[2,0] Rescriptum domini abbatis. Venerabili et carissimae sorori nostrae, deique ancillae, Heloïsae ancillarum dei ductrici ac magistrae, frater Petrus humilis Cluniacensium abbas, salutis a deo, amoris a nobis in Christo plenitudinem. [2,1] Gauisus sum et hoc non parum, legens sanctitatis uestrae litteras, in quibus agnoui aduentum meum ad uos non fuisse transitorium, ex quibus aduerti non solum me apud uos fuisse, sed et a uobis nunquam postmodum recessisse. Non fuit ut uideo illud hospitium meum, uelut memoria hospitis unius noctis pretereuntis, nec factus sum aduena et peregrinus apud uos, sed ciuis sanctarum et domesticus utinam dei. Sic sacrae menti uestrae cuncta inheserunt, sic benigno spiritui uestro omnia impressa sunt, quae in illo fugaci seu uolatico aduentu meo dixi, quae feci ut non dicam ea quae studiose a me tunc dicta sunt, sed nec uerbum forte negligenter prolatum, ad terram caderet. Ita notastis omnia, ita tenaci memoriae ex sinceritatis affectu diriuatae commendastis, quasi magna, quasi caelestia, quasi sacrosancta, quasi ipsius uerba uel opera Ihesu Christi. Forte mouerunt uos ad illa sic retinenda uerba communis regulae, hoc est tam nostrae quam uestrae, quae de hospitibus praecipit: Christus in eis adoretur, qui et suscipitur. Forsitan et illa de praepositis, licet ego praepositus uobis non sim: Qui uos audit, me audit. Utinam haec michi semper gratia detur apud uos, ut mei memor esse dignemini, ut pro me omnipotentis misericordiam cum sacro gregis uobis commissi collegio, deprecemini. Rependo et ego in hoc uobis uicem quam possum, quia et longe antequam uos uiderem, et maxime ex quo uestri notitiam habui, singularem uobis in intimis mentis meae recessibus uerae non fictae caritatis locum seruaui, donum quod de tricenario uobis praesens feci, absens ut uoluistis, scriptum et sigillatum transmitto. Mitto etiam sicut mandastis magistri Petri absolutionem, in carta similiter scriptam et sigillatam. Astralabio uestro, uestrique causa nostro, mox ut facultas data fuerit, in aliqua nobilium aecclesiarum praebendam libens adquirere laborabo. Res tamen difficilis est, quia ut sepe probaui, ad dandas in aecclesiis suis praebendas uariis obiectis occasionibus ualde se difficiles prebere episcopi solent. Faciam tamen causa uestri quod potero, mox ut potero.