[229,0] EPISTOLA CCXXIX. PETRI VENERABILIS AD BERNARDUM ABBATEM. Bernardi litteris humanissime respondet, simulque causas dissensionum inter Cluniacenses et Cistercienses exponit. Singulari ueneratione colendo, totis charitatis brachiis amplectendo, indiuiduo cordis mei hospiti, domno BERNARDO Clarae-uallis abbati, frater PETRUS humilis Cluniacensium abbas, salutem, ad quam suspirat, aeternam. [229,1] 1. Quoniam tam dulcibus et iucundis amici litteris, quibus et ipse iucundus et citus occurrere debuissem, tardus rescriptor occurro: mirabitur fortassis solers Sanctitas uestra, et segnitiei uel contemptui, ut timeo, deputabit. Sed absit utrumque! nec absit tantum, sed prorsus utrumque abest: cum fere nihil unquam, quantum ad litteras pertinet, uel libentius susceperim, uel studiosius legerim. Tarditatis causa ex parte exstitit lator earum, qui Cluniacum ueniens, nec me ibi inueniens, cum ipse non ualde remotus, hoc est Marciniaci, essem, litteras quas ferebat mihi nec detulit nec misit, sed Cluniaci dimisit. Et ne uelut accusare bonum uirum uidear; credo eum aut quibuslibet negotiis retractum, aut acerrimae, quae tunc incumbebat, hiemis austeritate, ne me conaretur adire, deterritum. Moratus sum et ego ibidem, tam niuibus quam negotiis detentus per mensem: et uix in initio Quadragesimae domum redii. Suscepi tandem a subpriore, cui traditae fuerant, litteras illas uestras. Tractus est statim animus; et cum in affectum uestri multum ante caleret, longe amplius per easdem litteras flatu pectoris uestri succensus, nihil ultra frigidum tepidumue sibi inesse permisit. Tractus, inquam, sicque tractus est, ut, quod nunquam nisi sacrorum reuerentia Librorum me fecisse memini, perlectam epistolam mox exosculatus sim. Et ut eos quos poteram, quia tunc non omnes poteram, in uestrae charitatis affectum, more mihi solito, excitarem, circumpositis quibusque quod mihi soli legeram, relegi, eosque erga uos in maiorem dilectionis affectum pro uiribus commoui. Recondi statim eas, et argenteis siue aureis, quos, pro more mihi a patribus relicto, ad opus eleemosynae mecum ferre soleo, adiunxi. Nec incongrue. Nam super omne aurum et argentum uestra mihi gratia, bona uestra charitas est pretiosa. [229,2] 2. Rescribere quod animo insederat, sequenti die statim uolui: sed a quotidiano, imo pene continuo exactore alia reposcente prohibitus, conticui. Imperauit mihi plane silentium, cui resistere non poteram, durissimus imperator; et cura multiplex infinitarum causarum non uno tantum, sed multis me diebus silere coegit. Transibant quandoque quindecim dies, quandoque integer mensis, quandoque continui menses, quibus scribere semper nitebar; nec imperatore iam dicto permittebar. Rupi tandem importunum uinculum: et, licet aegre, iugum oneris et sceptrum exactoris furtim scriptitando superaui. Ac ne superfluus uidear tantopere excusans tarditatem resribendi, ipse excusare coegistis, dum dixistis: «Non multum temporis est, ex quo scribens ad uos, coronam uestram debita ueneratione salutaui, et non respondistis mihi uerbum: nec multo ante rursum ex urbe Roma uobis scripseram, et nec tunc quidem uel unum iota recepi. Modo miramini quod reuertenti nuper de Hispaniis nugas meas denuo uobis ingerere non praesumpsi? Quod si culpa est quacunque ex causa non scripsisse, sine culpa profecto non erit noluisse, ne dicam contempsisse rescribere.» Hoc quidem uos. [229,3] 3. Sed quid ego? Istud plane. Negare, inquam, culpam, quam imponitis, nullo modo possem, si tanto amico primo scribenti rescribere contempsissem. Fateor enim quod primum scribenti uere rescribere debuissem: sed, prout recolere possum, dum in Urbe moraremini, scripsi ego prior, rescripsistis posterior uos. Non ergo ad me pertinuit rescribere, qui prior scripseram: sed uestrum fuit rescribere, quia prior scripseram. Et potuissem quidem scribere etiam rescribenti: sed plena, scriptoque meo ad unguem satisfaciens responsio uestra silentium mihi imposuit respondendi. Quod si ita est, culpa mihi imposita me deserens, uos incipit intueri, quia inculpabilem culpare, et sarcina aliena, ne dicam uestra, aggrauare humeros fratris innocentis uoluistis. Quod uero uice alia idem a me factum dicitis, quia rei memoria menti non inest, responsio deest. Quae si forte adesse potuerit, aut probabilis excusatio aut humilis satisfactio deesse non poterit. Sed addidistis: «En in quo pro me faceret iustitia.» Et ego: Interim iuxta causas praemissas pro me facit iustitia, quia apud me non inuenitur culpa. Iam, si non parcerem, et laesum, quod de uobis dixistis, amicum me uocare potuissem, et laesionis uel iniuriarum poenam merito exigerem. Sed parco more meo, sed cuncta etiam non rogatus remitto. «Nullarum,» ut dixistis, «memor sum iniuriarum.» Nam et hoc ad sequentem materiam pertinet, ut qui notas simultates de multorum cordibus, non ludo, sed serio excludere satago, et ad excludendum uos incitare intendo; prior ipse omnibus indulgeam, et quod ut alii faciant, laboro, ante ipse faciam. [229,4] 4. Sd rursum forte dicetis: Itane iocari libet? Libet equidem, sed uobiscum. Vobiscum certe, sed non ita cum aliis. Nam cum quibusdam aliis grauitatem excedere, uanitatem incurrere formidarem: at uobiscum uanitatem non uereor; charitatem, ne labatur, persequor. Unde dulce mihi est semper uobiscum loqui, et melleam inter nos charitatis dulcedinem iucundis sermonibus conseruare. Caueo enim, quantum possum, de illorum fratrum numero esse, qui oderant Ioseph in corde suo, nec poterant ei quidquam pacifice loqui. Utinam et sic (quod non glorians dico) omnes nostri uestrique fratres facerent, et a linea charitatis, qua sola post fidem, et Baptismatis sacramentum fratres dicuntur, et qua speciali consanguinitate sibi iunguntur, non degenerarent, metuerentque quod ait Apostolus: Periculum in falsis fratribus. Utinam plane hoc omnes facerent, et cor a cogitatu doloso, linguam, iuxta Psalmum quem frequentant, a uerbo aspero custodirent. Videntur ista, quae praemisi, magna promittere, et uelut ad peragenda maxima se praeparare. Sed ne de his illud usitatum dicatur, "Quid tanto dignum feret hic promissor hiatu"? fateor me non tantum maximam, sed nec magnam, nec modicam habere causam uobis scribendi (earum tamen rerum quas magnas uel maximas saeculares aestimant, et de quibus se magnos uel maximos fieri posse filii saeculi sperant). Est tamen magna, et in tantum causas omnes praecellens, ut excellentior omnibus ab Apostolo dicatur; et si eius nomen quaeritur, ab eo charitas nominatur. [229,5] 5. Haec mihi tota et sola causa scribendi fuit; quam me personae uestrae integram seruare confido, quamque nostros uestrosque sibi ad inuicem melius solito seruaturos, uestro maxime studio, non despero. Nam quantum ad eam charitatem spectat, quam uobis in abdito cordis mei iam ab antiquo reseruo; uidetur mihi quod aquae multae, ut scriptum est, non poterunt eam exstinguere, nec flumina obruere. Hoc in quibusdam casibus mihi saepe expertus uideor, quod aquae multae non poterunt eam exstinguere, nec flumina obruere. Quando enim exstingui uel obrui poterit sincerus erga uos et ignitus mei pectoris affectus quibuslibet sinistri rumoris riuulis, cum nec aquae multae decimarum potuerint eum exstinguere, nec impetus Lingonensium fluminum obruere? Nostis quod dico, nec ob aliud dico nisi ut constantis in amoris proposito erga uos animi mei insignia recolens, stabilem de caetero me esse posse, prudentia uestra praesumat. Praesumo et ego hoc idem de uobis, nec a cordis uestri penetralibus me cuiuslibet impulsu posse excludi confido. Sed cum uterque nostrum pastor dicatur, cum ouilia nostra non parua Christi multitudine sint referta, cum utrique praecipiatur, Diligenter agnosce uultum pecoris tui: uidendum est si pecus nostrum nobis notum est, si ualet, si languet, si debile, si robustum, si mortuum certe uel uiuum. Nam cum dilectus ille Discipulus dicat, Qui non diligit, manet in morte, quid ego de languore pecudis meae sollicitor, cum eam iam mortuam esse cognoscam? Si enim in morte manet qui non diligit, in qua morte manet qui odit? si in morte manet qui non diligit, in qua morte manet qui detrahit? Ad quid hoc dico? [229,6] 6. Cerno aliquos, tam de nostris ouilibus, quam de uestris, aduersum se inuicem iurata bella suscepisse: et eos qui in domo Domini habitare unanimes debuerant, a charitate mutua desciuisse. Video eos de eiusdem domini esse familia, de eiusdem regis esse militia: eodem nomine christianos, eodem et monachos nuncupari. Intueor non solum communis fidei uinculo, sed insuper eiusdem monasticae regulae iugo submissos dominicum agrum multis sed diuersis sudoribus excolere: et cum eos, ut dixi, christianum nomen coniungat, cum monastica professio uniat, sola eos mentium nescio quae occulta et nefanda uarietas separat, et ab illa sincera cordium unitate, in quam uidentur congregati, disgregat. Et, o res plena lamentis, nec ullis lacrymarum fontibus digne deflenda! superbum archangelum de coelis proiectum rursum coelestia occupasse, et qui in aquilone sedem suam stabilire non potuit, in meridiana, hoc est in splendidiore coeli parte, eam firmasse. Vere ita plane, ita se fecisse gloriatur, quando, expulso eo qui habitat in coelis, et cuius locus non in mutuo rancore, sed in fraterna pace factus est, mentibus hominum professione coelestium, exemplo splendentium, iure tyrannico principatur. Cumque fortem illum, atrium suum diuturna pace custodientem, fortior superueniens uicerit; cum mundi principem foras eiecerit; cum solium eius, qui rex est filiorum superbiae, etiam in laicis christianis euerterit: quibus putas planetibus erit dolendum, si euersum in aliis nequitiae suae thronum Satan in monachorum cordibus erexerit? Absit, absit ut ille qui sic a Saluatore eneruatus dicitur, ut ipsius etiam ancillis ligetur, ut ipsi a seruis eius uelut aui illudatur, in tantum ipse seruis eius et ancillis illudat, eisque ut uilibus mancipiis dominetur! [229,7] 7. Sed cur sibi aduersantur? cur sibi detrahunt? cur ab inuicem consumuntur? Veniat, rogo, ueniat materies litis in medium: et si quid iustae querelae aduersum se inuicem afferre potuerint, aequis decernentibus arbitris terminetur. Quid exigis, quaeso, frater a fratre? et ut in duobus nominatis omnium dissidentium uarietas comprehendatur, quid exigis, inquam, frater Cluniacensis, a fratre Cisterciensi, uel e conuerso? Si urbes sunt, si castra, si uillae, si fundus, si possessio aliqua terrena uel parua, uel magna; si denique aurum, si argentum, si quaelibet quantitas uel qualitas pecuniae; dic age, propone. Adsunt iudices, non iniquitatis, sed aequitatis, omnes huiusmodi lites statim dirimere praeparati. Facile pax reformabitur, laesa charitas curabitur, postquam pro talibus uel similibus ortum fuisse tantum cordium discidium cognoscetur. Sed uideo utrumque uestrum omnia ista abiecisse, nihil uobis in terris residui fecisse; pauperem Christum beata paupertate ditatos uos sequi proposuisse. Non est ergo hic materies quam quaerebam. Sed non desistam, non fatigabor, non quiescam, donec ad fundum inquisitae ueritatis perueniam. [229,8] 8. Est fortasse inter uos litis huius causa, diuersa consuetudo, uaria monastici ordinis obseruatio. Sed si haec, charissimi, tanti mali causa est, ualde irrationabilis, et, quod salua utriusque uestrum gratia loquor, ualde puerilis et stulta est. An non uidetur uobis irrationabilis, puerilis et stulta, quam omnis ratio destituit, et cui omnis sanum sapiens contradicit? Nam si uaria consuetudo, si multiplex rerum infinitarum uarietas, Christi seruos a mutua charitate diuellere debet; quid iam pacis, quid concordiae, quid unitatis, quid tandem de lege Christi non solum monachis, sed et omnibus Christianis residuum erit, de qua a magno Apostolo dictum est: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi? Si, inquam, lex Christi, id est charitas, ab omnibus diuersos usus sequentibus relinquenda est; nusquam plane ultra quaerenda est. Nusquam enim inueniri poterit, postquam ab omnibus morem diuersum sequentibus exclusa fuerit. Nonne, charissimi, totus orbis terrarum Christi Ecclesiis iam ab antiquo refertus est? Cumque omnem pene numerum excedat multiplicitas Ecclesiarum sub una fide et eadem charitate Deo famulantium, tanta pene apud eas inuenitur uarietas usuum, quanta infinitas est locorum. Hoc in cantibus, hoc in lectionibus, hoc in omnibus ecclesiasticis officiis, hoc in uestitu uario; hoc, praeter authentica quae mutari non possunt ieiunia, in ieiuniis diuersis; hoc in uniuersis similibus, quae pro temporum, locorum, gentium, regionum uarietatibus, a praelatis Ecclesiarum, quibus, secundum Apostolum, quantum ad talia pertinet, in suo sensu licet abundare, instituta sunt. Relinquent ergo omnes istae Ecclesiae charitatem, quia mutauerunt consuetudinem! cessabunt esse Christiani, quia uidentur in diuersis usibus uarii! peribit ab his omnibus summum pacis bonum, quia unusquisque modo uario operatur bonum! Non ita sensit uita et uerbo doctor Ecclesiae Ambrosius, qui de ieiunio sabbati loquens, quod Romae seruari uiderat, et Mediolani episcopus factus seruari non inuenerat, ait: «Quando Romae sum, ieiunium a Romana Ecclesia seruatum custodio: quando Mediolani, morem eiusdem Ecclesiae sequens non ieiuno.» Hinc et pater Augustinus bonae matris suae deuotionem describens, narrat eam iuxta morem quem apud Africanas Ecclesias teneri uiderat, oblationes suas contra Ecclesiarum Italiae obseruantiam Mediolani uoluisse offerre, sed ab Ambrosio prohibitam fuisse. [229,9] 9. Sed quid in istis laboro! Frustra rem patentem multiplicibus testimoniis uel exemplis cingerem: maxime cum nec apud antiquos ipsius paschalis temporis dissonantia, nec apud modernos ipsius sacrificii christiani inter Graecos et Latinos nota uarietas, charitatem laedere, uel schisma aliquod unitatis gignere potuerit. Testes sunt praecedentis rei Patres sancti et eorum, quos Ecclesiae reliquerunt, approbati libri, quod alio tempore Oriens, alio Occidens, alio in eadem Britanniae insula Angli, alio Scoti christiani, scilicet antiquiores, Pascha Domini celebrabant. Testes sumus et nos temporis nostri, qui Romanam Ecclesiam, et totam latinam Linguam offerre Deo salutare sacrificium azymi panis uidemus; cum graeca Ecclesia et maxima Orientis pars, ac barbarae sed Christianae gentes sacrificare de fermentato dicantur. Cum hoc ita sit, nec antiqui nec moderni propter tam celebres et famosas usuum dissonantias a charitate mutua desciuerunt: quia nihil quod fidem uel charitatem laederet, in his omnibus inuenerunt. Ad quid istud! Ut, si propter uarios usus uestri, o fratres, animi uariati sunt si propter diuersitatem consuetudinum diuersificati sunt; si propter alium et alium morem ab Ecclesiarum institutoribus uobis traditum, a pacis uel unitatis charitate languerunt; tantorum Patrum tam uenerandis exemplis in unum redeant, et more sanctorum, qui conualuerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, a charitatis super omnem morbum formidando languore conualescant. [229,10] 10. Sed dicetis: «Aliter usuum uarietas accipienda est in diuersis Ecclesiis, aliter in eiusdem Ordinis uiris. Si Ecclesiarum multarum usus salua fide et charitate uariantur, mirum non est; sed si eiusdem propositi et professionis homines non eumdem institutionum morem seruauerint, mirum est.» Estne, inquam, hoc totum, quod uos charissimi, ab inuicem diuidit? est hoc totum, quod charitatem in uobis laedit? est hoc totum, quod filios pacis inter se pacificos esse non sinit? Si laicus homo cum his qui oderant pacem pacificus erat, monachus homo cum monacho homine nefando duello certabit? Filius lucis filios tenebrarum, ne pacis bonum turbetur, diligit: filius lucis filium lucis, quod ad propositum, non ad monachum refero, impugnabit? Si haec certe tota est animorum uestrorum indignatio, si haec tota charitatis laesio, facile curabitur, sed si abfuerit obstinatio. Attendite ergo ne lucem sensuum uestrorum propriae sententiae amor obnubilet, quia unitatem assequi non meretur, quisquis non ipsam, sed quod uult ipse, tuetur. Unde rogo ut, absque studio partium et propriae sententiae defensandae, utrum haec iusta discidii causa sit discutiatis; et, cum iniustam esse cognoueritis, discissos animos uniatis. Nam ecce sub eadem Regula uterque uestrum militat, qua speciali militia salutem aeternam se quisque uestrum posse consequi sperat. Quod si neuter uestrum spe sua frustratur, nescio quis locus discordiae, quis discidio, quis oblocutioni superesse iam possit. [229,11] 11. Dixistis enim mirum esse si eiusdem propositi et professionis homines non eumdem institutionum seruauerint morem. Ad quod ego: si eiusdem propositi et professionis homines non eumdem institutionum morem seruauerint, et tamen obseruationibus diuersis ad eamdem salutem et aeternam uitam peruenerint, quid refert! Quid plane refert, quid obest, si uario tramite ad eamdem regionem, si multiplici uia ad eamdem uitam, si multiplici itinere ad eamdem, quae sursum est. Ierusalem peruenitur, quae est mater nostra? Si enim tu, o Cluniacensis, Cisterciensem, aut tu, Cisterciensis, Cluniacensem in assumpto proposito errare cognosceres, et iuxta Scripturam, per uiam quae uidetur hominibus recta, ad interitum tendere praeuideres; iusta, fateor, tibi esset causa fratrem corrigendi, reuocandi, aut, si audire te nollet, obiurgandi et detestandi. Tunc certe si obloquereris, si contradiceres, si et odires, te iuste iudicare, te recte agere confiterer, maxime cum de talibus audiam magnum prophetam Deo dicentem: Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, et inimici facti sunt mihi. Gratularer insuper te non surdum esse auditorem Scripturae dicentis: Discurre, festina, suscita amicum tuum; ne des somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae: et illius: Maledictus qui prohibet gladium suum a sanguine. Tunc iustas plane odiorum tibi causas esse faterer, et ad debellandos hostes Dei, et eos qui secundum Apostolum in hypocrisi faciunt mendacium, gressus tuos et ego accinctus zeli gladio comes indiuiduus comitarer. At nunc cum sub eadem {regula} uariis sed sacris institutis utrumque uestrum de terris ad coelos tendere uideam, et per diuersas semitas ad idem brauium tendentes sic currere, ut comprehendatis: non superest tibi, ut mihi uidetur, causa aliqua indignandi, non odiendi, non obloquendi. [229,12] 12. Sed exigis adhuc ut quod dixi probem, et quomodo sub eadem Regula, uel eiusdem Regulae professione, per diuersos tramites tuto monachus incedere possit ostendam. Ad quod mihi perfacilis patet responsio, et auctoritas iuncta rationi non deest: posse et te Cluniacensem tuo usu, et te Cisterciensem tuo more, et feliciter per uiam mandatorum Dei currere, et felicius ad finem cursui debitum peruenire. Et quia eam, quae semper in talibus praemittenda est, auctoritatem praemisi; praemittatur et in hac serie ipsa, nec ratio modico saltem interuallo disiungatur ab ipsa. [229,13] 13. Sed quid obiicis, frater? «Dico eiusdem Regulae professos eiusdem Regulae mandata non similiter obseruare.» Verum est, inquam, quod dicis, eiusdem Regulae mandata in quibusdam capitulis ab eiusdem Regulae professis dissimiliter obseruari. Sed ne huiusmodi monachos propter ista reos existimes, ne hac de causa praeuaricationis arguere audeas, audi coelestem, imo Regis coelorum auctoritatem: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Audi et Apostolum: Omnia uestra in charitate fiant. Audi et patrem Augustinum: «Habe charitatem, et fac quidquid uis.» Audi et ipsum Regulae scriptorem, imo ipsius Regulae dictatorem Spiritum sanctum: «Sic,» inquit, «abbas omnia temperet atque disponat, ut animae saluentur; et quod faciunt fratres, absque murmuratione faciant.» Et quid clarius? quid apertius? quid lucidius? Nonne ipsa uerborum serenitas absque omni prorsus nubilo sese ostendit, et clarissimam ueritatis lucem, remoto omnium nubium uelamine, mortalibus manifestat? Ecce Magister coelestis totum corpus tuum, o frater, simplicitate oculi, hoc est uniuersa opera tua, puritatis intentione, lucida esse docet: ecce post ipsum summus Ecclesiae doctor omnia tua in charitate fieri praecipit: ecce maximus post Apostolos Ecclesiarum instructor, omnem tibi quae uolueris faciendi potestatem, charitate manente, concedit: ecce ipse, cui inniteris, Benedictus pater, abbatem sic omnia temperare iubet, ut animae saluentur et murmur absit: et saluti sub eadem Regula diuersa sequentium metuis! Nonne cernis tutissimos ab omni periculo, quorum (et quod maius est) praecepta a qualibet uarietatis mobilitate uel culpa, intentio saluandi animas iuxta ipsam Regulam excusat! [229,14] 14. Sed iam, ut et ipsa ratio auctoritatibus praemissis in omnibus famulari intelligatur, eique indiuisibiliter cohaerere, subiungantur aliqua de instanti quaestione capitula, in quibus simplici oculo, sincera charitate, saluandarum animarum intentione, quaedam mutata monstrentur. Nam his demonstratis, nihil, ut arbitror, quantum ad praesens negotium pertinet, tibi quaerendum relinquam. Simplici namque oculo tu uteris, qui non ipsi post annum nouitio aditum claustri aperis: quia, iuxta apostolum et Regulae uerba, spiritum nouiter uenientis, utrum ex Deo sit, per totius anni spatium perscrutaris. Simplici oculo et tu uteris, qui aduenientem infra eiusdem anni metam suscipis: quia eum per tantum temporis dilatum, ad pristinas faeces, et ad prioris uitae detestanda mala redire formidas. Simplici oculo tu uteris, qui duabus tunicis, et duabus cucullis, uel eiusdem generis paucis additis uestibus contentus es; quia etsi non praeceptum, consilium tamen uel existimationem scriptoris Regulae sequi, quam alterius generis uestes addere uel assumere maluisti. Simplici oculo et tu uteris, qui usum mediocrium pelliciarum admisisti: quia debilibus, quia infirmis, quia delicatis, quia omnibus, quantum ad frigidiores terrarum partes pertinet, ne murmurarent, ne languerent, ne rationabili necessitate subtracta et aliqui a proposito recederent, prouidisti. Simplici oculo tu uteris, qui nonnisi tertio fugitiuos reuertentes recipis: quia et ipsa Regulae uerba conseruare, et a frequenti fuga stultos uel instabiles monachos studes, negato demum reuersionis aditu, deterrere. Simplici oculo et tu uteris, qui plus quam tertio monachum redeuntem recipis: quia times ne, uenia denegata, expositus hostibus pereat, et ouem uagabundam lupus, qui et clausas rapere ac dispergere solet, interimat. [229,15] 15. Simplici oculo tu uteris, qui absque exceptione aliqua regularia ieiunia, tam aestatis, quam hiemis, obseruas: quia et prout ea tradita sunt, uis conseruare, et prolixioris abstinentiae cumulatiorem fructum recipere. Sed, quod puro charitatis animo loquor, octo diebus Natalis Domini, Epiphania, Purificatione, qui uere per omnia dies dominici sunt, ieiunia a quibuslibet obseruari non satis approbo. Simplici oculo et tu uteris, qui et hos dies quos praedixi, et omnem authenticam duodecim lectionum solemnitatem ab hac regularium ieiuniorum consuetudine excipis: quia ipsum Dominum, quia Apostolos, quia quosdam alios sanctorum et sic honorare conaris, et omnium pene religiosorum sic ieiunantium morem imitari proponis. Simplici oculo tu uteris, qui opus manuum secundum Regulae praeceptum obseruas: quia et Regulae obedire, et otiositatem inimicam animae, secundum eiusdem Regulae dicta, talibus exercitiis, tam sacris, non solum monachicis sed et apostolicis institutionibus uis cauere, et, in quantum facultas datur, iuxta patres antiquos, et uitae necessaria prouidere. Simplici oculo et tu uteris, qui hoc opus manuum ex parte postposuisti: quia non in siluis nec in desertis, sed in medio urbium et castrorum constitutus et undique populis circumseptus, nec toties et toties ire ac redire horum causa operum, per promiscuam utriusque sexus multitudinem, absque aliquo uel plurimo periculo potes; nec insuper opportuna loca, ubi talibus exerceri operibus possis, plerumque possides. Sed ne inimica religiosis otiositas te uacante locum tibi nocendi inueniat, aut ubi et quando potes manibus operaris, aut ubi non potes, opus hoc manuum operibus diuinis per uices uariando compensas: sicque, ne domum pectoris tui uacantem nequam spiritus sibi uindicet, quibus potes sacris studiis totum uitae tuae tempus occupas. [229,16] 16. Simplici oculo tu uteris, qui in omnibus aduenientibus uel discedentibus hospitibus, inclinato capite, uel prostrato omni corpore in terram, Christum adoras, eisque uniuersis pedes abluis: quia praecipuum hospitalitatis bonum, secundum Euangelii et Regulae decreta, summo excolere studio, ut decet, satagis, et tam sanctae humanitatis exhibitione condignam mercedem tibi uindicare contendis. Simplici oculo et tu uteris, qui non ante omnes hospites prosterneris, qui non omnibus pedes abluis: quia impossibile omnino tibi esset ante tantam hospitum multitudinem assidue aduenientem semper in terram prosterni, omnibus pedes abluere; in tantum ut, si ad ista continue uacare uelles, cunctis aliis Ordinis tui exercitiis omissis, nec istud solum explere ualeres. Et quia quod impossibile tibi esse perspicis, omittis; quod hospitum susceptioni necessarium est, pro uiribus exhibes, eosque quo potes honore prosequeris: a iam dictis, quae explere non uales, simplicitate oculi excusaris. Simplici oculo tu uteris, qui mensam abbatis cum hospitibus et peregrinis semper esse uis: quia et Regulae obedire, et hospitibus tibi humanius deseruire uideris. Simplici oculo et tu uteris, qui mensam abbatis non semper cum hospitibus, sed semper cum fratribus esse decernis: quia multorum abbatum (ut mitius loquar) profusioni, qui hospitum occasione sibi propitii, suis impii esse solebant, eum ad mensam communem reuocando mederis. [229,17] 17. Simplici oculo tu uteris, qui uelut Esdras legem, qui uelut Machabaei ruinas templi Dei, sic tu monastici Ordinis plurima detrimenta, multasque in multis multorum monasteriorum morumque ruinas reparare laboras: et, delicatis magis quam necessariis condescensionibus explosis ad antiqui et primi feruoris morem, nostrorum temporum teporem reuocare contendis. Simplici oculo et tu uteris, qui ita et Regulae et Ordinis mandata moderaris, ut, secundum eiusdem Regulae uerba, sit et quod fortes cupiant, et infirmi non refugiant: ut qui pane non potest, lacte saltem, ne uitam perdat, alatur: et qui anhelis cursibus propositum brauium comprehendere non ualet, lento saltem pede ad illud pertingere doceatur; quia non minus patriae inhabitator dicitur, qui ad eam post annum, quam qui post mensem reuertitur. Quod tamen saluo itinerantium diuerso labore dico: quia, iuxta apostolicam uocem: Unusquisque propriam mercedem accipiet secundum suum laborem. Habes tu huius propositi tui Benedictum auctorem, cuius licet scripta, ubi charitas iubet, ipso teste minime sequi cogaris, sequi tamen, quia tanto uiro congrua uisa sunt, deuotione laudabili delectaris. Habes et tu institutionum tuarum eumdem Benedictum auctorem, qui ad finem charitatis uniuersa scripta sua redigi praecipit, et animarum saluti quoquo modo, isto uel illo ordine inseruire. Habes et Maurum praecipuum inter eius discipulos discipulum, qui ab eo missus ad Gallias, aliqua uel multa de eius Regula, eo quem supra scripsi oculo legitur immutasse. Habes et plurimos post ipsum monasteriorum patres, quos Spiritu Dei pro temporibus, pro locis, pro personis, ad moderanda saepe dictae Regulae scripta actos esse, et uita praecellens, et innumera tam in uita quam post mortem a Deo per ipsos facta miracula, luce clarius manifestant. [229,18] 18. Et quid ultra dicam? Simili ratione per reliqua omnia quae uidentur diuersa capitula currente, simplicem oculum, quem alius charitatem, alius saluanda rum animarum intentionem nuncupat, ubique reperies; et hoc modo nihil diuersum, nihil dissonum (quia per charitatem fiunt omnia unum) in his quae uarie seruari uidentur, inuenies. Istis adiicio, quod tamen omnibus patet, nihil pene talium in Regula praeceptum, sed cum conditionis additamento, et abbatis temperamento prolatum. Quod etiam si imperatiue dictum fuisset, nequaquam simplici oculo, id est charitati euangelicae, praeiudicare potuisset. Talia enim, ut nosti, de numero praeceptorum mobilium sunt: et quando charitas imperat, absque aliquo transgressionis timore mouenda sunt. Nec suspecta esse debet hoc respectu Regulam professis Regulae praeuaricatio: quia regula illa illius sancti patris ex illa sublimi et generali charitatis regula pendet, ex qua et in qua, iuxta Veritatis uerba, uniuersa lex pendet et Prophetae. Quod si uniuersa lex, tunc et illius Regulae lex. Monachus ergo Regulam patris Benedicti profitens, tunc eam uere seruat, quando in seruatis uel mutatis quibuslibet eius capitulis, charitatis legem ubique conseruat. [229,19] 19. Quid igitur? Si haec certe, o fratres, tota mutui erat causa discidii, nonne iam uobis prorsus exclusa uidetur? nonne iam fraterna pace uniri debent corda monachorum, cum uaria illa, propter quae discissa fuerant, simplex fecerit charitas unum? Nonne multa unum facit, quae sub uno monastici Ordinis, uel unius Regulae proposito diuersa, sed bona sequentes, ad unum summi boni uel sempiternae uitae debitum finem perducit? Fiat ergo pax, o Ierusalem, in uirtute tua, ut sequatur et abundantia in turribus tuis. Sed ne forte inueniamur de illis esse qui dicunt: Pax, pax, et non est pax; scrutemur si qua adhuc diuortii causa supersit, ne forte, nobis dormientibus ac securis, repentinus de cauerna sua anguis exsiliat, et aliquem ex nostris uel uestris incautius quiescentem mordeat. [229,20] 20. Fortassis enim uestes istae coloris diuersi incentiuum discordiae praestant, et multiformis uarietas uestium uarietatem quoque parit et mentium. Nam, ut pene assidue cerno, et omnibus ipsis quoque negligenter intuentibus aduertere perfacile est, niger (ut sic dicam) monachus album fortuitu occurrentem obliquo sidere respicit: albus nigrum uix media oculi parte et quando se ingerit, contuetur. Vidi plurimos, non recordor quoties, de nigrorum numero, occurrentem quempiam album, quasi monstrum ridentes, et uelut si chimaera uel centaurus, uel portentum aliquod peregrinum oculis ingereretur, uoce uel gestu corporis se stupere significantes. Vidi e conuerso loquaces prius, et multa passim occurrentia ad inuicem conferentes albos, nigro quolibet adueniente subito obmutuisse, et uelut ab hostibus hostium secreta rimantibus, silentii sibi remedio praecauisse. Intuitus sum utriusque generis hominum linguas tacentes; oculos, manus, pedesque loquentes: et quod uoce, ne proderentur, indicare nolebant, gestuum suffragio clarius inclamasse. Vocem mutam, membra loquacia; et, peruerso naturae ordine, lapidibus clamosos homines, hominibus taciturnos. Recordatus sum saepe, talia uidens, illius Salomonici uerbi, quo de simili hominum genere fatetur: Annuit oculis, terit pede, digito loquitur, prauo corde machinatur malum, et in omni tempore iurgia concitat. Et, o pessimi angeli et a Deo proiecti prauum et pertinax consilium! qui nolens se solum aeternae paci periisse, socios sibi suae perditionis undecunque acquirit: et, ut gloriosiore palma laetetur, cedros uel abietes paradisi Dei, cuius ipse olim colonus exstitit, uiolento nequitiae suae impulsu subruere conatur. Dolet sibi periisse haeresum palmam, qua priscis temporibus Ecclesiam Dei scindere consueuerat: et, uidens se fidem nullo iam pacto laedere posse, Spiritu Dei eadem fide replente orbem terrarum, ad charitatis mutuae laesionem totum conatum conuertit. Nam quia, ut infideles sint, hominibus christianis iam persuadere non potest; toto conamine, ne se inuicem diligant, elaborat. Iam Arii, iam Sabellii, iam Nouati, iam Donati, iam Pelagii, iam antiquioris horum exsecrandi Manichaei secta periit; iam innumerabilium haereticorum nebulae lucem fidei obumbrantes, Dei flante spiritu, euanuerunt, et meram nobis diem, omni remota caligine, reliquerunt: sed his succedens africus turbo, omnia subito turbare contendit; et quia fidem praeualuisse cognoscit, laesione charitatis pristina damna recompensare molitur. [229,21] 21. Sed ut, deploratione omissa, ad ea quae coeperam stilum reducam: cur tibi, o albe monache, nigredo fratris tui, non mentis, sed uestis, exsecranda uidetur? Cur tibi, o niger monache, albedo fratris tui, non mentis, sed uestis, admiranda creditur? Nonne uterque uestrum de ouibus Pastoris illius est, qui dicit: Oues meae uocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas, et sequuntur me: et ego uitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum, neque rapiet eas quisquam de manu mea? Et quis unquam pastor, non dicam Deus, sed uel homo, de uelleribus ouium suarum discoloribus disputauit? quis unquam causatus est? quis unquam magis albas, quam nigras; nigras, quam albas, suas esse oues iudicauit? quis unquam non utrum nigrae uel albae, sed utrum nigrae uel albae de eodem suo grege essent, attendit? Et, o malitia hominum! et, o innocentia pecudum! o constans in sua origine creata in brutis animalibus substantia! o peruersa in rationali animante natura! quis unquam albus aries nigrum dedignatus est? quae unquam ouis nigra albam detestata est? Nonne communiter, nonne pacifice, nonne omnino tranquille, sine omni multiplicis coloris quaestione, absque omni inquietudine, caulas pastorales replent? Et quidem aliquando aries arietem cornibus impetit, ouis ouem crebris pulsibus tundit: sed hos uel has non uarietas coloris ad pugnam excitat, sed innata cunctis animalibus ac modo quolibet ira excita prouocat. At nunc, ut uideo, stolidior pecude homo, in honore positus non intelligit: et, quod magis deflendum est, monachus homo a charitatis unitate uario uariatus colore sese disiungit. Noli, noli, oro te, frater, si ouis Christi esse cupis, uario de uellere causari: quia nullum de ouili suo Pastor ille proiicit, nisi quem non coloris uarietas, sed fidei uel charitatis laesio ab ouium suarum grege secernit. Non, inquam, secernit quempiam ab ouili suo propter colorem, qui de tam semotis regionibus, de tam diuersis religionibus, in uno christianae fidei ouili Iudaeum congregauit pariter et Gentilem. [229,22] 22. Hoc fortassis docuit et patientia illius sancti patriarchae Iacob, qui decies a Laban immutatam mercedem aequo animo tulit: et nihil differre inter album et nigrum, uel uarium pecus, eodem boni pastoris animo et cura multicolorem gregem pascendo monstrauit. Et cum dicat Apostolus: In Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet, neque praeputium, sed noua creatura; et alio loco, Ubi non est Gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, seruus et liber, sed omnia et in omnibus Christus; quis puerilis animus in tantum desipere potuit, ut uel uariarum uestium colorem, uel diuersum consuetudinum morem, seruata noua creatura in Christo aliquid, quantum ad salutem differre putaret? Quod si quantum ad salutem nil refert, cur uarius uestium color monachos separat? cur schisma generat? cur animos diuidit? cur charitatem laedit? Non est, non est causa aliqua, non ratio ulla, non dico audiendi, non dico diuidendi, sed nec grunniendi in istis. Habes tu idoneum defensorem albedinis tuae, simplicem, ut supra dixi, oculum conscientiae tuae: quo, ne longo temporis usu niger inductus, putaret nonnisi sub atro colore suo monachum esse posse, albam cucullam et tunicam induisti; et quia sub nigrorum habitu innumerabiles huius Ordinis tepefactos a proposito cernebas, ad maiorem et nouum monasticae religionis feruorem hoc hactenus inusitato uestium candore excitare arte laudabili uoluisti. Habes et tu non dissimiliter probabilem auctorem nigredinis tuae, longissimum a patribus traditum consuetudinis morem: quo tutior tibi uideris sequendo uetera, quam adinueniendo noua. Habes uterque utriusque coloris tui inexpugnabilem propugnatricem ipsius communis Regulae uocem; quae praecipit ut de uestium colore aut grossitudine non causentur monachi, sed illius coloris aut qualitatis uestibus utantur, quae in prouincia qua habitant uel facilius inueniri uel leuius comparari potuerint. Tutatur ergo albedinem tuam ratio supradicta, uel fortasse maior, quam nondum noui, aliqua: tuetur et nigredinem tuam paterna auctoritas, quae omni rationi aequipollet, et quam inferiorem iudicari ab aliquo sanum sapiente non decet. [229,23] 23. Et cuius patris exemplum ad hoc asserendum afferre potero? Et quem maiorem magno Martino reperire ualebo? Ille, inquam, ille magnus Martinus monachus et episcopus, nigrarum colorem uestium suis uestibus dedicauit, de qua re sic in eius Vita legitur: «Quem cum nigro ac pendulo pallio circumtectum contigua de latere iumenta uidissent, paululum in partem alteram pauefacta cesserunt.» Quod uero monachus fuerit, monasterium quod non longe ab oppido Pictauiensi, monasterium quod Mediolani, monasterium quod sibi Turonis construxit, testantur. Ecce monachus Martinus, ecce nigris uestibus contectus Martinus. Sed quid et de his Hieronymus in epistola ad Nepotianum missa scribit? «Vestes,» ait, «pullas aeque ut candidas deuita.» Monens cum scilicet ut fastum uel iactantiam caueret, non solum in candidis uestibus, quibus tunc magis saeculares utebantur, sed etiam in pullis, quibus illius temporis religionis professores uti consueuerant. De his admirandus ille Nolanus episcopus Paulinus, iam dicti Martini, Ambrosii, Augustini, Hieronymi contemporaneus ac familiaris, multisque saepe ab ipsis, sed et a magno papa Gregorio laudibus praedicatus, iter cuiusdam nobilissimae, sed ad religionis monasticae propositum nuper conuersae feminae describens, sic in epistola Sulpicio Seuero directa loquitur: «Vidimus gloriam Domini in illo matris et filiorum itinere, uno quidem, sed longe dispari cultu. Macro illam et uiliore asellis burico sedentem, tota huius saeculi pompa, qua honorati et opulenti poterant, circumflui senatores prosequebantur: carrucis nutantibus, phaleratis equis, auratis pilentis, et carpentis pluribus gemente Appia atque fulgente. Sed splendoribus uanitatis praelucebat christianae humilitatis gratia. Admirabantur diuites pauperiem sanctam, at illos nostra pauperies ridebat. Vidimus dignam Deo huius mundi confusionem, purpuream, sericam, auratamque supellectilem, pannis ueteribus et nigris seruientem. Benediximus Dominum, qui humiles excelsos facit, esurientes implet bonis, et diuites dimittit inanes.» Ecce non solum uiri antiquae religionis, sed etiam mulieres, sanctitatis propositum assumentes, uestibus nigris usae scribuntur. [229,24] 24. Nam ut quod sentio fatear, uisum est, ut mihi uidetur, magnis patribus illis nigrum hunc, de quo agitur, colorem magis humilitati, magis poenitentiae, magis luctui conuenire: quibus studiis quia totam monachi uitam maxime inuigilare oportet, decreuerunt ut color moribus, uestes uirtutibus, qua possent cognatione iungerentur. Vestes enim candidas magis gloriam quam abiectionem, magis gaudium quam moerorem antiquitus designasse; magis etiam Ecclesiae, ut omnibus notum est, sic interpretantibus, et angelus resurgentis, et angeli ascendentis Domini praecones indicarunt, ipseque Saluator in illa transformationis suae gloria uestibus niueis praeclarus apparens, ostendit. Inde bonus et doctus uir Sidonius Aruernus episcopus, quorumdam uitia mordaci reprehensione irridens, inter alia quibus in eos inuehitur, «Procedunt,» inquit, «albati ad «exsequias, pullati ad nuptias:» ostendens eos in tantum moribus et actu confusos, ut apparatum funereum nuptiali, nuptialem funereo, peruerso ordine permutarent. Nam qui morem communem temporis illius seruabant, non albati ad exsequias, pullati ad nuptias; sed albati ad nuptias, pullati ad exsequias procedebant: ut albati nuptiali gaudio, pullati luctui funereo concordarent. Vidi nuper ipse in Hispaniis constitutus, et admiratus sum, antiquum hunc morem ab Hispanis adhuc omnibus obseruari. Mortua quippe uxore maritus, mortuo marito coniux, mortuis filiis patres, mortuis patribus filii, defunctis quibuslibet cognatis cognati, exstinctis quolibet casu amicis amici, statim arma deponunt, sericas uestes, peregrinarum pellium tegmina abiiciunt, totumque penitus multicolorem ac pretiosum habitum abdicantes, nigris tantum uilibusque indumentis se contegunt. Sic crinibus propriis, sic iumentorum suorum caudis decurtatis, seque et ipsa atro prorsus colore denigrant. Talibus luctus dolorisue insignibus subtractos charissimos deflent: et integri ad minus spatium anni in tali moerore publica lege consummant. [229,25] 25. Hac tanta auctoritate uel ratione tibi colorique tuo, niger monache, satisfaciu; nec tamen ideo albi albedinem condemno. Laudaris tu, quia patrum tuorum sanctum non uis excedere morem: laudatur et ille, quia uestium insolito candore, sui magis ac magis animi in sancto proposito excitat etiam hoc modo feruorem. Distinguit se quodammodo tali colore, non a communi (quod nefas esset) charitate; sed a multorum huius ordinis nota omnibus tepiditate. Cum sis igitur sub uno pastore Iesu Christo, cum habites in uno ouili Ecclesiae, cum ex una uiuas aeternorum fide et spe, tam tu albe, quam tu niger monache, quid de uariis uelleribus, ut parum austerius loquar, stultissimae oues causamini? Quid tam nulla, imo tam stulta de causa, contra uos ad inuicem mouemini? cur tam puerili occasione primam illam stolam charitatis scinditis? cur ipsa habitacula separatis? cur uos ipsos non iam ouino, sed lupino dente mordetis? cur detrahitis? cur laceratis? Videte, cauete ne hoc nomen innocentiae, quo oues nuncupanimi, non de illis uos faciat quas positurus est summus Pastor a dextris, et de quibus ipse ait, Ores meae uocem meam audiunt, et ego Dominus agnosco eas, et sequuntur me; et ego uitam aeternam do eis, et non peribunt in aeternum: sed, quod absit! inter illas uos constituat, de quibus legitur et cantatur, Sicut oues inferno positi sunt; mors depascet eos. Cernitis adhuc stultam esse causam, de colore disputare? damnabilem, fratrem pro colore odire? pessimam, fratri pro colore detrahere? Si tota haec mutui causa erat discidii, si sola tanti materia diuortii; si, inquam, schismatis monastici haec sola et tota erat occasio: nonne hac tam multis rationibus explosa, cordium uestrorum iam uetus scissura unietur? nonne laesa charitas curabitur? nonne ad pacis filios euangelica pax reuertetur? Satisfacite igitur paci, filii pacis, et cum ea perpetuum foedus in te: ne forte, si aliter fiat, proferatur quandoque etiam contra uos dirissima illa prophetae sententia: Non est pax, dicit Deus meus, impiis. Et iam, Deo gratias, aestimo me quorumdam nostri Ordinis uirorum antiquas odiorum causas et latebras penetrasse, nec iam ad quaerendum etiam sollicito cogitatui aliquid superesse. Quod si res ita se habet, neque tu, albe, nigrum, neque tu, niger monache, album, si praescripta seruare uolueritis, infestabis: neque aduersus fratrem pro diuerso consuetudinum more, uel pro uario tam saepe nominato colore, a statu altissimae charitatis moueberis. [229,26] 26. Sed quid dixi? quomodo mente excessi? ubi intellectus animi? unde acies obscurata uidendi? Putabam me omnem scandalorum materiam inuenisse, arbitrabar me omnes odiorum latebras detexisse. Suspicabar, ut dixi, solam diuersitatem consuetudinum, solam uarietatem colorum, qualitatem aut quantitatem uestium, aut escarum, charitatem inter monachos uulnerasse, et tanti mali istam tantummodo causam existere. Cernebam festucam in oculo fratris: sed trabem permaximam, et quercum praeualidam in meo uel ipsius oculo uidere non poteram. At nunc clarificato oculo, serenata die, et sole meridiano iam nil latere permittente, uideo, uideo, inquam, quod liceat mihi dicere pace omnium, unde tamen certus sum, quod licebit mihi omnium pace bonorum. Nam qui indignabitur, de se, ut ait Hieronymus, dictum fatebitur. Non refugit manum medentis pars sospes corporis: sed quae se palpantis digitis tremens subducit, pestem sine dubio intrinsecus latere ostendit. Quid est ergo quod exciderat? [229,27] 27. Dic, dic, inquam, tu, ut mei propositi prius hominem alloquar, die, o niger monache, da gloriam Deo; et quod in imis cordis tui contra fratrem adhuc latet, denuda. Quis, inquis, pati potest nouos homines ueteribus anteferri; eorum studia nostrorum actibus praeponi; nostros uiliores, illos chariores uideri? Quis aequo oculo aspicere potest mundum ex plurima sui parte a nostro ueteri Ordine auerti, ad ipsorum nouum propositum conuerti? relinqui tritas a saeculis uias, concursus fieri ad ignotas hactenus semitas? Quis patiatur nouos ueteribus, iuniores senioribus, albos nigris monachis anteferri? Hoc tu, inquam, niger, dicis. Sed tu, albe, quid proponis? Felices nos, inquis, quos longe probabilior institutio commendat, quos beatiores aliis monachis mundus praedicat, quorum opinio, aliorum existimationem; quorum dies, aliorum lucernam; quorum sol, aliorum sidus obscurat. Nos religionis perditae restauratores, nos emortui Ordinis resuscitatores; nos languentium, tepentium, sordentium monachorum iustissimi condemnatores: nos moribus, nos actibus, nos usibus, nos uestibus a caeteris diuisi, et ueterum teporem ostentui fecimus, et nouum nostrorum feruorem praecellere approbamus. Ecce, ecce, uera illa occultior, sed longe aliis charitati infestior causa, quae mentium uestrarum unitatem scindebat, quae ipsas domos ab inuicem secernebat, quae ad uerba detractoria uel maledica linguas uestras persaepe, iuxta prophetam, ut gladium acuebat. [229,28] 28. Sed retundatur lethalis gladius gladio uerbi diuini, et ne leui inanis gloriae uento tantis sudoribus fruges collectae dispergantur, si sapientes estis, satagite. Et, o infelix nimiumque deflenda iactura! si longissimi aeui tui mundissimam continentiam, si inuincibilem obedientiam, si ieiunia infracta, si perpetuas uigilias, si tam graue iugum disciplinae, si tot palmas patientiae; si, ut breuiter multa concludam, tantos tamque innumeros, non iam terrenae, sed coelestis uitae labores, per tanta tempora ad stipendium aeternitatis, a te per Dei gratiam congregatos unus nequam serpentis sibilus disperserit, et te solo flatu euacuans, inanem in conspectu summi Iudicis draco ueternus effecerit: et ubi est quod Saluator hoc morbo adhuc laborantibus discipulis ait, Videbam Satanam quasi fulgur de coelo cadentem? Ubi est quod, facta huic simili contentione inter eos quis eorum uideretur esse maior, alibi dicit: Vos autem non sic: sed qui maior est in uobis, fiat sicut iunior; et qui praecessor est, sicut ministrator? Ubi latet absconditum ab oculis memoriae, quod excelsus ille et magnus, cuius, iuxta Psalmum, magnitudinis non est finis; et qui, iuxta Apostolum, est super omnia Deus benedictus in saecula, seruis suis non se praeferens uel confere is, sed submittens, sequitur et dicit: Ego autem in medio uestrum sum, sicut qui ministrat. Corripitur apostolus, ne se praeferat apostolo: et non corripietur monachus, ne se praeferat monacho! Supponitur a Christo magistro minori discipulo maior, inferiori superior: et super Cisterciensem ego Cluniacensis eleuari conabor! Submittit se suis discipulis ipse Christus: et super fratrem, longe forsitan meliorem, tumentem superbia leuabit ceruicem christianus, et monachus? Deiicit se maiestas, et iactat se infirmitas? Humiliat se celsitudo, extollitur putredo? Seruit Deus, et imperare nititur limus? Et quomodo cecidisti, frater, de gradu Regulae tuae, quo te conscendisse gloriabaris, «ut monachus omnibus se inferiorem et uiliorem non solum sua lingua pronuntiet, sed et intimo cordis credat affectu?» Et quid ultra laboro? Non est necesse religiosis, sapientibus, litteratis, acrius instare, nec, ut uulgo dicitur, Mineruam docere, uel ligna ad siluam, uel aquam ad flumina siue mare deferre. Intelligit, agnoscit utriusque uestrum sapientia, sicut sine fide, sic et sine charitate impossibile Deo placere: nec aliquem, humilitate abiecta, posse eamdem charitatem nisu quolibet retinere. Unde enim humilitas recedit, ibi necessario superbia succedit: ubi superbia succedit, ibi statim et inuidia accedit: ubi inuidia oritur, confestim charitas moritur. Nam neque eum cui inuidet, inuidus potest diligere, nec in non diligente charitas aliquo modo permanere. [229,29] 29. Propter ista, unde abest charitas, abest humilitas: et unde abest humilitas, abest et charitas. Hoc docet clare et Apostolus, cum dicit: Charitas non aemulatur, non agit perperam, non est ambitiosa. Et quia nec etiam alienarum rerum cupida, subdit: Non quaerit quae sua sunt. Inflationem ergo omnem, ambitionem omnem, cupiditatem omnem, auaritiam omnem excludit chartas: imo per charitatem, iuxta sequentia Apostoli, expellitur tota simul iniquitas. Iam si hanc charitatem, quam legem Christi idem apostolus uocat, uis, frater Cluniacensis, frater Cisterciensis, integram conseruare; si per ipsam maximos tibi thesauros in coelo recondere, si reconditos conseruare; da totam quam potueris operam, et causas, non dico eam fugantes, non dico eam perimentes, sed uel parum eam laedentes, a te abige: si expulsae redire uoluerint, firmi pectoris redeuntibus ostium claude, et cohabitatricem sempiternam totis sanctae animae tuae amplexibus retine. Subleuabit te charitas ipsa firmiter retenta ad regna coelorum, quae nimia ac dulci ui sua inclinauit usque ad terras Regem coelorum. Fidelis inde testis est Apostolus, dicens quod propter nimiam charitatem Filium suum miserit Deus in similitudinem carnis peccati. Gaudebis perenniter coram Deo charitate, et gaudium tuum, sicut ipse promisit, nemo tollet a te. quando erit Deus omnia in omnibus, quando satiaberis a longinqua esurie tua, cum manifesta fuerit gloria eius; quando, cum apparuerit, similis ei eris; et, per hanc charitatem ei sempiterne unitus, uidebis eum sicuti est. [229,30] 30. Iam tandem ad uos, mi charissime, cui praesens epistola mittitur, stilus recurrat: ut a quo sumpsit initium, in ipso suam fortassis importunam prolixitatem finiat. Causa mihi scribendi, ut superius professus sum, teste conscientia, sola uere charitas fuit: ut, quantum ad utrumque nostrum attinet, flatu collocutionis eam recalescere, et in mutui affectus solitas uel maiores flammas erumpere cogerem. Restat ut uos, quem lacteam fortemque columnam, cui innititur monastici Ordinis aedificium, summa prouidentia praeparauit, et uelut rutilum sidus exemplo uerboque non solum monachis, sed et toti latinae Ecclesiae nostro tempore insigniter lucem donauit: restat, inquam, ut totam, quam potueritis, huic diuino operi detis operam, et unius nominis et Ordinis maximas congregationes nequaquam ultra dissidere patiamini. Studui ego semper ut sanctos illos congregationis uestrae monachos nostris fratribus commendarem, et ipsos illis perfectae unione charitatis, si fieri posset, etiam inuiscerarem. Hoc publice, hoc priuatim, hoc in magnis nostrorum conuentibus facere non neglexi; et ut rubiginem illam liuoris et zeli contrarii, quae interiora uiscerum latenter rodere solet, eraderem, modis quibus potui, laboraui. [229,31] 31. Instate et uos, pro magna illa gratia a Deo uobis collata, agro communi: ut sicut nullus post uos nostris diebus plura utilia in illo plantasse probatur, ita laudabili studio et industria, omne satis utilibus contrarium auellatur. Expellite sublimi illo et ex Spiritu Dei flammante eloquio ab eorum cordibus, ut mitius loquar, puerilem illam aemulationem, a lingua susurrationem: et loco istorum, uelint, nolint, fraternam ingerite dilectionem. Non segreget ultra greges uestros a nostris gregibus usuum diuersitas, colorum uarietas: sed a summa unitate deriuata, corrupta reparans, discissa redintegrans, diuisa uiuificans, uniuersa uniat charitas. Sic plane, sic decet ut, quibus est unus Dominus, una fides, unum Baptisma, quos continet una Ecclesia, quos manet una perennis et beata uita; eis quoque, iuxta Scripturam, sit cor unum et anima una. Misi gemmeo amico salis gemmam, cuius corporalem usum uobis utilem olim audiui, et cuius specialem intellectum suprascriptis necessarium esse putaui. Nam quamlibet multos et pretiosos apparatus uirtutum suarum aeterni Regis mensae si sine fraterni amoris sale intulerint, ut insulsi reiicientur: si hoc sale eos condierint, epulae iam placentes cum offerentibus admittentur. Nam qui in lege sua nullum sacrificium sine sale suscipit, nullius munus uirtutis sine tali condimento sibi placere ostendit, etc.