferat et futuram. Vir coniugem deducat ad fidem, ne quod unum est in carne spiritu sit diuisum. Amicus amicum attrahat ad salutem, ut de gratia diuina humanam comprobet charitatem. Peregrinum ciuis, possessor hospitem Dei ducat ad mensam, ut sine suo sumptu de diuinis copiis sit humanus. Attrahite nolentes; nemo dicat, Non uult, quia et Abraham, ut offerret filium, colligauit ; et Loth angeli, ut subtraherent flammis, extractum manibus sustulerunt, et Petrum Dominus ut iret ad martyrium quo nolebat, auxilii sui uirtute praecinxit, dicens Praecinget te alius, et deducet, quo non uis. Et pater coelestis non solum uolentes suscipit, sed attrahit et nolentes, dicente filio: Nemo potest uenire ad me, nisi Pater qui misit me, attraxerit illum. Quomodo se Christianum credit, qui non Christo annosa et uetera ducit? Aut quomodo domum suam iudicat ouile Dei, ubi non pascuale germen Dei pecus dat balatum? Obsecro et obtestor, fratres charissimi, per Dominum nostrum, ut in hoc uigiletis omnes, quatenus his diebus nullus a Dei gratia, nullus a regeneratione diuina relinquatur extorris, quatenus quod aliis Deus est per suam gratiam collaturus, uestrum crescat, et redundet in gaudium. Homines sumus sub incerto uiuentes: et nescimus quid pariat superuentura dies. Agamus ergo, dilectissimi, ne serui, ne filii, ne coniuges, ne parentes praeuenti morte, et praesenti uita careant, et non perueniant ad futuram.