[0] PETRUS CHRYSOLOGUS. Epistula ad Eutychen. UBI CONTRA EIUS ERRORES ILLI APTO EXEMPLO RESPONDET. [1] Dilectissimo et merito honorabili filio Eutycheti presbytero Petrus episcopus. Tristis legi tristes litteras tuas, et scripta moesta moerore debito percucurri, quia sicut nos pax ecclesiarum, sacerdotum concordia, tranquillitas plebis gaudere facit gaudio coelesti, ita nos affligit et deiicit fraterna dissensio, praesertim quum talibus oriatur ex causis. Triginta annis humanae leges humanas adimunt quaestiones. Christi generatio, quae diuina lege scribitur inenarrabilis, post tot secula disputatione temeraria uentilatur. Quid Origenes principiorum scrutator incurrerit, quomodo Nestorius lapsus est disputans de naturis, non latet prudentiam tuam. Magi Iesum in cunabulis Dominum mysticis muneribus confitentur , et sacerdotes , qui sit qui uirginali partu de Spiritu sancto natus est, dolenda interrogatione disquirunt. Quum uagitum daret Iesus in cunis, Gloria in excelsis Deo coelestis clamabat exercitus: et modo quando in nomine Iesu omne genu flectitur coelestium, terrestrium et infernorum, originis ei quaestio commouetur. Nos, frater, cum Apostolo dicimus: Etsi nouimus Iesum secundum carnem, sed nunc iam non nouimus , nec possumus iniuriose replicare, qui iubemur honorem dare, et timorem reddere, et expectare, non discutere quem iudicem confitemur. [2] Haec breuiter respondi, frater, litteris tuis, plura rescripturus, si ad me frater et coepiscopus noster Flauianus aliqua de hac causa scripta misisset. Si enim tibi displicet, quoniam scripsisti electum iudicium, nos quomodo de his iudicare poterimus, quos neque uidemus propter absentiam, et quid intellexerint, eorum taciturnitate nescimus? Iustus mediator non est, qui sic unam partem audit ut nihil alteri parti reseruet. In omnibus autem hortamur te, frater honorabilis, ut his quae a beatissimo papa Romanae ciuitatis scripta sunt, obedienter attendas: quoniam beatus Petrus, qui in propria sede et uiuit et praesidet, praestat quaerentibus fidei ueritatem. Nos enim pro studio pacis et fidei extra consensum Romanae ciuitatis episcopi causas fidei audire non possumus. [3] Incolumem tuam dilectionem Dominus tempore longissimo conseruare dignetur, charissime et honorantissime fili.