Petrus Venerabilis, Aduersus Iudeorum inueteratam duritiem. Prologus non solum a caelesti, sed etiam a terrena, quam solam semper amastis, gloria excidistis. Aduertite in uobis rebus ipsis impletum, quod Christus, quem negatis, patribus uestris dixit et de uobis, nisi resipiscatis, praedixit: Auferetur a uobis regnum Dei et dabitur genti facienti fructus eius. Ablato ergo caelesti, ablato iam a diuturno tempore ipso regno terrestri, agnoscite cuius impietatis merito hoc uobis contigerit. Agnoscite tam dirae dampnationis uestrae causam hanc esse, quod Christum quem tanto ante tempore uenturum cantastis, legistis, praedicastis, uenientem non agnouistis, non suscepistis, non coluistis, immo illo detestabili more uestro spreuistis, subsannastis, occidistis. Sed quid? Si conuerti disponitis, non terreamini quia occidistis. Non est ille auidus ulciscendae mortis suae, si secuta fuerit correctio conuersionis uestrae. Orauit ille quondam iuxta hominem quem assumpsit pendens in cruce pro ipsis crucifixoribus suis, et non solum dum pateretur orauit, sed et postquam a morte surrexit eisdem iam paenitentibus et conuersis indulsit. Non fuit immemor mortem se pertulisse pro uita hominum, et quos derisores et occisores habuit, eos conuersos prompta et uere largissima et, quae super omnem hominem est, diuina miseratione suscaepit. Non deerit eadem infinita largitas uobis, nec ea quae uniuersum paene mundum collegit, paucitatem uestram, si eam non repellitis, a numero saluandorum repellet. Credite legi uestrae, non alienae, credite prophetis, non alienis sed uestris, credite scripturis, non alienis, sed propriis. Cur saltem hoc non mouet? Cur non mouet hoc quod totum robur fidei Christianae, quod tota spes salutis humanae ex uestris litteris originem habet? Cur non mouet quod patriarchas, quod prophetas, praenuntiatores, quod apostolos praedicatores, quod summam ac supercelestem Virginem Matrem Christi, quod Christum ipsum auctorem salutis nostrae, qui et expectatio gentium a propheta uestro dictus est, non de barbaris gentibus, non de quibuslibet nationibus, sed de genere uestro, de stirpe magni Abrahae descendentes suscepimus? Remitto ergo uos ad uestri generis homines, remitto ad proprias quas a Deo accaepistis scripturas, et ex hiis testimonia profero quibus cedere quantalibet lis Iudaica compellatur. Non ignoro autem quod ex aliqua parte nobis cum sentitis, ex plurima uero pertinaciter dissentitis. Sentitis nobis cum quod Christum a prophetis multipharie multis que modis praenuntiatum asseritis. Dissentitis, quod eum Dei filium non creditis, quod Deum negatis, quod aliorum regum more temporaliter regnaturum, quod non iam uenisse, sed uenturum affirmatis. Eo igitur ordine quo proposita sunt a nobis contra uos, capitula iam dicta exsequenda sunt. Capitulum I Quod Christus Dei filius sit Audite ergo, Iudaei, et ex scripturis uestris Christum, uel iuxta uos Messiam, esse agnoscite Filium Dei. Veni, ergo, in primis eximie prophetarum Ysaia, et genti nec tuo tempore, nec nostro, ueritati credenti, rursum uerba tua propone. Dic, quid Deus de Filii sui aeterna generatione dixerit: Nunquid ego qui alios parere facio ipse non pariam, dicit Dominus? Nunquid ego qui generationem aliis tribuo sterilis ero, ait Dominus? Quid clarius, o Iudaei, ad probandam generationem filii Dei? Si enim Deus genuit, quantum ad illum quem genuit, necessario pater est, et Filius Dei quantum ad illum qui genuit, necessario filius est. Sed nolo uos, non credo uos tam stulte, tam insensate desipere, ut aeternam deitatis generationem carnali generationi aliqua uel tenui similitudine comparare nitamini. Absit a uobis, absit ab omni intellectu tam asininus animus, ut aeterna, ut ineffabilis, ut incogitabilis omnipotentis Patris generatio, omnipotentis Filii natiuitas alicui terrenae uel usitatae generationi seu natiuitati modo quolibet comparetur. Siquid tamen preter corporalium generationum similitudines de tam ineffabili re ab aliquo simili trahi potest, sic Dei filius de Deo dicitur genitus, sicut lumen de lumine, radius a sole, splendor ab igne. Hoc breuiter dixerim, o Iudaei, ne uel uos intelligatis uel nos intelligere putetis insulse uel bestialiter natiuitatem Filii Dei. Vnde hoc propheticum testimonium cogit uos non iuxta quod homo est, sed iuxta quod Deus est intelligere et confiteri Christum esse filium Dei. Nulli enim hoc homini, nulli hoc angelo, nulli hoc prorsus creaturae congruit, ut uel genitus a Deo, uel Dei filius, quantum ad deitatis naturam pertinet, sentiatur. Quod si hoc nulli creaturae, in quantum creatura est, congruit, soli hoc, qui, in quantum Deus est, de Deo natus est, conuenit. Sed succedant prolato testimonio lucidiora exempla et Christum esse Dei filium sole clarius manifestent. Dic, o Dauid, propheta Dei, rex populi tunc Dei, pater secundum carnem Filii Dei, dic si Christum sentis esse filium Dei. Ego, ait, constitutus sum rex ab eo super [Syon] montem sanctum eius. Dic et quod sequitur: Dominus dixit ad me: filius meus es tu, ego hodie genui te. Quid ad ista Iudaei? Ecce ex persona Christi loquens dum ipsum regem a Deo constitutum dicit, Christum fatetur, unctum praedicat, hominem affirmat. Dum Deum ei dixisse subdit: Filius meus es tu, ego hodie genui te, deitatem ipsius qua naturaliter Dei est filius indicat. Sed negatis, subsannatis. Dicitis uerba illa non ad Christum, non ad quemlibet alium, sed ad ipsum tantummodo Dauid pertinere qui super Syon olim uestram, super Iherosolimitanum montem olim sanctum a Deo rex constitutus sit. Dicitis eundem Dauid a Deo uocari filium, uocari genitum, non quia uere Dei filius uel a Deo genitus fuerit, sed quia sanctis moribus, multis ei placens uirtutibus, nomine hoc honorari meruerit. Sed non fugit nos, o Iudaei, non fugit nos sensus iste, intellectus iste, quo et si non hic, tamen alibi sepe homines a Deo uocari filios legimus. Scimus hoc dictum Pharaoni de patribus uestris: Filius meus primogenitus Israhel, dimitte filium meum ut sacrificet michi. Et iuxta quendam prophetarum: Et puer est Israhel et dilexi eum et ex Aegypto uocaui filium meum. Hoc licet magis de Domino nostro uoce prophetica dictum sit qui Herodem secundum hominem fugiens inde congruo tempore a Patre Deo per angelum uocatus est, accipitur tamen hoc et de illo a quo carnis propaginem trahitis populo. Qui quondam in Aegypto de paucis patribus in magnum populum adauctus, diu moratus, ualde oppressus, ad Deum clamans exauditus, inde que uocatus, filii nomine a Deo honoratus est. Ac iuxta Ysaiam congruenter de uobis: Filios genui et exaltaui; ipsi autem spreuerunt me. Non fugit nos, non fugit nos etiam intellectus ille non solum homines, gratia aliqua, merito aliquo uel Dei filios uel a Deo genitos dici, sed insuper ipsa quoque insensibilia huiusmodi nominibus signari. Vnde est illud: Quis est pluuiae pater, uel quis genuit stillas roris? Item: De cuius utero egressa est glacies, et gelu de caelo quis genuit? Nolite ergo, nolite putare, o Iudaei, ista tam lucida uidere non potuisse aecclesiam Dei. Videt hoc, agnoscit hoc, discernit hoc. Discernit similia nomina in rebus dissimilibus dissimiliter intelligenda esse, nec uno tamen uel eodem modo licet idem sonantia semper intelligi oportere. Habetis hoc in innumeris scripturarum uestrarum exemplis, habetis eadem nomina non idem semper signantia. Et quando possent haec singillatim proferri? Sed uerbi causa ponantur aliqua, ut ex hiis paucis facile possint colligi plura. Certe caput, oculus, auris, manus, brachium, pes nomina sunt, aliquas corporis partes proprie significantia, quae tamen et ipsa ad alia sepe trahuntur diuersa. Stare, sedere, iacere, dormire, uigilare, ambulare, uolare uerba sunt accidens aliquod proprie designantia, quae tamen et ipsa ad alia diuersa ducuntur signanda. Et quia etiam mediocriter doctis ista clara sunt, exemplis non egent. Hoc ergo modo nomen generationis cum in Deo accipitur, non semper idem, sed quandoque longe diuersa designat. Monstrant hoc lucide testimonia prophetica quae praemisi, quibus generatio longe diuersa signare docetur. An non tibi, o Iudaee, uidetur differre generatio illa de qua scribitur: Filios genui et exaltaui; ipsi autem spreuerunt me, ab illa de qua dicitur: Quis est pluuiae pater, uel quis genuit stillas roris, uel ab illa unde legitur: De cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit? Puto te non ita obsurduisse, non ita desipuisse, ut quod cunctis clarum est, tibi soli obscurum sit; quod cunctis lux est, tibi soli tenebrae sint. Nam patet uniuersis, magnam non paruam, certam non ambiguam in hoc quod dictum est generationis nomine diuersitatem inesse. Dicitur enim Deus generare homines diligendo, fouendo, prouehendo, saluando; dicitur generare pluuiam, stillas roris, glaciem, gelu, uolendo, creando, producendo, constituendo. Sicut igitur in hoc uno generationis nomine tam uaria et discreta signari iam, ut aestimo, uides, sic in eodem nomino abstersa ueteri ab oculis tuis caligine aliud quiddam longe sublimius intuere. Intuere, inquam, et quod non nisi Deo demonstrante potes respice et in uerbis illis quae legis: Dominus dixit ad me filius meus es tu, ego hodie genui te, nec hanc, nec illam quae praemissa est generationem, sed naturalem de essentia Patris Filii Dei natiuitatem intellige. Nam sicut omnipotens Creator pater dicitur pluuiae, genuisse dicitur stillas roris, glaciem et gelu producendo, sicut pater dicitur Israhel, sicut genuisse dicitur filios confouendo, sic pater scribitur unigeniti filii sui, sic eum genuisse praedicatur, non aliunde, non ex nichilo, sed ex propria substantia proferendo. Ad hoc credendum, o Iudaei, licet uos non nisi eiusdem Patris et Filii Spiritus trahere possit, si tamen scripturis sacris ut decet defertis, si eis pertinaciter, si more uestro Iudaice non repugnatis, rationi saltem sequenti cedetis. Quid enim sequitur? Postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. Ecce hoc si potestis Dauid illi olim super Iudaeos regnanti adaptate. Iniunctum est ei ut postularet dari sibi gentes in hereditatem et terminos terrae in possessionem. Et quia iniunctum est, eum non oboedisse putandum non est. Postulauit ergo et ut promissum fuerat datae sunt ei gentes in hereditatem et termini terrae in possessionem. Sed quae gentes? Fortassis secundum uos Philistei de quibus scriptum est: Tulit Dauid frenum tributi de manu Philistinorum. Fortasse et opinio uestra esse potest Syria Damasco adiacens, de qua legitur: Et erat Syria Damasci Dauid seruiens sub tributo. Fortassis, iuxta tortuosam interpretationem uestram, filii Ammon, uel quaedam circumpositae gentes, quas bello domuisse scribitur. Sed relegite, scrutamini sollicite Malachim uestrum et inuenietis repressisse quidem Dauid Philisteos, sed non subiugasse, seruisse ei ad tempus Syriam Damascenam, sed non multo elapso tempore rebellasse, ac statim in ipsa Damasco reges superbos ac potentissimos successisse. Filios Ammon seu reliquos quos superauerat statim respirasse et toto tempore, quo gens Iudaica reges habuit, proprios reges usque ad ipsam patrum uestrorum transmigrationem Babilonicam habuisse. Non ergo ad Dauid illum illa Dei uerba facta sunt, quia nec istae nec aliae preter Iudaeos gentes ei in hereditatem datae sunt. Sed quid ad huius diuini uersus ultima uerba dicetis? Postquam enim dixit: Dabo tibi gentes hereditatem tuam, statim subiecit: et possessionem tuam terminos terrae. Terminos inquit terrae. Qui sunt termini terrae? Nonne ubi terra terminatur, ubi inhabitatio humana finitur? Dati sunt ergo illi Dauid hii termini terrae in possessionem? Si isti termini terrae Dauid in possessionem dati sunt et totus orbis terrarum ei in possessionem datus est. Hoc si ita est, Indi, Persae, Galli, Germani, Scitae, Affri et tandem quicquid gentium orbis continet ei in possessionem datum est. Videtis adhuc tam notum et absurdum, ipsis etiam pecoribus inconueniens! Cur non sentitis, miseri, iuxta uerba apostoli nostri, litteram uos occidentem? Cur pene soli in orbe non sequimini spiritum uiuificantem? Nunquid orbi terrarum Dauid ille dominatus est, cuius regnum satis breui Syriae particula coartatum est? Quaerite ergo, quaerite alium ad quem ista Dei uerba facta sint, et cui gentes in hereditatem, termini terrae in possessionem dati sint. Et quem alium inuenire poteritis nisi Christum? Quem alium, quam illum quem huc usque negastis Dei Filium? Illum plane, illum Christum, illum Dei Filium, illum Ihesum in cuius nomine, uelitis nolitis, flectitur omne genu caelestium, terrestrium et infernorum, illum qui dicit: Data est michi omnis potestas in caelo et in terra, ad quem uox Patris facta est: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Sed procedat sermo ad alia etiam hiis clariora et ipse Dauid quid rursum de hoc Dei Filio sentiat, audiatur. Introducit enim Dominum cuidam domino suo loquentem et inter alia dicentem: In splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te. Quis est iste Dominus, quem alter Dominus ante Luciferum genuit? Currite, o Iudaei, cogitate, satagite, desudate, corrodite ungues, peruertite et hanc si potestis sententiam et tam diuinum et admirabile uerbum more uestro in aliud et aliud deriuate. Hic plane uos figere pedem, hic nobis cum manum conserere, hic uel aliquid rationabile respondere, uel sicut olim patres uestri Christo psalmi huius principium eis proponente obmutuerunt, obmutescere uos necesse est. Illi quidem, ut dixi, primo psalmi uersu sibi proposito conticuerunt, uos fortasse patribus sapientiores huic si ualetis nostro uersui respondete: Ex utero ante Luciferum genui te. Quis est iste Dominus Dauid qui ab alio eius Domino ante Luciferum genitus est? Ostendite, ostendite michi Dominum Dauid, ab alio, ut dictum est, Domino genitum, et hoc ante Luciferum. Ostendite eo tempore quo haec uerba prolata sunt, preter Deum tanti regis dominum regem aliquem, prophetam aliquem, magnum aliquem, et ut breui sermone multos concludam, a primo Adam usque ad nouissimum qui in fine saeculi nasciturus est filiorum Adam. Inuestigate, si uultis, et ipsa caelestia, et de diuersis sanctorum spirituum ordinibus qui usitato nomine angeli uocantur, Dauid michi Dominum inuenite! Nam licet quidam patrum priorum apparentes sibi angelos dominos uocauerint, non sunt tamen angeli hominum domini nec subiciuntur quantum ad naturae dignitatem dominatui ipsorum, qui ad aequalitatem creati sunt angelorum. Quod si hoc modo nullus angelus alicui hominum dominatur, claret quod nullus angelorum a Dauid Dominus nuncupatur. Sed neque angelos ex utero Deus genuit, sed et eos, sicut et alias creaturas, omnipotenti uoluntate creauit. Hunc uero cui loquitur non se creasse, sed se ex utero asserit genuisse. Vnde quia preter Deum nec in angelicis spiritibus, nec in humana propagine hic Dominus Dauid inueniri potest, uel psalmum uestrum diuinum esse negate, uel aliquem, quem Dominum Dauid credere ratione compellamur, proferte. Ante Luciferum, inquit, genui te. En rursum uobis angustiae, en rursum laqueus, en rursum fouea, in quam insana uestra caecitas corruat, praeparata. Hinc plane nullus uobis patet egressus, nisi ab eo educamini, qui educit uinctum de domo carceris, qui aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit. Ante Luciferum genui te. Quis est hic Lucifer? Si dixeritis sidus illud esse, quod quia aliis sideribus preter principalia clarius rutilat, atque inde uelut maiorem ferens lucem Lucifer dicitur, respondeo: Ante Luciferum illum nullus hominum creatus est. Nostis enim Moyse indicante, quod quarto die cum stellis aliis sidus illud creatum est. Homo uero post, hoc est sexta die, factus est. Nulli ergo hominum a Deo dictum est: Ante Luciferum genui te. Sed nec alicui angelorum hoc dictum est, quoniam praemissa ratione cogente hoc non nisi Domino dictum est. Nullus uero angelorum iuxta eandem rationem Dauid Dominus est. Constat igitur, quia nec alicui angelorum dictum est: Ante Luciferum genui te. Quod si Luciferum apostatam archangelum esse dixeritis, cui sumpta ab hac stella similitudine sub Babilonici regis nomine propheta Ysaias loquitur: Quomodo cecidisti de caelo Lucifer qui mane oriebaris? respondeo: Ante Luciferum illum non solum nullus hominum factus est, sed nec ullus angelorum conditus est. Sic enim se habent de illo uerba diuina ad Iob: Ipse est principium uiarum Dei. Quod si principium uiarum - hoc est operum - Dei est, nullum opus Dei ante ipsum creatum est. Si uero nichil operum Dei ante ipsum creatum est, nec alicui hominum nec alicui angelorum dictum est a Deo: Ante Luciferum genui te. Nam non puto adeo uos esse amentes, ut de ipso Babilonico rege uocabulo Luciferi designato dictum a Deo suspicemini: Ante Luciferum genui te. Nec enim aliquid magni sermo diuinus diceret si, quod omnibus notum erat, Dauid ante Babilonicum regem genitum narraret. Nunquid ergo, o miserrimum genus hominum, tam perspicua non cernitis, tam clara non uidetis? Aperite tandem oculos, reserate aures et soli caeci in mundo apparere, soli surdi inter mortales remanere erubescite. Nolite tamdiu ostentui fieri orbi terrarum, nolite tam diuturnis seculis uos fabulam exhibere. Aduertite Dominum Dauid non nisi Deum esse potuisse, agnoscite ipsum Dauid dominum suum non nisi Deum uocasse. Et quia primo Dominum dixit et statim alium Dominum nominauit, intelligite non posse esse alium et alium, nisi Patrem et Filium. Hunc ergo Dominum Patrem in psalmi iam dicti principio introducit loquentem Domino Filio, quando dicit: Dixit Dominus Domino meo. Nam iuxta praecedentia, quia nullus in creaturis Dauid inuenitur dominus, necesse est, ut non nisi creator eius dicatur Dominus. Et quia nomen creatoris et nomen Dei idem significant, Dominus Dauid creator est, Dominus Dauid Deus est. Huic ergo Domino Dauid, huic creatori, huic Deo alius Dominus, utique et ipse creator, utique Deus dicit. Quid dicit? Sede a dextris meis. Et cui hoc a Deo dici potuit, nisi Deo? Cui, inquam, a Deo dici potuit: Sede a dextris meis, nisi illi qui tantae dignitatis extitit, ut ei posset a Deo dici: Sede a dextris meis? Et ubi tanta dignitas inueniri poterit, quae consessu deitatis digna esse possit? Quae, plane, natura tantae erit dignitatis, ut mereri ualeat solium deitatis? Nulla certe, o Iudaei, nisi diuina et quae propter diuinam hoc meruit in solo Christo, humana. Quod si quemlibet alium in sede Dei praeter Deum electio uestra siue de caelestibus, siue de terrestribus creaturis collocare potest, indicet, proferat, demonstret. Sed non poterit, non praeualebit, quia nullum recipit parem deitas nisi Deum, nullum thronus deitatis suscipit nisi Deum, nullus Patri Deo adequatur nisi Dei Filius, et ipse cum eo Deus. Et quidem par est Patri et Filio utriusque Spiritus, sed non dirigitur uox ista patris ad ipsum, quia non est a Patre genitus. Huic uero cui dictum est: Sede a dextris meis, et istud adiunctum est: Ex utero ante Luciferum genui te. Ex utero, inquit, ut eum non ex aliena, sed ex propria Dei essentia natum agnoscas. Ante Luciferum, ut eius aeternam natiuitatem ante omnem creaturam esse aduertas. Genui te, ut non ex aliqua materia factum, non ex nichilo creatum, sed a Patre aeternaliter genitum intelligas. Ecce qui in prima quadriformis partitionis parte non aliud Christum probare proposueram nisi Dei Filium, nunc, o Iudaei, diuini huius psalmi uirtute probaui et Deum. Sed dicetis: psalmus quem contra nos protulisti et quem ad probandam domini tui deitatem in medium adduxisti, nil agit pro parte tua, nil iuuat propositionem tuam. Non enim prolatus est in persona Dauid, sed ex persona Elyezer serui Abrahae scriptus est a Dauid. Cuius psalmi hic sensus est: Dixit Dominus - id est Deus - domino meo - Abrahae -: Sede a dextris meis. Magnum, o Iudaei, ut et ipsi fatemur, apud Deum meritum Abrahae, magna et multiplex apud ipsum praerogatiua Abrahae. Magnum meritum, quia credidit Abraham Deo, magna gratia, quia reputatum est ei ad iustitiam. Magnum meritum, quia praecipiente Deo extendit manum et arripuit gladium ut immolaret filium. Magna gratia, quando ei inhibito ne filium occideret, dictum est: Per memetipsum iuraui, dicit Dominus, quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito propter me, benedicam tibi et multiplicabo te sicut stellas caeli et sicut arenam quae est in littore maris. Magnum uero et non simplex tantum, sed multiplex apud Deum meritum Abrahae, magna immo et omnibus donis ei a Deo collatis maior singularis gratiae excellentia qua ei promissum est: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Sed nunquid tanta, ut ei a Deo iniunctum sit: Sede a dextris meis? Nunquid tanta, ut sicut ante non multa dictum est, quod Dei est singulare, fieret Deo homini que commune? Homini dico tantum, ut Abraham fuisse scimus, non homini simul et Deo, ut Christum esse nouimus. Nunquid ergo huic qui nichil plus homine erat, a Deo dictum est: Sede a dextris meis? Vbi est illud quod solum, ne in Christum Iudaeus credat, Iudaicum cor retrahit, contemplatio humilitatis humanae, indigna, ut creditis, consortio maiestatis diuinae? Vbi est zelus ille, Dei quidem, sed non secundum scientiam, ut noster apostolus ait. Nonne propter haec uerba quae Abrahae asscribitis, Stephanum primum martyrem nostrum continentes aures uestras uelut ad blasphemiam et stridentes dentibus uelut in uindictam, homines sacri semper sanguinis auidi, lapidastis? Quid dixit Stephanus de Christo? Video caelos apertos et Ihesum stantem a dextris Dei. Quid dicit Iudaeus de Abraham? Dixit Dominus - id est Deus - domino meo - Abrahae -: sede a dextris meis. Quid est quod pati non potuistis, tunc saltem semel audire Ihesum stantem a dextris uirtutis Dei, et nunc cotidie pati aequanimiter potestis audire Abraham sedere a dextris Dei? Nolite, nolite queso, consortem Deo dare nisi Deum, nolite in sede diuina aliquem constituere nisi Deum. Hoc si conceditis, quod nequaquam hactenus negare consuestis, falsa sunt uerba in persona Helyezer prolata: Dixit Dominus - id est Deus - domino meo - Abrahae -: Sede a dextris meis. Nec solum ea falsa esse quae dicta sunt ostendunt, sed et cuncta psalmi sequentia lucide idem declarant. De quibus est proxime sequens uersus: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Sede, inquit Deus secundum uos: o Abraham, a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedem tuorum - hoc est donec subiciantur pedibus tuis inimici tui. Et quos hostes, dum uiueret, habuit Abraham? Scrutare, Iudaee, totum textum sacri canonis tui et, nisi fallor, non dico plures, sed nec unum inuenire poteris hostem Abrahae. Homo enim iustus, licet in terra gentilium moraretur, religione tamen sua, sobrietate sua, sapientia sua, sic inter malos bonus, sic et inter eos qui oderant pacem, erat pacificus. Inde est, quod in canone Hebraico inimicum ei aliquem extitisse nec Christianus legere potuit uel poterit, nec Iudaeus. Quod si dixeris pugnasse eum cum trecentis decem et octo clientibus contra reges qui Sodomitas uicerant, et Loth filium fratris sui captiuauerant, eum que raptores uicisse, Loth liberasse, spolia multa ab hostibus reuexisse, respondeo: Nec reges ad proelium causa Abrahae processerunt, nec causa Abrahae Loth fratris eius filium caeperunt. Causam qua reges aduersum reges, quatuor scilicet aduersus quinque, in bellum concitati sunt, scriptura refert, hoc est quia quinque reges quatuor regibus aliquandiu seruierant et tunc seruitutis legem probrosam reputantes seruire nolebant. Haec causa fuit, qua inter uictos inuentus Loth a uictoribus captus est, ipse que Loth causa extitit, qua cum iam dictis raptoribus Abraham congressus est. Claret ergo, quia nec isto modo inuenire poterit Iudaeus inimicos Abrahae, de quibus fingere possit dictum ei a Deo: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quod si inimicos Abrahae inuenire non potuerit nec tertium psalmi uersum super eo exponere poterit, hoc est: Virgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Syon, ei que dictum a Deo: Dominare in medio inimicorum tuorum. Nam quia Iudaeis loquens medullam sacri psalmi quam fastidiunt, tangere prohibeor, et circa inutilem litterae corticem, quem solum pecudum more rodere solent, morari compellor, dicite, iuxta brutum intellectum uestrum, dicite qua ratione homini benigno, homini quieto, homini pacifico qui semper fere inermis legitur, a Deo dictum sit: Virgam uirtutis tuae emittet Dominus ex Syon. Quomodo emissa est a Domino uirga uirtutis Abrahae, quae illi ad pugnandum necessaria non erat? Quomodo ex Syon, quae nondum erat? Quomodo ei dictum est a Domino: Dominare in medio inimicorum tuorum, qui nulli erant? Sed transeo et ad quartum: Te cum principium. Quod est istud principium cum Abraham? An principium caeli et terrae cum Abraham? An aliquarum creaturarum principium cum Abraham. In die uirtutis tuae. Quae est ista dies uirtutis Abrahae? Quae est ista dies, in qua principium iungitur uirtuti Abrahae? In splendoribus sanctorum ex utero ante Luciferum genui te. Qui sunt hii, Iudee, splendores sanctorum, in quibus splendoribus ex utero ante Luciferum genitus est Abraham? Sed non hiis pene ineffabilibus immoror, quia non a Christiano de Christo, sed a Iudaeo de Abraham, si potuerit, exponenda sunt. Et quid sequitur? Iurauit Dominus et non paenitebit eum. Quid est quod iurauit Dominus? Quid est quod iurasse non paenitebit eum? Tu es inquit sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Nunquid Abraham sacerdos? Nunquid Abraham sacerdos et in aeternum? Nunquid et sacerdos et in aeternum et secundum ordinem Melchisedech? Nam si Abraham sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quare cum esset uterque paris officii, paris ordinis, paris dignitatis, benedici se ab ipso pertulit, quare panem et uinum optulit, quare decimas ei ex omnibus quae coeperat dedit? Haec uniuersa, Iudaee, super Abraham, si potes, expone. Sed credo, immo scio, immo affirmo, quod nec tu, nec tota pariter congregata synagoga Sathanae uerba ista tam sacra, tam diuina, tam omnem hominem excedentia, nec de homine Abraham, nec de quolibet tantum homine exponere poterit. Falsa est igitur expositio Iudaica mentiens haec a Deo dicta Abrahae, et uera est expositio Christiana affirmans haec dicta esse a Deo non cuilibet homini, sed Ihesu Christo, Deo simul et homini. Deo, inquam, et homini. Et ut magis ac magis si non ad credendum, saltem ad irascendum Iudaeum commoueam, quod audire refugit sepe dicendo, non solum homini et Deo, sed sicut sepe dictum est, homini et Deo simul que Dei Filio. Et quid tantopere nomen Filii Dei refugit Iudeus cum hoc libere ac constanter confiteatur Paganus? Nonne enim Paganus Nabugodonosor? Et quid iste ad ostium fornacis suae accedens dicit? Nonne, inquit, tres uiros misimus in medium ignis compeditos? Ecce, inquit, species quarti similis filio Dei. En Filium Dei rex ethnicus praedicat, et Iudaeus negat. Confitetur rex sine lege Dei Filium Dei, et homo educatus et doctus in lege Dei diffitetur et abicit Filium Dei. Sed ille Dei Filius qui ab illa fornace Babilonica saluauit confessores pueros, fornace sine dubio infernali, negatores sui torquebit sine fine Iudaeos. Auctoritatibus ergo praemissis, uel negante uel confitente Iudaeo, Christus Deus est, Christus Dei filius est. Sed audite adhuc unum post illa quae praemissa sunt, uestri Salomonis de Dei Filio testimonium. Ait enim in Prouerbiis: Quis ascendit in caelum atque descendit? Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis colligauit aquas quasi in uestimento? Quis suscitauit omnes terminos terrae? De quo uerba ista, o Iudaei, nisi de Deo accipi possunt? Et quidem ascendere in caelum atque descendere, uel angelis sanctis uel quibusdam beatis sanctorum spiritibus congruere posse uidetur. Sed non de angelis, non de sanctorum spiritibus haec dicta uerba sequentia probant. Probant, inquam, uerba sequentia, non hoc dictum de quolibet spiritu non dictum de qualibet creatura, sed de ipso omnium spirituum, immo omnium rerum creatore Deo cum subditur: Quis continuit spiritum in manibus suis? Quis enim spiritum in manibus suis - hoc est in potestate sua - continet, nisi ille de quo ait Iob: Quem docere uoluisti nonne eum qui fecit spiramentum? Cui certe adaptari poterit: quis colligauit aquas quasi in uestimento, nisi ille de quo in eodem Iob libro legitur: Flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae? De quo dici potuit: Quis suscitauit omnes terminos terrae, nisi de illo de quo psalmus canit: Tu fecisti omnes terminos terrae, aestatem et uer tu plasmasti ea? Non igitur Salomon uester ista de quolibet nisi de Deo sensit, non de quolibet nisi de Deo protulit. Audite ergo sequentia: Quod nomen est eius aut quod nomen Filii eius si nosti? Quid agitis, Iudaei? Ecce exquirit Salomon nomen Dei, exquirit uelut ineffabile nomen Filii Dei. Nequaquam plane sapiens ille nomen Dei filium habentis exquireret, si eum patrem esse non crederet. Nequaquam nomen Filii eius inuestigaret, si Dei Filium esse aliquem non sentiret. Sensit ergo Salomon quod hucusque non sensistis, confessus est quod hucusque negastis, et Deum Patrem esse quem filium habere testatur, et Filium eius esse quem sub nominis inuestigatione Dei Filium esse fatetur. Quid uerbis istis clarius? Quid luce hac splendidius? Nonne hoc solo Salomonis testimonio, o Iudaei, etiam remotis aliis uos urgentibus scripturarum testimoniis, necesse est uos confiteri Filium Dei? Nam nec inde quilibet insidiandi uobis angulus uspiam patet, unde hoc singulare nomen Filii Dei conemini peruertere plurali nuncupatione filiorum Dei. Ea enim, quam praetendere scriptura uidetur, inquisitio nominis Dei et inquisitio nominis Filii Dei excludit pluralitatem filiorum Dei. Nam neque sancti angeli, neque iusti homines quos ut supra dictum est, aliqua excellenti gratia Dei filios scriptura sancta nominat, propriis ubi necessarium fuit nominibus caruerunt, uel iam imposita adeo tecta fuerunt, ut ea tantopere Salomon admiretur, et admirando tanta diligentia inuestigare credatur, ut dicat: Quod nomen est eius aut quod nomen Filii eius si nosti. Sed nec aliqua ratio patitur, ut post illud quod de Deo tam sollempniter protulit, quando dixit: Quod nomen est eius, de aliquo hominum siue aliquo angelorum dictum sentiatur quod sequitur: Vel quod nomen Filii eius si nosti. Iam quippe nomen angelicum uel humanum diuino nomini adaequari uideretur, iam nomen creaturae par creatori fieri diceretur. Est autem nomen Dei super omne nomen, ut nostis, nec minus ineffabile, nec minus incomprehensibile quam ipse Deus. Nec enim aliud est Deus, aliud nomen eius, sed tam ipse quam nomen eius, hoc est idem simplex et summus Deus praefertur omnibus operibus eius. Hinc est quod scriptura haec quae dicit: Quod nomen Filii eius si nosti, non solum Dei Filium praedicat, sed etiam eundem Deum esse demonstrat. Nulla namque ratione nomen filii Dei pari diligentia ut nomen Dei exquireretur, nisi et ipse quoque Dei filius Deus esse monstraretur. Nomen ergo Patris et nomen Filii quod pari sublimitate exquiritur, pari quoque deitate praeditum esse docetur. Aut ergo, proferte michi aliquem alium, o Iudaei, quem certa auctoritate uel ratione compellar credere et confiteri, non ex plurali filiorum Dei numero, sed unicum esse filium Dei, aut suscipite Christum nostrum qui tot auctoritatibus, tot rationibus probatus est et Deus et Filius Dei. Capitulum Secundum in quo Christus specialiter Deus esse probatur Sed postquam Christus litterarum uestrarum, o Iudaei, auctoritate Dei esse filius ac Deus probatus est, fortassis adhuc solita improbitate instabitis, et aliis diuinitatem eius exemplis uobis monstrari clarius exigetis. Et quid, inquam, clarius ostendi potest? Quid in rebus mundanis luce clarius, quid sole fulgentius? Caecis tamen et lux nox est, et sol tenebrae sunt. Sic uobis, sic plane uobis, scripturarum sanctarum claritas splendet, ut quae alios illuminant, uobis lucere non possint, quae aliis fulgent, uobis obtenebrescant. Cui enim preter uos non sufficeret ad Christi deitatem comprobandam tam lucidum diuini psalmi quod praemissum est testimonium: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis et reliqua? Cui praeter uos non sufficeret ad Christi deitatem comprobandam tam splendida Salomonis sententia, qua nomen filii Dei sicut nomen ipsius Dei exquirens ostendit, Christum non solum Dei esse filium, sed etiam Deum? Cui preter uos non sufficeret sola ipsa ratio, qua quia Christus auctoritatibus sacris filius Dei esse ostensus est, eadem quoque Deus esse probatus est? Et hoc quomodo? Audite: Si enim Dei filius est, aut naturaliter aut tantum uocaliter Dei filius est. Sed ut supra posui, uocaliter tantum non naturaliter gratia aliqua, uel merito aliquo dicti sunt quidam angelorum, dicti sunt quidam hominum filii Dei. Quidam angelorum, ut in libro Iob: Quadam die cum uenissent filii Dei ut assisterent coram Domino. Quidam hominum, ut per Ihzechielem loquitur Deus: Habui eas et pepererunt michi filios et filias. Christus uero quia ante omnem creaturam ex ipsa patris essentia genitus esse supra probatus est, naturaliter Dei filius est. Quod si naturaliter Dei filius est, utique non aliud quam pater est. Pater autem Deus est. Non igitur aliud filius quam Deus esse potest. Nam ut de ipsa carnali generatione, licet longe impar, aliquod tamen exemplum trahatur, sicut genitus de homine homo non nisi homo est, sicut genita de aue auis non nisi auis est, sicut accensum de lumine lumen non nisi lumen est, sic natus de Deo Deus non nisi Deus est. An non sufficit haec sola ratio uobis? Succedant ergo rationi et alia scripturarum uestrarum exempla et ad probandam Christi ueram deitatem de ipso legislatore uestro Moyse euidens testimonium proferatur. Accede ergo, sancte Moyses, tu, inquam, singularis amice Dei, tu quem ipse Deus ex nomine se nosse dicit, tu qui in uelamen Iudaeis datus es, sed nobis reuelatus es, accede non iam ad populum Dei, sed contra hostes Dei, et expone tam nobis quam ipsis deitatem filii Dei: Pluit, inquit, Dominus super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo. Quis est Dominus, o Iudaei, qui ab alio Domino pluit sulphur et ignem de caelo? Audistis iam dicentem Dauid: Dixit Dominus Domino, audite et Moysen dicentem: Pluit Dominus a Domino. Nolite confugium facere ad angelos qui praecesserant, qui sero Sodomam uenerant, qui mane Loth cum uxore et filiabus de Sodomis eduxerant. Iam abierant, iam recesserant, iam ad quod missi fuerant impleuerant. Nullus eorum Dominus dici potest, quia uterque angelus, uterque nuntius dicitur, quia uterque non Dominus, sed minister uocatur. Missi sunt illi in ministerium, ut Loth iustum educerent, ut eum ab impiis secernerent, non ut, quod suum non erat, deitatis seu dominationis nomen assumerent. Nec mouet nos quod eos Loth dominos uocat, quod adorat, quod precatur. Mos est iste humanus, ut quandoque a paribus pares, quandoque a minoribus maiores, domini honoris causa uocentur. Mos fuit antiquus et modernus, ut preter illum singularem adorationis cultum, quo deitas honoratur inuicem se homines quodam uenerationis genere, uel ex parte supplices, uel toto corpore prostrati, adorent. Mos est communis neminem latens, quo et mutuas preces pro quibuslibet causis homines sepe frequentant et sibi mutuo, quae rogantur indulgent. Legitur sepe hoc sanctos homines fecisse et talibus obsequiis uel apparentes angelos, uel se inuicem honorasse. Hoc modo, non illo quo diuinitas adoratur, hoc, inquam, usitato humanae uenerationis obsequio, Loth illos angelos adorauit, dominos uocauit, ac deprecatus est. Nam quod angeli fuerint, non Deus, non domini, sed ministri, declarant ipsorum uerba ad Loth: Delebimus, inquiunt, locum istum eo quod increuerit clamor eorum coram Domino qui misit nos ut perdamus illos. Qui ergo missi sunt ut perderent locum, utique non domini, sed ministri mittentis domini sunt, licet non solum per bonos, sed etiam per angelos malos lesiones uel plagae diuersae hominibus inferri legantur. Probatur hoc de ipso Iob, probatur et de illis de quibus scribitur: Misit in eos iram indignationis suae indignationem et iram et tribulationem immissionem per angelos malos. Sed nec illud mouet, quod unus ex illis qui apparuerant angelis ait: Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas ut non subuertam urbem pro qua locutus es. Hic enim uelut angeli metas excedens Dei personam sibi assumere uidetur, ut ille quem Abrahae loquentem eadem Genesis scriptura introducit, dicens: Ecce angelus Domini de caelo clamauit: Abraham Abraham. Et uersu interposito: Nunc cognoui quia times Deum et non pepercisti filio tuo unigenito propter me. Angelum certe scriptura nominauerat, nunc uero idem angelus dicit: Non pepercisti filio tuo unigenito propter me. Sed tamen Abraham non propter angelum, sed propter Deum filio suo non pepercerat. Videtur ergo in hiis uerbis personam Dei eundem sibi angelum assumpsisse, uel Deum in angelo locutum fuisse. Sic fortassis et hic. Sed siue hoc sit, siue non, angeli apparentes Loth angeli ut dictum est fuerunt, non Deus, ministri, non domini, seruientes, non imperantes, obsequentes, non dominantes. Ex hiis apparet, quod de nullo eorum dictum est: Pluit Dominus a Domino Nam angeli non dicuntur Domini, administratoris spiritus non dicuntur Domini, sed ille tantum, ille uere, ille summe dicitur Dominus qui patribus uestris, o Iudei, per Moysen locutus est: Audi Israhel Dominus Deus tuus Deus unus est. Ille certe est Deus unus, ille est Dominus unus de quo apostolus noster, quamuis uos ei non credatis, loquitur: Vnus Deus Pater ex quo omnia et unus Dominus Ihesus Christus per quem omnia. De hoc Patre Domino, de hoc Filio Domino haec uestra scriptura loquitur cum dicit: Pluit Dominus a Domino. Pluit plane Dominus a Domino, Filius a Patre, Deus a Deo qui sicut habet ut a Deo Deus sit, sicut habet ut a Domino Dominus sit, sic ab ipso essentialiter habet, ut remuneret iustos, puniat peccatores, glorificet bonos, condempnet prophanos. Quod et tunc fecit, quando pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo. Nam nec uerba ista, pluere, ningere, tonare et similia, alicui creaturae congruunt, sed ad solum creaturae auctorem spectant, qui facit ista quando uult, et producit prout uult. Hoc sonant et uerba libri Regum: Dedit Dominus uoces et pluuias in die illa. Et in psalmis etiam ad litteram legitur: Intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit uocem suam. Et in Exodo: Cunctus autem populus uidebat uoces et lampades et sonitum bucinae montem que fumigantem. Aduertite igitur, o Iudei, Christum in scripturis uestris Dominum ac Deum uocari. Nolite ipsum negare Dominum, nolite negare et Deum, ne forte, ut super illos impios, sic et super uos blasphemos pluat sulphur et ignem a Domino de caelo, et impleatur in uobis quod legitur in psalmo: Pluet super peccatores laqueos ignis, sulphur et spiritus procellarum, pars calicis eorum. Sed forte dicetis: Christum quidem uocari Dominum, prout tibi uidetur ex scripturis, affirmas, atque ut inde illum etiam Deum fateamur, cogere uis. Sed intermisso aliquandiu hoc domini nomine, ex eisdem scripturis etiam Deum aperte uocari ostende. Et faciam hoc plane, si uos auditores, immo si quod totum est, intellectores habuero. Audite ergo rursum saepe nominatum ac sepe nominandum Dauid uestrum, immo multomagis nostrum. Sedes, ait, tua Deus in seculum seculi, uirga directionis uirga regni tui. Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Quis loquitur? Secundum nos Deus Pater, secundum uos ipse Dauid. Cui loquitur? Secundum nos Deus Pater Filio suo, secundum uos ipse Dauid regi filio suo. Sed intermisso adpraesens nostro intellectu iuxta hunc uestrum psalmus exponatur. Videatur si uerba ista regi Salomoni uel alicui ex posteris eius, siue cuilibet preter Christum alteri congruere possunt. Loquitur, inquam, iuxta uos, ut dictum est, Dauid Salomoni filio suo uel alicui ex consequentibus: Sedes tua Deus in seculum seculi. Et certe praecaedentia uel subsequentia psalmi verba peruertere et more uestro in alios uel alios intellectus fortassis intorquere potestis. Sed de uerbis istis quid? Quo sensu, quo astu, qua nimium nimium que desudata interpretatione sacra haec uerba cuilibet mortalium preter Christum adaptare ualebitis? Sedes, inquit, tua Deus. Qua ratione, quo ausu, a propheta homo uocatur Deus? Sed dicetis: Moysi locutus est Deus: Constitui te deum Pharaonis Et addetis: Scriptum est in psalmis: Deus stetit in synagoga deorum et in medio deos diiudicat. Nec illud omittetis: Ego dixi: dii estis. Et nos, o Iudaei, nouimus ista. Clara sunt, aperta sunt, latere nos non potuerunt. Vocantur illi dii non quod aliqua deitas in eis fuerit, sed quia principatu aliquo, dignitate aliqua uel sanctitate quibusdam aliis a Deo praelati fuerint. Nostis hoc et ipsi, quia non quod dii erant, dii a Deo uocati sunt, sed quoniam excellenti gratia a Deo aliis praelati sunt. Sed non isto sensu iste cui Dauid loquitur "Deus" ab ipso uocatur. Indicat hoc quod sequitur: In seculum seculi. Sedes, ait, tua Deus in saeculum saeculi. Nullius enim regis, nullius terreni principis sedes manet in saeculum saeculi. Contradicite si potestis et ostendite sedem alicuius mortalis manere posse in seculum seculi. Sed non potestis. Resistit natura, reclamat mundus, denegat omnis homo. Necesse est ergo, ut fateamini sedem hanc non cuiuslibet regis esse posse, sed ipsius tantum Dei. Hunc autem Deum non alium esse quam ipsum de quo agitur Christum. Nam et hoc sequentia uersus huius declarant. Nulla namque mutata persona eidem Deo loquitur: Virga directionis, uirga regni tui. Ac statim: Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laeticiae. Si ergo unctus iste Deus est, utique Christus Deus est. Quem enim nos unctum, quem uos Messiam, hunc plane tam nos quam uos Christum dicimus, Christum praedicamus. Linguae tantum diuersae sunt, sensus linguarum idem est. Sonus duplex est, intellectus unus est. Deus ergo iste unctus Christus est, et unctus, id est Christus iste, Deus est. Vnxit te, inquit, Deus Deus tuus. Attendite Iudaei! Non semel tantum: illum uocat Deum. Deum prius illum uocauerat, quando dixit: Sedes tua Deus. Nunc rursum uocat illum Deum cum dicit: Vnxit te Deus. Quod enim sequitur "Deus tuus" iam alius casus est. Nam quod primo dicit Deus, uocatiuus est, quod secundo, nominatiuus est. Acsi diceret: "O Deus, unxit te Deus". Videtis adhuc non semel tantum, sed bis in duobus continuis uersibus a tanto propheta Christum tam lucide, tam praeclare uocari Deum? Et quo animo, qua fronte, amodo Christum audebitis negare Deum? Confitemini ergo, confitemini licet sero Christum Deum, quem summus prophetarum uestrorum tam splendide praedicat Deum. Nec qualemcumque, sed talem cuius sedes iuxta eumdem prophetam permanet in seculum seculi. Sed quis est et ille Deus, a quo est unctus iste Deus? Sic enim lego: "O Deus, unxit te Deus tuus". Agnouistis unctum Deum, agnoscite et unguentem Deum! Videte, si tamen datum fuerit uobis, quod hactenus uidere non potuistis. Aduertite nunc tandem necessario alterum esse oportere qui unguit, alterum qui unguitur. Alter tamen iste et alter ille Deus a propheta uestro uocatur. Nam et qui unguitur Deus dicitur, et qui unguit Deus uocatur. Quid laboratis? Nusquam patet fuga. Scriptura uestra est quae recitatur, propheta uester est qui loquitur, immo Dei sunt uerba, quae loquitur. Obmutescite igitur et diuina uirtute undique angustati intelligite nunc saltem Deum et Deum esse non posse alium nisi Patrem et Filium. Patrem, qui sicut probatum est in aliis scripturae locis, loquitur Filio: Ego hodie genui te, et: Ante Luciferum genui te. Filium, qui eundem Patrem inuocat, sicut ipse Pater de eodem Filio alibi ait: Ipse inuocabit me: Pater meus es tu. Ab hoc Deo Patre unctus est Deus Filius, unctus est Christus, non in quantum Deus est, sed in quantum homo est. Quantum enim ad Dei naturam pertinet, nichil Filio Deo addi potest a Patre Deo. Cui quantum ad eandem diuinam essentiam spectat, nichil Deus Pater potuit conferre donando, qui simul omnia contulit eum aeternaliter et ineffabiliter generando. Sed uere contulit multa, uere dedit multa humanae naturae suscaeptae a Filio suo, qua mediante proiectus a facie Dei, eiectus de paradiso Dei, factus de seruo pessimus hostis Dei, Deo rursum redditus et coniunctus est homo. Vnctus est igitur a Deo Patre Deus Christus, in quantum homo est, oleo, non illo quo apud uos olim reges unguebantur, sed oleo laetitiae, oleo gratiae, qua et homo ille a Deo assumptus eadem assumptione deificatus est, et mundus totus Deo reconciliatus, glorificatus et saluatus est. Sic ergo, sic, non Iudaico errore, sed Christiano more legite, intelligite, exponite: Sedes tua Deus in seculum seculi, et: Vnxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae! Et licet ista ad probandam Christi deitatem brutis etiam pectoribus sufficiant, ueniat tamen uel propheta uel propheticus homo in medium, Ihremiae prophetae notarius seu collega Baruch. Veniat, et quamuis de alterius, tamen de prophetico Ihremiae corde spiritum hauriens, quid de Christi deitate sentiat, uelut prophetae consecretalis non per inuolucra sed nude ac lucide aperiat. Hic certe post multa quae de Deo praemiserat, subdit: Hic, ait, Deus noster est et non aestimabitur alter ad ipsum. Hic inuenit omnem uiam disciplinae et dedit eam Iacob puero suo et Israhel dilecto sibi. Post haec in terra uisus est, et cum hominibus conuersatus est. Quid clarius? Quid apertius? Deum uocat. Quem? Qui inuenit omnem uiam disciplinae. Quam uiam? Illam, scilicet, quam dedit Iacob puero suo et Israhel dilecto sibi. Et quam uiam disciplinae dedit Deus Iacob uel Israhel, nisi praecaepta quae primis patribus uestris tradidit, nisi legem quam per Moysen dedit? Hic plane Deus, qui omnem uiam disciplinae inuenit, qui eam per patres, qui maxime per Moysen Israheli dedit, in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est. Soluite hoc, expedite hoc, exponite alio si potestis modo, qualiter Deus qui legem per Moysen Israheli dedit, in terris uisus est, exponite qualiter cum hominibus conuersatus est. Sed forte respondebitis: Visus est Deus Iacob, conuersatus est cum Iacob, quando, ut scriptura loquitur, uir quidam luctabatur cum eo usque mane, et de quo ipse Iacob dixit: Vidi Dominum facie ad faciem et salua facta est anima mea. Dicetis forsitan hoc modo in terris uisum Deum a pluribus. Addetis, ut puto, quod tunc Deus ab hominibus uisus est et cum hominibus conuersatus est, quando Moyses in montem ascendit et quadraginta diebus cum Deo fuit, quando Deus de monte Synai populo in inferioribus constituto corporali uel audibili uoce insonuit. Sed ut breuiter obiecta destruam, nec Iacob, nec Moyses, nec populus, nec aliquis ipso Deo teste Deum uidere potuit. Recolite sic Deum locutum Moysi: Non uidebit me homo et uiuet. Si ergo isti in carne uiuebant, Deum uidere non potuerunt. Sed credo, quod conceditis, eos de quibus sermo est in carne uixisse. Necesse est ergo uos concedere, quod nullus eorum Deum uidere potuit. Sed uere quasdam imagines Dei personam praeferentes uiderunt, quasdam uoces sonum que corporeum non ex essentia, sed ex praecepto Dei prolatum audierunt. Nam quod ipsum Deum non uiderint, quod uocem illius diuinae et incircumscriptae essentiae non audierint, non solummodo probat hoc quod praemisi: Non uidebit me homo et uiuet, sed et illud quod de populo Israhel legitur in Exodo: Descende, ait Deus Moysi, et contestare populo, ne forte uelint transcendere terminos ad uidendum Dominum et pereat ex eis plurima multitudo. Et post aliqua: Sacerdotes autem et populus ne transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos. Quomodo ergo dicere poteris, o Iudaee, Deum tunc in terris uisum et cum hominibus conuersatum, quando sic prohibebat non transcendi terminos ad uidendum se, quando interitum transgressoribus minabatur, quando non solum de populo, sed et de ipsis sacerdotibus dicebat: Non transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne forte interficiat illos? Non ergo illo tempore in terris uisus est, uel cum hominibus conuersatus est. Quo igitur tempore? Quo, nisi illo, quando iuxta euangelium nostrum uerbum caro factum est et habitauit in nobis, et iuxta uerba sapientiae, quae Salomon uester scripsit, dicentis: Deliciae meae esse cum filiis hominum, sapientia Dei carne induta conuersata est cum filiis hominum? Tunc ergo uere, tunc, non ante nec post, Deus ille uester qui inuenit omnem uiam disciplinae et qui dederat eam Iacob puero suo et per Moysen Israhel dilecto suo, in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est. Manet tamen sententia suprascripta: Non uidebit me homo et uiuet. Non enim mortalibus inuisibilis Deus, qui iuxta apostolum nostrum in Christo erat mundum reconcilians sibi, in terris uisus est sed secundum hominem quem induerat, quo immensam maiestatem suam texerat, uere et absque dubio in terris uisus est et cum hominibus conuersatus est. Hunc plane ab hominibus uisum, inter homines conuersatum, uocat homo propheticus Deum, non Deum alienum, sed suum, sed uestrum, sed omnium Iudaeorum, cum dicit: Hic Deus noster et non aestimabitur alter ad ipsum. Quid amplius? Nonne iam plenissime uobis satisfaciunt tot diuina testimonia, quod Christus quem colimus, quem praedicamus, Deus noster, Deus uester, Deus uniuersorum sit? An uultis adhuc et alia proferri testimonia? Infinita equidem sunt illa, nec breui opere explicari possent, quae magis multis uoluminibus egerent. Sed quantum proposita breuitas patitur, audite post alios quos audistis, non solum uirum propheticum, sed prophetarum maximum Ysaiam. Redi ergo ad nos, magne Ysaia, et qui Christum ab aeterno Dei esse filium prodideras, etiam in terris de uirgine natum Deum esse Iudaeis declara. Iudaei quidem sunt, lapidei sunt et sicut ipse expertus es, non auditores prophetarum, sed proditores et interfectores sunt. Dic tamen, loquere, fac quod tuum est, ut uel credant tibi Iudaei et conuertantur, uel si credere noluerint, iuxta psalmum suum auertantur retrorsum et confundantur. Non poterit optimo successu carere diuina secreta mundo reserans sermo tuus, quem si spreuerit Iudeus, audiet Christianus, si abiecerit paucitas incredulorum, suscipiet et uenerabitur infinitas orbis terrarum. Paruulus, ait, natus est nobis, filius datus est nobis. Quid post? Hoc commune est. Multi enim paruuli nascuntur hominibus, multi filii a Deo dantur hominibus. Factus est principatus super humerum eius. Et hoc multorum esse potest. Multi enim in terris et principati sunt et principantur. Et uocabitur nomen eius admirabilis. Hic iam paruulus quem dixeras, filius quem nominaueras, a communi aliorum principatu secernitur. Consiliarius. Et hic magnum quiddam et singulare innuitur. Sed prosequere: Deus. Audistis, Iudaei? Paruulus iste natus, filius iste datus, super cuius humerum principatus factus esse dicitur qui et mirabilis scribitur, qui consiliarius nominatur, etiam Deus a propheta uocatur. Quid ultra quaeritis? Quid uel musitare poteritis? Erubescite, miseri, erubescite et ueritati tam lucidae, tam splendidae, quia saltem uos repugnare non posse cernitis, adquiescite. Ysaias magnus homo, magnus propheta, plenus Deo, amicus Dei, notus uobis, notus mundo hoc dicit: Vocabitur nomen paruuli admirabilis, consiliarius, Deus. Sed attendite et sequentia: Fortis. Iam hoc omnibus clarum est, quia qui Deus est, et fortis, et auctor fortitudinis, et Dominus uirtutum est. Sed quid post? Pater futuri seculi. Quis loquitur? Propheta. Vbi loquitur? Vtique in hac uita, utique in hoc seculo. Quid est ergo quod dicit: Pater futuri seculi? Plane non huius in quo uiuebat, in quo loquebatur. Nam illud seculum praesens erat. Ergo de alio, non de praesenti seculo dicit: Pater futuri seculi. Et quod illud seculum? Certe mortalibus inuisibile, certe sempiternum. Et illius seculi quis pater esse potest, nisi Deus? Cum enim nec huius uisibilis et transituri seculi aliquis recte dici possit pater, nisi Deus, longe minus illius inuisibilis et aeterni quisquam dici potest pater, nisi tantum Deus. Necesse est igitur, ut qui Pater futuri seculi dicitur, Deus quoque esse credatur. Quod si forte Iudaica uersutia paruulum illum illius seculi dictum patrem dixeritis, in quo quia regnaturus erat, pater eius dictus est, quod quia nondum erat utique futurum erat, nec sic ualebit, nec sic stare poterit Iudaicus sensus. Intellectum enim hunc praecedentia prorsus destruunt. Hoc quomodo? Quia Deus uocatur. Nullum autem terrenum regem, nullum temporalem principem Deum esse potuisse, uel posse et ipsi fatemini. Vnde etiam iuxta intellectum uestrum sequitur, quod qui Deus dictus est, rex temporalis uel princeps huius seculi a propheta dictus non est. Hoc si uerum est, pater futuri seculi de hoc instanti seculo dictum non est. Princeps pacis. Nec istud nisi de Deo accipi potest. Nam amator pacis, amicus pacis, sectator pacis, filius pacis et hiis similia homo quilibet dici potest. Princeps uero pacis, pater pacis, auctor pacis non nisi Deus accipi potest. Reuoluite paginas sacras et si non fallor, non nisi Deo nomina haec adaptari uidebitis. Hoc quia uerum est, non nisi Deus a propheta princeps pacis dictus est. Ille plane, ille certe princeps pacis dictus est, qui sic paci principatur, ut eam suam diceret, ut illam uelut propriam suam discipulis iamiamque passurus et moriturus donaret, dicens: Pacem meam do uobis, pacem relinquo uobis. Hic, inquam, uere princeps pacis est, qui etiam postquam a mortuis resurrexit, discipulis apparens hoc eodem pacis nomine prima uoce sollempniter usus est, dicens: Pax uobis. Nec latet nos, quod uos forte ignoratis, septuaginta quondam interpretes, quos uester Iosephus refert a pontifice Eleazaro ad transferendas de lingua Hebraica in Grecam scripturas sacras Ptholomeo regi Aegyptiorum directos, sex ista tam sublimia nati paruuli nomina reticuisse et pro illis magni consilii angelum transtulisse. Sed fecerunt illi hoc, ut auctores tam uestri quam nostri referunt, ne regi iam unum Deum colenti scandalum facerent, neue illum qui nouiter cultum ydolorum abiecerat, rursum obiecta hominis Christi deitate dum tanti mysterii altitudinem penetrare non posset, non tam erudirent quam perturbarent. Sed siue hoc, siue alio animo hoc illi fecerint, quid ad uos? Si non habent nomina illa Greci libri, habent Hebraici. Si non habet ea Grecus, habet Hebreus. Relegite Ysaiam, scrutamini uerba ista, et non uerbis meis, sed litteris uestris credite, non libris alienis sed propriis adquiescite. Hiis praemissis procedite ad sequentia: Multiplicabitur eius imperium. Cuius imperium? Paruuli supradicti. Quid sequitur? Et pacis non erit finis. Et hic figite gressum, Iudei. Quod est hoc imperium quod ita multiplicandum scribitur, ut pacis eius non sit finis? Quis est paruulus iste, quis est filius iste, cuius imperium non solum prolixum, non solum diuturnum dicitur, sed insuper aeternum esse praedicatur? Hunc, si potestis, nodum soluite, huius quaestionis uinculum expedite: Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis. Et quod est, uel cuius est huius tanti imperii solium? Super solium, inquit, Dauid et super regnum eius. Percurrite, numerate uniuersos reges de stirpe Dauid, ab ipso Dauid uel Salomone filio eius usque ad ultimos prolis Dauiticae reges, Ioachim dico uel Sedechiam, quorum primus regno deposito sponte se Babiloniis tradidit, alter ui bellica ab eis captus, erutis oculis, in Babilonem captiuus ductus est. Videte, utrum alicui ex illis scriptura haec conueniat. Non utique, ut cernitis, ut perspicuum est, alicui ex ipsis congruit, nec ipsi bono regi Iosiae, cui quidam ex uestris, ut olim audiui, sacra ista uerba quae praemissa sunt, somniantes applicare contendunt. Sed nunquid Iosias Deus? Nunquid Pater futuri seculi? Nunquid princeps pacis? Nonne pacem regni eius citissimus finis secutus est? Nonne et ipse breuissimo tempore regnans, in campo Mageddo a rege Aegyptiorum Nechao interfectus est? Nonne eo interfecto cum uita eius et pax imperii eius finita est? Nam paucis annis elapsis secuta est urbis uestrae uastitas, templi Dei exustio, Iudaeorum captiuitas et in Babilonem transmigratio. Falsissimum est ergo et stolidissimum haec prophetica uerba super Iosia exponi. Ridiculum prorsus est, nec humanis auribus tolerandum, uel de Iosia uel de quolibet Iudeorum, uel aliquarum gentium rege, ista quae non nisi Deo et Deo Christo adaptari possunt, sentire. Super solium, inquit, Dauid et super regnum eius. Quid ad ultimum? Vt confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum. Et ista cui, nisi Deo, cui, inquam, nisi Deo congruunt? Quis certe alicuius regni solium confirmare, quis corroborare potest in iudicio et iustitia usque in sempiternum? Nunquid homo? Sed nunquid ille qui aeternus non est, regni sui solium confirmare in sempiternum potest? Nonne clarum, nonne perspicuum etiam caecis est non posse aliquid in sempiternum confirmari ab aliquo, nisi a sempiterno? Quia ergo hiis obuiari non potest, quia tam lucidae ueritati nec Iudaeus, nec ethnicus, nec Sathan quilibet contraire praeualet, certum est, quia paruulus diuinis uocibus designatus Deus non alius quam Christus noster est. Vnde constat, quod Christus uerus et sempiternus Deus est. Aut enim dabis michi alium paruulum, dabis alium filium, de quo haec omnia accipi possint, aut si non potes, quod uere non potes, paruulum istum, filium istum, super quo tot diuina scribuntur, nullum alium necessario sentire cogeris, quam Christum Dominum nostrum. Qui more humanae aetatis paruulus, more nascendi, sed hoc admirabili et unico, uirginis filius, secundum deitatis naturam assumptae humanitati perpetuo unitam, admirabilis est, consiliarius est, Deus est, fortis est, princeps pacis est, pater futuri seculi est. Cuius imperium infinito uniuersarum gentium numero assidue multiplicatur, cuius regni pax nunquam finitur, cuius solium non multis solum annis ut mortalium regum, sed ut regis aeterni in sempiternum confirmatur ac roboratur. Sed noui, Iudaee, quia tot tantis que auctoritatibus pressus uinci potes, obrui potes, credere adhuc fortasse non potes. Quare hoc? Quia hominem Deum credere confunderis, hominem Deum confiteri erubescis. Vilescit in corde tuo conditio humanae naturae, indignam eam aestimas nomine uel honore maiestatis diuinae. Contemplaris huius humilitatem, intueris illius sublimitatem. Videntur tibi non posse congruere tam alta tam humilibus, tam sublimia tam abiectis, hoc est diuina humanis. Haec certe tota causa est, qua incredulus permanes, qua Deo resistis, qua nec ipsis scripturis tuis Christum esse Deum totiens et totiens profitentibus credis. Et putas, o insipiens, quod cogitatio sublimitatis diuinae et humilitatis humanae Christianam sapientiam fugerit? Vere, inquam, ad tam sublime et ineffabile Dei opus Christianus obstupescit, nec tam singulare deitatis miraculum admirari sufficit. Sed aliud est mirari et credere, aliud est mirari et contemnere. Miratur Christianus et illuminatur, miratur Iudaeus et excaecatur. Miratur Christianus et de solitario miraculo Deum singulariter laudat, miratur Iudeus et blasphemat. Non sequitur in admiratione tantae rei prophetarum suorum cautelam, qui et futura scientes et praedicentes non ea spernebant, sed admirando et praedicando etiam ad illa pauebant. Cuiusdam ex ipsis uerba sunt haec: Domine audiui auditum tuum et timui. Consideraui opera tua et expaui. Quid timuit, quid expauit? Audi: Domine opus tuum. Quod opus? Fortassis fabricam mundi? Sed huic opinioni contradicunt uerba sequentia: In medio, inquit, annorum uiuifica illud. Et certe caeli uel terrae opus, siue eorum quae infra sunt, iam ab antiquo facta fuerant, iam iuxta partium congruentem differentiam uiuificata erant. Est igitur aliud opus quod hic timet, quod expauescit, quod in medio annorum uiuificari rogat, nec solum uiuificari rogat, sed etiam notificandum esse praedicit cum subdit: In medio annorum notum facies. Quaere, Iudaee, quod possit esse hoc opus, quod Abacuch propheta miratur et quod tantopere impleri precatur. Certe uniuersa apud Iudeos olim facta miracula uel miranda opera prophetam istum praecesserant. Nec aliqua ex illis quae in canone uestro legentes admirari soletis, residua erant. Aut igitur opus aliud tam mirabile pro quo a Deo propheta sollicitari debuerit, impletum uel implendum ostende, aut si non uales, opus hoc tam timendum, tam optabile in Dei Filio, quando pro salute hominum hominis naturam assumpsit, consummatum agnosce. Hoc opus quia cunctis operibus Dei excellentius esse uidit, et admiratus est, et extimuit. Et ne putaretur nolendo uel refugiendo timuisse, etiam impleri rogauit. Hoc est plane opus, quod et alienum esse a Deo et tamen Deum ipsum opus operaturum secretorum Dei frequentior reserator Ysaias non tacet. Vt faciat opus suum, inquit, alienum opus eius. Vt operetur opus suum peregrinum est opus ab eo. Nam quod opus Dei adeo alienum fuit a Deo, quantum illud quo personaliter homo iunctus est Deo? Nam quod caelum terra mare et quae infra continentur creata sunt ab ipso, non fuit alienum opus a Deo. Quod miracula minora uel maxima quolibet tempore facta sunt ab ipso, non fuit alienum opus a Deo. Quia uero homo infimus summo iunctus est Deo, tunc uere, tunc solum opus illud alienum fuit ab eo. Hoc est et illud de quo Ihremias: Quousque deliciis dissolueris filia uaga? Faciet Dominus nouum super terram. Quod nouum? Quid enim nouum super terram? Ait enim Salomon: Nichil nouum super terram nec ualet quisquam dicere: ecce hoc recens est. Quod ergo est hoc nouum? Mulier, ait, circumdabit uirum. Hoc si potes, Iudaee, Iudaice expone! Quo enim modo potest mulier circumdare uirum, ut nouum sit? Si enim manibus uel brachiis, hoc nouum non est. Si infantem quem gestat utero circumdare dicitur corpore materno, nec hoc nouum est. Quolibet modo circumdare posse dicatur femina uirum, prorsus nouum non est. Necesse est tamen ut uides, si uerba prophetica conseruantur, aliquam feminam sic uirum circumdare, ut nouum esse possit. Quod quia in usu humano inuenire non praeuales, ad diuina te oportet confugere. Oportet te, inquam, ad diuina confugere, et eum quem uirgo de solo spiritu Dei concipiens Emmanuel quem Latinus nobis cum Deus uocat, id est Deum factum hominem, uirgineo utero circumdans portauit, me cum pariter confiteri. Ad quid ista? Vt uidens Christianos, cernens ipsos prophetas Dei hoc singulare opus Dei, quo Deus propter homines homo fieri dignatus est ob sui celsitudinem, timere, admirari, uenerari, desinas esse incredulus, cesses esse blasphemus. Nec retrahat te a fide, nec reuocet a spe salutis tuae, quod res magna est, quod supra te est, quod ineffabilis et incogitabilis est. Nam sicut a prophetis tuis audis, alienum quidem fuit opus a Deo, quantum ad diuersitatem naturarum pertinet Deum hominem fieri, sed non fuit alienum misereri. Quod enim Deus hominem in se suscipiendo hominis misereri deberet, addit uerbis suprascriptis iam dictus propheta. Dicens enim: In medio annorum notum facies. Adiunxit: Cum iratus fueris misericordiae recordaberis. Cur ergo tibi usque ad incredulitatem mirum est, si Deus per hominem quem suscaepit, hominis misertus est? Vide ac recogita, quod hoc Dei opus, tam alienum, tam peregrinum ab eo, non retraxit magnos illos homines Dei a fide, non coegit ad blasphemiam, sed sustulit in admirationem, commouit ad deuotionem. Sentiebant illi de maiore gratia magis Deum diligendum, magis glorificandum. Nouerant non inde homines scandalizari debere, unde magis obnoxii sunt, non inde ad iniurias debere prorumpere, unde magis debitores sunt. Quid enim deerat laudi diuinae nisi assumptio humilitatis humanae? Quod enim celsus, quod maximus, quod omnipotens esset, certum erat, quod humilis homo fieri dignaretur, nemo preter magnos illos credebat. Quis enim hoc cogitare, quis suspicari posset, quod tantus tantillum, quod maximus paruum, quod aeternus mortalem, quod maiestas immensa uermem, ut sic loquar, humanum in seipso susciperet et in Deum proueheret? Hoc opus eius quia est super omnia opera eius, non ad irritandum, non ad blasphemandum, sed ad ipsum inde sublimius admirandum, laudandum, glorificandum te debuit trahere, prae cunctis operibus eius. Hoc plane opus eius, ut dictum est, Iudee, licet inter omnia opera eius excellens et praecipuum sit, mirum est quod te ad tam obstinatam incredulitatem commouit. Cur enim ad scandalum commouit hominem, quia Deus hominibus loqui uoluit per hominem? Relege Exodum et de rubo uel flamma rubi inuenies Deum Moysi collocutum. Reuolue et consequentes libros, ac de aureo propiciatorio quod erat inter duo cherubin, reperies ipsum consulentibus sepe responsa reddentem. Nec mente excidat quod per aeria angelorum corpora frequenter Deus patribus apparuerit, frequenter etiam locutus sit. Sed nec rubus nec flamma eius nec aurea illa propiciatorii tabula nec corpus aerium ad momentum ab angelis sumptum homini paria sunt. Excellit homo, ut nosti, tam hiis quam cunctis terrestribus creaturis, nec ille, cuius causa illa facta sunt et cui omnia a Deo subiecta sunt, inferior uel par ipsis modo quolibet fieri potest. Quod si nec minor nec par est, utique maior est. Credis ergo de minori uel per minorem creaturam Deum hominibus loqui potuisse, et non credis per maiorem eisdem hominibus loqui uoluisse? Si de rubo, si de propitiatorio, si de aere insensibili mortalibus responsa dedisse creditur, cur per assumptam rationalem animam et carnem sensibilem mortalibus locutus fuisse negatur? Et quamuis corpora illa de quibus uel per quae locutus est, non eo modo ut hominem assumpserit, non sibi ut naturam humanam in aeternum unierit, non eam ut hominem assumptum deificarit, tamen qui de rubo uel propiciatorio auditus est, qui per aerium corpus locutus est, ipse per terrenum, sensibile et animatum corpus hominibus apparuit, hominibus corporali et audibili uoce insonuit. Esto ergo iam, Iudaee, Iudaeus, non perfida obstinatione sed ueraci confessione, ut qui fateris Deum de inferioribus aut per inferiores creaturas tuis locutum patribus confitearis eundem per assumptam maiorem, hoc est humanam naturam, et apparuisse et locutum esse hominibus. Sed fortassis adhuc scandalum pateris, et ne Deum sordibus humani corporis inuolui uel pollui sentire cogaris, incarnatum seu de uirgine natum confiteri refugis. Vereris, ne si confessus fueris incarnatum, confiteri quoque compellaris suscaepta carne pollutum et uel corporalibus, ut dictum est, uel spiritualibus peccati sordibus inquinatum. Times insuper blasphemus uideri, si Deum laborasse, si esurisse, si sitisse, si fleuisse, si tandem passum, si mortuum, si sepultum fuisse senseris, si credideris, si professus fueris. Sed stultus est hic timor tuus, inanis prorsus est haec formido uel suspicio tua. Non ita, non ita, Iudaee, caecus est Christianus oculus, non sic desipit Christiana sapientia, ut uel carnis humanae sordibus, uel animae humanae sceleribus incontaminabilem credat inquinari, impassibilem pati, immortalem mori, uel communi uniuersorum more, qui omnium est mortuorum resurrectio, iuxta quod aestimas, sepeliri. Nouit et communi Christianorum suorum ore confitetur Deum, quantum ad diuinam maiestatem spectat, nec carnis fecibus inquinari nec humanis peccatis pollui nec poenis uel miseriis condempnatae naturae posse affligi. Et ut hoc tibi aliqua ex rebus uisibilibus similitudine tracta clarius ostendam: Nunquid lux ipsa syderum uel diurna solis, uel nocturna lunae aut nubibus oppositis adumbrata, aut liberis radiis serenata, cum quaelibet etiam ualde sordida uel sordentia loca illustrat, inquinari potest? Nunquid si milies gladiis uel securibus uehementi annisu per inane actis feriri uel scindi uideatur, ledi aut uulnerari potest? Nunquid uel attactu rei sordidae sordere, uel qualibet ferri sectione dolere potest? Tali modo deitatis essentiam nunquam et nusquam inquinari, nunquam et nusquam uulnerari, nunquam et nusquam quippiam tormenti uel doloris posse pati Christianus et corde credit ad iusticiam et ore confitetur ad salutem. Inde est quod Dei Filium humanam carnem adiuncta anima ex uirgineo utero assumentem ac postmodum in ipsa humana substantia inter homines conuersantem non solum quibuslibet carnis uel spiritus sordibus non potuisse pollui praedicat, sed et ipsam quam assumpsit naturam et eam de qua illam assumpsit uirginem, ab omni prorsus fece peccati emundasse confirmat. Inde est, quod nec cum esuriente carne Deum esurisse nec cum sitiente sitisse nec cum flente fleuisse nec cum patiente passum nec cum moriente mortuum nec cum sepulto sepultum non quantum ad unius personae ex diuersis substantiis unitatem, sed quantum ad uniuscuiusque substantiae proprietatem pertinet, intelligit et fatetur. Remoue igitur, Iudee, stultitiae scandalum de corde tuo, separa bestialem intellectum a mente tua, quia non obsistit uerae Christi deitati uera carnis humanae suscaeptio, quia non inquinatur, non patitur, non humiliatur Deus propter assumptum hominem, sed mundatur, glorificatur et exaltatur homo propter se assumentem, purificantem, immo deificantem Deum. Et quidem ista quae praemissa sunt, quod Christus uerus Deus sit, omni homini preter saxeum sufficere possunt. Attamen, ut plurimo sententiarum aggere nefandum serpentis caput non solum conteratur, sed etiam sepeliatur, accedat et Micheas et quid de Christi deitate sentiat, dicat. Non timuit ille impium regem Ahab, nec timore eius uel gratia ueritatem reticuit. Faciat nunc idipsum contra impios Iudeos, nec lapides illos, quibus lapidei homines prophetas Dei solent obruere, reformidet: Et tu, inquit, Bethleem Effrata, num paruula es in milibus Iuda? Ex te michi egredietur qui sit dominator in Israhel. Ecce, sancte propheta, dicis ex Bethleem egressurum, hoc est in Bethleem nasciturum, atque inde processurum dominatorem Israhel. Sed dominatores Israhel multi fuerunt, et adhuc esse possunt. Exprime hoc apertius, et distingue hunc dominatorem Israhel a caeteris dominatoribus Israhel. Et egressus eius, inquit, ab initio a diebus aeternitatis. Quid agitis Iudaei? Quem ex omnibus regibus uestris, quem ex uniuersis dominatoribus Israhel inuenire poteritis, cuius egressus esse potuerit ab initio a diebus aeternitatis? Cuius enim egressus dici potest ab initio, nisi Dei, cuius dies aeternitatis dies dici possunt, nisi Dei? Illius absque dubio egressus ab initio, illius processus a diebus aeternitatis est, cuius natiuitas et in Bethleem de matre uirgine temporalis, et de Patre Deo ante omnem creaturam exortus extitit sempiternus. Illius plane egressus a diebus aeternitatis est, qui sub nomine sapientiae loquitur in libro Sapientiae: Ab aeterno ordinata sum et ex antiquo antequam terra fieret. Nondum erant abyssi et ego iam concaepta eram. Necdum fontes aquarum eruperant necdum montes graui mole constiterant. Ante colles ego parturiebar. Adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae. Huius ergo sapientiae, huius Filii Dei, qui secundum carnem in Bethleem natus est, secundum deitatem egressio a Patre ab initio, a diebus aeternitatis est. Quod si quemlibet, o Iudaei, alium, de quo ista dici possint habetis, proferte! Sed non habetis. Ergo si prophetae uestro creditis, istum uos necesse est suscipere. Post istum, ille qui ad tempus uisus fuerat recessisse manu fortis Dauid redeat, et cui nunquam ullus inimicorum resistere potuit, iam sibi inimicos factos Iudaeos debellet. Cessit et periit lapide eius ictus Philisteus, caedat et pereat iactu sacrorum uerborum eius peior Philisteo hostis Iudaeus. Deus, inquit, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis Quis loquitur, Iudaei? Respondetis: Dauid. Cui loquitur? Deo. De quo loquitur? De rege ac filio regis. Et quis est iste, qui et rex est et filius regis? Respondetis: Salomon. Et additis: Hoc indicat psalmi quem proponis titulus, qui talis est: Psalmus Dauid in Salomonem. Ergo secundum uos de Salomone filio suo loquitur Dauid in hoc psalmo. Videamus igitur, si omnia psalmi huius Salomoni congruunt. Et ut intermittam aliqua, quae Iudaica interpretatione Salomoni aliquo modo coaptari posse uidentur, respondete: Et permanebit cum sole et ante lunam in generationes generationum, Salomoni quo sensu adaptabitis? Quomodo permanere potuit cum sole qui non nisi quadraginta annis regnauit? Nonne cotidie solem in caelo cernitis? Nonne Salomonem ante duo milia annorum defecisse agnoscitis? Aperite, aperite oculos, et ut dixi, aspicite solem in caelo, recolite Salomonem positum in sepulchro. Quomodo igitur Salomon permansit, uel permanere potuit cum sole? Attendite et ante lunam. Et hoc nonne longe absurdius? Nonne luna non tantum ante Salomonem, sed et ante omnem hominem creata est? Nonne ille Salomon filius Dauid non solum post patrem, sed et post multas mortalium generationes natus est? Quomodo ergo permansit uel permanet cum sole, quomodo permansit uel permanet ante lunam, in generationes generationum qui sole, ut dictum est, adhuc permanente ante plurima tempora mortuus est, et luna iam existente post multa secula natus est? Sed tam claris diu immorandum non est. Percurrite psalmum, et uersu interposito legite: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis. Sed hoc utcumque iuxta uos stare potest. Sed quomodo stabit quod sequitur: Donec auferatur luna? Nonne adhuc luna permanet et abundantia pacis, quae tempore Salomonis in regno tantum Iudaeorum fuerat, eo mortuo cum eo extincta est? Quod utrum uerum sit, audite! Audite scripturam uestram in tercio Regum libro loquentem: In quinto, inquit, anno regni Roboam ascendit Sesach rex Aegypti in Ihrusalem et tulit thesauros domus Domini et thesauros regios et uniuersa diripuit. Scuta quoque aurea quae fecerat Salomon pro quibus fecit rex Roboam scuta aerea. Et ne unum tantum de canone uestro testem super hoc produxisse uidear, relegite Dabreiamin uestrum, et si quid dissimile hiis, quae proposui in eo, aemulus oculus uester legerit, mendacii me arguite. Refert iam nominatus uterque liber: in anno quinto regni Roboam abundantiam Salomonicae pacis extinctam. Extinctam, inquam, rege Aegypti Sesach cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum ac uulgo cuius non erat numerus in Iudaeam superueniente, extinctam eo cum Lybico exercitu Trogoditis et Aethiopibus ciuitates munitissimas in Iuda capiente, extinctam, uel ut mitius loquar interruptam, illo sublatis thesauris domus Domini et domus regis cunctis que suprascriptis, cum opima preda in regnum proprium concedente. Quod si quinto anno regni Roboam filii Salomonis ista facta sunt, falsum est quod de psalmis ueridicis Salomoni illi adaptare uoluistis: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis donec auferatur luna. Nam iustitia et ante ipsum ex parte, et post ipsum maxime orta est, et pacis abundantia quae diebus ipsius blandius Iudaeos demulserat, quinto anno Roboam filii eius modo praemisso, extincta est. Taceo discessionem decem tribuum a Roboam. Taceo bella paene continua inter utrumque regnum, quod peccatis Iudaicis promerentibus de simplici duplex factum fuerat, hoc est Iudae et Israhel. Continua uere uel pene continua ab ipso uidelicet Roboam rege Iuda, usque ad Salmanassar regem Assyriorum. Sub quo ne lis tam diuturna prolixius extenderetur, ipso decem tribus de duodecim Hebreae stirpis tribubus captiuante, factum est. Haec si uera sunt, quae uera non esse nulla quantalibet illa fuerit Iudaica peruersitas negare potest, claret uidentibus, perspicuum est et caecis, non esse dictum a spiritu prophetico de illo uestro Salomone: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis. Et istud quia illi Salomoni congruere non posse perspicuum est, legite uersum sequentem: Et dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Et quis non uideat hoc ad Salomonem illum pertinere non posse? A quo mari usque ad quod mare dominatus est, cuius regnum breuibus Syriae terminis coartatum est? Quod si dixeritis a lacu Asphaltico, quod iuxta idioma linguae uestrae mare uocatur, usque ad mare quod quantum ad situm Palestinae occidentale dicitur et a nobis Tyrrenum uel Mediterraneum uocatur, illum regnasse, breuiore quam fuerit spatio regnum eius artabitis. Lacus etenim in medio Galileae est et ipse Salomon a riuo Aegypti, qui ultra lacum illum aliquo dierum spatio interiacente fluit, usque ad maris Mediterranei proxima loca regnasse dicitur. Non igitur terminus regni eius fuit a mari usque ad mare. Sed nec a flumine usque ad terminos orbis terrarum. Dicuntur enim termini orbis terrarum, ubi finitur orbis terrarum. Sed uniuersis gentibus notum est Salomonem illum non solum dominatum non fuisse usque ad terminos orbis terrarum, sed longe infra breuius terrae spacium regnasse, quam multos reges orbis terrarum. Innumerabiles enim olim reges fuerunt, qui cum non regnarent super uniuersum orbem terrarum, angustias illius Salomonici regni uicerunt multa amplitudine regnorum suorum. Clarum est igitur cunctis, quia non est dominatus Salomon ille a mari usque ad mare nec a flumine usque ad terminos orbis terrae. Procedite hinc et duobus tantum uersibus intermissis tertium legite: Et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes seruient ei. Nunquid illi Salomoni? Non, non, non clamat orbis terrarum. Nam non dico pauci, sed nulli uspiam regum Salomonem adorasse leguntur. Quod omnes gentes ei seruierint nec resistendum est quia quod non seruierint, sole clarius est. Percurrite psalmum et uel legite uel audite, quod post paucos uersus sequitur: Sit nomen eius benedictum in secula. Cuius nomen? Iuxta uos, Salomonis. Relegite omnem scripturarum sanctarum seriem, et uix aut nusquam de alicuius hominis nomine hoc uel simile quid dici: Sit nomen eius benedictum in secula inuenietis. De solo enim Deo, de solo nomine Dei, hoc scriptura dicere consueuit, ut est illud: Benedictum nomen maiestatis eius in aeternum. Et: Nos qui uiuimus benedicimus Domino. Et: Benedictus Dominus Deus Israhel qui facit mirabilia solus. Et hiis multa similia. Vnde hoc quod dicitur: Sit nomen eius benedictum in secula, non de illo Salomone tantum homine, sed de aliquo plus quam homine accipi necesse est. Hoc lucide indicat, quod sequitur: Ante solem permanet nomen eius. Hoc est: Sit nomen eius benedictum in secula, quod ante solem permanet. Nunquid Salomonis nomen ante solem permansit? Nunquid Salomon solem praecessit? Nunquid ante ipsum creatus est? Nunquid ante ipsum nominatus est? Videtis adhuc non solum impium, sed et blasphemum esse quemlibet ista de Salomone sentire? Nec uos praetereat sequens uersiculus: Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae. In quo? In Salomone? Non decet nos manifestissimis immorari quod me, quod omni disputatore tacente falsissimum esse facillimum est comprobari. Quid post? Omnes gentes magnificabunt eum. Quem? Salomonem? Nec hic tempus occupandum est, quod nec esse, nec fuisse, uniuersis notum est. Quaerite ergo, o Iudei, quaerite alium, de quo ista omnia possint intelligi, de quo diuinum psalmum scriptum esse possit aperte probari. Et quem inuenire poteritis? Nullum, certe nullum, plane nullum, etiam si pennis ad astra uolare possetis, quam Christum dominum nostrum, Deum nostrum, uelitis nolitis etiam Dominum uestrum, Deum uestrum. De ipso ista scribuntur, ista sentiuntur, ista praedicantur. Hoc quomodo? Quia nulli possunt ea adaptari, nisi homini Deo. Non soli homini, nec soli Deo, sed ut dictum est, non separatim, sed simul homini Deo. Nullus autem nisi Christus inueniri potest, simul Deus et homo. Sed psalmi uerba suprascripta nulli congruere possunt, nisi homini Deo. Non igitur de quolibet alio prolata sunt, nisi de Christo. Et hoc demonstrandum est. Deus, inquit, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis. Qui ergo filius regis est, uobis etiam hoc confitentibus utique homo est. Et nostri quidem per regem et filium regis Christum nostrum intelligunt, qui in quantum filius dicitur, Dei Patris unicus est, in quantum iudicium et iustitiam a Deo accaepit, hominis filius est. Sed cedo ad presens intellectui uestro, et de filio Dauid hoc scriptum esse concedo. Nam si de filio Dauid hoc dictum est, utique de homine dictum est. Sed quod nec de Salomone nec de aliquo filiorum Dauid, qui ei in regno temporaliter successerunt, sequentia psalmi quae praemissa sunt intelligi possint, iam probatum est. Vnde necesse est aliquem inueniri, qui iuxta hunc uestrum intellectum, quo psalmi huius primum uersum exponitis, Dauid filius sit, et de quo non pars psalmi, sed integer psalmus possit exponi. Sed nolite laborare, nolite frustra cor uestrum diuerticula falsa quaerendo angere. Est Christus noster, est, inquam, solus Christus noster secundum carnem filius Dauid, hoc est de stirpe Dauid. Sic enim et uos uocatis filios, non solum eos qui a patribus suis geniti sunt, sed et illos qui post plurimas successiones de ipsorum progenie exorti sunt. Hoc ergo modo Christus Dauid siue hominis filius est, et de ipso secundum hominem iam dictus uersiculus scriptus est. Sunt et alia quaedam, quae iuxta hoc quod homo est in eiusdem psalmi serie de ipso scripta sunt. Quae quoniam Salomoni, ut supra dixi, adaptare conamini, excludunt uos, repellunt uos ab hoc sensu testimonia iam prolata. Quae quia de quolibet tantum homine accipi nequeunt, de Christo homine ac Deo ista uos accipere cogunt. Nam uere inquantum Deus est, permanet cum sole, quia nullus ei finis est. Permanet et ante lunam, quia et omnem creaturam praecedit et nichil eo prius est. Orta est in diebus eius iustitia, quia omnes in se credentes iustificat. Et abundantia pacis, qua pacis filios futurae paci sociat. Et hoc donec auferatur luna, id est donec finiatur humana mutabilitas, et succedat beatae pacis aeternitas. Dominatur a mari usque ad mare, quia infra orbem oceani, quo tota terra cingitur, non solum per deitatis potentiam, sed et per fidem Christianam, aut ex toto aut ex parte in omnibus linguis et gentibus dominatur. Hoc ipsi cernitis, hoc ipsi oculis et auribus comprobatis. Et a flumine, utique nullo alio quam Iordanis, a quo suum baptismum inchoans et in uniuersas gentes diffundens peruenit dominando usque ad ultimos terminos orbis terrae. Adorant eum omnes reges terrae, qui aut ex maxima parte synedochice omnes intelliguntur, aut quia ipsi etiam ethnicorum reges eum ut omnium post Deum maximum uenerantur. Omnes gentes seruient ei, quia preter uos, qui ab hoc nomine gentium a propheta exclusi estis, omnes gentes aut uniuersaliter aut particulariter in ipsum credunt, ipsi seruiunt, ipsi obsequuntur. Est nomen eius benedictum in secula, ut Dei, ut Redemptoris, ut Saluatoris, quod et ipsi ab omni lingua cotidie frequentari, continue benedici, assidue celebrari auditis. Ante solem permanet nomen eius, quia omne creatum absque aliquo principio antecaedit nomen deitatis et maiestatis eius. Benedicuntur in ipso omnes tribus terrae, quia quae usque ad ipsum Christum primi parentis maledicto subiacebant, per ipsum benedici et saluari meruerunt. Omnes gentes magnificant eum, omnes utique, omnes pro certo magnificant eum, omnes omnino preter Iudeum. Qui quoniam de numero istarum gentium non est, et a benedictione omnium tribuum terrae exclusus est, et ne cum omnibus gentibus ipsum magnificare mereatur, repulsus est. Quia igitur haec aliter accipi nequeunt, quia uerax scriptura non nisi hoc sensu stare potest, necesse est uos, o Iudaei, linguam blasphemam mutare, necesse est tot tantis que auctoritatibus pressos Christum non solum hominem, sed et Deum uerum amodo confiteri. An non sufficiunt tot tanta que ut Christum nostrum confiteamini Dei Filium, confiteamini et Deum? Superfluum iam uideri posset, plurima quae restant de lege aut prophetis adhuc exempla proferre. Quod si uestra uel uobis uiluerunt, uel magis aliena testimonia placent, audite et de medio gentium prophetantem Sybillam, ut etiam per os gentilis feminae spiritus Dei conterat inimicos Dei. Solet hoc idem Dei spiritus aliquando facere et lingua gentili prophetica uel diuina proferre. Fecit hoc per Iob iustum, non Iudaeum sed Ydumeum, fecit et per impium Balaam, qui inter alia quae praedixit futura, etiam sollempnem et notam de Christo protulit prophetiam: Videbo eum, inquit, sed non modo, intuebor illum sed non prope. Orietur stella ex Iacob et exurget uirga de Israhel. Et post quaedam: Heu quis uicturus est, quando ista faciet Deus? Quid ergo de Christo dixit Sybilla? Quale Christi deitati testimonium prebuit? Audite et mulieri falsorum deorum nomina execranti, Christi que deitatem tam constanter et aperte fatenti, cedite. De Christi enim passione inter plurima quae prophetice dixerat loquens, haec ait: In manus infidelium postea ueniet. Dabunt autem Deo alapas manibus incaestis et impurato ore exspuent uenenata sputa. Dabit uero ad uerbera simpliciter sanctum dorsum. Et colaphos accipiens tacebit, ne quis agnoscat, quod uerbum uel unde uenit, ut inferis loquatur et corona spinea coronetur. Ad cibum autem fel et ad sitim acetum dederunt. Inhospitalitatis hanc monstrabunt mensam. Ipsa enim insipiens tuum Deum non intellexisti, ludentem mortalium mentibus, sed spinis coronasti et horridum fel miscuisti. Templi uero uelum scindetur et medio die nox erit tenebrosa nimis in tribus horis, et morte morietur tribus diebus sompno suscaepto, et tunc ab inferis regressus ad lucem ueniet primus resurrectionis principio reuocatis ostenso. Haec Sybilla dixit de Christo multo ante Christum tempore. Cuius uerba suscipienda non esse dicere non poteritis, quia licet carnis propaginem non traxerit a populo Dei, eadem tamen sensit et professa est, quae continet et fatetur lex Dei. Audebitis ergo gens misera deinceps Christum negare Deum, cum audiatis et per prophetas uestros et per gentilium ora non ydola sed unum Deum colentium tam aperte, tam lucide, tam praeclare, nec semel tantum, sed milies uocari Deum? Iam natum et caelo ac terrae imperantem negabitis Deum, cum necdum natum, cum ante multa secula tot ueraces testes totiens et totiens fateantur Deum? Negabitis Deum, quem et in euangelio Christianorum et in templis prophanis paganorum ipsi quoque demones, quibus iam deteriores facti estis, ui diuina compulsi fatebantur Deum? Capitulum Tercium Quod Christus non sicut Iudei putant temporalis rex sed aeternus et caelestis sit Sed quia iam de hiis satis esse potest tertio suprafatae diuisionis loco, aduersus alium stultissimi erroris uestri spiritum sapientiae diuinae sermo procedat, et quantum etiam in hac parte desipiatis ostendat. Etenim quia Christum a prophetis regem uocari auditis quia regnum eius in scripturis legitis, putatis eum regem temporalem futurum et more Dauid, Salomonis, seu aliorum regum in Ihrusalem, Iudaea uel Galilea temporaliter regnaturum. Sompniatis eum super terrenum solium Dauid sessurum, gentibus omnibus aut pene omnibus imperaturum, Iudaeos a tanta tam que diutina captiuitate liberaturum, de uniuersis eos locis ac nationibus reuocaturum et undique congregatos ad illam uestram cui soli semper, bruti homines, suspiratis antiquae repromissionis terram reducturum. Proponitis inde uobis innumera scripturarum exempla, et quicquid in eis de talibus longe alio intellectu dictum est, deprauato sensu ac terrenarum rerum amore sepulto ad id quod solum desiderare consuestis, bestialiter retorquetis. Pascitis infelices animas uestras inani spe, et cum pertinaciter terrenis bonis et pereuntibus inhietis, caelestia et aeterna quae incessanter cunctis praeter uos gentibus a Christo assidue et promittuntur et dantur, abicitis. Rapiunt alii cotidie regnum caelorum, uos feces solummodo carnales semper eruditi amare frustra prestolamini regnum terrarum. Inde est quod ea, quae de aeterno Christi regno propheticis uocibus praedicta sunt, huic uanae spei uestrae coaptare conamini, ut est illud Ihremiae: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et suscitabo Dauid germen iustum et regnabit rex et sapiens erit et faciet iudicium et iustitiam in terra. Et de reducenda captiuitate uestra post pauca: Et non dicent ultra: uiuit Dominus qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti, sed uiuit Dominus qui eduxit et adduxit semen domus Israhel de terra aquilonis et de cunctis locis in quibus dispersi erant, et habitabunt in terra sua. Haec quidem de Ihremia proponitis. Sed et simile quiddam de Ihzechiele proponere potestis. Ecce ego, dicit Dominus, assumam filios Israhel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam. Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israhel et rex unus erit omnibus imperans. Et infra: Et saluos eos faciam de uniuersis sordibus suis in quibus peccauerunt et mundabo eos. Et erunt michi populus et ego ero illis Deus. Et seruus meus Dauid rex super eos et pastor erit unus omnium eorum. Sunt et alia plura similia istis, quae sicut splendore suo uos illustrare potuerunt, sic culpis uestris hoc promerentibus carnales oculos uestros lumen spirituale non ferentes excaecauerunt. Quamdiu igitur, o Iudaei, hic bouinus intellectus cordibus uestris insederit, nec scripturas Dei uidere, nec Christum agnoscere, nec a falsitate auerti, nec ad ueritatem conuerti conatu aliquo poteritis. Abicite ergo, si michi creditis, sensum cum quo semper non sensati, sed insensati apparebitis, et sumite intellectum quo ueritatem agnoscere, quo Christum suscipere, quo regem et regnum non quale sentitis, sed quale sentiunt scripturae, mereamini adipisci. Hoc si non uultis, sed in insania solita permanere decernitis et magis scripturas sensui uestro applicare, quam sensum uestrum scripturis inclinare disponitis, audite eas uobis resistentes et peruerso intellectui uestro contraria proponentes. Ac primum, quicumque es, inter prophanos hos acerrimus disputator procede, exere uires et Deo loquenti, si potes, repugna. Vis certe Christum carnalem regem, Christi regnum praestolaris terrenum. Responde ergo Deo per prophetam loquenti: Dicite filiae Syon: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus. Quis est rex iste? Forte Dauid, forte Salomon, forte aliquis praeteritorum regum Iuda uel Israhel? Sed non potes, o Iudaee, hoc dicere. Quare? Quia hoc prohibet tempus prophetae. Et quis est hic propheta? Zacharias. Et quo tempore fuit hic Zacharias? Post omnes reges Iuda, post uniuersos praeteriti temporis reges Israhel. Nam tempore Darii factum est ad ipsum uerbum Domini sicut narrat series prophetiae ipsius. Darius uero hic Chaldaici regni cum Cyro subuersor et captiuitatis Iudaicae, quae per Nabugodonosor facta fuerat, dimissor extitit. Omnes autem reges Israhel uel Iuda ante illam Babilonicam captiuitatem regnauerunt. Constat igitur quia de nullo eorum qui iam praecesserant et defecerant, dictum est: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus. Quod si michi Aristobolum quendam opposueris, qui longo post Zachariam prophetam tempore diadema Iudaici regni sibi imposuit, respondeo: non hoc de illo sensisse prophetam qui contra fas Dei que praeceptum cum sacerdotio et regnum inuasit. Quod quia eo indignus erat, uix anno uno optinuit. Nec enim poterat diu principari, qui a Deo pro tam illicita re meruerat reprobari. Si uero Herodem proponas, nec de illo hoc dictum esse manifestum est. Propheta enim sic loquitur: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus. Sed Herodem non Iudeum, sed alienigenam fuisse, non mansuetum, sed immitem, ferocem, crudelem, uxoris, filiorum insuper occisorem extitisse, historico ipsorum Iudaeorum Iosepho scribente certum est. Si uero et alios eius filios, Archelaum, Herodem uel caeteros patrii regni tetrarchas obicias, notum est iam dicto historico referente Archelaum stultum regem regno pulsum ab Augusto apud Viennam consenuisse. Herodem uero cum Herodiade sua a Gaio Augusti tercio successore exilio dampnatum in Hyspaniae partibus infelicem uitam miserabili morte finisse. Notum est et caeteros, qui non toti Iudaeorum regno, sed certis partibus principati sunt, uix usque ad excidium Ihrusalem et totius Ihrosolimitani regni perdurasse, et tandem Vespasiano et Tito totam terram illam uastantibus uario exitu interisse. Sed forte, ut etiam nouum risum de te toti mundo exhibeas, in illo nostri temporis asinino rege prophetiam hanc completam dices, qui in Affricae partibus contra noui nominis regem, uidelicet de Marroch, insurrexit. Qui causa nefandae, hoc est Mahumeticae sectae illius perditae gentis infinitam multitudinem sibi adiungens, cum ante plebeius esset, paulatim in maius pessimo profectu profecit, ac sepe cum iam dicto rege dimicans frequenter superior in proeliis factus est. Et quoniam primis prouectus sui diebus, ut facilius sibi stultum populum simulata humilitate conciliaret, asino insidere solitus erat, asinorum rex uulgo uocatus est. Talem huius famam cum Iudei accaepissent, statim in spem animos erexerunt et plures ex ipsis regem illum suum, quem super asinum ascensurum propheta iam dictus praedixerat, uenisse dixerunt. Quid agis, Iudaee? Nonne erubescis? Nonne confunderis haec dicta a tuis? Talis est spes tuorum, tam uana, tam stulta, tam ridiculosa expectatio Iudeorum. Quis digne poterit tantam perditorum hominum insaniam deridere? Execrandi erroris hominem, dolosum, crudelem, non aliquorum hominum tantum, sed multorum populorum occisorem, regem mansuetum, regem mitem, regem benignum Iudaei interpretati sunt. Cur saltem non attenderunt, quod nec de terra, nec de regno quod quondam fuerat Iudaeorum, nec de ipsa saltem ultima stirpe processerat Iudaeorum? Vides certe quam longe proiecti sint huiusmodi homines a facie Dei, qui nullo cuiuslibet labore credunt quae uera sunt, qui tam leuiter secuntur quae falsa sunt. Et quoniam ea solum de causa, ut prodigiosos homines ostentui facerem, hoc inserui, succedant sequentia. Nam hiis omnibus exclusis constat de nullo horum a Deo per prophetam dictum filiae Syon - hoc est Iudaeis -, ecce rex tuus uenit tibi mansuetus sedens super asinam. Quem ergo regem hic promissum accipis, uel accipere potes, nisi Christum? Nam iam dictis regibus exclusis nullus alter rex superest, de quo ista prophetam dixisse possit probari nisi Christus. Vnde necesse est inuictae ueritati te cedere et non de quolibet alio rege, sed de Christo filiae Syon dictum esse: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus. Sed ut supra praemissum est, regem uis Christum carnalem, temporalem, more magnorum regum in sublimi solio residentem, purpura, gemmis auro que renitentem, diuitiis exuberantem, hostes sibi armis et uiribus subicientem, latius cunctis Iudeorum uel gentium regibus imperantem. Sed non talis rex Christus, non tale a propheta dicitur regnum Christi. Hoc quomodo? Audi: Mox enim ut propheta praemisit: Ecce rex tuus uenit tibi mansuetus, addidit: Ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asinae. Attende, Iudee, expergiscere, intellige prophetam tuum. Quid dicit? Ipse pauper et ascendens super asinam et super pullum filium asinae. Quis est iste et rex et pauper? Quis est iste et rex et ascendens super asinam? Quis est iste et rex et ascendens super pullum asinae? Quid regi et paupertati? Quid regi et asinae? Expone quomodo rex, secundum te, ditissimus pauper a propheta dicatur, quomodo non super superbum et spumeum equum, sed super asinam et pullum filium asinae ascensurus scribatur? Nam equis uel saltem mulabus uel burdonibus uehi regum ac potentum est, asinis uel asinabus pauperum et egentium est. Dic ergo, loquere, iunge iuxta intellectum tuum regem et pauperiem, abundantiam et penuriam, sublimitatem et uilitatem. Sed non potes. Procede ergo et lege sequentia: Disperdam quadrigam ex Effraim et equum de Ihrusalem et dissipabitur arcus belli. Quis est iste rex tam pauper, ut paupertate multa cogatur ascendere super asinam et pullum asinae, tam pacificus ut in aduentu eius disperdat Deus quadrigam ex Effraim et equum de Ihrusalem et dissipet arcum belli? Quem regem adeo in regno suo florentem et securum inuenire poteris, ut multa pacis securitate, quadrigas et equos abiciat, et arcum belli, hoc est omnia bellica instrumenta, contempnat? Non est haec, non est haec pax alicuius regis uel regni terreni. Relege ipsius Salomonis tempora, et inuenies eum non solum quadrigas, equos, arma bellica, quae repperit de Ihrusalem uel Israhel, non abiecisse, sed potius in immensum modum auxisse. Quod ergo a tam pacifico rege in tam pacato regni eius tempore factum non est, aliquando ab aliquo rege terreno posse fieri credendum est? Sed prosequere: Et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae. Quid et hic dices? Compara rursum iam dicti regis paupertatem et hanc quam legis ipsius potestatem. Pauper, ait, iste dominabitur a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae. Et quae est tam monstruosa paupertas, qua iste pauper dicitur qui dominatur a mari usque ad mare? Quae est tam prodigiosa potestas, ut dominans a mari usque ad mare adeo pauper sit, ut cogatur ascendere super asinam et pullum asinae? Sed quid totiens replico quae clarissima sunt? Non est mirum. Iudaeo loquor, surdo loquor, saxeo loquor. Aut igitur, Iudaee, inueni michi pauperem regem, inueni michi dominantem a mari usque ad mare et egestate nimia ascendentem super asinam et pullum filium asinae, quod non potes, aut suscipe Christum nostrum regem et dominantem a mari usque ad mare, quia Deus omnipotens est, pauperem et ascendentem super asinam et pullum asinae, quia uerus homo est, quod solum potes. Qui cum esset Deus, non tantum homo propter homines, sed propter eosdem pauper homo factus est. Hic quomodo asinam ascenderit, quomodo sedens super eam uel pullum eius ad filiam Syon - hoc est uestram tunc Ihrusalem - in proximo passurus uenerit, lege euangelium nostrum et per illud absque inuolucris probare poteris ueridicum fuisse prophetam tuum. Sed forte more tuo lucem fugiens, tenebras quaerens, ueritate explicari ab errore nolens, falsitate implicari demonico quo ageris instinctu eligens, dices: Quid me super rege et asina urgere uis? Quid michi regem et pullum asinae obicis? Nonne multi potentes, nonne multi diuites asinis uel asinabus asinorum uel asinarum pullis uecti leguntur? Nonne liber Iudicum refert Iair Galaaditen qui iudicauit Israhel per septuaginta et duos annos, habuisse triginta filios sedentes super triginta pullos asinarum? Nonne ex eorundem iudicum numero legitur Abdon filius Helel Pharathonites habuisse quadraginta filios et triginta ex eis nepotes ascendentes super septuaginta pullos asinarum? Nec potes negare filios uel nepotes tantorum iudicum, qui de toto Israhelis populo iudicabant ei que ante reges regum uice principabantur, diuites fuisse, nec inopia compellente ad iter agendum asinarum pullis usos fuisse. Hoc si uerum est, non ualet obiectio tua, qua contra nos agis, non posse ex uerbis propheticis quemlibet terrenum accipi regem ac simul supra pullum asinae ascendentem. Ad quod ego: Noli, inquam, conqueri te super hiis a me perurgeri. Vrgeo, urgeo plane, immo et perurgeo, ut aduertas procul esse a sensu prophetico intellectum tuum, quo et regem temporalem quaeris, et eum super asinam et pullum sessurum esse non diffiteris. Nec tibi suffragari poterunt centum, quos enumerasti, filii uel nepotes iudicum Israhel, quos ad hoc adduxisti, ut et diuites fuisse ostenderes, et quia pullis asinarum quo libuit deuecti sunt, non esse uerum, quod de rege nostro probare intendimus, comprobares. Et noui equidem, nec adeo immemor sum sacrae scripturae uel usus humani, multos potentes ac diuites uectos esse, uel uehi potuisse, asinabus uel pullis earum. Recordor certe magni patris tui Abrahae, qui et diues fuisse legitur et asinum sibi strauisse. Quod diues fuerit, habemus testem Damascum seruum eius, cuius erat cognomen Heliezer. Verba eius sunt loquentis ad Laban et ad reliquos consanguineos generis Abrahae: Seruus, inquit, Abraham sum et Dominus benedixit domino meo ualde. Magnificatus que est et dedit ei oues et boues argentum et aurum seruos et ancillas camelos et asinos. Haec, inquam, quae prolata sunt, ostendunt quod diues fuerit. Quod uero asinum sibi strauerit, audi et de eodem de quo ista excaepta sunt Genesis libro. Nam quando a Deo immolatione filii fides eius temptata est, legitur: Igitur Abraham de nocte consurgens strauit asinum suum, ducens se cum duos iuuenes et Ysaac filium suum. Noueram haec antequam de hiis te cum Iudaee, agerem. Noueram et Axam filiam Caleph diuitis hominis asino insidentem suspirasse ac dixisse patri: Terram australem et arentem dedisti michi, iunge et irriguam. Sed nec illa quae a te obiecta sunt, nec illa quae obiectioni tuae a me adiuncta sunt, in aliquo saltem in modico tibi suffragantur. Obicis filios iudicum diuites fuisse et tamen asinabus insedisse. Addo et ego, uelut pro parte tua agens, Abraham diuitem sibi asinum strauisse, diuitis hominis filiam super asinum resedisse, nec tamen ex propositis te aliquid sensui tuo consonans effecisse. De nullo enim horum legitur, de nullo scribitur, quod rex fuerit, quod pauper extiterit, quod paupertate multa super asinam uel pullum eius ascendere ad iter agendum compulsus fuerit. Aliud est, aliud plane est si antiquorum diuitum quisquam uel usu temporis, uel fortuito motu animi, qui uelut ex adipe diuitiarum prodiens familiaris esse diuitibus solet, asino interdum aut sepe uehi uoluit. Aliud utrum quilibet antiquorum uel modernorum rex simul et pauper cogente, ut dictum est, paupertate talibus uehiculis usus intelligi possit. Quocumque ergo te conuerteris, non patet exitus. Aut enim fateberis regem et remouebis pauperem, aut si pauperem dixeris, regem nominare non poteris. Quod utrumque ut ueraciter fateri possis ac caelestis scripturae sensui consonare, abice Iudaicum animum, obstrue os blasphemum, et assumpto Christiano intellectu Christum regem aeternum ex deitate pauperem hominem ex assumpta pro hominibus humanitate et corde crede ad iustitiam, et ore confitere ad salutem. Sed fiat hinc rursum transitus ad Ysaiam. Audi quid simile et ipse dicat: Ecce, inquit, intelliget seruus meus et saluabitur et eleuabitur et sublimis erit ualde. Quis loquitur per prophetam? Vtique Deus. Ecce, ait, intelliget seruus meus. Sed multi sunt serui eius. Ab illis tamen omnibus hunc distinguit cum dicit: Exaltabitur et eleuabitur et sublimis erit ualde. Sed multi a Deo exaltati sunt et eleuati et sublimes facti. Quomodo ergo a multis istis seruus iste Dei secernetur? Procede: Sicut obstupuerunt super te multi sic inglorius erit inter uiros aspectus eius et forma eius inter filios hominum. Quid tanto prophetae respondebis, Iudaee? Mendacem eum nec audes cogitare. Verum est ergo quod dicit. Respondes: Verum est plane. Quis est igitur seruus iste Dei exaltatus, eleuatus et sublimis ualde, cuius econtrario aspectus inter uiros inglorius est, cuius forma sine gloria inter filios hominum est? Quaere, labora, dic si quid potes. Lege tamen adhuc: Iste asperget gentes multas. Super ipsum continebunt reges os suum. Quis est hic rursum qui dicitur aspergere gentes multas, et super quem dicuntur reges continere os suum? Certe ille idem qui dictus est exaltatus et eleuatus et sublimis factus. Et quis iste tantus, tam potens, tam magnus, ut gentes multas aspergat et super ipsum contineant reges os suum? Plane non solum magnus sed maximus, non solum potens sed potentissimus, cuius magnitudinem reges pauentes, cuius potentiam admirantes continent ora, loqui non audent, expectant uelut maioris nutum, sustinent uelut dominantis imperium. Hic tamen ille est, cuius aspectus inter uiros inglorius dicitur, cuius forma inter filios hominum abiecta praedicatur. Quaeris fortasse quid respondeas, et qualiter mentiri et caeleste oraculum in peruersum interpretari possis, laboras. Sed nusquam patet tibi aditus angustias has euadendi, neque lux caelestis Aegyptiorum tenebris obfundi uel fuscari potest. De quo enim regum, de quo principum haec tam diuersa, tam contraria interpretari poteris? Quis est ex omnibus quos fingere uales exaltatus et inglorius? Eleuatus et inglorius? Sublimis ualde et inglorius? Quis est hic tantus tam que tremendus, ut coram ipso reges loqui non audeant, cuius tamen formam filii hominum contempnant? Et quia noui te nichil super hiis sacris uerbis, quo sensum istum rationabiliter peruertere ualeas, inuenturum, compelleris ui rationis ad nos redire, et quis iste sit de quo tam contraria scribuntur, inquirere. Merito sicut et inter haec prophetica uerba scribitur, multi super hunc de quo tam uaria dicuntur, obstupuerunt sed non omnes sicut tu increduli permanserunt. Obstupuerunt quidem miraculum singulare, sed ipso stupore suo non omnes quidem, sed multi conuersi sunt ad Christum Dei suum que salutare. Hunc quippe non alium, hunc plane Christum nostrum, non alterum intellexerunt exaltatum, eleuatum et sublimem ualde factum et rursum aspectum eius inter uiros inglorium et formam eius contemptibilem inter filios hominum. Exaltatum, eleuatum, sublimem ualde, quia ut ait apostolus noster: Deus in homine quem assumpserat eum exaltauit et dedit illi nomen quod est super omne nomen ut in nomine Ihesu omne genu flectatur caelestium terrestrium et infernorum. Aspectum eius inglorium et formam contemptibilem inter filios hominum, quia, ut idem praemisit, factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Super ipsum continent reges os suum, quia summi reges uel principes orbis ora ad silendum claudentes, aures ad audiendum aperientes audiunt eum ut principem principum, optemperant ei ut regi regum, obsequuntur ei ut Domino dominantium. Vnde quia de nullo mortalium ista dici, quia in nullo hominum tam contraria reperiri possunt, Christum nostrum in uerbis istis necesse est te sentire, agnoscere, suscipere. Nec illud quod fortasse obicere posses, praeterire nos potuit, multos regum uel principum prius magnos et sublimes fuisse ac postmodum a principatus potencia uel regni gloria diuersis casibus excidisse. Sed recordare quia sermo de Christo est, quem tu nunquam miserum sed felicem, nunquam subditum sed dominantem, nunquam inglorium sed gloriosum futurum esse contendis. Quod ut excludatur, ut in Christo non temporale regnum sed aeternum intelligatur, ut non humana sed diuina in eo gloria aduertatur, ista proposita sunt. Nam credo te non adeo insanire, ut haec prophetica uerba ab ipsius prophetae tempore super aliquo regum Iuda uel cuiuslibet gentis rege coneris exponere. Sed fortassis haec uel regi Manasse filio Ezechiae captiuato ac postmodum in regnum restituto, uel Iosiae ab Aegyptiis interfecto, uel Ioachim siue Sedechiae in Babilonem ductis Iudaica uersutia coaptare conaberis. Hii enim soli de regibus Iuda post tempora haec praedicentis prophetae a regni gloria uidentur excidisse. Sed frustra id conaberis. Nunquid enim Manasses rex impius "seruus Dei" dicitur? Nam hoc praemissum est: Ecce intelliget seruus meus. Nunquid ydolatra, nunquid prophanus, nunquid ille qui, ut legitur, multo nimis sanguine innoxio impleuit Ihrusalem usque ad os, seruus Dei dicitur? Et uocatur quidem alio in loco Nabugodonosor rex pessimus seruus Dei, non quia bonus fuit, sed quia uoluntati Dei, licet non laudanda uoluntate contra gentes impias dimicans deseruiuit. Sed Manassen, licet paenituerit, seruum Dei scriptura Dei non nominat, nec quod aliquid militaris exercitii Deo impenderit, narrat. Non igitur Manasses seruus Dei dictus est. Inde apparet quod scriptura haec de ipso prolata non est. Sed nec ipsi, nec Iosiae, nec reliquis uerba tam sublimia, tam sollempniter prolata totiens que repetita congruunt, ut exaltati, ut eleuati, ut ualde sublimes dicantur. Nam licet reges fuerint, superant tamen uerba prophetica eorum magnitudinem, superant sublimitatem. Nec illud etiam alicui eorum conuenit quod sequitur: Sicut obstupuerunt super te multi. Quis enim obstupesceret rege quolibet exaltato ac post humiliato, eleuato et deiecto, sublimato et de sublimitate deposito? Hoc enim usitatum est, hoc de regibus et potentibus consuetum. Non autem de re solita obstupere homines solent. Rem igitur illam super quam obstupuisse multi a propheta dicuntur, singularem, mirabilem, inusitatam esse necesse est. Hoc si uerum est, nec de captiuatis, nec de occisis, nec de quolibet infortunio affectis regibus, uel cuiuslibet dignitatis hominibus hoc dictum est. Sed et illa quis non uideat nec istis nec aliquibus Iudaeorum regibus conuenire iste asperget gentes multas et super ipsum continebunt reges os suum? Et ne illa quae clara sunt frequenti replicatione obscurentur, breuiter dico: Si de nullo regum Israhel uel Iuda, si de nullo prorsus Iudaeorum, qui usque ad haec nostra tempora fuerunt, scriptura haec intelligi potest, tunc de nullo alio, nisi de Christo a prophetis praedicto accipi potest. Sed ut aestimo probatum est quod de nullo eorum accipi potest. Restat igitur ut hee propheticae uoces de Christo tantum accipiantur. Nec tamen de christo a uobis fallaciter exposito, sed de Christo a nobis ueraciter intellecto. Non de christo temporaliter dominante, sed de Christo aeternaliter imperante. Non de christo regnante more regum in terris, sed de Christo more Dei presidente uniuersis, quae in terris sunt et in caelis. Qui et seruus Dei a propheta scribitur, quia exinaniuit semetipsum formam serui accipiens, et sublimis ualde omni creaturae praesidens, et inglorius ignominiosae passioni se sponte submittens. Qui aspergit gentes multas, quas ubique baptizari sacra baptismatis unda praecipit. Super ipsum continent reges os suum, quia ubique ei non tantum aliorum, sed et ipsorum regum tumor oboedit. Aduerte ergo, Iudee, quod dicitur, intellige scripturam quae loquitur, crede Christo qui praedicatur. Erubesce tuam incredulitatem, imitare gentium fidem, de quibus idem propheta statim subdit: Quia quibus non est narratum de eo uidebunt et qui non audierunt contemplati sunt. Hinc ad ea quae secuntur festina, et licet id plene ostenderint, quae praemissa sunt, Christi regnum carnale uel temporale nec fuisse nec futurum esse rursum ex sequentibus agnosce. Et ut prolixitatis, quantum materies assumpta permittit, tedium fugiam, quicquid in Ysaia legitur a uersu illo cuius initium est: Quis credidit auditui nostro usque ad illum cuius est principium: Laetare sterilis quae non paris totum tibi propono. Credo quod de nullo alio multa illa prolata sentis, nisi de Christo. Cui enim congruere potest quod propheta ait: Brachium Domini cui reuelatum est, nisi Christo? Cui congruere potest: Generationem eius quis enarrabit, nisi Christo? Cui conuenire potest: Quod iniquitatem non fecerit nec dolus fuerit in ore eius, nisi Christo? Cui adaptari potest: Iustificabit ipse iustus seruos meos multos et iniquitates eorum ipse portabit, nisi Christo? De quo credi potest oblatus est quia ipse uoluit et non aperuit os suum, nisi de Christo? Hunc enim tantum de quo tanta dicuntur non de communi quorumlibet hominum numero, sed supra omnem hominem esse quis non uideat? Da enim michi, si potes, preter Christum aliquem qui brachium Domini - hoc est uirtus Domini - dici debeat, da quemlibet cuius generatio aut uix aut non enarrari possit, da hominem qui iniquitatem non fecerit nec dolus fuerit in ore eius, da quempiam qui ipse iustus existens alios multos iustificet et iniquitates eorum portet. Da si quem habes, qui oblatus sit quia uoluerit et non aperuit os suum. Nam quamuis tu Christum tuum non intelligas nisi hominem, sunt tamen ex parte ista quae dicuntur supra hominem. Vide enim et non Iudaice sed iuste iudica utrum brachium Domini - hoc est, uirtus Domini - homo et tantum homo accipi possit. Deus enim uirtus hominis, non homo uirtus Dei dicitur. Haec plane uox hominis ad Deum est: Domine in uirtute tua laetabitur rex. Quod si rex, qui alios potentia et dignitate praecellit, uirtus Dei non est, immo ipse in uirtute Domini laetatur, claret quod is qui brachium Domini dicitur, non solum inferioribus, sed et ipsis regibus principatur. Cum uero audis: Generationem eius quis enarrabit, nonne intelligis quod eius generationem ab humana et communi secernit? Et quidem solius Dei est nosse qualiter corpus humanum ex suscaepta materia compingitur in utero matris, sed tamen patet omnibus quo usu generatio carnalis procedat. Quod igitur omnibus notum est, quod neminem latere potest, singulare et uelut inenarrabile facit propheta. Non ergo tibi uidetur quod ille, cuius generatio in tantum ab humana secernitur, ut etiam inenarrabilis dicatur, non solum homo, sed et supra hominem est? Si uero uerbum propheticum etiam de illa sublimiore et aeterna Dei Filii a Deo Patre generatione accipiatur, multo magis inde Christus non solum homo sed et supra hominem esse probabitur. Nam illa de Patre generatio multo plus admirabilis, longe amplius inenarrabilis quam illa de uirgine est. Quid inde conicis, quid aestimas, cum audis de eodem dicentem prophetam: Quod iniquitatem non fecerit nec dolus fuerit in ore eius? An non recordaris uerborum illorum; non est mundus a peccato super terram, nec infans unius diei? Qui ergo iniquitatem non fecit, in cuius ore dolus non fuit, non tibi uidetur hominem excessisse, non tibi uidetur supra hominem esse? Attende et illud: Iustificabit ipse iustus seruos meos multos et iniquitates eorum ipse portabit. Qui ergo iustus dicitur, qui multos iustificare scribitur, qui iniquitates eorum portare praedicatur, quod solius Dei est, uide si solummodo homo et non plus homine iuste intelligi, credi uel accipi potest. Hoc cui obscurum est, absque cuiuslibet sapientis contradictione non homo sed pecus est. Illud quoque quod legis: Oblatus est quia ipse uoluit, nonne communem hominum numerum excaedit? Quis enim hominum sponte moritur, quis uolens occiditur? Haec idcirco praemisi, ut quicquid propheta in serie iam dicta loquitur, non nisi de Christo accipi posse credatur. Constat enim, quia haec de homine dicuntur. Sed quia hominem illum supra hominem esse necesse sit, ex iam dictis colligitur. Nullus autem hominum preter Christum supra hominem inuenitur. Et quoniam tu, Iudee, nullum Christo maiorem esse posse confirmas, quia unum hominem maiorem aliis te tuus propheta cogit fateri, necesse est, ut hunc qui maior cunctis dicitur, non nisi Christum sentias. De Christo igitur haec uniuersa dicuntur. Et quia haec uniuersa de Christo dicuntur, restat probare quod propositum fuerat, utrum regnum Christi terrenum et temporale esse, ut tu Iudee arbitraris, existimandum sit. Percurre ergo prophetam. Non est species ei neque decor. Et uidimus eum et non erat aspectus. Et desiderauimus eum despectum et nouissimum uirorum uirum dolorum et scientem infirmitatem. Et quasi absconditus uultus eius et despectus. Vnde nec reputauimus eum. Quid hic regium sonat? Quid hic regale uidetur? Vbi aurum? Vbi purpura? Vbi gemmea corona? Vbi argenteum solium? Vbi potentia et fastus imperantis? Non est ei species, non est decor, non est aspectus. Desideratus tamen despectus, nouissimus est uirorum, uir est dolorum, uultus eius absconditus est, nec ipse reputatus est. Prosequere et non cuncta, sed quaedam, breuitatis gratia excerpe: Et nos putauimus eum quasi leprosum et percussum a Deo et humiliatum, Ipse autem uulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Et post aliqua: Sicut ouis ad occisionem ducetur. Et paucis uerbis interpositis: Quia abscisus est de terra uiuentium. Et tandem: Tradidit in mortem animam suam et cum sceleratis reputatus est. Quid dicis, Iudee? Nonne obstupescis? Coactus es iam ui rationis ista de Christo sentire. Vbi ergo in hiis uniuersis temporale regnum eius inuenis? Vbi gloriam regnantis aduertis? Nunquid languores ferre, dolores portare regnare est? Nunquid putari leprosum, putari a Deo percussum, putari humiliatum regnare est? Nunquid uulnerari, occidi, tradi in mortem, cum sceleratis reputari regnare est? Taceo reliqua. Quid agis? Nondum Christi regnum terrenum uel temporale esse non posse cognoscis? Cognoscis plane, si homo es. Et quia hoc clarum est, claris diu immorandum non est. Audi ergo ipsum in hiis opprobriis constitutum ad haec uulnera, ad hanc occisionem ductum in mortem a seipso traditum. Regnum, inquit, meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudaeis. Desine ergo iam Christum temporalem regem, regnum eius terrenum putare. Nam non conueniunt, nec simul esse queunt, sublimitas et abiectio, gloria et ignominia, potentia et imbecillitas, regnum et interitus. Intellige Christum non hoc usitato regum more regnare, sed caelo et terrae ac toti creaturae non solum ut regem, sed ut Deum ac Dominum imperare. Agnosce regnum eius non paucorum annorum quantitate, sed omnium seculorum beata infinitate gaudere, a quo semper excluditur negator Iudeus, ad quod semper admittitur Christum confitens Christianus. Nec ignoro equidem, quid in synagogis Sathanae auribus perditorum serpens uetustus insibilet, non me latet, quae tam lucidae ueritatis angustiis coartati nequam magistri auditoribus uenena infundant. Dicunt enim, prout a quibusdam audiui, circa Vespasiani tempora suum christum natum et Romam nescio qua arte translatum. Ibi eum a canibus dilaceratum et corrosum in criptis uel specubus subterraneis latere, et corrosionis illius dolores ac uulnera pro peccatis uel iniquitatibus Iudaicis tolerare, inde que dictum esse: Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra. Victurum autem, et hos dolores in illis terrae uisceribus toleraturum, donec disposito a Deo tempore inde exeat, et Iudeos de uniuersis terris congregans ad primum suae repromissionis terrae locum reducat. Tunc impleri omnia, quae de Iudeorum futura felicitate a prophetis praedicta sunt, tunc illum suum christum multis gentibus imperaturum, tunc pacem absque alicuius inquietudinis timore futuram, tunc eos in summis deliciis et gloria uicturos affirmant. Hunc olim cuidam ex ipsis magno suorum doctori in habitu mendici et miseri apparuisse testantur. Cum que is cui apparuerat, tantam apparentis uilitatem ac deformitatem abhorreret, mutatum subito in speciosi hominis formam, uestes que uilissimas in preciosa indumenta conuersas. Iactant insuper una manu eum mox praetendisse lapidem saphirum, altera iaspidem et ei cui apparebat dixisse: Quid miraris? En ego, en ego ille uester christus, tam diu a uobis exspectatus, in proximo est ut ueniam, prope est ut appaream. Reducam enim uos de omnibus gentibus, congregabo de uniuersis terris, et adducam uos in terram uestram. Tunc implebitur in uestra Ihrusalem, quod scripsit Ysaias: Paupercula tempestate conuulsa absque ulla consolatione, ecce ego sternam per ordinem lapides tuos et fundabo te in saphiris et ponam iaspidem propugnacula tua. En saphirus in quo fundanda est Ihrusalem, en iaspis, de quo uestrae ciuitatis sunt propugnacula construenda. O consolatio, o spes amplectenda, o felicitas absque scrupulo expectanda! O humani generis feces, talia uos leniunt, talia mulcent, talia pro Christo Antichristum uobis praestolari suadent? Vere Sathanas de uobis ut homines de simiis ludit, uere ut iumentum uilissimum chamo stultitiae quo uult trahit, uere ut pater mendacii multa uobis promittit ut cuncta subtrahat, somnia dat, ut res auferat, fabulis pascit, quos Christo pane angelorum hominum que defraudat. Et quid dicam? Deficiunt uerba ad tam profundam stolidorum hominum stultitiam confutandam. Ecce caninum christum nobis profertis, et qui a Iudeis occisum erubescitis, canibus hoc imponitis. Nec istud nos diffitemur. Vere a canibus, uere ab immundis, uere ab oblatrantibus corrosus ut dicitis, et ut nos fatemur, occisus est Christus. Audiatur ipse Christus in psalmo: Circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Foderunt manus meas et pedes meos. Nonne canes fuistis, quando canum more sanguinem sitistis ac nimia rabie pene linxistis, dicentes: Sanguis eius super nos et super filios nostros? Nonne latrastis, quando iudici scelus uestrum execranti et declinare conanti, totiens et totiens inclamastis: Crucifige, crucifige eum? Sed ut de hiis canibus, a quibus rabiei uestrae similitudo tracta est, loquar: nunquid a canibus ad mortem quilibet duci potest? Nam loquitur de Christo Ysaias: Sicut ouis ad occisionem ducetur. Ducere enim hominum est, non canum, ducere hominum est, non bestiarum, ducere rationalium est, non irrationalium creaturarum. Patet ergo quia non ab huiusmodi canibus, sed a Iudaeis longe hiis deterioribus Christus ad occisionem ducendus a propheta praedictus est. Et quoniam fere idem est uel aduersus nugacissimas fabulas et primo auditu contemptibiles se quemquam disputando effundere, uel inanem aerem crebris ac ualidis ictibus feriendo uires lassare, sufficiat quod dictum est. Ad illud redeat sermo, propter quod de Iudaicis fabulis, quibus plus cunctis erroneis hominibus abundant, istud assumptum est. Est autem illud quod probare sermo intenderat, immo quod iam tam auctoritate, quam ratione probauerat, Christum temporalem regem intelligi non debere, Christi regnum terrenum et finiendum accipi non oportere. Sufficere quidem possunt omni homini ad huius rei certitudinem quae praemissa sunt. Sed quia cum Iudaeo, qui nescio utrum homo sit, michi sermo est, adhuc aliqua addenda sunt. Nescio plane utrum Iudeus homo sit, qui nec rationi humanae caedit, nec auctoritatibus diuinis et propriis adquiescit. Nescio, inquam, utrum homo sit, de cuius carne nondum cor lapideum ablatum est, cui nondum datum est cor carneum, in cuius medio nondum positus est diuinus spiritus, sine quo ad Christum nunquam potest conuerti Iudeus. Redi ergo ad certamen, Iudee, et quod Christus rex temporalis, quod Christi regnum terrenum uel transitorium esse non possit, auctoritatibus propriis, non alienis, aduerte. Potestas eius, ait Danihel, potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur. Cuius eius? Nonne Christi? Si dubitas, attende praecedentia: Aspiciebam donec throni positi sunt et antiquus dierum sedit. Vestimentum eius quasi nix candidum et capilli capitis eius quasi lana munda. Thronus eius flammae ignis. Rotae eius ignis accensus. Fluuius igneus rapidus que egrediebatur a facie eius. Milia milium ministrabant ei. Et paucis uerbis interpositis: Aspiciebam ergo in uisione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis ueniebat. Et usque ad antiquum dierum peruenit et in conspectu eius optulerunt eum. Et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus ac linguae ipsi seruient. Et statim quod premisi subiunctum est: Potestas eius potestas aeterna et reliqua. Quis est hic antiquus dierum? Quis est hic qui quasi filius hominis in nubibus caeli ueniebat? Quis est qui usque ad antiquum dierum peruenit et in conspectu eius oblatus est, et cui iam dicta omnia data sunt? Dic, Iudee, si quid habes. An poteris per antiquum dierum quemquam fingere, nisi Deum? An quemlibet dare poteris, cui milia milium ministrent, cui decies milies centena milia assistant, nisi Deum? Rursum, quem intelliges quasi filium hominis uenientem cum nubibus caeli, nisi Christum? Quem ad antiquum dierum peruenisse et in conspectu eius oblatum nisi Christum? Cui datam potestatem, honorem et regnum et cuncta que secuntur, nisi Christo? Scrutare per singulos homines infinitam humani generis massam, et uide quis ex uniuersis filiis hominum possit intelligi tantus, tam sublimis filius hominis. Cum que de aliquo hoc necesse sit accipere filio hominis, attende si preter Christum talis tantus que quisquam dici possit filius hominis. Memento simul et illorum, que supra concessisti, nullum de filiis hominum esse posse Christo maiorem. Attende et illud, quod si haec uerba prophetica de alio quam de Christo senseris, iam alium Christo maiorem fateberis. Nam necesse est, ut homo cui tantus honor a Deo confertur, maior omni homine esse credatur. Hoc inconueniens si fugere uis, urgeris, ut exclusis aliis de solo Christo haec dicta confitearis. Probatum est ergo ut michi uidetur, hunc filium hominis nullum alium a quolibet sentiri debere, quam Christum. Christum autem secundum nos Redemptorem et Saluatorem nostrum, Ihesum secundum te, illum quem, ut iam dictum est, patres tui inaniter somniauerunt, et quem deridenda tua tuorum que expectatio frustra prestolatur. De hoc igitur Christo dictum est: Potestas eius potestas aeterna que non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur. Sed potestas aeterna, regnum incorruptum in terris esse non potest. Audi psalmum tuum Deo loquentem: Initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli. Ipsi peribunt. Si ergo caelum perit, si terra perit, ubi Christus rex temporalis et terrenus regnabit? Si terra deficit, regis terreni potestas quomodo aeterna esse poterit? Si terra in qua iuxta intellectum tuum regnaturus est, finitur, quomodo regnum eius non corrumpetur? Aut ergo fac, ne terra pereat, ut regnum Christi tui in ea semper subsistat, aut si cum pereunte terra et regnum eius perit, scito te longe esse ab intellectu prophete qui de Christo dicit: Potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur. Ausculta rursum et Ihzechielem simile quid dicentem: Habitabunt, ait, super terram quam dedi seruo meo Iacob in qua habitauerunt patres uestri. Et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et Dauid seruus meus princeps eorum in perpetuum. Et percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis. Quid et ad ista dicis? Expone michi Dauid, expone et perpetuum principatum Dauid. Nonne ante quingentos fere quam ista dicerentur annos Dauid mortuum legis? Quomodo ergo ille, cuius regnum iam praecesserat, qui illud morte finierat principaturus, quomodo regnaturus dicitur? Nam et in eadem uerborum serie ab eodem propheta qui nunc princeps dicitur, rex quoque paulo ante uocatur. Et erunt michi populus, ait, et ego ero eis Deus et seruus meus Dauid rex super eos et pastor unus erit omnium eorum. Quis est, quis est iste Dauid, qui a propheta isto post multos mortis Dauid annos nato et princeps et rex et pastor unus regni Iudaici futurus dicitur? Sed noui quia de nullo hoc nisi de Christo quantalibet Iudaica peruersitas interpretari potest. Quia enim Christus de stirpe, immo de ipsa domo et familia Dauid nasciturus erat, quia more Dauid, licet plusquam Dauid et aliter quam Dauid in iudicio et iustitia omni que aequitate super populum suum, quem a peccatis et hostibus cunctis saluat, regnaturus erat, Dauid dicitur, et populo suo principaturus scribitur. Vnde et Ihremias: Non dominabuntur, inquit, ei amplius alieni, sed seruient Domino Deo suo et Dauid regi suo quem suscitabo eis. Sed quomodo in perpetuum? Quomodo in sempiternum? Ita enim ut dixi ibi scriptum est: Dauid seruus meus princeps eorum in perpetuum. Et continuo: Percutiam illis foedus pacis, pactum sempiternum. Si carnale regnum intelligis, si terrenum principatum expectas, dic qualiter in terra non aeterna, in mundo finiendo Dauid iste regnare poterit. Quod enim presentia ista finienda sint, quod aeterna esse non possint, audi et alium prophetam: Non erunt, inquit, in memoria priora neque ascendent super cor. Quod si non erunt in memoria priora, si non ascendent super cor, utique regna terrena, utique principatus mortalium non solum non permanebunt, non solum non subsistent, sed nec erunt in memoria nec ascendent super cor. Hoc quoniam inrefragabile est, quoniam hiis contradici inuicta ueritatis ratione obuiante non potest, miror si amodo temporalis regni cogitatio, si deinceps terreni principatus, quantum ad Christum spectat, expectatio in cor tuum ascenderit, si te praepedire ab intelligendo uero et aeterno Christi regno potuerit. Et ut multiplici ratione uictum Iudaicum cor desipere iam cesset et sapere incipiat, dic utrum resurrectionem humanae carnis credas, utrum confitearis. Sed noui quia credis, noui quia confiteris. Hoc enim et a tuis tam antiquis quam modernis doctoribus habes, et hoc te credere aperta et multiplex diuinae scripturae auctoritas cogit. Vnde habes in psalmis: Caro mea requiescet in spe. Quod si in spe certe aut alia aut resurrectionis. Sed in qua alia spe caro requiescere potest, nisi resurrectionis? Quid enim aliud caro mortua sperare potest quam uiuificationem? Quid exanimis nisi animationem? Quid ea quae iam cecidit, nisi resurrectionem? Requiescit igitur humana caro in spe resurrectionis. Habes et in Ysaia: Veniet omnis caro ut adoret coram facie mea dicit Dominus. Lege illam in qua hoc scriptum est prophetie partem, et inuenies prophetam ibi sensisse etiam carnis resurrectionem. Vnde et de impiis post pauca uerba subdit: Et erunt usque ad satietatem uisionis omni carni. Qui impii usque ad satietatem uisionis omni carni esse non possent, nisi omnis caro tunc uiueret, nisi omnis caro animata esset, nisi uidendi tormenta malorum etiam per carnis oculos potestatem haberet. Habes et in Ihzechiele: Ecce ego aperiam tumulos uestros et educam uos de sepulchris uestris populus meus et inducam uos in terram Israhel. Et in Iob: In nouissimo, ait, die de terra surrecturus sum et in carne mea uidebo Deum. Hinc scio quod resurrectioni carnis contradicere nequeas. Sed illam resurrectionem casus praecedit, illam uiuificationem mors praeuenit, illam corporum animationem exanimatio praeit. Quod quia negare non praeuales, maxime cum hoc cotidie cernas, dic quibus Christus carnalis rex tuus cunctis iam mortuis imperaturus, dic quomodo et ipse mortuus iam mortuis dominaturus est? Dic super quos regnaturus ipso omnibus que simul in fine mundi extinctis, dic, inquam, quibus tunc principaturus est? Nam regnum eius perpetuum, principatum eius, sicut a prophetis audisti, necesse est esse aeternum. Has angustias euade si potes, de hoc laqueo educ pedem si praeuales. Aut enim in terreno christi tui regno aeternitatem absque aliqua interpolatione ostendes, aut si finem mundi et rerum corporalium defectum cum ipsis hominibus negare non potes, nobis cum non in terris, sed alibi aeternum Christi regnum intelliges. Nec ad ea quae carnis resurrectionem secuntur, confugere te permittam, ut uel in illis christi tui regnum futurum somniare audeas. Quamdiu quippe carnale eius regnum intellexeris, tamdiu scripturae sanctae auctoritate, a regno tam instanti quam futuro pariter excluderis. Quod enim tam stolidum pecus preter Iudaeum inueniri poterit, quod post carnis resurrectionem, carnalem uitam, carnalem regem, carnale regnum sentiat? Hoc dicens humanae carnis ueram essentiam non excludo, sed statum carnis longe alium futurum esse demonstro. Hoc si tu in fece carnis et sanguinis educatus, qui carnem posuisti brachium tuum, capere non potes, quid ad me? Audi scripturam et non meam, sed eius sequere sententiam. Audi et ne uel post ipsam uniuersalem humanae carnis restaurationem Christi regnum quale aliorum regum solet esse suspiceris, aduerte. Non erit, inquit Ysaias, tibi sol ad lucendum per diem nec splendor lunae illuminabit te. Sed erit tibi Dominus Deus tuus in lucem sempiternam. Et alibi: Oculus non uidit Deus absque te quae preparasti hiis qui diligunt te. Et Zacharias: Veniet Dominus Deus meus, omnes que sancti cum eo, et erit in die illa: non erit lux sed frigus et gelu. Et erit dies una quae nota est Domino: non dies neque nox. Quid ad ista dices? Finge si quid potes. Ostende terrenae Ihrusalem regnum christi tui carnale imperium absque sole uel luna, absque die uel nocte. Dic utrum de regno illo sic intellecto sentire ualeas quod dictum est: Oculus non uidit Deus absque te quae praeparasti hiis qui diligunt te. Si nullius oculus preter diuinum uidere potuit ea quae praeparata sunt diligentibus Deum, nunquid tuus? Nunquid patrum tuorum? Nunquid alicuius? Vides ergo quam breuiter, quam lucide omnem carnalis regis, imperii terreni, gloriae mundanae cogitatum condempnat. Nam in hiis tam paucis uerbis, non solum Ihrusalem terrena, non Iudaea uel Galilea, non solum, quod plus est, Syria tota, in cuius parte Iudaicum regnum olim uiguit, sed et ipse totus orbis terrarum excluditur, et ne in toto ipso Christi regnum uel sanctorum eius glorificatio sentiri ualeat predicatur. Quod si nec in hac finienda uita, nec in illa quae hanc sequitur aeterna christi tui regnum quale sentire consuesti inuenire preuales, emolli inueteratam duriciem, abice cor lapideum, assume cor carneum, et Christum nostrum in hoc mundo per deitatis inuisibilem potentiam, per fidem et gratiam, in futura uita regnare cognosce per manifestam gloriam. Certe si cum homine, non cum pecude michi sermo est, inspice diligenter, et si Dei gratia iuuerit, aduertes, legis prophetarum totius que canonis tui finalem causam nullam aliam esse, quam beatam quae sanctis promittitur aeternitatem. Quid enim? Tot tanta que tam insolita, tam miranda, tam praedicanda opera solummodo pro breui, pro misera, pro mortibus innumeris subiecta uita a Deo facta esse aestimas? Nunquid decem famosis plagis Aegyptus percussa, Pharao cum suis submersus, cotidiana per quadraginta annos manne pluuia, columpna nubis per diem et ignis per noctem, carneus coturnicum ymber, latex de cautibus, Iordanis diuisio ac refluxus oboedientia solis, mortuorum resuscitatio, tam sollempnia iuncta oraculis prophetarum miracula multa que similia, nunquid, inquam, ista omnia pro tantilla, immo pro tam nulla carnali ac misera uita facta sunt? Nunquid ut tu tantum, Iudee, uentrem escis uariis et carnibus farcires, ista facta sunt? Nunquid ut tu tantum inebriareris et inebriatus sterteres, ista facta sunt? Nunquid ut tu tantum uoluptatibus operam dares, libidinibus difflueres, ista facta sunt? Nunquid ut tu tantum diuitiis abundares, auro, argento, multis que thesauris archas impleres, superbo dominantis fastu super subiectos te extolleres, ista omnia facta sunt? Absit, absit hoc ab humanis mentibus, longe sit ab animis rationis capacibus, procul recedat a cunctis Deum scientibus. Non suscipit hoc ratio, contradicit et ipsa iustitia, ut homo qui cunctis irrationalibus creaturis a creatore praelatus est, licet de quibusdam hoc contingat, in uniuersis generis sui comparetur iumentis et similis fiat illis. Nam si ita esset, si haec bona carnalia solummodo Deus homini conferret, quid plus boue, quid asino, quid quolibet uerme uilissimo homo miserrimus possideret? Ab aeterno enim ad aeternitatem creatus, quamuis culpae suae merito ad tempus eam amiserit, spem tamen recuperandi non perdidit. Hinc est quod lactans te uelut puerum Deus et carnalibus beneficiis ad spiritualia, temporalibus paulatim nutriens ad aeterna, bona tibi transitoria primo tempore contulit, ut hiis inductus legem Dei seruare disceres, et inde proficiens ad speranda atque amanda caelestia et aeterna transires. Haec aeternitas illorum tam sublimium miraculorum causa extitit, ut populus ille rudis, hinc beneficiis illectus, inde mirandis operibus prouocatus conditori oboedire consuesceret et ad beatam aeternitatem a qua contumax exciderat oboediendo rediret. Et quia nouis hominibus in ipsius mundi nouitate exortis et diuinarum rerum omnino ignaris simul omnia profundenda non erant, rarius aeternitas haec in Pentatheuco uel Eptatico legitur, frequentius a prophetis commendatur, frequentissime, immo assidue per Christi euangelium praedicatur. Sed quousque euangelio adquiescas, non est rationabile de euangelio contra te rationem proferre. Sed audi tuos, quos non audire non potes. Audi ipsum Iacob magnum patrem et patriarcham tuum, audi eum benedicentem Ioseph filio suo: Benedictiones, ait, patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius, donec ueniret desiderium collium aeternorum. Audi et ipsum Moysen, quid simile dicat, benedicens tribui Ioseph: De benedictione Domini terrae eius. Et paucis uerbis interpositis: De uertice antiquorum montium, de pomis collium aeternorum. Qui sunt hii colles aeterni? Nam aeternos colles uel aeternos montes nostra haec terra non habet. Si enim ipsa, ut suprascripta ratio comprehendit, peritura est, quomodo colles eius aeterni esse poterunt? Si ipsa tota perierit, quomodo pars eius subsistet? Pereunte ergo terra perituri sunt et colles. Inde est quod colles eius aeterni dici non possunt. Qui sunt igitur colles aeterni? Quamdiu terrenus fueris, quamdiu in terra aeternos colles quaesieris, non inuenies. Attolle animos, quaere super caelos. Ibi non solum colles aeternos, sed etiam perpetuos montes inuenies. De quibus psalmus: Illuminans tu mirabiliter a montibus aeternis. Qui sunt hii, non est meum docere. Contra hostem ago, non discipulum instruo. Si credideris, intelliges. Si non, nec ista nec alia Dei sacramenta cognosces. Recordare, quid item Dauid de hac aeternitate loquatur: Cogitaui dies antiquos et annos aeternos in mente habui. Sed sicut de collibus dixi, annos aeternos finiendo in tempore reperire non poteris. Quod enim tempus finiendum, quod anni hominum defecturi sint, et ipse alio loco Deo loquens indicat: Tu autem idem ipse es et anni tui non deficient. Quod non diceret, non hoc quasi aliquod singulare proponeret, si annos humanos non deficere sciret. Hoc indicant et praecedentia uerba, quibus res humanas perituras esse monstrauerat, quibus res diuinas semper mansuras subiunxit. De hac aeternitate, non infra hoc caelum et hanc terram futura, audi et Ysaiam: Sicut celi noui et terra noua quae ego facio stare coram me, dicit Dominus, sic stabit semen uestrum et nomen uestrum. Quae uerba et hoc caelum et hanc terram transitura docent, et noui caeli ac nouae terrae nomine nouum futuri seculi statum designant. Quae Deus facit stare coram se, quia qualem statum post finem mundi cuncta sortitura sunt, non ut prius iam amittent, sed eum perseueranter ac sine fine retinebunt. Percurre uniuersos prophetas et hanc aeternitatem frequenter praedicari, sollempniter commendari inuenies. Auerte igitur animum a transeuntibus, separa cor a perituris, et huius felicis aeternitatis Christum nostrum auctorem et regem crede, et in hoc eius regno aeterno, fide Christiana et operibus fidei asscribi labora. Talem enim regem Christum Christiani intelligimus, in talem credimus, talem adoramus, et ad eius tale regnum pro gratia et uiribus pertingere festinamus. Ad hoc regnum nos quidem tali pacto Iudaeos inuitamus. Sed ipsi, quantum in eis est, nos omnes que de gentibus ortos repellunt. Dicunt enim sibi tantum Deum locutum, sibi legem datam, ad se missos prophetas, Christum insuper post omnes mittendum, eius que regnum non nisi ad Iudaeos pertinere affirmant. Sed sicut stultum fuit putare pro rebus solummodo praesentibus et perituris Deum tanta tam que miranda opera fecisse, sic non minus stolidum et pecuale est sentire uniuersitatis auctorem gentibus postpositis, de Iudaeis tantum curasse, nulli que preter ipsos spem ad uitam respirandi dedisse. Non ita sensit cui de omnibus cura est Deus, nec tam artis limitibus suam misericordiam clausit ut pauxillum tumultuosae ac sibi ingratae gentis eligens gentium infinitatem abiceret, et uelut ad se non pertinentes per errorum deuia ad perditionis profunda perpetuo delabi permitteret. Decebat eum qui omne mortalium genus condiderat, omnium congruo tempore misereri, et Iudaeis nequitia propria urgente repulsis plenitudinem gentium ad salutem larga benignitate uocare. Quod si more tuo, Iudee, etiam contra ista garrire presumis et peculiarem te a Deo uocari populum iactas, audi rursum scripturam tuam, et non te solum a Deo electum uel uocatum agnosce. Relege uersum psalmi tui Deo loquentem: Omnes gentes quascumque fecisti uenient et adorabunt coram te Domine. Nunquid deinceps de te solo Deum curare iactabis? Predicit gentes adoraturas Deum. Non solum hoc sed omnes gentes. Et ut nulla gens ab hoc intellectu excipi posset, quamuis sufficeret quod dictum est omnes gentes, addidit quascumque fecisti. Certum est autem omnes gentes factas a Deo, nec aliquam posse reperiri non factam ab ipso. Nulla ergo gente excaepta omnes gentes uenturae, omnes gentes Deum adoraturae scribuntur. Vnde habes et in psalmo: Reminiscentur et conuertentur ad Dominum uniuersi fines terrae. Et adorabunt in conspectu eius uniuersae familiae gentium. Nonne hoc solum psalmi testimonium etiam sine aliis ad gentium uocationem demonstrandam sufficit? Audi et inter multa similia Deum per Ysaiam: Quaesierunt me qui antea non interrogabant, inuenerunt qui non quaesierunt me et dixi: Ecce ego, ecce ego ad gentem quae non inuocabat nomen meum. Quid dices? Vides Deum festinantem, ut ad gentem se non inuocantem transeat. Properantis enim et ualde festinantis uerba sunt: Ecce ego, ecce ego. Et uere iam sic factum est, uere iam sic impletum est. Inuocans uoce sola Deum Iudaeus reprobatus est, gentilis populus Deum nesciens, electus est. Attende utrumque, attende, inquam, utrumque, et audi apertissime per Malachiam et Iudaeos reprobari et gentes eligi: Non est michi uoluntas in uobis dicit Dominus exercituum et munus non suscipiam de manu uestra. Ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda. Sed hoc tempore Malachiae non erat. Nam totus tunc orbis preter paucos Iudaeos non creatori sed creaturae seruiebat, non Deo sed ydolis sacrificabat. Quod ergo tempore illo factum non est, tempore aliquo implendum fuit. Praesens quidem tempus in propheta legitur, sed futurum intelligitur. Hunc, si uel parum doctus es, scripturarum tuarum esse morem agnosces. Quod igitur illo tempore predicentis prophetae non fuisse probatur, hoc istis fidei Christianae diebus impletum agnoscitur. Magnum est plane nunc, magnum est uere nomen Dei et Christi eius in gentibus, et ab ortu solis usque ad occasum omnis lingua confitetur, quia Dominus Ihesus Christus in gloria est Dei Patris. Sed et de hoc quod subditur: In omni loco sacrificatur et offertur nomini meo oblatio munda, quid dicam? Quid dicam et inde: Munus non suscipiam de manibus uestris? Vbi enim, uel quando suscipit Deus munus de manibus uestris? Nonne templum uestrum iam ab antiquo subuersum est? Nonne altare suffossum? Nonne sacrificia subtracta? Nonne holocausta sublata? Hic certe lis Iudaica deficit, hic prorsus ceruicositas indurata succumbit. Vides, Iudee, quod negare non potes, uides quod more tuo aliter uel aliter interpretari non praeuales. Vide ergo et illud, quomodo in omni loco offertur Deo oblatio munda. Vide exstructas per uniuersum orbem Christi aecclesias, altaria in omni loco sacrata, agnum Dei quem in cruce peremisti, in eisdem aeclesiis super eadem altaria omnipotenti Patri incessanter pro mundi salute offerri. Cernis in hiis omnibus haec prophetica uerba completa, hoc est munus non suscipiam de manibus uestris, et illud: In omni loco offertur nomini meo oblatio munda. Cessa igitur amodo tam insulse desipere, ut spretis aliis te solum electum dicas, abiectis aliis te solum assumptum aestimes, cum e diuerso audias eum te spreto alios elegisse, te repulso alios aduocasse, te abiecto alios assumpsisse. Vt igitur et hoc capitulum suo fine concludam, aut scripturas temporale Christi regnum abnegantes abice, aut si non audes, regnum Christi nostri sempiternum suscipe. Capitulum Quartum, in quo probatur Christus, non sicut Iudei desipiunt, adhuc uenturus esse, sed iam certo et praeordinato tempore ad mundi salutem uenisse Quartum et pene ultimum contra te, Iudee, michi bellum restat, de quo michi, qui in priores contulit, facilem, ut aestimo, palmam dabit. Non deerit michi, ut spero, ad te perimendum, si uiuere nolueris, gladius Goliae quo te prostrato in plenam tui perniciem utar, et blasphemum caput mucrone, quo contra Deum accinctus processeras, resecem. Hac enim sola quae restat pugna finita ultra spirare cessabis hoc proelio consummato nusquam et nunquam mutire audebis. Est autem causa unde hic extremus conflictus agendus est, haec: Dico ego Christum a prophetis praedictum iam uenisse, negas tu, et dicis non, sed esse uenturum. Dico ego: uenit; dicis tu: ueniet. Incumbit ergo michi ut quod proposui probem. Et ne diu differam, ne diu te suspensum teneam, audi. Audi, inquam, non quemlibet prophetam, sed ipsum magnum prophetarum patrem, magnum prophetam, immo patriarcham Iacob. Audi illum, de cuius propagine ac nomine gloriaris, a quo Israhel diceris, a quo utinam sicut nomine, sic et re uir Deum uidens uoceris. Si ergo uir uidens es, uide, intellige, aduerte quod dicit: Non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femore eius donec ueniat qui mittendus est. Et ipse erit expectatio gentium. Eia, quid ultra quaeruntur ambages? Quid subterfugia? Non est qua euadas. Nam si hoc de Christo dictum est, aut sceptrum michi regale de Iuda, siue de Iudae femoribus ducem ostendes, aut Christum iam uenisse concedes. Sed quod de Christo dictum sit, nullus, ut aestimo, Iudaeus contradicit. Contuli aliquando de hoc sermone cum quibusdam Iudaeis, qui hunc non de alio quam de Christo prolatum se sentire atque in hanc sententiam omnes Iudaeos conuenire dixerunt. Quod si quis ex illo perfidorum numero tantae prophetici sermonis euidentiae se resistere posse desperans, de quolibet altero istud interpretari uoluerit, irrito fallendi labore uictus deficiet. De quo enim praeter Christum tam singularia, tam sollempnia uerba accipi possunt? De quo prophetarum praeter Christum, de quo regum praeter Christum accipi potest: Donec ueniat qui mittendus est? De quo intelligi praeter Christum ipse erit expectatio gentium? Cum enim omnes prophetae a Deo sint missi, quis erit de quo singulariter dictum est: Donec ueniat qui mittendus est, nisi Christus? Nouerat certe sanctus patriarcha hoc missionis nomen commune esse omnium prophetarum. Quod ergo commune esse sciebat, hoc de uno specialiter proferebat. Cuius missio nisi maior propheticis missionibus esset, non eam ut singularem singulariter protulisset. Quam quia singulariter protulit, eum quem mittendum esse dixit, maiorem omnibus missis uel mittendis ostendit. Maiorem uero cunctis mortalibus Christum etiam tu, Iudee, fateris. Constat igitur quia quod de illo, qui maior est omnibus, dictum est, non nisi de Christo, quem et ipse profiteris maiorem, accipiendum est. Quis uero praeter Christum dici potuit expectatio gentium? Non est paruum quod profertur, non est paruus, de quo res tanta profertur. Magnum cunctis que maiorem hunc esse necesse est, qui a gentibus expectari dicitur, qui futurus expectatio gentium praedicatur. Non est plane de uulgo, non est de communi hominum numero, in quo et Iudaicus principatus defectum et gentium saluandarum expectatio sumit exordium. Vide, Iudee, ne forte idem sit, qui a patriarcha dicitur expectatio gentium et a propheta stare scribitur in signum populorum. Haec quippe uerba sunt Ysaiae: In illa die radix Dauid qui stat in signum populorum ipsum gentes deprecabuntur. Quem ergo Iacob a gentibus dixit expectandum, hunc Ysaias ab eisdem gentibus dixit adorandum. Scrutare totum textum diuinae scripturae, et de quolibet Iudeorum uel gentium principe talia uel similia dicta esse ostende. Sed scio quia deficies, noui quia praeter Christum nullum, cui ista congruere possint, inuenies. Et quia hoc perspicuum est, ad proposita reuertere et qui Christum nondum uenisse asseris, iuxta patriarchae tui sententiam sceptrum de Iuda uel ducem de femoribus eius ostende. Ad hoc quippe te cogit prophetica uox. Aut enim, ut dictum est, Christum uenisse nobis cum fateberis, aut si uenisse negas, regem uel principem de tribu Iuda demonstrare cogeris. Nam ut nosti, per sceptrum quo regum solummodo insigniri solet dextera rex, per ducis nomen inferioris dignitatis princeps, per femur Iudae posteritas eius signatur. Produc igitur michi de propagine Iudae regem, aut si hoc non potes, saltem ostende ducem. Sed non ego, ut aliquid ridendum ponam, regem illum suscipiam quem quidam tuorum apud Narbonam Galliae urbem, alii apud Rothomagum se habere fatentur. Non ego, inquam, quemlibet in Gallia, quemlibet in Germania, quemlibet in Italia, seu in remotis orientis, Africae aut aquilonis partibus uel ubilibet habitantem Iudeum pro rege Iudeorum suscipiam. Non suscipiam Iudeum pro rege Iudeorum nisi habitantem et regnantem in regno Iudeorum. Iudeorum antiquum regnum illud esse non ignoras, ubi Dauid, ubi Salomon, ubi reliqui Iudaeorum reges olim regnauerunt, ad quod tu inueterato iam gemitu suspiras, et a quo te exulem nunquam finiendis lamentationibus deploras. Nolo michi nomen regis inane praetendas, nolo etiam si de ipsa tribu Iuda ortus sit, quemlibet michi de tuis obicias. Nolo solo nomine regem nec de ipsa stirpe sine regni potentia regem. Et o animae, uariis Sathanae phantasiis delusae, quae, quia de rebus non possunt, de rerum uanis nominibus gloriantur. Secuntur umbras corporum nichil solidum prae manibus habentes, et dum more canum fluuiales imagines captant, escam quam iam dentibus prensam mandere poterant, oris inconsulto hiatu amittunt. Nunquid pro felice miserum, nunquid pro indigena captiuum, nunquid pro rege suscipere debeo seruum? Nam non dico regem, non dico ducem, saltem uel unum in toto orbe michi absque seruitutis probro ostende Iudaeum. Quae enim gentes Iudeis non imperant? Quibus populis Iudaei non seruiunt? Quod genus hominem non eos ut uilissima mancipia conculcant? Vere sicut olim eis in Deuteronomio interminatus est Deus, cum quantum ad religionem cunctorum populorum caput extiterint, nunc in caudam omnium gentium conuersi sunt. Qui nichil sibi tutum alicubi arbitrantes etiam non metuenda timentes atque ad omnes rerum euentus suspensi ut fratricida Cain uagi et profugi sunt super terram. Pendet assidue, ut in iam nominato libro scriptum est: Vita eorum ante ipsorum oculos et multa ui formidinis tremefacti non credunt uitae suae. Dabis ergo michi, Iudaee, de talium numero regem? Dabis pro rege exulem? Produces pro rege seruum? Propones pro duce mancipium? Dices in talibus adhuc manere prophetiam: non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius? Et quoniam clarum est quod absque regia dignitate uano regis nomine gloriari, puerile ac stultum est, si fateri non uis Christum iam uenisse, cum regio nomine regalis quoque potentiae regem ostende. Si non potueris, saltem ducem Iudaeorum exhibe. Sed quoniam Christo adueniente et regni gloria et ducatus potentia prorsus apud Iudeos periit, intellige Christum uenisse, quem Iacob mittendum, quem nos ante multum iam temporis a Deo credimus et dicimus missum. Et missum quidem iam docui, quo uero tempore nondum probaui. Sed hoc lucide prophetia praemissa demonstrat. Eo quippe tempore Christum dixit mittendum, quo sublatis regibus uel ducibus principatus esset Iudaicus auferendus. Rimare ergo me cum generationis Iudae seriem, et quando regnum uel ducatum tribus Iudae cessasse cognoueris, tunc Christum uenisse agnosce, tunc adora, tunc suscipe. Quamuis autem ipsum Iudam dum uiueret digniorem fratribus extitisse, quamuis tribum ipsius insigniorem ceteris fuisse quibusdam priuilegiis scriptura non taceat, regnum tamen eius uel principatus a Dauid maxime cepit, et ad Christi usque tempora perdurauit. A Dauid igitur primo rege tribus Iudae numerare incipe, et quod exinde sceptrum de Iuda uel dux de femore eius non defecerit agnosce. Discurre per singulos, et Salomone, Roboam, Abia, Asa numeratis per subsequentes usque ad Ioachim uel Sedechiam ante captiuitatem Babilonicam ultimum tribus Iudae regem perueni. Inde per Salathiel et eius filium Zorobabel templi Dei reparatorem primum que post regiam dignitatem de tribu Iuda ducem ac per eos, quos Iudaicae Antiquitatis relator Iosephus - et ipse Iudaeus - describit, usque ad Herodem regem cursum continua. Cum que uniuersos duces illos qui populo Iudaico toto illo tempore principati sunt, de tribu Iuda propaginem traxisse cognoueris, vide quod in iam dicto Herode non tantum regnum sed et ducatus de eadem tribu defecerit. Si legisti, recole; si non legisti, lege et disce toto illo tempore quod a Zorobabel usque ad Herodem medium extitit, nunc ducum, nunc regum, frequentius uero pontificum nomine de praedicta tribu Iudae descendentes principatum Iudaicum optinuisse. Quod si dixeris eos qui principati sunt a Zorobabel usque ad Herodem, non posse ex hystoriis liquido comprobari originem de tribu Iuda traxisse, respondeo: Etsi hoc ex hystoriis aperte non colligitur, tamen ex iam dicta prophetia quae cunctis huiusmodi hystoriis praecellit, lucide comprobatur. Licet enim Iosephi uel aliorum hystoriae, de qua Iudaeorum tribu praedicti principes genus traxerint, nominatim non expresserint, tamen hoc etsi non affirmant nullatenus negant. Supplet ergo plenissime quod deest hystoriis prophetia, quia longe maiori fide dignus est spiritus Dei in propheta loquens quam scriptor quilibet more humano, quae sibi uidentur, describens. Quod ergo scriptor hystoriae tacuit, Spiritus dixit, quod illi defuit, Deus suppleuit. Vt ergo dictum est a Zorobabel usque ad Herodem, nunc regum, nunc pontificum nomine Iudaeis ex tribu Iuda genus trahentes principes praefuerunt. Qui licet illicite pontificatum, quod scilicet Leui filiis lege debebatur, ambiciose inuaderent, Iudeis tamen toto illo tempore hoc uel illo dignitatis nomine principati sunt. Nam quando Persis uel Macedonibus, quorum imperio subiacebant, prohibentibus nomine uel fastu regio uti non poterant, uel simplici ducatu uel sacerdotii honore Iudaeis praesidebant. Horum si uis etiam nomina nosse audi: Zorobabel principi Iudae, Ioachim filius Ihesu sacerdotis magni, qui in Aggeo propheta legitur, pontificii honore successit. Huic Eliasu, Heliasu Ioiada, Ioiadae Iohannes, Iohanni Iudas, Iudae Onias, Oniae Eleazarus, Eleazaro alter Onias, Oniae Symon, Symoni tertius Onias, Oniae in principatu absque sacerdotio Iudas Machabeus, Iudae et in ducatu et in sacerdotio eius frater Ionathas, Ionathae in utroque Symon frater utriusque, Symoni Iohannes, Iohanni Aristobolus. Hic primus post Sedechiam diadema regium assumens et honorem sibi pontificalem retinens uno tantum ut supradictum est anno populo praefuit. Aristobolo Alexander, ut ille, rex pariter et sacerdos successit. Post quem etiam Alexandra uxor eius principata est. Dehinc duo iam dicti Alexandri et Alexandrae filii, in pontificatu Hyrcanus, in regno Aristobolus, successerunt. Aristobolo a Pompeio Romano consule uicto ac uincto Romam que transmisso Herodes, a Iudae uel Iudeorum genere prorsus alienus, interfecto iam fratre Aristoboli Hyrcano, iussu Romani senatus regnum Iudaeorum optinuit. Crede tuo Iosepho, qui ipsum Herodem ex patre Ydumeo, qui Antipater dicebatur, matre Arabica, quae Cypris uocabatur, progenitum scribit. Quo Herode regnum Iudaicum optinente Christum natum non solum uox euangelica praedicat, sed iam dicti Iosephi hystoria ac multorum tam Christianorum quam paganorum relatio certa declarat. Ab illo ergo Herodis tempore usque ad hunc, in quo ista conscripsi, millesimum centesimum quadragesimum quartum annum adhibito omni conatu tuo saltem ducem unum, ne dicam regem, uel de Iuda uel de qualibet Iudaeorum tribu, si potes, ostende. Nonne idem tuus refert Iosephus, quod defuncto Herodi primo Archelaus eius filius in totius Iudaici regni principatum Romani Caesaris praecepto successit? Nonne illo amoto, alii ipsius Herodis filii uel sanguinis proximi in idem regnum per tetrarchias uel diuisiones multiplices successerunt? Nonne et hii omnes a natiuitate Christi usque ad uastum et ultimum Iherosolomitanae urbis totius que Iudaici regni excidium uix annis sexaginta principati sunt? Exinde postquam terra illa olim a Deo data Iudaeis Iudaeos uniuersos uelut inutilia pectoris purgamenta exspuit eos que per uniuersum orbem terrarum disseminans, pedibus omnium gentium conculcandos exposuit, nosti quod non solum ad regnum uel principatum aliquem asspirare, sed nec etiam ab ignominiosa seruitute respirare modo quolibet potuerunt. Quid igitur restat? Hoc plane: aut enim, ut supra iam dictum est, sceptrum regium uel ducatus honorem ex Iudae progenie adhuc permanere monstrabis, aut iam ablato sceptro de Iuda ac duce de ipsius femore Christum iam uenisse fateberis. Nec id solum. Nam necesse est te aut cuncta quae de diuinis libris uel de ueracibus hystoriis protuli rationabiliter improbare, aut si hoc non potueris, Christum sub Herode rege natum fuisse fateri. Sed uere et ut etiam lippientibus uel caecis oculis clarum est, nulla Iudaica peruersitas, nulla cuiuslibet erroris insania tam robustae ueritati resistere potest. Concidat igitur rigida ceruix, obmutescat lingua blasphema, et mundi Saluatorem Christum non quasi eum qui nondum uenit uenturum expectet, sed sicut eum, qui iam claro aduentus sui lumine mundum irradiando perfudit, adoret. Quid de hiis omnibus tibi uidetur, Iudee? An tanto diuinarum sententiarum aggere Iudaicum in te cor nondum obrutum est? An quicquam dampnandae perfidiae adhuc superest? Sum fortasse aliis nimius, dum tuam habens suspectam duriciem plus forte iusto uideor in loquendo profusus. Tendat ergo ad finem oratio, et in ultimo prophetarum rem diu productam concludat. Veni ergo post alios et tu, nulli praecedentium prophetarum inferior Danihel, et quid de Christi aduentu tibi per Gabrihelem a Deo reuelatum sit pro me. Explica cuncta inuolucra, declara obscura, resera clausa. Coge Iudeos confiteri quod negant, et non eis solummodo Christum uenturum, sed et ipsum quo uenturus erat tempus enarra. Et ne ipsorum obstinatae tergiuersationi aliquod diffugium pateat uel locus uspiam causandi supersit, ipsos eis a tempore tibi ostensae uisionis usque ad Christum annos enumera. Audite ergo Iudei prophetam Dei, et cum lapillis uel ipsis manuum uestrarum digitis a Danihele usque ad Christum annos propheticos computate. Nolite iam ultra citra que Christum quaerere, certissimum aduentus ipsius annum tenete. Audite igitur Gabrihelem Daniheli loquentem: Danihel, animaduerte sermonem et intellige uisionem. Septuaginta eptomades adbreuiatae sunt super populum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummetur praeuaricatio et finem accipiat peccatum et deleatur iniquitas et adducatur iustitia sempiterna et impleatur uisio et prophetia et unguatur sanctus sanctorum. Scito ergo et animaduerte ab exitu sermonis ut iterum aedificetur Ihrusalem usque ad Christum ducem eptomades septem et eptomades sexaginta duae erunt. Et rursus aedificabitur platea et muri in angustia temporum. Et post eptomades sexaginta duas occidetur Christus et non erit eius populus qui eum negaturus est. Et ciuitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce uenturo et finis eius uastitas. Et post finem belli statuta desolatio. Confirmabit autem pactum multis eptomada una et in dimidio eptomadis deficiet hostia et sacrificium et in templo erit abhominatio desolationis. Et usque ad consummationem et finem perseuerabit desolatio. Quid agitis, Iudei? Ecce non solum annum aduentus Christi, sed et passionis ac mortis eius tempus uester propheta describit. Nec istud tantum, sed et quicquid uobis ex illo tempore contigit. Quod ciuitati uestrae, quod sanctuario, quod toti Iudaicae stirpi usque in hodiernum accidit, praedicere uel describere non omisit. Redite ergo ad annorum numerum, et ab hac Danihelis uisione usque ad Christum non solum tempus, sed et ipsum in quo natus est accipite annum. Sed ne forte moderni relatoris uerba uobis uilescant, accipite eundem numerum non a moderno, sed ab antiquo et doctissimo uiro Tertulliano. Cui, licet de nostris fuerit, non credere non poteritis, cum ex principum tempore et ueracium hystoriarum fide ab eo ueritati cedere coacti fueritis. Audite ergo ipsum: Vnde, inquit, ostendimus, quia Christus uenit intra septuaginta eptomades? Numera a primo anno Darii, quoniam ipso tempore ostenditur Daniheli uisio ipsa. Dicit enim ei: Intellige et conice a prophetatione sermonis respondere me tibi haec. Vnde a primo anno Darii debemus computare, quando hanc uidit uisionem Danihel. Videamus anni quomodo impleantur usque ad aduentum Christi, Darius regnauit annis decem et nouem, Artaxerses sexaginta et uno. Ochus qui et Cyrus annis uiginti quatuor, Argus anno uno. Alius Darius qui et Medus nominatus est annis uiginti duobus. Alexander Macedo annis duodecim. Deinde post Alexandrum, qui et Medis et Persis regnauerat, quos deuicerat et in Alexandria regnum suum firmauerat, quando et nomine suo eam appellauit, regnauit in ipsa Alexandria Sother annis triginta quinque. Cui successit Philadelphus regnans annis triginta octo. Post hunc Euergetes regnauit annis viginti quinque. Deinde Philopator annis decem et septem. Post hunc Epyphanes annis uiginti quatuor. Item alius Euergetes annis viginti septem. Sother annis triginta octo. Ptholomeus annis triginta octo. Cleopatra annis viginti, mensibus quinque. Item Cleopatra conregnauit Augusto annis tredecim. Post Cleopatram Augustus aliis annis quadraginta duobus imperauit. Nam omnes anni imperii Augusti fuerunt numero quinquaginta sex. Videmus autem, quoniam in quadragesimo et primo anno imperii Augusti, qui post mortem Cleopatrae imperauit, nascitur Christus. Insuper uixit idem Augustus ex quo natus est Christus annis quindecim. Et erunt reliqua tempora annorum in die natiuitatis Christi, in annum Augusti quadragesimum primum post mortem Cleopatrae anni quadringenti triginta octo et menses quinque. Vnde adimplentur sexaginta duae eptomades et dimidia quae efficiunt annos quadringentos triginta septem, menses sex in die natiuitatis Christi. Et manifestata est iustitia aeterna et unctus est sanctus sanctorum - id est Christus - et signata est uisio et prophetes et dimissa sunt peccata - quae per fidem nominis Christi omnibus in eum credentibus tribuuntur. Quid est autem signari uisionem et prophetiam? Quoniam omnes prophetae nuntiabant de ipso, quod esset uenturus et pati haberet. Igitur quoniam adimpleta est prophetia per aduentum eius, propterea signari uisionem et prophetiam dicebat, quoniam ipse est signaculum prophetarum omnium adimplens omnia quae retro prophetae nuntiarunt. Post aduentum enim et passionem eius iam non uisio neque prophetes est qui Christum nuntiet esse uenturum. Et post paululum: Videamus, inquit, quid aliae septem et dimidiae eptomades quae sunt subdiuisae in abscisione priorum eptomadarum, in quo actu sint adimpletae. Post Augustum enim, qui superuixit post natiuitatem Christi anni quindecim efficiuntur. Cui successit Tyberius Caesar et imperium habuit annis viginti duobus, mensibus septem, diebus viginti octo. Huius nonodecimo imperii anno patitur Christus, annos habens quasi triginta tres cum pateretur. Item Gaius Caesar qui et Caligula annis tribus, mensibus septem, diebus tredecim. Tyberius Claudius, annis tredecim, mensibus septem, diebus viginti. Nero annis octo, mensibus nouem, diebus tredecim. Galba mensibus septem, diebus viginti nouem. Ottho mensibus tribus, diebus quinque. Vitellius mensibus octo, diebus decem et nouem. Vespasianus anno primo imperii sui debellauit Iudaeos et fiunt anni numero quinquaginta duo, menses sex. Nam imperauit annis decem. Atque ita in diem suae expugnationis Iudei impleuerunt eptomadas septuaginta praedicatas a Danihele. Hucusque Tertullianus. Quid iam, o Iudaei, errori uestro, quid obstinationi nefandae, immo quid insaniae condempnandae reliqui est? Ecce numerum annorum exponente ac distinguente ueraci et docto uiro cernitis ab anno quo haec uisio prophetae reuelata est, usque ad ultimam ciuitatis et regni uestri euersionem infra septuaginta eptomadas, hoc est quadringentos nonaginta annos, consummatam praeuaricationem, finem accaepisse peccatum, deletam iniquitatem, adductam iustitiam sempiternam, impletam uisionem et prophetiam et unctum Sanctum sanctorum. Hoc quomodo? Proferte siquid habetis, et ostendite quando aut qualiter uel per quem infra hoc praescriptum tempus haec tanta tam admiranda, tam amplectenda completa sint. Dicite quomodo consummata praeuaricatio sit, quomodo peccatum finem acceperit, quomodo deleta iniquitas, quomodo infra eundem terminum adducta sit iustitia sempiterna, quomodo impleta uisio et prophetia et tandem quis fuerit qui eodem tempore praedicatur unctus, sanctus sanctorum. Et hiis quidem diebus sicut supra alterius sententiae causa dictum est, fuerunt quidam qui cum diademate quod assumpserunt, fortassis etiam regiam sibi unctionem adhibuerunt. Primus Aristobolus, dehinc eius successor Alexander, rursum alter Aristobolus ac postmodum Herodes uel Archelaus. Sed nunquid Aristobolus Sanctus sanctorum? Nunquid Alexander Sanctus sanctorum? Nunquid Archelaus Sanctus sanctorum? Nonne, ut refert saepe dictus Iosephus, horum omnium scelerata exordia deterior processus ac pessimus exitus secutus est? Nemo ergo ex istis Sanctus sanctorum. De nullo igitur horum prophetae ab angelo dictum est, quod unguendus esset Sanctus sanctorum. Necesse est ergo uos infra has septuaginta eptomadas alium quaerere de quo dictum possit accipi unguatur Sanctus sanctorum. Necesse est insuper uos aut ostendere qualiter eodem tempore peccatum finem acceperit, qualiter iustitia sempiterna adducta, qualiter uisio et prophetia impleta sit, aut si hoc non potestis, ab aliis quaerere quomodo factum sit. Nil igitur restat, nisi unctum sanctum sanctorum Christum dominum nostrum intelligatis, qui unctus secundum hominem ab omnipotente Patre est oleo exultationis, et sanctus sanctorum est quia prae participibus suis. Nec enim illi sicut aliis sanctis ad mensuram est datus spiritus, ut sanctus tantum fieret, sed totus in eum illapsus est spiritus, ut esset Sanctus sanctorum. Nec id tantum ut Sanctus sanctorum esset, sed ut insuper sanctificandos omnes eodem suo quo infusus est spiritu sanctificaret. Quando uero finem accaepisse peccatum, quando deletam iniquitatem infra eptomadas sepedictas accipere poteritis, nisi uel quando ab ipso per baptismum suum omnium baptizatorum uel baptizandorum peccata laxata sunt, uel quando ab eo discipulis dictum est: Accipite spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis. Quid et de tam lucida passionis ac mortis Christi praenunciatione dicetis? In quo enim clarior apparet mortem Christi euangelista referens quam propheta praedicens? Post eptomades inquit sexaginta duas occidetur Christus. O miseranda perfidorum surditas, o detestanda impiorum caecitas! Cur ad tantum propheticae uocis tonitruum non expergisceris? Cur ad tantum angelici solis fulgorem oculos non aperis? Audis angelum loquentem, uides prophetam scribentem: Post eptomades sexaginta duas occidetur Christus. Quid agitis? Quid dicitis? Ecce ne per septuaginta annorum eptomades, id est per quadringentos nonaginta annos, liber uobis daretur uagandi excursus, post sexaginta duas occidendum Christum et angelus dicit et propheta scribit. Sexaginta ergo ac duabus praemissis, quid de septuaginta eptomadibus superest? Octo utique. Vrget igitur uox prophetica ut infra illas octo eptomadas Christum passum, Christum confiteamini occisum. Sed de illis octo dimidia eptomada iuxta iam nominati auctoris compotum ipsa natiuitatis Christi die completa est. Restant igitur septem et dimidia. In quarum enuntiatione sumpto ab eadem Christi natiuitate principio complentur eptomades quatuor, additis quintae eptomadis annis quinque et dimidio, id est aetatis Christi usque ad ipsius passionem annis triginta tribus et dimidio. Superest ergo de hac quinta eptomade annus et dimidius transacta Christi passione. Quo anno et dimidio adiunctis duabus quae de septem suprascriptis supersunt eptomadibus fiunt anni quindecim et dimidius. Quibus quindecim annis et dimidio addita media illa quae post septem supererat eptomade continente tres annos et dimidium, fiunt anni decem et nouem. Vnde perspicuum est harum septem eptomadarum ac dimidiae numerum sic completum et Christum infra easdem eptomadas decem et nouem annis eius passionem subsequentibus passum. Si ergo annumerentur hee septem eptomades et dimidia infra quas Christum passum probauimus, quas exordium habere ab ipsa natiuitatis Christi die diximus, si inquam hee septem eptomades et dimidia cum aliis sexaginta duabus et dimidia quae Christi natiuitatem praecesserunt annumerentur, septuaginta eptomadarum ab angelo Gabrihele uel propheta Danihele praedictarum summa implebitur. Infra quas secundum praemissam temporum distinctionem consummata est praeuaricatio, finem accepit peccatum, deleta iniquitas, adducta iustitia sempiterna, impleta uisio et prophetia et unctus est Sanctus sanctorum. Infra quas insuper et ille Sanctus sanctorum qui unctus, hoc est Christus, dicitur, occisus est et Iudaicus populus qui eum ore blasphemo negauit, ab eo reprobatus est. Hoc si tibi obscurum uidetur, audi idem apertius: Impletis, ut iam dictum est, ab anno huius propheticae uisionis usque ad Christi natiuitatem sexaginta duabus eptomadibus et dimidia, nonne de septuagenario eptomadarum numero septem eptomades et dimidia supersunt? Negare non potes. Et quot anni in septem eptomadibus et dimidia numerantur? Vtique quinquaginta duo et dimidius. Nam certum est quod sicut semper eptomades dierum, sic in hac prophetica uisione per septenarium numerum eptomades computantur annorum. Summa igitur septem eptomadarum et dimidiae complet annos quinquaginta duos et dimidium. Hii ergo quinquaginta duo anni et dimidius a die natiuitatis Christi usque ad integram septuaginta eptomadarum completionem supersunt. Numera igitur, Iudaee, quam suptilius poteris, et inuenies infra hos quinquaginta duos annos et dimidium triginta iam et tribus annis elapsis et dimidio Christum passum, immo ut propheta tuus loquitur, occisum. Triginta ergo tribus annis et dimidio subtractis de quinquaginta duobus et dimidio remanent anni decem et nouem. Hiis decem et nouem annis post Christi passionem seu mortem completis integer septuaginta eptomadarum a Danihele praedictarum numerus inuenitur, et infra has unctus sanctus sanctorum, infra has idem unctus - id est Christus - occisus, infra has deleta iniquitas, manifestata iustitia sempiterna, impleta uisio et prophetia sole fulgentius declaratur. Quod si adeo hystoriarum peritus es, ut obicias Tertullianum annos Claudii Caesaris omnino reticuisse et pauciores quam quidam hystorici quorundam aliorum Caesarum annos enumerasse, respondeo: Nichil hoc ad propositam rem. Dissideant a passione Domini in annorum numero prout libet hystorici, cum constet lucide comprobatum iuxta saepe dictam Danihelis prophetiam infra septuaginta eptomades Christum natum, Christum passum, deletam esse iniquitatem, apparuisse iustitiam sempiternam et prorsus uniuersa salutis humanae sacramenta in ipso et per ipsum completa. Sed licet hoc dicam, licet quoddam falsum exemplar de principali Tertulliani libro excerptum annos Claudii Caesaris in annis Caesarum, ut quondam legi, reticeat, ipse tamen auctoris liber, ubi nullus Caesarum ab Augusto usque ad Vespasianum et Tytum intermissus est, sicut nullum eorum ut sibi inuicem successerunt numerando excipit, sic integrum quibus imperio praefuerunt annorum numerum caute describit. Vnde quia semper purior est aqua fontis quam riui, magis credendum est sollicito ad ueritatem inuestigandam auctori, quam negligenter aliena transscribenti cuilibet excaeptori. Vt igitur, o Iudei, ad debitum propositarum sententiarum finem citius accedam, oportet uos, necesse est uos aut alium unctum, alium Sanctum sanctorum, alium plane christum eo iam dictarum eptomadarum tempore, eo earumdem eptomadarum anno occisum ostendere, aut nostrum unctum, nostrum Sanctum sanctorum, nostrum Christum redemptorem et saluatorem suorum, non a quibuslibet sed a patribus uestris eisdem diebus crucifixum et ipso tormento crucis occisum nobis cum suscipere. Et quia probatum est post sexaginta duas eptomades infra septuagesimam Christum occisum, quia et ipsa eptomada qua occisus scribitur ostensa est, et ipse quo occisus est annus declaratus est, nolite, nolite si sanum sapitis alium ulterius Christum quaerere, nolite alium expectare. Aduertite et illud quod sequitur in prophetia, et in ea quidem praedictum, sed clarius in uobis impletum legite: Non erit eius populus qui eum negaturus est. Vere iam non estis eius, uere quamdiu inueterata insania in uobis manserit, non eritis eius. Non eritis eius, non eritis ut olim proprii, sed estis et eritis alieni, sicut de uobis in psalmo Deus loquitur: Filii alieni mentiti sunt michi, filii alieni inueterati sunt et claudicauerunt a semitis suis. Et impletum est in uobis quod talibus in nostro euangelio ipse minatur: Qui negauerit me coram hominibus, negabo eum coram angelis Dei. Negastis eum quando occidistis, negastis eum quando lapidem qui iam factus est in caput anguli reprobastis, negastis eum quando iudici dicenti: Regem uestrum crucifigam? respondistis: non habemus regem nisi Caesarem. respondistis: non habemus regem nisi Caesarem. Hinc agnoscite praedictum de uobis ab angelo, dictum a propheta: Non erit eius populus qui eum negaturus est. Nec praetereat uos illud quod statim subdit: Et ciuitatem et sanctuarium dissipabit populus cum duce uenturo et finis eius uastitas. Et post finem belli statuta desolatio. Nonne haec omnia patres uestri experti sunt? Nonne haec omnia propriis oculis contemplati sunt? Nonne statim hiis septuaginta eptomadibus finitis ueniens Romanus populus cum duce Vespasiano atque eius filio Tyto regnum Iudaicum destruxit? Nonne urbes uniuersas euertit? Nonne ipsam regni uestri caput Ihrusalem et eius sanctuarium dissipauit? Nonne succendit? Nonne ad solum usque diruit? Nonne uniuersorum Iudeorum populum uario diuersarum miseriarum exitu condempnauit? Nonne praeter innumeros alios in ipsa uestra principali urbe Ihrusalem tempore obsidionis inuentos tricies centena milia aut occidit aut captiuauit? Haec uastitas finis fuit ciuitatis uestre, finis fuit sanctuarii uestri. Hunc belli finem iuxta prophetica uerba statuta desolatio secuta est. Sed fortasse desolatio breuis, desolatio paucorum annorum? Non, non. Et quid dico non? Audite prophetam ipsum, audite angelum prophetae loquentem: Vsque ad consummationem et finem perseuerabit desolatio. Non erit, inquit, breuis, non erit parui temporis, non erit aliarum desolationum similis. Non erit similis oppressioni Aegyptiacae, non erit similis captiuitati Babilonicae, non erit similis Assyriorum uel Macedonum siue quarumlibet gentium subiugationi. Nam omnes illas aliqua post non multum temporis secuta est releuatio. Hanc uero nouissimam desolationem per mille iam ac centum annos nulla saltem parua secuta est consolatio. Et quid dico non est secuta? Dico, quod plus est, immo nullo unquam deinceps tempore sequetur. Audite intente prophetam: Vsque ad consummationem et finem perseuerabit desolatio. Vsque ad quam consummationem? Vsque ad quem finem? Vtique usque ad consummationem rerum, usque ad finem mundi. Quid igitur adhuc christum phantasticum somniatis? Quid adhuc christum falsum, immo nullum speratis? Quid libertatem terrenam adhuc uobis reddendam suspicamini? Quid ad repromissionis antiquae ueterem terram reditum praestolamini? Audite, capite, aduertite Gabrihelem loquentem, Danihelem scribentem: Vsque ad consummationem et finem perseuerabit desolatio. Probatum est ergo, o Iudei, ut arbitror quadrifaria diuisione Christum a prophetis multipliciter praedictum aut praedicatum Dei Filium intelligi oportere. Nec Dei filium more quorundam hominum, qui propter aliquam a Deo sibi datam gratiam filii Dei dicti sunt, sed propter ipsam naturalem ex essentia Patris generationem esse Dei filium. Probatum est ipsum Dei Filium esse etiam Deum. Nec de numero illorum deorum de quibus legitur: Deus deorum Dominus locutus est, sed uere sicut lumen ex lumine, sic Deum uerum de Deo uero. Probatum est eundem Christum nullomodo terrenum uel carnalem regem sciendum, nec regnum eius temporale credendum. Nam ostensum est non congruere terrenum principatum Deo, non conuenire paritura et aeterna. Probatum est Christum iam uenisse, nec eum qui iam uenit quasi qui non uenerit, a Iudeis uel quibuslibet aliis expectandum esse. Cum ista omnia, o Iudei, et auctoritatibus et rationibus inuictis probata sint, quid sustinetis? Si scripturis uestris fidem datis, auctoritati cedite. Si rationales aut rationabiles estis, rationi adquiescite. Quod si etiam curiosi, quia iuxta apostolum nostrum Iudaei signa petunt, miraculis haec uniuersa confirmantibus credite. Nolite iam extollere in altum cornu uestrum, nolite loqui aduersus Deum iniquitatem. Nolite de miraculis legis uestrae tempore factis gloriari, nec ea uel aliqua de causa euangelio Christi praeponere. Magna quidem et multa fuerunt Iudaicae legis miracula, sed longe maiora et incomparabiliter plura miranda Christianae fidei opera. Nam ut de miraculis ipsis quae numero comprehendi non possunt taceam, ipsos miraculorum factores a principio Christianae gratiae usque ad nostra tempora quis explicet? Quis explicet tot tantos que ab ipsis Domini Christi diebus per totum orbem diffusos, qui diuinis ac stupendis operibus superbam mundi ceruicem calcarunt eam que humilitati Christianae fidei subdiderunt? Confer Moysen tuum, Iudee, non dico Christo, sed saltem si audes eius apostolo Petro, et uidebis quis cui in talibus praeponi debeat, quis quem potentibus miraculis exsuperet. Diuiserit ille Deo iubente rubrum mare, pluerit manna de nubibus, produxerit aquam de rupe et quaedam similia fecerit, magna quidem, sed pauca. Sed quid ista ad Petrum? Taceo quod demonibus imperauerit, quod mortuos suscitauerit, quod uniuersa morborum genera non solum iussu sed et sola corporis sui umbra sepe curauerit, quod miranda omnia quaecumque uoluit et prout uoluit et quando uoluit fecerit. Ea tantum, quae per innumeros discipulos ad diuersas mundi partes causa serendae fidei directos operatus est, quae memoria recolligere, quae lingua poterit effari? Nam non dico paucos, non dico multos, sed dico populos ipsos a pestibus uariis ereptos, a morbis diuersis curatos, mortuos non solum triduanos uel quatriduanos, sed etiam quadragenarios discipulorum Petri uirtute suscitatos, solem fixum, montes translatos, maria scissa, calcatas undas, elementa uicta quando enarrare sufficiam? Sed fortassis solum Petrum inter apostolos signis talibus emicuisse putabis? Non hoc Petro soli dictum est, sed et ipsis omnibus undecim eius coapostolis a Christo iniunctum est: Infirmos, ait, curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eicite. Et item: Ecce dedi uobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et supra omnem uirtutem inimici. Ac supra: Nolite gaudere quia spiritus uobis subiciuntur. Et alibi: Si habueritis fidem ut granum sinapis et dixeritis monti: transi in mare, transibit. Nec sublimis ista tanta que miraculorum potestas duodecim solis apostolis uel hiis, qui ei mortaliter in carne adheserunt, data est. Audi quid de uniuersis uere credentibus a Christo iam passo, mortuo ac suscitato dicatur: Signa autem eos qui crediderint haec sequentur: In nomine meo demonia eicient, linguis loquentur nouis, serpentes tollent. Etsi mortiferum quid biberint non eis nocebit. Super egros manus imponent et bene habebunt. Non est, Iudee, numerus Christianorum signorum, non est numerus mirandorum Christianae fidei operum. Infinitus plane est numerus operum, infinitus est numerus operantium. Preter Moysen, Iosue, Gedeonem, Samsonem, Samuhelem, Ysaiam, Helyam, Helyseum, Ionam miris operibus insignitos, paucos habet lex tua, innumerabiles miraculorum exhibitores fides habet et habuit Christiana. Quid igitur ultra susurras? Quid musitas? Da tandem, da manus Christo quem Dei filium, quem Deum, quem regem aeternum, quem iam certo et longe ante praedicto tempore uenisse tot auctoritatibus sacris, tot rationibus indubiis, tot tantis que prodigiorum signis probasti. Noli ultra conqueri legem Moysiacam a Christo mutatam, quia sicut Deus est qui illam dedit, ita Deus est, qui hanc euangelicam teneri mandauit. Non alter et alter Deus, alter illam alter istam, sed idem ipse Deus Christus, qui priorem illam, antequam per carnem hominibus appareret, Iudeis tradidit, ipse iam factus homo, ut hanc secundam nouam et ultimam obseruarent, uniuersis tam Iudeis quam gentibus imperauit. Qui si Deus est utique quod praecepit tenendum est. Sed auctoritatibus, rationibus ac miraculis Deus esse probatus est. Sequitur ergo ut quod dixit ratum habeatur, quod praecepit ut Dei praeceptum seruetur. Si igitur Deo contraire refugis, necesse est te Christi Dei mandata suscipere, necesse est te eius suaui ut ipse loquitur iugo colla diu multum que olim superba submittere. Non erit tibi, si Christum Deum agnoscis, ultra nobis cum inueterata quaestio, non uetusta uelut spretae legis tuae querela, quod circumcisionem Christianus abiciat, quod Sabbatum contempnat, quod legalibus sacrificiis non inseruiat. Videbis et intelliges licuisse Deo congruentia singulis temporibus dispensare, et nunc ista, nunc illa aliis et aliis, nunc singulis, nunc pluribus, nunc omnibus pro sibi soli ad integrum nota ratione personarum, causarum, et temporum dispensare. Aduertes si bene perspexeris Deum non solo Christianae gratiae tempore noua mandasse, cum agnoueris eum ab ipso humanae creaturae principio, scripturis tuis attestantibus, similia sepe fecisse. Nonne noua et quae ante non dixerat dixit, quando peccantis hominis reatum puniens ait: Maledicta terra in opere tuo, in laboribus comedes ex ea cunctis diebus uitae tuae et reliqua? Nonne noua et quae ante non legitur permisisse concessit, quando post deletum diluuio mundum Noe locutus est: Omnes pisces maris manui uestrae traditi sunt et omne quod mouetur et uiuit erit uobis in cibum. Et statim: Quasi olera uirentia tradidi uobis omnia excepto quod carnem cum sanguine non comedetis? Qui et nouam legem de qua usque ad illud tempus reticuerat promulgans adiunxit: Sanguinem enim animarum uestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis. De manu uiri et fratris eius requiram animam hominis. Quicumque fuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius. Ad imaginem quippe Dei factus est homo. Nonne noua et de quibus prorsus ante siluerat praecepit, quando Abrahae patri uestro secundum carnem, patri nostro secundum fidem, iniunxit dicens: Hoc est pactum quod seruabitur omne inter me et uos et semen tuum post te: circumcidetur ex uobis masculinum et circumcidetis carnem praeputii uestri ut sit in signum foederis inter me et uos, et cetera quae secuntur? Nonne noua et quae per tot saecula celauerat mandauit, quando Sabbatum, quando initia mensium, quando sollempnitates multiplices, quando sacrificia multiformia et ut breuiter multa concludam, quando totum corpus legis de qua magis superbire quam aedificari soletis, uerbo scripto que per Moysen patribus uestris dedit? Et quis facile cuncta enumeret, quae diuinitas saluti hominum consulens non simul, sed paulatim, uel uniuersaliter, uel particulariter, per multos non eodem sed diuersis temporibus seruari mandauit? Si ergo totiens Deus ante hominem Christum hominibus noua ac diuersa mandauit, quid mirum si idem Christus in eadem persona homo simul et Deus quae magis diebus istis congruere mortalibus uidit, praecepit? Sed fortasse dices: Noua quidem sepe Deum praecepisse probasti, sed legem ad ultimum per Moysen datam mutandam et finiendam esse nec probasti, nec probare potes. Probo inquam. Ac primum Ysaiam propono: Quo michi multitudinem uictimarum uestrarum, dicit Dominus? Plenus sum. Holocausta arietum et adipem pinguium et sanguinem uitulorum et agnorum et hircorum nolui. Et infra: Incensum abhominatio est michi. Neomeniam et Sabbatum et festiuitates alias non feram. Iniqui sunt coetus uestri. Kalendas uestras et sollempnitates uestras odiuit anima mea. Sed forte irati atque indignantis Dei uerba haec esse dices, nec uniuersa ista eum reprobare nisi causa peccatoris tunc populi contendes. Sed audi eum nulla praemissa irarum causa loquentem in psalmo: Non accipiam de domo tua uitulos neque de gregibus tuis hircos. Et post quaedam: Nunquid manducabo carnes taurorum aut sanguinem hircorum potabo? Quibus sacrificiis reprobatis quid malit, uel quid eis praeferat, subdit: Immola Deo sacrificium laudis et sequentia. Audi et Malachiae testimonium, quod superius alia de causa proposui: Non est michi uoluntas in uobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu uestra. Audi et illud cui refragari non poteris, et quo prolato obmutescere compelleris. Audi certe Deum pollicentem se noua praecepta daturum et testamentum uetus, testamentum Moysiacum nouo et aeterno Christi testamento immutaturum: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et disponam testamentum domui Iuda non secundum testamentum quod dedi patribus eorum quando apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti. Sed testamentum nouum disponam eis dando leges meas in mentibus eorum et in cordibus eorum scribam eas. Qui et superbiam uestram de talibus gloriantem humilians et confundens per Ihzechielem loquitur: Ego dedi eis praecepta non bona et iudicia in quibus non uiuent et pollui eos in muneribus meis cum offerent omne quod aperit uuluam propter peccata sua. Quid igitur? Nonne omni die clarius probatum est quod noua mandata frequenter mundo Deus tradidit, et ipsam Moysi legem mutandam esse praedixit? Sed ut acutiore prout tibi uidetur sagitta Iudaica pharetra exhauriatur, produc iam illam, et quantis poteris uiribus in nostram ut summe exoptas necem emitte. Et quid est, inquis, illud, quod tam frequenter in lege nobis data Deus iterat, quod tam sepe replicat legem ipsam nullo unquam tempore finiendam, quod praecipit sacrificiis cultibus diuersis omni que ritu ibi descripto a nobis perpetuandam? Quid est certe quod de agni immolatione praecipientis Dei uerba leguntur in Exodo: Habebitis hanc diem in monimentum et celebrabitis eam sollempnem Domino in generationibus uestris cultu sempiterno? Quid est et illud quod de eadem re in eodem libro proxime scribitur: Custodi uerbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum? Nonne et liber Leuiticus idem asstruit? Referens enim et distincte proferens multiplicia de diuerso sacrificiorum genere mandata Dei interserit haec: Tollet, inquit, sacerdos pugillum similae quae conspersa est oleo et totum thus quod super similam positum est adolebit que illud in altari in monimentum odoris suauissimi Domino. Et quibusdam interpositis subdit: Legitimum sempiternum est in generationibus uestris de sacrificiis Domini. Rursus post aliquanta: Vinum et omne quod inebriare potest non bibetis tu et filii tui quando intratis tabernaculum testimonii, ne moriamini quia praeceptum est sempiternum in generationes uestras. Item cum de primitiis segetum Deo offerendis idem liber Leuiticus ageret, addit: Eodem die quo manipulus consecratur, cedetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domino et libamenta offerentur cum eo duae decimae similae conspersae oleo in incensum Domini odorem que suauissimum, liba quoque uini quarta pars hin. Ac uersu intermisso: Praeceptum est, inquit, sempiternum in generationibus cunctis que habitaculis uestris. Et post pauca: Facietis, ait, et hircum pro peccato duos que agnos anniculos in hostias pacificorum. Cum que eleuauerit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino cedent in usum eius. Ac statim: Et uocabitis hunc diem celeberrimum atque sanctissimum. Omne opus seruile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis et generationibus uestris. Hunc sequens liber Numeri quiddam simile ad legis nostrae aeternitatem pertinens subiungit: Die sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae in sacrificia et liba quae rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum. Nec multis interpositis de sacrificiis primae diei mensis septimi agens ait: Offeretis et hircum pro peccato qui offertur in expiatione populi praeter holocaustum Kalendarum cum sacrificiis suis. Et holocaustum sempiternum cum libationibus solitis eisdem caerimoniis offeretis in odorem suauissimum incensum Domino. Cum igitur totiens et totiens legis nostrae aeternitas commendetur, quid mutatam esse asseris, quid praedictum fuisse, quod mutaretur, affirmas? Sed audi adhuc expressius de libro Deuteronomii testimonium, et ex illo saltem nullo eam tempore mutari debuisse uel debere cognosce. Loquens enim Moyses in iam dicto libro patribus nostris haec ait: Ponite haec uerba mea in cordibus et in animis uestris et suspendite ea pro signo in manibus et inter uestros oculos collocate. Docete filios uestros ut illa meditentur. Et quibusdam intermissis: Vt multiplicentur, inquit, dies tui et filiorum tuorum in terra quam iurauit Dominus patribus tuis ut daret eis quandiu caelum imminet terrae. Quid hiis euidentius ad legis nostrae perpetuitatem demonstrandam dici potuit? Audi et de eodem Deuteronomii libro mandata legislatoris nostri, et ex hiis, utrum saltem in aliquo lex nostra mutanda sit, aduerte. Non addetis, ait, ad uerbum quod uobis loquor neque auferetis ex eo. Et illud alibi in eodem libro post multiplices quae praecedunt maledictiones uelut in clausulam earumdem maledictionum subiunctum: Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit. Et dicet omnis populus: Amen. Verum est, Iudee, uerum est plane, ut uideo, quod de te tuis que ait apostolus noster: Quamdiu legitur Moyses uelamen est positum super cor eorum. Verum est et illud quod Christus non uester sed noster post lumen caeco nato donatum ait: In iudicium ego in hunc mundum ueni ut qui non uident uideant et qui uident caeci fiant. Nam ecce oculi uestri Deum olim uidentes excaecati sunt, gentium oculi usque ad Christi tempora clausi ab eo aperti sunt. Tenentes, inquit Deus, legem nescierunt me. Tenet certe legem Iudeus et Deum ignorat, legit eandem Christianus, et ex ea Deum agnoscens adorat. Sed redi ad proposita, Iudee. Obiecisti, quicquid fortius obicere potuisti unde legem Moysiacam perpetuam esse ostenderes, et unde quod de mutatione eius dictum fuerat, uelut inuincibili ratione cassares. At ego interrogo: Sententiae quas ad legis tuae aeternitatem comprobandam ex Pentatheuco obiecisti, a Deo per Moysen prolatae sunt? Vtique, respondes, a Deo. Inde prosequor: sententiae quas ad legis tuae immutationem demonstrandam ex prophetis protuli a Deo per ipsos prolatae sunt? Nec illud ut aestimo, immo ut optime noui, negas. Hoc si ita est, quanta in uerbis diuinis iuxta tuum intellectum appareat dissonantia, manifestum est. Et ut clarius eluceat quod dico de obiectis a te sanctae scripturae testimoniis, unum pro omnibus, hoc est omnium uice, assumam: Habebitis, inquit Deus de immolatione agni paschalis agens, hanc diem in monimentum et celebrabitis eam sollempnem Domino in generationibus uestris cultu sempiterno. Assumo et de hiis quae a me ex aduerso proposita sunt, uice uniuersorum unum de Ihremia testimonium: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et disponam testamentum domui Iuda non secundum testamentum quod dedi patribus eorum quando apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti. Sed testamentum nouum disponam eis dando leges meas in mentibus eorum et in cordibus eorum scribam eas. Audisti Iude? Vide, attende, uerte omnes te in facies et contrahe quicquid siue animis siue artes uales. Negare non potes, immo hoc ut et ego fateris, illud a Deo per Moysen, istud ab eodem per Ihremiam prolatum. Fac ergo, fac, inquam, si uales, ne ille quem fidelem legis in uerbis suis, de quo frequenter et legis et cantas quod perdat omnes qui locuntur mendacium, ne plane et ipse in uerbis suis mendax appareat, ne mendacibus quos ipse perdere scribitur, associetur. Hanc enim rem tam nefariam, tam blasphemam de illo et si non aduertis, sentire uideris. Et quid dico sentire uideris? Immo hoc aperte profiteris quando hinc Deum legem perpetuam dedisse, hinc eundem quod finienda esset praedixisse fateris. Elige certe, elige de duobus quod uolueris alterum. Nam si uerum est quod de legis iuxta Iudaicum intellectum aeternitate per Moysen dixit, falsum est quod de eius immutatione per Ihremiam praedixit. Si uerum est quod iuxta Ihremiam mutanda fuerit, falsum est quod iuxta Moysen eam Deus perpetuam esse praecepit. Quod quia de Deo sentire impium ut nosti ac detestabile est, aut dissolue si potes obiectum nodum sensu Iudaico, aut si non potes, quod uere non potes, adquiesce sano ac ueraci intellectui Christiano. Audi ergo iam nec doceri erubescas, quia super omnia stultum est malle errare quam discere, malle propriis tenebris obfundi quam lumine licet alieno perfundi. Aduerte non potuisse Deum uerba sibi contraria uel in inuicem aduersa proferre, ut hinc legem quam tradebat iuxta tuum intellectum aeternam esse diceret, inde rursum finiendam esse praediceret. Non plane ut aeternam, sed plane ut finiendam legem tibi tuis que tradidit. Quomodo certe, quomodo legem aeternam traderet in mundo cum suis omnibus uel Iudaeis uel gentibus suo et certo, quod Deus nouit, tempore finiendo? Quomodo, inquam, lex data est absque fine in orbe, qui non caret fine? Quomodo lex aeterna data est non aeternis, quomodo data est non solum paulatim morituris, sed quandoque omnino defecturis? Nam si ut longe supra simili de causa praemisi, caelum et terra iuxta psalmi tui uerba peritura sunt, cui non patet quod nec sacrificia Iudaica nec ritus multiplices nec uniuersa tandem in lege illa iussa uel descripta superesse poterunt? Sed forte de uerbo causaberis, forte tuo more sono litterae adhaerebis. Contendes pertinaciter uocari in scriptura illa legem perpetuam, uocari legem aeternam. Sed recordare si audisti, disce si non audisti aeternum non semper intelligi absque termino, perpetuum non semper accipi absque fine. Habes hoc in libro Regum secundo: Factum est, inquit, in nocte illa et ecce sermo Domini ad Nathan dicens: Vade et loquere ad seruum meum Dauid: Haec dicit Dominus: Nunquid tu aedificabis michi domum ad habitandum? Et aliquantis uersibus interpositis: Suscitabo, ait, semen tuum post te quod egredietur de utero tuo et firmabo regnum eius. Ipse aedificabit domum nomini meo et stabiliam thronum regni eius usque in sempiternum. Et post quaedam: Fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum ante faciem meam et thronus tuus erit firmus iugiter. Quid ad haec dices? Nonne iam inuenisti sempiternum cum termino, nonne inuenisti aeternum cum fine? Stabiliam, inquit, thronum regni eius usque in sempiternum. Cuius eius? Plane iuxta Iudaicum, hoc est carnalem intellectum tuum, Salomonis, uel ei in regno Iudaico succedentium regum. Vides adhuc hoc sempiternum ante saecula multa finitum? Finitum uere in ipso aduentu Christi Domini nostri, ex quo et a quo temporalis thronus filiorum Dauid subuersus est, nec ultra in sempiternum restaurandus est. Quid et de sequente quod propositum est testimonio dices? De illo, inquam, testimonio: fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in aeternum? Nunquid domus Dauid - id est posteritas filiorum Dauid - fidelis Deo mansit post ipsum, et hoc usque in aeternum? Nonne adhuc uigente regno Dauiticae stirpis in Iuda adeo quorundam regum infidelitas uel peruersitas notatur, ut de quibusdam eorum uerax scriptura testetur: tot annis ille uel ille regnauit fecit que quod malum est in conspectu Domini? Nunquid fidelis Deo Ioram? Nunquid fidelis Achaz? Nunquid fidelis Sedechias? Nunquid in Manasse filio Ezechiae ydolatra, profano, detestando domus Dauid uel regnum eius Deo fidele permansit? Et ubi est iam illud tuum contra quod ago aeternum? Nam si aeternum quomodo non dico quandoque, sed quomodo tam cito finitum? Quid ultra iam exiges? Audis stabiliendum thronum Dauid usque in sempiternum, cum ante mille annos cessauerit. Audis fidelem futuram domum eius usque in aeternum, cum, ut memoratos praeteream, in ipso Salomone eius filio ydola colente fidelitas illa defecerit. Et ut multiplici auctoritate aeternitatem sepe pro finito tempore ex libris non alienis sed tuis poni conuincam, audi quid simile de eadem re Deo decantet ipse Dauid. Introducens enim Deum de se loquentem sic ait: Ponam in seculum seculi semen eius et thronum eius sicut dies caeli. Et infra post aliquos uersus: Semel iuraui in sancto meo si Dauid mentiar: semen eius in aeternum manebit. Ac statim: Et thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum. Et quid necesse est etiam ista singillatim notare? Certum enim est, patens est, negari non potest uerbis illis quae leguntur: Ponam in saeculum saeculi semen eius, uel illis: Semen eius in aeternum manebit, aut illis: Thronus eius sicut sol in conspectu meo et sicut luna perfecta in aeternum, nequaquam aeternitatem signari infinitam, quam et ex parte uidemus finitam et ex toto nouimus finiendam. Ex parte uidemus finitam, quia regnum et temporalem thronum filiorum Dauid a longo, ut iam dictum est, tempore subuersum cernimus, et ipsum semen - hoc est successionem Dauid - saltem cum ipso mundi termino finiri nemo qui dubitet. Et haec quidem exempla quae ad probandam aeternitatem finitam de Regum libro et psalmis protuli de semine Dauid, de throno seminis Dauid, Christiano sensu de Christo accipimus eo que intellectu sicut thronum - id est regnum - eius terrenum negamus, sic non temporale sed absque ullo fine aeternum omnimodis affirmamus. Sed quia te cum ago, qui ab hoc intellectu longe es, tuo te sensu conuenio et aeternitatem in illis uerbis accipi non posse infinitam ostendo. Aeternum enim - hoc est infinitum - non potest dici regnum quod iam periit, semen Dauid - id est successio regnantium post Dauid - perpetua dici non potest, quae non subsistit. Vis adhuc, Iudee, plura hiis testimonia, quibus aeternitas non semper, ut sic dicam, demonstretur aeterna? Audi post illa quae audisti, quid Moyses tuus, immo magis noster, de uendito in seruum Hebreo praecipiat. Nam praemissis quibusdam, quae quia ad rem de qua agitur non pertinent praetermitto, subdit: Sin autem dixerit: nolo egredi eo quod diligat te et domum tuam et bene sibi apud te esse sentiat, assumes subulam et perforabis aurem eius in ianua domus tuae et seruiet tibi usque in aeternum. Audi et aliud de eodem libro Deuteronomii, de quo et istud praecedens assumptum est. Scribens enim Moyses iudicium sacerdotum a populo et ab his qui offerunt uictimas adiungit: Ipsum enim, ait, elegit Dominus Deus tuus de cunctis tribubus tuis ut stet et ministret nomini Domini, ipse et filii eius usque in sempiternum. Simile huic et in Dabreiamin primo reperies: Separatus est, inquit, Aaron ut ministraret in sancto sanctorum, ipse et filii eius in sempiternum ut adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum. Sed nunquid semper necesse michi erit totiens et totiens uel reserare quae aperta sunt, uel illustrare quae clara sunt? Quid est quod dixi? Mirum certe uidetur, sed uerum est. Nam quae cunctis aliis patent, tibi soli clausa sunt; quae cunctis aliis clarent, tibi soli obscura sunt. Claret enim cunctis, notum est uniuersis seruum Hebreum nec aure perforata nec aure illesa domino suo seruire potuisse in aeternum, nec sacerdotem electum a Deo uel filios eius Deo ministrare potuisse in sempiternum. Nam et seruo moriente necesse fuit, ut sic loquar, eius mori seruitium, et deficiente sacerdote uel filiis eius eorum necessario oportuit deficere ministerium. Ex hiis uniuersis conice, aduerte, intellige uerba haec "aeternum, perpetuum, sempiternum" non semper poni ad designandum aliquod infinitum, sed aliquando ad demonstrandum temporale aliquod et finitum. Inde est et illud cui uel resistere uel in contrarium peruertere si potueris, uere cuncta sane intellecta insane interpretari poteris. Audi ergo canticum ipsius Moysi, Aaron, Mariae totius que gentis tuae quae Israhel uocabatur. Notum est canticum, non tantum tibi tuis que sed etiam orbi terrarum. Transmisso enim iam rubro mari, Pharaone submerso, Egyptiis extinctis, laudibus diuinis hoc a cantantibus additum est: Dominus, inquiunt, regnabit in aeternum et ultra. Nunquid hoc "aeternum" pro infinito accipitur? Si pro infinito accipitur, ut quid ei "ultra" additur? Infinitae enim aeternitati quid addi potest? Quid plane, quid ultra illam est? Aut igitur remoue hoc "ultra" et intellige hic "aeternitatem" infinitam, aut si illud "ultra" remouere nolueris, accipe illud quod ibi legitur "aeternum", licet ualde prolixum, tamen pro finito positum. Quia ergo aliter hinc exire non potes, quia aliter pedem de hoc laqueo educere non praeuales, agnosce hoc de quo agitur aeternum pro immensa, licet finita temporis quantitate scriptum, sed cum illi additur "ultra" oportere intelligi absque ullo fine uel termino sempiternum. Preter has sacras ac supra positas auctoritates, est non solum diuinus sed etiam humanus et communis mos iste loquendi, quo non infinitas sed quaedam maior minor ue temporis prolixitas designatur. Hunc modum ab uniuersis pene assidue frequentari, etiam si negligenter aurem loquentibus admoueris, aduertes. Quis enim loquentium frequenter in uerbis hoc non iterat: semper te dilexi, semper diligam, semper illum odiui, semper odiam, semper hic pauper erit, semper et hic diues, semper hic uera dicit, semper ille mentitur, semper hic loquitur, semper hic tacet, et mille similia? Cum que in propria sua significatione hoc de quo loquor "semper" acceptum, nil minus significet quam aeternum infinitum, qui tamen illud proferunt, nullam in eo intelligunt infinitatem, sed, ut supra dixi, longam plus minus ue sed tamen finitam temporis quantitatem. Hinc est illud Latini nostri: Seruiet aeternum qui paruo nesciet uti. Hinc et illius: Sedit aeternum que sedebit infelix Theseus. Quo uersus fine sequentis que principio licet eius quaedam mala aeterna, hoc est sine termino, prolator intellexerit, quod tamen aeternum, hoc est absque fine sessurus esset, omnino non sensit. Inde et magnus ille apud Latinos uir: Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti et spumas salis aere ruebant cum Iuno aeternum seruans in pectore uulnus haec se cum Me ne incepto desistere uictam? Item idem: --- Tanto n' potuit compellere motu Iuppiter aeterna gentes in pace futuras? Sed prolator horum uersuum nec uulnus in pectore Iunonis contra Troianos iratae aeternum absque termino sensit, nec gentes futuras in aeterna, hoc est, in infinita pace mansuras, quod fieri non poterat, intellexit. Sunt adhuc plura de hiis exempla, sed ut aestimo, sufficiunt ista. Hiis omnibus, Iudee, probatum est ad legis tuae infinitatem probandam frustra te tot aeternitatis nomina produxisse, cum constet et auctoritatibus sacris et humani usus exemplis aeternitatis nomine non semper res infinitas, sed quandoque etiam finitas signari. Sed forte tu ad haec: Aeternitatis quidem nomen quandoque pro finito tempore accipi ex praecedentibus probas, sed quod aliquando etiam pro infinitate accipiatur, non negas. Non nego, inquam, sed prorsus affirmo. Ergo, inquis, utrumque concedis, hoc est quod aeternitatis nomen quandoque pro finito accipiatur tempore, quandoque etiam pro infinitate. Verum est, inquam. Si igitur, inquis, uerum est, quod pro utraque significatione sepe ponatur, hoc est finita uel infinita, nomen aeternitatis, unde cogis, unde probas, quod ad legis Iudaicae infinitatem ostendendam ante prolata testimonia magis finita esse debeant quam infinita? Probo inquam et ad istud concedendum necessario te argumento compello. Quod ut breuius fiat et clarius, redeant rursus ad medium illa duo quae superius proposita sunt, unum a me et aliud a te. A me uerba Ihremiae, a te uerba Moysi. Ihremiae illud est: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et disponam testamentum domui Iuda non secundum testamentum quod dedi patribus eorum, quando apprehendi manum eorum ut educerem eos de terra Aegypti. Sed testamentum nouum disponam eis dando leges meas in mentibus eorum et in cordibus eorum scribam eas. Moysi illud est: Habebitis, inquit Deus de immolatione agni paschalis agens, hanc diem in monimentum et celebrabitis eam sollempnem Domino in generationibus uestris cultu sempiterno. Haec duo ut dixi ex aduerso sibi inuicem opposita et iuxta intellectum tuum omnino sibi contraria sunt. Quod enim una ex hiis duabus sententiis affirmat, altera negat. Affirmat Moyses aeternam, hoc est iuxta te nunquam finiendam legem. Affirmat Ihremias mutandam, hoc est aliam, non iuxta modum uel ritum prioris dandam. Vides adhuc alterum ex hiis duobus stare non posse? Vides nisi aliter senseris, aut Moysen fallacem aut Ihremiam? Vnde ne tam sollempnes et famosi ueritatis ministri mendaces appareant, necesse est aut Ihremiam sic exponi, ut legis iuxta tuam sententiam infinitas monstretur, aut Moysi uerba sic accipi, ut quod de mutatione legis Ihremias protulit, uerum esse probetur. Sed in Ihremiae uerbis quis Iudaicus, quis Christianus etiam ualde perspicax intellectus ac linceus, ut dicitur, oculus aliud quam quod dictum est rimari poterit? Quid aliud sentire, quam quod absque nubilo, absque tegmine, absque figurarum inuoluchris produnt? Produnt utique hoc, manifeste denunciant hoc, quod non iuxta testamentum a Deo patribus datum dispositurus esset Deus aliud testamentum. Quod plane nouum uocat, quia uetus praecesserat. Quid ergo aliud, quid certe aliud in testamento ueteri accipere poteris, nisi Iudaicam legem, quae praecesserat, et in testamento nouo Christianam quae secutura erat? Cum hoc ita sit, cum in hiis Ihremiae uerbis nichil aliud quam quod dictum est intelligi possit nec in aliam quamlibet partem quolibet astu Iudaico retorqueri, cogeris, Iudee, ad Moysi transire sententias, et illa aeternitatis uel perpetuitatis nomina quae praemissa sunt, non pro infinitate sed pro finito tempore esse posita me cum sentire. Hoc modo accipe dictum illud, quod de agno paschali proposuisti, hoc modo de multiplici sacrificiorum uarietate, hoc modo de Sabbati cultu, hoc modo de ipsa quae ut noster Dominus dicit non a Moyse est sed ex patribus circumcisione. Hoc modo, hoc modo, inquam, intellige, ubicumque in consimilibus locis legis tuae aeternitatis nomen scriptum inueneris. Cum que ibi aeternum pro finito tempore intellexeris, nec Moysen Ihremiae, nec Ihremiam Moysi contrarium inuenies, et legem quam finiendam esse Ihremias praedixit, finitam esse cognosces. Finitam dico, ut quidam magnus ex nostris ait, non quantum ad modum agendae uitae, sed quantum ad modum significandae uitae. Nam quantum ad modum agendae uitae pertinet, quod lex uetusta Iudaeis, hoc et euangelium Christianis imperat, et unusquisque pro gratia et uiribus seruare contendit. Nam diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et proximum tuum sicut te ipsum et non habebis deos alienos coram me et honora patrem tuum et matrem et non occides, non mechaberis, non facies furtum, non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium et non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non seruum non ancillam non bouem non asinum nec omnia quae illius sunt et similia rectae fidei, honestis moribus ac sanctae uitae congruentia sicut Iudaeo praecepta sunt, sic et Christiano praecipiuntur. Vnde quantum ad hunc modum agendae uitae lex de qua agitur finita non est. Quantum uero ad modum significandae uitae prorsus finita est. Nam circumcisio carnalis quae spiritualem praesignabat, Sabbati requies quae aliud innuebat, sacrificia quadrupedum, uolucrum, similae, uini, olei et similium, quae unicum et supremum Christianorum sacrificium praemonstrabant, sicut umbra corpori, sicut signans signato cesserunt. Vnde quantum ut dictum est, ad illa omnia collum gentis durae ceruicis prementia ab illo qui dixit iugum meum suaue est et onus meum leue, populo libertatis indulta sunt et, ne iugo iam inutili grauaretur, omnino finita. Quod si tantopere hoc de quo sermo est aeternitatis uerbo oblectaris et eo legem tuam absque fine adhuc probare conaris, muta intellectum et absque fine inuenies aeternum tuum. Muta, inquam, intellectum et quod ego fateor de testamento nouo, fatere et tu de ueteri. Dico ego testamentum a Christo datum et nouum esse et aeternum. Nouum quia tuum antiquius est. Aeternum quomodo? Nunquid baptismus a Christo institutus aeternus est? Nunquid sacrificium ab ipso suis traditum aeternum est? Nunquid et alia sacramenta Christianis tradita aeterna sunt? Nunquid et multa alia euangelii mandata aeterna esse possunt? Non sunt aeterna, quia sicut de tuis dixi cum mundo finienda sunt, et tamen sunt aeterna quia aeternorum praeparatiua sunt. Finiuntur illa, sed uita ad quam ducuntur non finitur aeterna. Dic ergo, sed dic ex fide, crede ad iustitiam, confitere ad salutem tuam taliter posse accipi legem esse aeternam, quia huius Christianae gratiae praeuia et praemonstratrix extitit, quae sola uere per Christum ad uitam beatam et aeternam perducit. Hoc solo sensu aeternum legis tuae de quo egisti potest intelligi absque fine, nullo autem alio nisi cum fine. Sed ne quid obiectorum a te indiscussum uel indiffinitum remaneat, accipe et contra illa ultima tua responsum nostrum. Opposuisti nobis Moysen loquentem inter cetera patribus tuis: Vt multiplicentur, inquit, dies tui et filiorum tuorum in terra quam iurauit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum imminet terrae. Ad quod ego: Quamdiu caelum imminet terrae promissa est iuxta intellectum tuum stirpi Iudaicae possessio terrae illius, quae partim per Moysen, partim per Iosue primis illis Iudaeis distributa est. Sed adhuc tamen celum imminet terrae, et Iudaeis iam a multo tempore terra illa ablata est. Sed dices: hoc ideo quia mandata sibi a Deo tradita neglexerunt. Et quid hoc, inquam, ad me? Vere fateor quod quia mandata Dei neglexerunt, immo quia semper Deo rebelles et contrarii extiterunt, quia ydolatre, quia prophani, quia prophetarum occisores, quia ad implendam mensuram patrum suorum ipsius Christi Saluatoris mundi et condempnatoris sui nequissimi crucifixores fuerunt, a Deo proiecti et tam ab illa terra quam ab omni prosperitate mundana et felicitate aeterna exclusi sunt. Nam illud quod addidisti praecepisse Moysen: non addetis ad uerbum quod uobis loquor neque auferetis ex eo, nonne mirum et mirum ualde est, quod hoc quasi pro te faciens opponis? Quis enim nostrorum aliquid unquam addidit ad uerbum legis tuae, quis aliquid dempsit? Immo seruamus libros intactos, seruamus incorruptos et sicut per Moysen scripti et per fidos interpretes ad uniuersarum gentium linguas de Hebraica translati peruenerunt, ita, ut dictum est, conseruantur: nichil eis additur, nichil imminuitur. Habeo ego Latinus, habet Graecus, habet barbarus de libris illis quicquid, tu Iudee, habes. Scribimus quod scribis, legimus quod legis, sed scripta uel lecta non ex toto intelligimus ut intelligis, non ex toto accipimus sicut accipis. Sequeris tu quandoque in illis litteram mortificantem, sequor ego semper in illis spiritum uiuificantem. Rodis tu corticem, edo ego medullam. Nec litterae tegmen ubi est abicio, nec littera tectum salutis mysterium contempno. Hoc modo litteram accipiens auctorem litterae spiritum magis sequens, nichil, ut dixi, ad uerbum legis tuae adicio nichil demo, sed magis Iudaeum nec legis suae litteram sequentem, nec spiritum diuinum in littera agnoscentem arguo, corripio ac ueritati adquiescere nolentem condempno. Post haec duo sic absoluta de tertio et in tribus ultimo nobis minaris, et nisi Iudei efficiamur, diuino maledicto nos esse subiectos ostendere conaris. Maledictus, inquis, qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit, et dicet omnis populus: Amen. Hoc maledictum, o Iudaei, non est super nos, sed super uos et super filios uestros. Neque enim nos, Christiani ex gentibus, de Iudeis fuimus, nec iugum legis Iudaice nobis impositum est. Subiecta fuerunt colla populi durae ceruicis, qui aliter domari ad seruiendum Deo non poterat, praeceptis legis Moysiacae, erecta est in libertatem tempori congruam per Christum nostrum ceruix fidei Christianae. Ea de causa nichil ad se pertinere Iudaicum maledictum Christianus intelligit, quia sicut mutata tempora, sic et mutata praecepta cognoscit. Sed quia modo quo superius distinctum est, aut agendae scilicet uitae aut significandae legem uestram nostram esse credimus, nostram dicimus, necesse est nos eius maledictiones cauere et benedictiones optare. Cauemus autem, immo omnino uitamus eius maledictiones, si iuxta eius decreta uitam agimus, hoc est non concupiscendo, non occidendo, non furtum faciendo, non falsum testimonium perhibendo et reliqua similia obseruando, quae et uetus scriptura seruari mandauit et nouae gratiae euangelium tenere multo magis imperauit. Vitamus eius maledictiones, si non significans sed significatum, hoc est si non carnalem circumcisionem, si non carnale Sabbatum, si non carnalia sacrificia, sed spirituales uirtutes quae illis carnalibus sacramentis designatae sunt, obseruamus. Hoc igitur utroque modo uel agendo quae apertae praecepta sunt, uel implendo quae sub sacramentorum uelamine significata sunt, non subiacet legis maledicto Christianus falso que se impetitum a Iudeo demonstrat, dum hiis modis in sermonibus legis se permanere declarat. Non ergo tangit illum uel in modico maledictio illi a te obiecta, Iudee, sed te potius respicit, tibi se totam ingerit, qui nec spiritu libertatis ut Christiani in sermonibus legis tuae permanes nec ipsa seruili et carnali conditione ut primi Iudei eos opere ex maxima parte adimples. Aduerte igitur non Christianum, ut iam dictum est, sed te ei maledicto quod ei obiecisti subiectum, de quo Moyses: Maledictus qui non permanet in sermonibus legis huius nec eos opere perficit, et dicet omnis populus: Amen. Hiis uniuersis eo res peruenit, ne ultra audeas legem per Moysen datam iuxta intellectum quem hactenus habuisti credere perpetuam, nec audeas profiteri aeternam. Hoc agnosce, Iudee, factum per fidem Christianam, impletum per legem euangelicam, et tamdiu uiguisse testamentum uetus et transitorium, quousque perueniretur ad nouum et aeternum. Agnosce hoc, inquam, factum per Christum, qui auctor noui et aeterni testamenti multa in eo, praeterquam se usus antiquus habuerat, auxit, minuit ac mutauit. Auxit, quando dixit: Nisi abundauerit iustitia uestra plusquam scribarum et phariseorum, non intrabitis in regnum caelorum. Et addidit: Audistis quia dictum est antiquis: non occides. Qui autem occiderit reus erit iudicio. Ego autem dico uobis quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio et sequentia. Rursum: Audistis quia dictum est antiquis: non mechaberis. Ego autem dico uobis quia omnis qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. Ac deinde: Audistis quia dictum est antiquis: non periurabis. Ego autem dico uobis non iurare omnino. Ac postmodum: Audistis quia dictum est: oculum pro oculo et dentem pro dente. Ego autem dico uobis non resistere malo. Sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, prebe illi et alteram, et reliqua quae lectio euangelii nostri indicat. Audistis quia dictum est: diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico uobis: diligite inimicos uestros, benefacite hiis qui oderunt uos et orate pro persequentibus et calumpniantibus uos et reliqua quae caelestis illa scriptura recitat. Quando haec Christus praecepit, utique supra legis antiquae praecepta plurima auxit. Minuit uero, quando per apostolos suos, in quibus loquebatur, ea quae subscripta sunt constituit. Nam sic se habet eorum epistula: Apostoli et seniores fratres hiis qui sunt Antyochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem. Et uersu interposito: Visum est, inquiunt, Spiritui Sancto et nobis nichil ultra uobis imponere oneris quam haec necessario ut abstineatis uos ab immolatis symulachrorum et sanguine et suffocato et fornicatione. A quibus custodientes uos bene agetis. Quando haec pauca seruari mandauit, de multiplicitate legalium praeceptorum multa imminuit. Mutauit autem quando pro circumcisione baptismum, pro Sabbati ocio requiem a peccatis, pro innumeris panum, similae, uini, quadrupedum, uolucrum sacrificiis solum purum innocentem immaculatum agnum Dei, hoc est seipsum omnipotenti Patri pro uniuersorum salute cotidie offerri constituit. Iussit ista et quia Deus esse probatus est, et auctoritate diuina quae uoluit imperauit, et quaestiones infidelium de mandatis suis dubitantium amputauit. Hoc enim inter alia Iudeis mirantibus et stultissime conquerentibus, quod uerbo curando multorum incommoditates Sabbatis operaretur, respondit: Filius hominis dominus est etiam Sabbati. Qui uero Sabbati dominus est, utique Deus est. Non enim nisi Deus dominus Sabbati esse potest. Vnde constat, quod qui dominus et Deus Sabbati est, dominus et Deus circumcisionis est, dominus et Deus sacrificiorum, immo omnium rerum est. Sicut ergo licuit omnium rerum domino et Deo, quando uoluit, non existentia creare, quando uoluit, iam creata in alias et alias species commutare, sic ei licuit archanis sibi que soli notis iusticiae causis leges nondum datas hominibus, quibus uoluit, et tempore, quo uoluit, proponere et rursum quibus uoluit et quando uoluit, easdem augere, minuere uel mutare. Quiesce igitur, Iudee, de mutatis per Christum Moysi legibus scandalizari, quia idem Deus, qui per hominem Christum hominibus apparuit, quando uoluit praecepta legalia prius non existentia promulgauit, quando uoluit eadem iam tradita commutauit. Nec deinceps per illam tantummodo ueterem et iam finitam legem iustificari quemlibet potuisse asseras, cum et ante illam, et eius tempore preter illam, et etiam post illam iustos uocari multos inuenias. Nonne, ut ad priora secula redeam, absque circumcisione, absque Sabbati cultu, absque aliquo legis uestrae sibi imposito ritu, Abel cordis innocentia et simplicis sacrificii puritate Deo placuit? Nonne absque circumcisione, absque Sabbati cultu, absque multiplici legis uestrae onere ambulauit Enoc cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus? Nonne absque circumcisione, absque Sabbati cultu, absque multiplici legis Iudaicae onere de magno uiro Noe scriptum est: Noe uir iustus et perfectus in generatione sua fuit et cum Deo ambulauit? Nonne et ipsi Deus loquitur: Te uidi iustum coram me in generatione hac? Quid dicam et de ipso, de quo praecipue gloriari soletis, patre Abraham? Nonne et de ipso absque omnibus illis praemissis, Sabbato, legalibus praeceptis, ante ipsam quoque circumcisionem dictum est: Credidit Abraham Deo et reputatum est ei ad iustitiam? Quid et de posteris eius Ysaac siue Iacob et reliquis usque ad Moysen? Nonne et ipsi sola circumcisionis, sed maxime iusticiae obseruantia, absque reliquis omnibus legis post datae decretis Deo placuerunt, et ipsi duo cum antecedente se Abraham singulare ac gloriosum patriarcharum nomen meruerunt? Hoc quidem ante legem. Iam uero lege data uel proxime danda uideo Iob non Iudeum, sed a Iudeorum genere pene alienum, absque circumcisione, absque Sabbati cultu, absque omni legali instituto uoce diuina simplicem, rectum, timentem Deum, recedentem a malo uocari. Cerno et Balaam absque circumcisione, absque Sabbati cultu, absque multiplicibus Moysi praeceptis Deo colloqui, Deo oboedire, Dei afflatu multa saluti humanae famulatura praedicere, Qui licet ceciderit, licet casum suum et praeuiderit et praedixerit, ex eo tamen quo casum suum memorat, ante eundem casum se stetisse declarat. Vnde licet in iustitia non permanserit, auditor tamen sermonum Domini non nisi ex aliquo iustitiae merito esse meruit. Conspicio et regum plurimos, intueor alienigenarum gentium non paucos ipso legis tempore absque circumcisione, absque Sabbati cultu, absque Moysiacis institutis Deum colere, iustitiam sectari atque eadem conseruatione iustitiae iustificari. Qui quamuis in canone Iudaico non legantur, ex ueracibus tamen hystoriis tales fuisse probantur. Sed quorsum ista? Vt cernens ante legem atque sub lege sine legis operibus multos Deo placuisse, gloriari uelut de legis tuae singularitate desinas et uetustum quod inde assumpsisti iactantiae supercilium deponas. Nec propter hoc solum, sed ut insuper aduertas, quod sicut et ante legem et sub lege sine legalibus obseruantiis tytulo iustitiae plurimos conspicis honorari, sic et post legem non solum plurimos, sed et uniuersos sola euangelii Christiani gratia posse intelligas iustificari. Hoc quippe est nouum illud testamentum, de quo iam supra audisti Deum et prophetam loquentem: Ecce dies ueniunt, dicit Dominus, et disponam testamentum domui Iuda non secundum testamentum quod dedi patribus eorum quando eduxi eos de terra Egypti. Aut igitur ostende aliud testamentum datum a Deo non secundum illud uestrum testamentum quod datum est ab eo, aut suscipe hoc nostri euangelii testamentum quod uere datum est ab ipso. Quod non est secundum illud, quia est plus quam illud. Non est secundum illud, quia illud terrenum est, istud caeleste. Non est secundum illud quia illud temporale, istud uero est absque dubio sempiternum. Non quod scriptura illa euangelii data a Christo uel quae in eo praecipiuntur, manere debeant in aeternum, sed quod gloria quae a Christo promittitur, seruantibus euangelium nullo rationabiliter obuiante maneat in aeternum. Simili argumento et cuncta quae supra de Christo diffusius sunt dicta, concludo: aut enim alium de quo uniuersa illa ueraciter accipi possint necesse est te producere, aut omnia de Christo nostro esse dicta nobis cum sentire. Sed forte obicis: etsi ego nullum cui suprascriptae propheticae uoces congruere possint producere ualeo, qua me tu ratione Christum tuum potius quam quemlibet alium in illis propheticis uocibus intelligere cogis? Magna utique. Magna, inquam, ratione ad hoc sentiendum te ego compello. Sed ante quam ratio illa ponatur, auctoritas praecedat, quam suo postmodum ordine ratio consequatur. Interrogas cur magis de Christo nostro quam de quolibet alio cuncta illa supradicta accipiam, et cur te ad ea suscipienda compellam. Idcirco plane Christum nostrum, non alium in omnibus illis propheticis uocibus intelligo et intelligendum suadeo, quia de ipso, non de alio uerba illa prolata cognosco. Et ut uerbi causa aliqua de innumeris ad ipsum pertinentibus excerpam, de nullo alio nisi de illo intelligi potest quod propheta tuus dicit et quod aecclesia nostra frequentat: Ecce uirgo concipiet et pariet filium et uocabitur nomen eius Emmanuhel. Nulla enim uirgo uel concepit uel conceptura est, uel peperit uel paritura est filium, nisi supercelestis et perpetua uirgo Maria Ihesum Christum Dominum nostrum. De nullo alio nisi de illo accipi potest: Orietur stella ex Iacob et exsurget homo de Israhel. Non enim cometes qui regna mutare dicitur, uel quodlibet praefulgidum sidus Christo nostro secundum carnem de Israhel exsurgente ortum est, sed stella sideribus cunctis splendidior ipsius que solaris fulgoris aemula, non cuiuslibet sed ipsius tantum natiuitatem praesagans eluxit. De nullo alio hominum nisi de illo accipi potest: Effundam super uos aquam mundam et mundabimini ab omnibus inquinamentis uestris. Ipse enim, non alius, aquam mundam et omnia inquinamenta peccatorum mundantem super omnes effudit quando discipulis praecepit: Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. De nullo alio nisi de illius tempore accipi potest: Tunc aperientur oculi caecorum et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut ceruus claudus et aperta erit lingua mutorum. Eius enim tempore, eius uirtute, eius praecepto tam per ipsum, quam per innumeros alios idem donum ab ipso accipientes caecis uisus, surdis auditus, claudis gressus, mutis lingua reddita est, et infinita omnium generum uel specierum miracula facta sunt. De nullo alio nisi de illo accipi potest: Ipse uulneratus est propter iniquitates nostras et liuore eius sanati sumus. Nullus enim preter ipsum uulneratus inuenitur propter iniquitates hominum, nullius liuore nisi ipsius sanitas restituta est hominibus. Nullus praeter ipsum oblatus est quia uoluit, nullus praeter ipsum sicut ouis ad occisionem ductus est, quia uoluit. De nullo alio nisi de illo accipi potest: Non dabis sanctum tuum uidere corruptionem. Vt enim ait Petrus apostolus noster loquens, sicut et ego Iudaeis, nec Dauid qui haec loquitur, nec aliquis hominum uel sanctorum sepultus preter eundem Christum nostrum carnis euadere potuit corruptionem. De nullo alio nisi de illo accipi potest: Viuificabit nos post duos dies, die tertia suscitabit nos. Nam nullus mortuus preter ipsum triduana sepultura quiescens, ipsa die tertia cum carnis propriae resurrectione et tunc plurimos sanctorum suscitauit et in fine seculi omnes pariter tam bonos quam malos uel ad uitam uel ad mortem perpetuam suscitabit. Sed nec de quolibet alio idem propheta subiunxit: Quasi diluculum praeparatus est egressus eius. Egressus quippe eius de sepulchro ad immortalem uitam quasi diluculum fuit, quia ipse ante solem primo lucis initio resurrexit, sicut et euangelium nostrum et ipse in psalmis loquitur: exsurgam diluculo. Nec hoc solum quia transitoriae resurrectionis suae luci sempiternam adiunxit et ea uetustas mortalium tenebras illustrauit. De nullo alio nisi de illo accipi potest: Ascendens in altum captiuam duxit captiuitatem, dedit dona hominibus. Nec enim sola deitas proprie in altum ascendere dici potest, quae semper tam in alto quam in imo et ubique est. Sed et de illo iuxta uerba apostoli nostri dictum est: ascendit quia primo descendit in inferiores partes terrae inde que humana carne assumpta idem qui descendit ipse et ascendit super omnes caelos ut adimpleret omnia. De nullo alio nisi de illo dictum est: Erit radix Ihesse et qui exsurget regere gentes in eum gentes sperabunt. Quod magis uidendo propriis oculis quam aures prebendo scriptis propheticis aduertere potes. In ipsum enim Christum nostrum, qui de stirpe Ihesse ortus est, sicut tibi totus terrarum orbis indicat gentes sperant, ipsum deprecantur, ipsum adorant. De nullo alio nisi de illo dictum est: Scio quod redemptor meus uiuit et in nouissimo die de terra surrecturus sum et in carne mea uidebo Deum. Redemptor enim non potest dici nisi qui redimit. Iob uero nullus redemerat, nullus redempturus erat, nisi hic Dei Filius, hic de quo sermo est Christus. Quem pro redemptione sui ac mundi precium corporis et sanguinis sui daturum praesciens redemptorem suum illum uocat, Deum nominat, et eum in sua carne iam resuscitata in die nouissimo se uisurum affirmat. Haec uniuersa et multa similia quia de nullo alio nisi de Christo nostro accipi possunt, de ipso dicta credimus, in ipso atque per ipsum, excepto hoc uno et ultimo quod in mundi defectu implendum restat impleta nouimus, et ut eadem credant ac sentiant Iudaeis incredulis suademus. Audisti, Iudee, qua auctoritate, immo quibus auctoritatibus cuncta illa quae praemissa sunt, de nullo alio nisi de Christo dicta credat et intelligat Christianus, audi et qua ratione, cui uel libens uel inuitus cedere cogatur Iudaeus. Et qua maiore hoc ratione tibi persuaderi poterit, quam diuinis illis immensis et infinitis quae iam praenotaui miraculis? Quis enim humano intellectu uigens non uideat, quod tot tanta que a Christo et per Christianos facta miracula fieri nullomodo possent nisi uirtute diuina? Et ille se Dei Filium, se Deum, se regem aeternum, se Christum a prophetis praedictum esse fatebatur. Quae si falsa essent, non solum nulla eum signa prosequerentur, nulla eum miraculorum efficacia comitaretur, sed potius quod uel cogitare scelus est, ut mendax, blasphemus et impius dampnaretur. At cum ista omnia de se praedicauerit, cum ista de se credentes uelut omnipotentes miraculorum operatores effecerit, sicut et ipse loquitur: Omnia possibilia credenti, clarum est, perspicuum est, quod quicquid de se credi docuit absque saltem minima dubitatione credendum est, quicquid praecepit fieri absque refragatione aliqua seruandum est. Sed ut quicquid posses obicere, ipsi michi obiciam. Dices fortassis miracula illa aut nulla fuisse aut magica. Si dixeris nulla fuisse, si dixeris ea ficta a nostris, cito respondeo tuo que te sermone conuenio: Si miracula quae a Christo uel per Christianos facta dicuntur, quia non uidimus, nulla uel ficta esse asseris, et nos quoque ea quae per Moysen, Iosue uel reliquos Iudeos facta leguntur, quia non uidisti, nulla uel ficta esse asserimus. Nullam enim tu maiorem afferre potes certitudinem de Iudaicis miraculis quam nos de Christianis. Nam sicut tu libros habes Iudaicos in quibus illa conscripta sunt, sic et nos libros habemus Christianos in quibus ista relata sunt et etiam Iudaicos a quibus ista praedicta sunt. Hac ergo ratione aut nega Christiana miracula et nos negabimus Iudaica, aut confitere Christiana miracula et nos fatebimur Iudaica. Sed quia tu signis illis licet non uisis sola librorum a patribus traditorum lectione fidem accommodas, cogeris ut et nos libris a maioribus nostris nobis traditis fidem prebere concedas, et insuper quia nos tuis assentimus tu quoque nostris assentias. Credimus nos prophetis tuis, crede et tu apostolis nostris. Crede autem hac ratione, quod quicquid illic de Christo et ad Christum pertinentibus rebus futurum esse dixerunt, hoc isti mundo impletum absque diminutione aliqua ostenderunt. Non igitur hoc modo Christi miracula nulla esse, non hoc modo ficta esse a nostris probare poteris. Sed rursum nulla esse uel ficta quo alio modo probare ualebis, cum non partes orbis quaslibet, sed ipsum pene orbem uniuersum legibus Christianis subiectum uideas? Iacet iam substrata Christo mundi superbia et totus mundanae gloriae fastus dampnati ab hominibus et crucifixi ignominiae seruit. Adorat crucem eius quam prius uel uidere horrebat; et quod ante stultum putauerat, nunc omni sua sapientia longe sapientius esse non dubitat. Potentiam illam suam, qua cuncta terrena domare consueuerat, Christo, qui Dei est uirtus, agnito infirmam cognoscit, et ex ipso, qui Dei sapientia est, suam metiens, eam ut stultam contempnit. Quomodo igitur Christianae, ut sic loquar, insipientiae sapientiam suam, infirmitati fortitudinem suam, ignobilitati nobilitatem suam, ignominiae gloriam suam sponte subiecisset, nisi mirandis, stupendis et ante inusitatis operibus hoc ei persuasum esset? Constat ergo falsum esse quod obiectum est, Christiana miracula miracula nulla esse uel ficta. Sed forte adhuc Iudaica supterfugia quaerens opponis. Quid uis cogere mundum non nisi miraculis in Christum credere potuisse, cum ante Christum pene totus, immo aliquo tempore totus, ydolatriae seruierit, nec ad illam ydolatriam signis aliquibus, sed errore proprio conuersus fuerit? Concedo, inquam, sine signis praeter quaedam uana ac demonica, quibus quandoque licet raro conceptus error in stultorum hominum cordibus fouebatur, mundum aliquando ydolatriae succubuisse, sed eo tempore detestando cultui manus dare cepisse quo nouiter a Deo in parentibus primis de paradiso eiectis in hanc erroris ac caecitatis uallem exul a facie Dei proiectus est. Vbi merito iniquitatis suae paulatim auctoris sui oblitus, ui tamen innatae rationis diuinitatem alicubi esse non incertus, sed ubi esset quaerenda ignarus, eam uel in laudatis hominibus uel in eorum imaginibus uel in pulchris ac suis usibus commodis creaturis quaesiuit, et sic pro creatore ea quae ille creauerat, deitatis cultu colere assueuit. In honore enim humanae nature cum esset, non intellexit, sed tam in diuina cognitione quam in propria conuersatione comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Nosti ipse, si tamen scripturarum tuarum sollicitus inspector fuisti, uerum esse quod dico, nec aliam causam tanti erroris fuisse, nisi quod sopita in eo ratione ac nulla quae rationem eius suscitare posset, adhuc data lege dixit, ut insipiens in corde suo, non est Deus. Vnde mirum non fuit, si pars mundi aut totus mundus eo tempore facile decipi potuit. At e conuerso, Christi uel Christianorum iam eruditis temporibus, lege Iudaica ante duo milia fere annorum data, philosophicis scolis et tam diuinarum quam humanarum rerum studiis ubique feruentibus, ac tam naturali lege quam scriptis legibus uigore humani ingenii uel scientiae reflorente, impossibile fuit falli homines et ita uniuersaliter Christianae fidei se submittere et fidem, mores ac uitam ad unius hominis imperium absque immensis prodigiis et signis in aliud et contrarium commutare. Non igitur ualet quam proposuisti obiectio. Sed uereor attritae frontis notam cunctis duriciem ne solita impudentia rursus procedat et dicat: si Christiana tempora iam erudita nec falli nec sine miraculis credere potuerunt, quid quod post Christum quingentis annis elapsis Mahumetica heresis consurrexit et tam nefaria secta nullis parta miraculis tantas orbis partes infecit? Nonne illa tempora erudita fuerunt et tamen nulla eruditione obstante tanto errori cesserunt? Ad haec primum respondeo: aliud esse partes orbis, aliud totum orbem errori cuilibet cedere, et idcirco aliter de particulari errore, aliter de uniuersali sentiri debere. Nullum enim preter humani generis principia quae supra tetigi tempus fuit aut futurum est, quo tenebrae luci, quo ueritas non sit admixta errori. Et quamuis, iuxta euangelium nostrum, lux in tenebris luceat et tenebrae eam non comprehendant, etsi non sunt uniformia, sunt tamen contigua. Partes ergo aliquas, ut dictum est mundi error aliquis inficere potest, totum mundum non potest. Potuit ergo sicut et alii multi errores aliquas mundi partes inficere, totum non potuit occupare. Fides uero Christiana non more errorum particulas uel partes mundi sibi subdidit, sed ut ueritas a summa ueritate, quae Christus est, deriuata totum sibi orbem subiecit. Totum uero orbem dixi, quia licet gentiles uel Sarraceni super aliquas eius partes dominatum exerceant, licet Iudei inter Christianos et ethnicos lateant, non est tamen aliqua uel modica pars terrae, non Tyrreni maris nec ipsius oceani remotissime insulae, quae uel dominantibus uel subiectis Christianis non incolantur, ut uerum esse appareat quod scriptura de Christo ait: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Et illud apostoli nostri ut in nomine Ihesu omne genu flectatur. Si igitur Mahumeticus error aliquam terrarum partem post legem a Christo datam corrupit, quid ad proposita? Multae enim hereses post legem Moysi surrexerunt in populo Iudaeorum, multae post Christi euangelium ortae sunt in orbe Christianorum. Licet igitur tempora in quibus heresis haec consurrexit erudita fuerint, non tamen in toto orbe, sed in aliqua eius parte pestis illa conualuit, et more ut iam dixi aliarum heresum uelut magni corporis membrum aliquod corrupto humore infecit. Vnde nulla est comparatio huius diabolicae falsitatis ad diuinam euangelii ueritatem, quoniam illa quosdam quamuis multos, haec autem modo quo dictum est optinuit uniuersos. Sed tu hiis Christianis temporibus deceptos illos nequam deceptori sine miraculis credidisse opponis, et hoc ad nostra euacuanda miracula affers. Inducis a simili sic istis eruditis temporibus sine miraculis potuisse decipi Christianos sicut eisdem eruditis temporibus contigit tam miserrime falli absque miraculis Sarracenos. Sed non ualet haec inductio, eneruis prorsus est haec similitudo. Nam probo eisdem eruditis temporibus et Sarracenos sine miraculis errori cessisse et Christianos Christo absque miraculis necessario non credidisse. Impossibile enim fuit uel hos de quibus sermo est, uel quoslibet alios doctis temporibus absque aliqua certa causa uel illiciente uel compellente ab inueterato uel innato usu potuisse auerti et ad insolita et noua conuerti. Causa autem ad noua illa uel illiciens uel compellens, nisi fallor, alia nulla extitit, nisi aut auctoritas, aut ratio, aut miracula, aut uis, aut uoluptas uel simul omnia uel horum aliqua. Sed quod supra miracula pro ratione pono, nunc rationem a miraculis disiungo, nemo miretur. Ibi enim idcirco dixi uim rationis miracula optinere, quoniam sicut ratio ad aliquid credendum mentem rationabilem trahit, sic miracula ad id quod persuadere intendunt, uice rationis compellunt. Hic autem ea ab inuicem separo et unicuique quod suum est reddo, ut et nomine rationis intellectus rationabilis uel mente tacitus uel uerbis expressus sentiatur, et miraculorum uocabulo mirandorum operum insignis potentia exprimatur. Haec igitur duo sic accepta et iam dictis tribus adiuncta sunt, ut praemissum est, quinque: auctoritas, ratio, miracula, uis et uoluptas. Harum causarum quae perditos illos ad suscipiendum nouum errorem uel illicere potuerunt uel compellere, perscrutare. Remoue igitur prius quae erroris illorum causa ipsis testificantibus non fuerunt. Nam quod ratio eos nulla illexerit, testes sunt ipsi, testis et erroris ipsius magister. Ait enim in libro suo nec nominando Deum sibi introducens loquentem: Si quis te cum disceptare uoluerit, dic te faciem tuam eius que sequaces ad Deum conuertisse quod agendo tam legum scientes quam illiterati bonam legem sequentur. Sin autem tuum est mea praecepta gentibus solummodo patefacere --- Item: Si quis te cum de lege certamen inire uoluerit dic ei anathema et iram Dei talibus solummodo comminare. Et iterum: Nolite disputare cum legem habentibus. Melior est enim cedes quam lis. Et plura huiusmodi. Quod uero nec miraculis aliquibus eos prouocauerit, sic iterum quasi Dei uoce sibi loquitur: Tu quidem nequaquam ad eos cum Dei miraculis manifestis uenies, quoniam ea uelut odiosa atque contraria reiiciunt. Item: Nisi sciremus eos tibi non credituros sicut nec aliis crediderunt, daremus tibi signa et prodigia. Et sepe idem repetit. Haec duo idcirco necessario remouentur, quia hoc ipsum, ut dictum est, tam ipsi quam heresis eorum auctor fatetur. Remanent igitur causae, quibus probantur decepti: auctoritas, uis et uoluptas. Auctoritatem nomino non eam, quae diuina esse potuerit, sed eam quam diuinam esse mendax et fallens auctor confinxit, et quam ab auctore mendaci et fallente pro diuina seductus ab eo populus stultus suscepit. Vim dico, de qua in iam dicto libro idem praesumptor loquitur: Non sum missus nisi in uirtute gladii. Item ad suos: Quousque potentiores omnibus efficiamini praedatores et expugnatores estote. Et nisi me prophetam a Deo missum confessus fueris, diripiam omnem substantiam tuam, uxorem et filios tuos ac filias captiuitati subiciam et te ipsum interficiam. Et multa in hunc modum. Hoc namque tam ipse dum uixit quam principatus eius successores fecisse leguntur et uelut hoc sibi ex diuino mandato iniunctum seruantes, quos potuerunt, uiolenter armis et uiribus sectae nefariae subiecerunt. Voluptatem dico, cui maxime nequam deceptor frena laxauit, et cui precipue sicut omnibus notum est gens miseranda inseruit. Leguntur inde multa ab eo conscripta, in quibus sunt et ista: Deus, inquit, leuiter uobis cum agit quoniam in fide Sarracenorum nichil est aliud quam tranquillitas et requies et non uult Deus a uobis quod difficile est sed quod facile. Item: Tunc comedes et bibes et concumbes per totam noctem usque quo discerni possit filum album a nigro. Item: Sint tibi uxores ad minus quatuor. Concubinarum uero quantumcumque potueris. Et mille talia. Profitentibus ergo libris et actibus ipsorum auctoritate, ui et uoluptate ad suscipiendam execrandi nominis sectam aut illecti aut compulsi sunt, ratione uel miraculis non sunt. Vides, Iudee, quod erudito tempore aliis de causis gens illa seducta est, miraculis non est? Vide et illud propter quod istud uelut a simili induxeras, quod Christianus orbis absque signis immensis ad Christum conuersus non est. Hoc enim similiter non solum probabili sed et necessario argumento ostendam. Propono ergo tibi easdem quas iam proposui causas, et ex eis necessario Christiana miracula probo. Redeant igitur ad medium auctoritas, ratio, miracula, uis et uoluptas. Harum uel omnes uel aliquae ad suscipiendam fidem Christianam orbem terrarum aut illexerunt aut compulerunt. Sed sicut superius factum est, remoueantur illa quibus mundus ad nomen Christianum suscipiendum nec illectus, nec compulsus est. Auctoritate illectus non est, quia licet Moysiacam uel propheticam auctoritatem sicut uere diuinam nunc ueneretur, non tamen, antequam in Christum crederet, eam uenerabatur. Agnouit quidem postquam ad fidem Christianam conuersus est cuncta, quae in Christo uel eius aecclesia completa cernit, scripturarum illarum auctoritate praedicta, sed antequam conuerteretur ignorabat ea spiritu prophetico praenunciata. Non adquiescebat scripturis illis utpote peregrinis, nec Iudeorum legem aliquid ad se pertinere putabat. Non igitur litterarum illarum auctoritate ante factum est, ut in Christum crederet, sed quia prius in Christum credidit, earundem scripturarum auctoritatem suscepit. Sed nec ex paternis traditionibus nec ex maiorum suorum auctoritate ad fidem hanc conuerti potuit, a qua semper toto nisu libris, minis ac poenis, quamdiu concessum est, eum error antiquus retraxit. Hinc manifestum est, quod nulla cuiuslibet auctoritate mundus ad fidem Christi conuersus est. Sed nec ratione, quia ut ipsa doctrina Christiana loquitur, cum apud eam magnum sit meritum fidei, non habet ea fides meritum, cui humana ratio praebet experimentum. Et quidem quaedam in ea humanam sequi rationem uidentur iuxta quam ait suis apostolis: Parati omni poscenti uos reddere rationem de ea quae in uobis est spe sed sunt longe plura quae nullo mentis intuitu comprehendi, nulla humanorum ingeniorum uiuacitate ualeant penetrari. Scrutati sunt quidam magni secularis philosophiae magistri per ea, quae facta sunt inuisibilia Dei, et pene cuncta quae de diuina maiestate Christianus praedicat, curiosus philosophus inuestigat. Inde est quod, ut quidam nostrum ait: In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum et quaedam sequentia sicut euangelista sic et philosophus scribit, sed uerbum caro factum est nullo mentis acumine comprehendit. Nam altissimam humilitatem qua Verbum Dei dignatum est caro fieri, superbus animus comprehendere nescit. Sola illud humilium deuotio spiritus Dei gratia ducente intelligit. Vnde et Saluatoris nostri uerba sunt Patri Deo loquentis: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et reuelasti ea paruulis. Sunt inde et illa magni apostoli nostri uerba, qui reprobatos Iudeos, qui electas a Christo gentes cernens et causam intelligere uolens nec ualens exclamat: O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uiae eius. Constat igitur, Iudaee, ipso Christo et eius apostolis confitentibus orbem terrarum ad fidem Christianam humana non esse ratione conuersum. Sed nunquid ui, ut eandem Christi fidem susciperet ab aliquo compulsus est? Hic plane diu immorandum non est. Non est, inquam, hic immorandum, ut ostendatur homines ad suscipiendam Christianam legem a nullo fuisse compulsos. Nullatenus enim compulsi sunt, ut susciperent, qui mille modis coacti fuisse probantur ne susciperent. Inde terrores, inde tormenta, inde carceres, inde ignes, inde gladios passi sunt, nec tamen uniuersa mortium genera perpetientes ab illa deterreri aut retrahi potuerunt. Testis est infidelis mundus totas maliciae suae uires diu contra eos frustra insumens, testis et ipsa tellus Christiano sanguine ubique infecta et martyrum Christi sacris corporibus adoperta. Non est igitur mundus ui aliqua ad fidem Christi compulsus. Sed nunquid uoluptate illectus est? Et quid uoluptuosum, Iudee, in lege Christi? Nonne ipse suis dixit: In mundo pressuram habebitis? Nonne apostolus eius ait: Omnes qui pie uolunt uiuere in Christo Ihesu persecutionem patiuntur? Nonne quicquid uspiam uoluptatis esse potest gladius Christianus praecidit? Affluunt hinc quam plurima euangelicae legis exempla, quae ne tedium legentibus importem praetereo, et tantum de multitudine illa quaedam breuitatis causa excerpo. Voluptuose et superflue uult homo carnalis epulari, uoluptuose et superflue bibere et inebriari. Contradicit Christus et dicit: Videte ne grauentur corda uestra in crapula et ebrietate. Et apostolus eius: Non in comessationibus et ebrietatibus. Voluptuose et libidinose uult homo carnalis uiuere, non solum actui sed et cogitatui uoluptuoso. Christus obuiat dicens: Qui uiderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. Et in alio loco: Sunt eunuchi qui seipsos castrauerunt propter regnum caelorum. Et admonendo alibi: Sint lumbi uestri praecincti. Et apostolus: Non in cubilibus et impudicitiis. Et item idem: Fornicatio et omnis immundicia non nominetur in uobis. Voluptate spirituali uult carnalis homo in inimicum ulcisci. Resistit Christus et dicit: Ego autem dico uobis non resistere malo. Voluptate habendi tractus uult carnalis homo auare congregare pecunias. Terret Christus et dicit: Non potestis Deo seruire et mammone. Et rursum: Nolite thesaurizare uobis thesauros in terra. Et alio in loco: Qui non renunciat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Voluptate gloriandi uult carnalis homo superbe aliis se ipsum praeferre. Monet Christus et dicit: Qui maior est in uobis fiat sicut iunior, et qui praecessor est sicut ministrator. Et item comminans: Omnis qui se exaltat humiliabitur. Et: Videbam Sathanan sicut fulgur de caelo cadentem. Viuendi appetitu uel timore penarum inconsulto uult homo carnalis ledendo iustitiam mortem fugere, tormenta uitare. Hortatur Christus et ait: Beati estis cum maledixerint uobis et persecuti uos fuerint et dixerint omne malum aduersum uos mentientes. Et de re simili: Nolite timere eos qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quid faciant. Claret igitur, quod nulla mortalis uitae uel rerum uoluptate ad credendum Christo mundus illectus est. Restant ergo quae medio supradictarum causarum loco posita sunt miracula. Si enim uerum est, quod nulla gens ad tenenda noua et insolita nisi aut auctoritate aut ratione aut miraculis aut ui aut uoluptate possit illici uel compelli, certum est, quia Christianus orbis ad tenendam nouam sibi et insolitam Christi legem absque aliqua harum causarum non potuit illici uel compelli. Sed uerum est, quod nulla gens absque aliqua ex istis ad noua suscipienda potuit illici uel compelli. Constat ergo, quod orbis Christianus absque harum aliqua, ut in Christum crederet, nec illectus est nec compulsus. Sed rursus probatum est, quod nec auctoritate nec ratione nec ui nec uoluptate ad Christum conuersus est. Claret igitur, quod solis ad suscipiendam Christi fidem miraculis, sola gratia spiritus prouocatus est. Sed ne responsiones meae tuis obiectionibus non suo ordine obuiare putentur, breuiter replico quod obiecisti. Dixisti enim: miracula, quibus mundum ad fidem Christi conuersum dicis, aut nulla sunt aut magica. Sed quod falsum sit nulla fuisse, immo quod uerum sit multa et magna extitisse iam plene, ut aestimo, probatum est. Quod uero magica non fuerint adhuc probandum est. Christi enim uel discipulorum eius miracula, ut ex subiectis patebit, magica nullomodo esse potuerunt. Instas ergo michi, Iudee, ut et hoc ostendam. Ostendo, inquam, magica esse non potuisse, sed fuisse diuina. Nam magicam nullus discere uel tradere consueuit nisi litteratus et doctus. Apostoli uero et primi discipuli Christi, quantum ad artes uel disciplinas liberales uel magicas attinet, omnino illiterati et indocti fuerunt. Sic enim de ipsis maioribus discipulis apud nos legitur: Videntes Iudei Petri constantiam et Iohannis comperto quod homines essent sine litteris et idiotae cognoscebant eos quia cum Ihesu fuerant. Hoc quidem et eorum officium, quo pauperem uitam transigebant, demonstrat. Nam quatuor ex ipsis apostolis, id est iam dicti duo additis Andrea et Iacobo piscatores, thelonearius alter, reliqui ex aliis uilibus officiis Christo ignobilia mundi, ut superba destrueret, eligente assumpti fuerunt. Patet ergo, quia magica quae sine litteris aut non aut uix disci uel tradi potest, nec ab ipsis nec a Christo accepta nec per ipsos aliis tradita est. Sed ne forte illiteratos nostri temporis hystriones uel mimos, qui quibusdam praestigiis oculos intuentium fallere consuerunt, michi opponas, addo quod magica aut cum litteris aut sine litteris tradita non breue sed longum ad discendum tempus requirit. Exigit plane non solum dierum uel mensium, sed multa etiam annorum plerumque propter sui difficultatem spacia, quibus rudis discipulus Sathanae disciplinis paulatim imbui possit et ex pessimo profectu tandem doctus euadere. Hoc prolixum ac nefariae arti necessarium tempus apud Christi discipulos quando, Iudee, reperire ualebis? Non enim multorum quantitate annorum, non mensium nec saltem dierum eos ad mira opera facienda a Christo erudiri necessarium fuit, quos Verbi, quod ipse erat, aeterni uirtute, ut ea pro uelle facere possent, subito et uelut in momento instruxit. Hinc in euangelio nostro, licet tu ei non adquiescas, scriptum est: Conuocatis Ihesus duodecim discipulis suis, dedit eis potestatem spirituum immundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et infirmitatem. Et item eisdem: Infirmos, inquit, curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, demones eicite. Et quae mandata hiis breuiora? Quam breue in quo tam pauca uerba prolata sunt tempus? Nonne hoc non solum ut dictum est annos, non solum menses, sed nec eptomadam, nec diem, nec horam ipsam integram occupat? Constat igitur quod magica ars tam operosa, tanti studii, tam prolixi laboris hoc tantillo tempore nec tradi a Christo, nec disci potuit a discipulis. Quod si forte et istud quia in euangelio legitur non uerum sed fictum esse contendis, uide, conice, aduerte, quia si aut scriptis aut uerborum praeceptis tradita a Christo Christianis ars magica fuisset, nullomodo tantam totius orbis Christianorum multitudinem hoc latere potuisset. Non posset tanto uniuersorum consensu diu ars nefanda celari, nec tam diuersarum gentium uel linguarum magni eruditi religiosi Deum que timentes Christiani homines falli se tam diuturno tempore diabolica arte ipsis que ethnicis execranda siuissent. Hiis praecedentibus duo adhuc subiungo, quibus Christiana miracula non solum probabiliter, sed etiam necessario magica non fuisse ostendo. Ac primum illud propono quod magica prodigia semper falsa sunt ac fallentia. Nichil uerum exhibent, nichil solidum praestant, fallunt sensus humanos et demonico ministerio fingunt esse quod non est, uideri quod non uidetur, audiri quod non auditur. Imitantur auctorem suum, ut sicut ipse mendax est et pater eius, sic ab eo progenita magica proles nichil uerum sed falsa cuncta praetendat. Hinc non homines sed falsas imagines hominum, hinc non quadrupedes uel uolucres sed falsas imagines quadrupedum uel uolucrum, hinc non repentia sed falsas imagines repentium humanos sensus occultis praestigiis fallens exhibet. Hinc fontium, hinc fluminum, hinc arborum, hinc rerum omnium phantasmata magica potentia humanis uisibus repraesentat. Aemulatur in hiis Sathanas more suo superba inuidia auctorem naturae, ut sicut ille et noua quae uult creat et iam creata in alias quas uult substantias uel species commutat, sic iste fallendi artifex quia ueraciter creare non potest saltem creatarum falsa simulachra ad stultos homines decipiendos confingat. Prodit uanitatem talium prestigiorum inconstantia phantasmatum confictorum quae statim ut apparent more nebulae uel fumi recessu fugaci protinus euanescunt et quam nichil, etiam dum uiderentur, essent, oculis subito subtracta demonstrant. At econuerso Christi miracula, huius diabolicae falsitatis prorsus ignara, diuina se esse, non inania et falsa confingendo, sed solida et uera exhibendo, ostendunt. Non enim phantasticum, sed uerum mare Christus pedibus absque cuiuslibet nauis medio instrumento calcauit, non in phantasticum, sed in uerum et bonum uinum aquas mutauit, non phantasticos sed ueros oculos caecis aut restituit aut donauit, non auditum simulatorium sed naturalem surdis, non simulatoriam sed ueram mutis loquelam concessit, non fallaciter sed ueraciter leprosos curauit, non fallaciter sed ueraciter demonia de humanis corporibus expulit, non fallaciter sed ueraciter uniuersos languores hominum curauit, mortuos quos libuit suscitauit et tandem non ut propheta quilibet, non ut magus aliquis sed ut Deus et Dominus totius creaturae cuncta quae uoluit fecit in caelo et in terra, in mari et in omnibus abyssis. Nec solum ea fecit sed insuper eandem miraculorum potentiam cunctis in se uere credentibus, quod non nisi Deus potest, concessit. Nam quicumque uel ante ipsum uel post miranda quaelibet fecisse leguntur, creduntur, affirmantur, non propria sed aliena uirtute ad ea facienda usi sunt, non humana sed diuina potentia ea operati sunt. Inde est quod ea facturi preces semper ad Deum praemittebant, et eisdem precibus impetrata illa quibus famosi facti sunt miracula faciebant. Vnde legis de Moyse quamuis tacente antequam rubrum mare diuideret, antequam Pharaonem submergeret dictum a Deo: Quid clamas ad me? Legis et Helyam antequam uel mortuum suscitaret, uel igne caelesti sacrificia Deo oblata consummaret, uel triennem siccitatem pluuiis irrigaret, orasse, genu flexisse nichil que horum nisi praemissa oratione fecisse. Sic et de caeteris. Nullus enim eorum aliquid talium operum ex se facere potuit, sed quando fecit, ea a Deo ut fierent impetrauit. Quod si ex se nichil facere potuit, utique nec aliis hoc prestare preualuit. Si uere obieceris dixisse Helyseum Helyae: Obsecro ut fiat spiritus tuus duplex in me, recole quid ei Helyas responderit et agnosces, quod nichil ex se praestare potuit. Nam quando dixit: Si uideris quando tollar a te erit quod petisti; si autem non uideris non erit, ostendit alienum esse non proprium, Dei esse non suum uel miracula facere, uel potestatem huiusmodi operum cuilibet dare. At Christus non ut Moyses, non ut Helyas, non ut quilibet prophetarum miracula uelut non sua uirtute praemissis precibus fecit, sed ut Deus quamuis et homo, et ea quando uoluit propria deitatis potentia operatus est, et quibus uoluit largitate diuina, ut idem facere possent, largitus est. Et hiis uniuersis, Iudee, apparet non magica, non phantastica, non falsa uel inania esse miracula Christi, quibus ad fidem Christianam mundus conuersus est, sed diuina, ueracia, solida, utilia. Quod autem dixi "utilia", rursum diligenter attende. Est quippe illud ultimum de duobus illis, quae supra iam proposueram, et ex quibus Christi miracula non magica esse uel falsa, sed diuina ac ueracia me probare non probabili tantum, sed et necessario argumento promiseram. Sola enim uere utilitas miraculorum Christi, etiam si cuncta supradicta deessent, ad idem probandum sufficeret. Nam clara, certa, indubia mirandorum operum probatio est ipsa eorum utilitas, et utrum ex Deo sint an non, etiam negligenter attendentibus lucide manifestat. Quicquid enim a Deo in terris de talibus fit, saluti hominum militat; quicquid a Sathana de similibus fit, curiosae uanitati inseruit. Discernit et diuidit prorsus a diabolicis figmentis diuina miracula utilitas humana, qua semper uacua sunt prodigia diaboli, cui soli semper inseruiunt miracula Christi. Quid enim prodest mortalium non dico aeternis, sed saltem praesentibus commodis aerius magorum uolatus, phantasticus fluminum cursus, risus imaginum, figmenta aetatum, umbrarum proelia, momento temporis constructa moenia, altissimae turres erectae, urbes maximae uelut in somniorum phantasiis constructae, et prorsus hiis similia uniuersa Sathanae fallacia fallentia que figmenta? Quod dixi magica figmenta nec praesentibus hominum commodis prodesse sicut intelligo, sic a lectoribus intelligi uolo. Noui enim magos uel demonicorum prodigiorum quoslibet uanissimos sectatores dum uel occulta, quae demonibus ex naturae suptilitate aut longissimo usu nota sunt, curiosis uel cupidis hominibus reserant, uel uisus eorum inanibus et fumeis symulachris pascunt, multa quandoque lucrari et uel sibi uel hiis, a quibus ad haec agenda instigantur plurima sepe commoda comparare. Non de hiis ego commodis ago, nec lucra huiusmodi inter humanae salutis saltem praesentia commoda numero. Sunt quippe ista magis nocentia quam proficientia, magis perdentia quam saluantia. Non ago, inquam, de turpibus ac nefandis magorum uel mimorum uel eis assentantium uanis artibus comparatis commodis, sed de illis miraculis, quae aut aeternae animarum saluti famulantur, aut quorum saltem remediis corpora humana curantur. Quis eger istis Sathanae fallaciis fallentibus que figmentis unquam curatus est? Cui misero talibus remediis subuentum est? Cui nisi populari risui talia apta sunt? Quid nisi stultorum oculos pascunt? Sed proferes michi magos Aegyptios eos que signa signis similia Moysi coram Pharaone fecisse propones. Sed recordare Moysi miracula ueracia, non phantastica ut magorum fuisse, memento populi Dei utilitatibus, qua prorsus caruerunt figmenta magica, inseruisse. Fecit Moyses signa, intulit iussu Dei plagas Aegyptiis, ut et rebellis Deo populus cum rege perfido iuste puniretur et gens tunc a Deo electa misericorditer saluaretur. Sed non eadem uel similis causa portentorum. Nulla profectuum humanorum intentio in ipsis, quia ea non pro salute uel cuiuslibet utilitate facta sunt, sed pro sacrorum emulatione signorum et pro ostentanda artis detestandae peritia conficta sunt. Caruerunt magica praestigia diuinorum signorum utilitate; semota sunt omnino diuina miracula a dampnabili curiosorum hominum uanitate. Vides adhuc, Iudee, distantiam inter signa et signa, miracula et miracula, prodigia et prodigia? Discerne amodo quod fortasse hactenus nesciebas, et quae ab humana salute uacare cognoueris intellige falsa, quae eidem famulari didiceris agnosce diuina. Nonne aduertis nec caecum unum, nec surdum, nec mutum, nec languidum aliquem a mago quolibet etiam peritissimo unquam curatum, ne dicam mortuum suscitatum? Defecit circa ista omnino demonica potentia pariter et uoluntas, quia nec uelle eis unquam affuit mortalibus consulendi, nec potestas aliqua fracta reparandi uel corruptis medendi. At Christus et per eum mundo tradita Christiana fides istis et aliis infinitis et mirandis operibus nichil, nichil aliud prorsus intendit, ad nichil aliud operam tantam impendit, nisi ut et hic corpora curarentur, animae iustificarentur et post praeordinato ab ipso ante omnem creaturam tempore totus et integer homo ab omni morte, corruptione uel miseria ereptus beatitudini perpetuo angelicae iungeretur. Et quia hoc ueritate undique coartatus negare, Iudee, non potes, quia plane Christiana miracula non nisi soli humanae saluti famulari probatum est, constat ea non esse fallacia sed ueracia, non esse magica sed diuina. Agnosce igitur geminae quam supra posuisti obiectioni tuae plene responsum. Quod enim nulla esse uel ficta Christi miracula dixeras, constat falsum esse, quia probatum est multa fuisse. Quod dixeras magica, claruit uerum non esse, quia probatum est diuina omnimodis extitisse. Sed quid ego te ex praeteritis Christi miraculis redemptorem nostrum uere Christum et Deum esse conuinco, cum ex mei temporis miris operibus facilius uel negantem conuincere uel confitentem ualeam confirmare? Praetermitto per millenarium annorum numerum primo Christi, dehinc apostolorum uel aliorum discipulorum, qui ei mortaliter adhuc uiuenti adherebant, innumera ac praecelsa miracula: sepono infinitas per uniuersum orbem martyrum Christi legiones, agmina confessorum et utriusque ordinis sacerdotum, greges monachorum, phalanges heremitarum, quorum non modica pars caelestibus signis dum uiuerent effulserunt, hos inquam omnes praetereo et quicquid mirandorum operum mortaliter uiuentes gesserunt, intermitto. Ad eorum busta uel sepulchra uenio, et quid beatitudinis uel gloriae apud omnipotentem et benignum auctorem suum spiritus eorum interim possideant, ex ipsorum sacris cineribus ostendo. Reuolue, Iudee, et intente relege omnes tibi olim traditos ueteris ac sacri canonis libros et preter Helysei ac cuiusdam prophetae alterius ossa usque ad Christi nostri passionem et mortem per aliquem Iudaicae legis mortuum quantumlibet sanctum mira aliqua facta demonstra. Hoc quia non uales, conuerte oculos a legalibus, ut sic loquar, defunctis ad euangelicos mortuos et quanta Christus per Christianorum suorum cadauera uel iam pene nullos cineres operatus fuerit, intuere. Aspice populos orbis terrarum ad cuiuslibet olim contemptibilis Christiani concurrentes sepulchrum et ab illis sepe, qui quondam atrocibus tormentis perempti fuerant, periculorum auxilia omnium que incommodorum remedia postulantes. Aduerte eos citius quam quilibet possit a uiuente audiri, frequenter a mortuis exaudiri et a templis Christi ipsorum que receptaculis optata beneficia reportare. Nolo multum labores. Aperi tantum oculos et uide illos, qui caeci ad sacra ingressi fuerant, uidentes exire, surdos auditu, claudos gressu, mutos sermone restituto regredi et tandem aegros uniuersos deposito apud eos molesto languore laetari. Cerne ipsam quam semper exosam speciali odio habuisti supercaelestem ipso que sole splendidiorem aeternam uirginem matrem Christi, conspice quamuis liuenti oculo salutarem quam hucusque maxime execratus es crucem Christi. Agnosce apud loca in honore ipsorum uel memoria familiarius dedicata frequentius ac sollempnius ista uel maiora fieri, ut unde magis scandalizaris, inde maxime confundaris, et ut ea quae apud te uelut maiore uilescunt ignominia, maiore prae caeteris decorentur gloria. Concurrunt ad eadem loca inter innumeros diuersis miseriis affectos horrendo ac tetro igne adusti et sui multitudine aecclesias illas implentes infra breue spacium non solum bini, terni uel quaterni, sed etiam sepe quinquageni uel centeni curantur. Vidi ipse quandam naso prius usque ad intimas faciei radices ab illo pestifero igne pereso uisione nocturna eo ad integrum recuperato gaudentem. Vidi et alios qui multorum ueracium testimonio diu uel semper caeci fuerant, lumine restaurato uidentes. Vidi et alia. Sed quanta sunt illa ad eorum comparationem quae a ueracibus et fide dignis uiris accepi, uel ab eis qui uiderunt, uel ab hiis qui a uidentibus accaeperunt? Inter quae et apostoli Iacobi peregrinus fraude demonica a semetipso occisus, ab eodem apostolo aliquantis post mortem interpositis diebus suscitatus et quid exutus corpore uidisset, et quod sancti illius meritis ad corpus redisset, narrauit. Fugiunt mentem multiplicia Christi miracula moderno tempore facta tanta que ut si etiam antiqua deessent, ad integrum Christianae fidei robur sufficere possent. Sed dices fortassis Christianorum de Christo testimonium te admittere nolle. Quaero causam. Respondes unamquamque sectam sibi fauere et de talibus uel similibus falli uel fallere posse. Hiis ego subiungo. Si quis tam malus est, ut alios fallat, nunquid tam nequam esse potest, ut seipsum fallere uelit? Illi uero seipsos fallerent, qui de miraculis Christi dicentes se uidisse quod non uiderunt, audisse quod non audierunt, satagerent aut se inde in fide Christiana confirmare aut ad idem alios prodigioso mendacio prouocare. Quod genus fallendi uniuersis id me cum conclamantibus nec esse unquam potuit, nec esse unquam poterit. Puto autem quod nec Sathanas se ipsum fallere uelit, cum tamen auctor falsitatis et pater sit. Quod si pater falsitatis et mendacii, quamuis fallere semper cupiat, falli non uult, longe minus proles ipsius nec ab aliquo nec a seipsa falli uult. Preter haec quicumque uel mentitur uel fallit, aut timore amittendi quod habet et amat, aut spe adipiscendi quod non habet et amat, mentitur et fallit. Sed qui miracula Christi nostro tempore facta se uidisse uel audisse dixerunt, nequaquam aliquid amittere timuerunt, uel quia dixerunt, lucrum inde aliquod sperauerunt. Claret igitur quod non nisi uera dixerunt. Sed quid ego admiranda opera Christi per diuersas mundi partes facta singillatim Iudeo explicare laboro, cum innumera quidem, sed longe pauciora pluribus michi nota sint? Longe certe plura sunt notis ignorata michi miracula. Ea tamen quae indubia certitudine teneo, quae libri quantitas, quae uoluminis magnitudo capere posset? Sed ponantur ista, et suo tempori uel uolumini reseruentur. Vnum solummodo in fine operis caeleste ac publicum Christi opus tibi, Iudee, propono quod negare non poteris, quod orbe toto conclamante, ne tua te taciturnitas addicat, confiteri cogeris. Audisti miracula discipulorum Christi, audisti miracula Matris Christi, audisti miracula crucis Christi, audi et sublime miraculum sepulchri Christi. Non poteris de isto dicere hoc confinxisse Christianos, cum habeat testes ipsos ethnicos et Sarracenos. Nullus enim fere uspiam est in toto orbe terrarum Christianus, nullus ethnicus, nullus paganus quem istud lateat, qui istud ignorare aliqua locorum remotione quamuis longissima possit. Visitat misso de caelis annuo lumine Christus sepulchrum suum et non qualibet alia, sed ea qua in ipso iacuit die superno illud fulgore illustrat. Ostendit de morte sua uitam, de tenebris spelei sui lumen mundo infulsisse aeternum, ut spernens eius mortem perfidus confundatur Iudeus et fidelis saluetur in eadem totam spem suam constituens Christianus. Occupabant ante hos quinquaginta annos hostes Christi cum ipsa diuina et regia Iherusalem templum et sepulchrum Christi, et ei principatu nefario dominabantur. Excubabant eidem sepulchro Domini pauci orientalium gentium Christiani, et raris occidentalibus admixtis amore Saluatoris impiorum durissimum patienter iugum ferentes salutari specui seruiebant. Instabat sacratissimo loco Sarracenorum illorum uiolenta custodia, et non solum ab obsequentibus sed etiam ab aduenientibus multo cum labore peregrinis ac feruenti ad sepulchrum Redemptoris sui desiderio tractis perfidorum immanitas tormentis ac uerberibus quod poterat emungebat. Non cessabat etiam tunc lux caelestis in tenebris impiorum lucere, et de supernis igne uisibili refulgente in terris Sabbato sancto Paschalem resurrectionis Dominicam praecedente Saluatoris irradiabat sepulchrum. Tendebant Persicos arcus Aegyptii, et uel ludo uel serio angelum ut dicebant diuini ignis baiulum iactis Aethiopes sagittis transfigere minabantur. In tantum certe incredulorum animos tanta euidentia tam sublimis miraculi euincebat, ut quod negare non poterant, licet nefandis ausibus confirmarent. Si negaueris ergo, Iudaee, quod de hoc tanto miraculo fatentur Christiani, nunquid negare poteris, quod inde confirmant totius orientis tibi ac meridiei ethnici ac Sarraceni? Inflammauit olim Deus super munera iusti Abel, super hostiam uero impii Cain non inflammauit. Misit ignem de caelis super holocaustum magni Helyae, non misit super sacrificia Baal demoni praeparata. Sic plane, sic, o Iudee, hoc nostro tempore idem Deus Iudeorum uota et Christianorum sacrificia discernit. Reprobat hostias uestras, quas iam per longissimum tempus nec esse permisit, suscipit holocaustum Christianum, quando locum illum, in quo quondam mortuus iacuit, agnus ille, qui semetipsum optulit immaculatum Deo, tantis ignis diuini miraculis annuo recursu honorat. Vt igitur breuiter, o Iudaee, diffusius dicta recolligam tam multiplici scripturarum auctoritate quam euidenti miraculorum ratione, agnosce probatum esse, tene certum esse Christum Dominum nostrum non adoptiuum sed essentialem esse Dei filium, non nuncupatiuum sed uerum esse Deum, non temporalem sed regem esse aeternum, non quasi eum qui nondum uenerit expectandum, sed sicut eum qui iam praescripto tempore uenit suscipiendum et adorandum. Capitulum quintum De ridiculis et stultissimis fabulis Iudeorum Videor michi, Iudee, tot auctoritatibus, tantis rationibus satisfecisse me, ut arbitror, super hiis quae in quaestione proposita fuerant, omni homini. Quod si omni homini, tunc et tibi, si tamen homo es. Hominem enim te profiteri ne forte mentiar, non audeo, quia in te extinctam, immo sepultam quae hominem a caeteris animalibus uel bestiis separat eis que praefert rationem agnosco. Attestatur michi et de hiis psalmus tuus, ubi hominem in brutum animal uersum deplorat. Homo, ait, cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Hoc licet de uniuersali homine, hoc est de genere humano dictum iuxta quendam intellectum accipi possit, de te tamen hoc specialiter, de te hoc singulariter, in quo omnis ratio obruta est, dictum esse negare non potes. Cur enim non dicaris animal brutum, cur non bestia, cur non iumentum? Adhibe te cum bouem, uel si mauis asinum quo nichil in pecoribus stolidius est, et simul cum eo quaecumque possunt ausculta. Quid referet, quid distabit inter auditum tuum et asini? Audiet nec intelliget asinus, audiet nec intelliget Iudeus. An ego hoc primus dico? Nonne hoc idem ante multa saecula dictum est? Nonne hoc idem sublimis propheta tuus fatetur? Aure, inquit, audietis et non intelligetis et uidentes uidebitis et non perspicietis. Vnde quamuis te iumentum uel bestiam esse hiis sacris auctoritatibus plene probatum sit, quamuis hoc in praecedentibus quatuor capitulis, etsi tu hiis motus non es, a me sufficienter ostensum sit, addatur tamen et quintum capitulum, quo in lucem producto non solum Christianis, sed et toti terrarum orbi patefiat te uere iumentum esse, nec me, dum istud affirmo, ueritatis limitem uel in modico excessisse. Produco igitur portentuosam bestiam de cubili suo, et eam in theatro totius mundi, in conspectu omnium populorum ridendam propono. Profero tibi coram uniuersis, Iudee, bestia, librum tuum, illum, inquam, librum tuum, illum Thalmuth tuum, illam egregiam doctrinam tuam propheticis libris et cunctis sententiis autenticis praeferendam. Sed miraris, cum Iudeus non sim, unde michi hoc nomen innotuit, unde auribus meis insonuit, quis michi secreta Iudaica prodidit, quis intima uestra et occultissima denudauit? Ille inquam, ille, ille Christus quem negas, illa ueritas denudauit falsitatem tuam, discooperuit ignominiam tuam, quae loquitur: Nichil opertum quod non reueletur et occultum quod non sciatur. Illo certe libro tuo monstrabitur, illo lucide ostendetur, quam iusto Dei iudicio datus sis in reprobum sensum, cum nullo humanorum studiorum labore assentire uelis clarissimae ueritati, et tam facile adquieueris tenebrosissimae falsitati. Impleta sunt in te tuos que similes uerba apostoli nostri qui dicit: Mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati sed consenserunt iniquitati. Mirum plane et pene incredibiliter mirum non credere homines, ut dictum est, credibili et apertissimae ueritati, et credere incredibili falsitati. Sed e conuerso mirum non est, si recedente omni prorsus lucis uestigio densae olim Aegyptiorum tenebrae ab Aegypto fugatae Iudaica corda occupant, quia iuxta ueracem scripturam non est conuentio Christi ad Belial nec aliqua societas luci cum tenebris. Sed iam tenebrae ipsae nudandae sunt et electa scriptura tua Thalmuth in medium proferenda. Quae secundum te tuos que similes tanta est tantae que celsitudinis ac dignitatis, ut Deus nichil aliud faciat in caelo quam legere assidue scripturam illam et de illa cum sapientibus Iudaeis qui eam composuerunt conferre. Sed quid faciam? Si huic insaniae uel caeteris similibus respondere coepero, pene et ipse insanus uidebor. Annon iudicaretur insanus, qui homini uel maniam patienti, uel impulsu demonis furioso, quando aliena uel absurdissima loquitur, responderet? Annon furiosus uideretur, qui cum huiusmodi homine, in quo tota ratio sepulta est, nichil que nisi inania et stolida proferente uelut rationabiliter disputare conaretur? Sic plane, sic de me credi posset, nisi me ab hac stultitia certa ratio excusaret. Illa certe ratio, qua et si non omnibus Iudeis hac mea disputatione prodesse, tamen fortassis aliquibus proficere potero. Licet enim a Deo ad praesens merito iniquitatis suae proiecti sint, nec reuocandi, nisi quando iuxta prophetam premissa gentium multitudine reliquia Israhel saluae fient, colligit tamen interim aliquando superna miseratio et a massa perdita segregat quosdam, licet raros, apud quos haec mea responsio uel disputatio utilitatis effectu forsitan non carebit. Qui fecibus iam dictis longo tempore apud Iudeos infecti ad Christi ecclesiam transeuntes tali antidoto plenius defecari poterunt et hac lectione peste quam imbuti fuerant expurgari. Audi ergo, Iudee, tuam tuorum que insaniam et quod deterius est, blasphemiam. Nam quam supra tetigi furiosorum insaniam poena peccati est, sed peccatum non est. Blasphemia uero non solum intolerabile peccatum est, sed et quantum ad hanc tuam pertinet, precedentium peccatorum poena est. Neque enim tam pessime desipuisses, nisi tuis tuorum que patrum praecedentibus peccatis uel criminibus hoc meruisses. Deus, inquis, nichil aliud facit in caelo, quam legere assidue scripturam Thalmuth et de illa cum sapientibus Iudeis qui eam composuerunt conferre. Ac primum interrogo: Vt quid legit Deus in caelo? Vt doctior fiat et discat quod ante ignorabat, uel ut recordetur eorum quae oblitus fuerat? Omnis enim lector hiis de causis legit, ut uel discat quod prius ignorabat, uel recordetur eorum quae oblitus fuerat, uel ex lectione aliquem instruat, uel oblectet, uel arguat et si qua sunt alia ad lectionis proprietatem pertinentia. Sed ut quod primum posui proponam, nunquid Deus ut discat legit? An ei aliquid scientiae uel sapientiae deest? Nonne de eius non solum magnitudine sed et sapientie legitur: Magnus Dominus noster et magna uirtus eius et sapientiae eius non est numerus? Nonne et in eisdem psalmis ei a propheta dicitur: Omnia in sapientia fecisti? Nonne rursum eidem Deo idem propheta: Ecce Domine tu cognouisti omnia nouissima et antiqua. Qui si omnia nouissima et antiqua, hoc est omnia ultima et prima cognoscit, utique quae media sunt non ignorat. Nam et de illis sequitur: Imperfectum meum uiderunt oculi tui et in libro tuo omnes scribentur. Sed ne putes hunc Dei librum Thalmuth tuum esse, dic si potes, utrum omnes homines uel qui fuerunt, uel qui sunt, uel qui futuri sunt, in libro tuo illo scripti sint. Haec sunt enim uerba psalmi: In libro tuo omnes scribentur. Sed certum est, quia nulla arte, nullo conamine hoc ostendere praeuales, quod in illo tuo de quo agitur libro omnes scripti sint. Non ergo Thalmuth Iudaicum esse potest liber ille de quo dicitur: in libro tuo omnes scribentur. Audi et bonam mulierem Susannam, quae licet non sit de canone tuo, fuit tamen de populo tuo. Audi eam utrum Deus aliquid ignorare possit, in oratione propria profitentem: Domine, ait, qui nosti omnia antequam fiant? Qui si omnia antequam fiant nouit, utique ea postquam facta sunt non ignorat. Non igitur ut aliquid discat Deus legit Thalmuth. Sed nec ut aliquorum recordetur legit Thalmuth. Audi prophetam tuum: Nunquid, ait Deus, potest mulier obliuisci filii uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliuiscar tui. Recordare et uersus illius, cuius oblitus esse uideris: Si oblitus fuero tui Iherusalem obliuioni detur dextera mea. Sed fortassis obicies: Hoc Deus multo quo erga patres nostros mouebatur affectu dixit. Nec ego hoc, Iudee, nego. Sed si dilectio antiquorum Iudeorum fecit ut hoc diceret, non tamen fecit - te etiam concedente - ut hoc mentiens diceret. Verum est ergo quod patrum uestrorum obliuisci non poterat, uerum est quod ciuitatis uestrae Iherusalem obliuisci non poterat. Sed nunquid preter Iudeos quorumlibet aliorum obliuisci poterat? Nonne Iob, qui de canone tuo est, Deo loquitur: Licet haec celes in corde tuo, tamen scio quia uniuersorum memineris? Qui ergo uniuersorum memoriam in corde suo caelat, utique nullorum obliuiscitur, utique omnium assidue recordatur. Nam si aliquo momento temporis uniuersorum memoria apud ipsum periret, non eam in corde suo eo quo periret temporis interuallo celaret. Nemo enim celare dicitur quod non est, sed quod est. Clarum est igitur intellectui non aliquorum sed omnium nullo pacto nullorum hominum, nullarum rerum Deum immemorem esse posse. Sed opponis: Recordatus est ergo Deus Noe et cunctorum quae erant cum eo in archa et adduxit spiritum super terram et imminutae sunt aquae. Opponis et illud: Recordatus est quia caro sunt, spiritus uadens et non rediens. Et subiungis: Quid ergo sibi uult quod dicit: recordatus est Deus Noe, et: recordatus est quia caro sunt, si Deus nullarum rerum obliuiscitur, nullarum recordatur? Interrogo et ego: Nunquid Deus oblitus fuerat Noe, oblitus fuerat et omnium qui erant cum eo in archa antequam adduceret spiritum et imminuerentur aquae super terram? Nunquid oblitus fuerat eius, cuius archam inter immensos turbines, inter uentorum furentium flabra, inter elementa rupta lege naturae in inuicem acerrime compugnantia, sub ymbribus inordinate profluentibus, super immensum abyssi pelagus, inter ista, inquam, omnia absque rectore, absque uelis, absque gubernaculis, absque omni prorsus humanae artis adminiculo per integrum fere annum gubernauit? Videtur michi, Iudee, immo quod maius est apud me omnino constat, constat et apud omnes qui Iudaei non sunt, quod nullomodo potuit Deus obliuisci eorum, quorum se oblitum non esse tam manifestis indiciis declarauit. Vide et tu, uide ac iudica si iuste, utrum inter tot tanta que nauigationis usibus repugnantia archa Noe per unum totius orbis pelagus absque diuina manu, sine arte humana enatare potuit, cum nec artum fluuiolum breuis carina absque multo labore nautarum enauigare uel transmeare possit. Hoc si tibi clarum est, quod nulli preter te obscurum est, cogeris confiteri non ideo dixisse scripturam Deum recordatum fuisse Noe, quod eius uel ad punctum oblitus fuerit, sed quod humanum loquendi morem sacra seruans scriptura post aliqua, quae praemisso Noe nomine de qualitate diluuii subiunxerat, qualiter de tantis periculis a Deo erutus sit, congruenter meminit. Confitere ergo ratione cogente nullo tempore Deum Noe uel eorum, qui cum ipso in archa erant, oblitum fuisse. Confitere et illud, quia cum dicitur: Recordatus est quia caro sunt, spiritus uadens et non rediens, non notari Deum obliuionis, sed commendari miserationis. Quomodo enim credi potest oblitus fuisse gentis illius, quos praeter sublimia ac frequentia miracula etiam continuis signis ac beneficiis illustrabat? Taceo quod rubrum mare eis diuiserit, quod aquam de rupe produxerit, quod quibusdam aliis signis semel tantum factis eos clarificauerit. Nunquid non ab exitu Israhel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro usque ad diuisum Iordanem per annos quadraginta caelesti manna cotidie preter sabbatum de supernis fluente eos pauit, columpna nubis per diem ignis que per noctem, quando tabernacula figerent, quando erigerent totius itineris mensuram et quantitatem per inuia et deserta absque errore continue demonstrauit? Non potest ergo dici uel ad modicum eorum oblitus, quorum se memorem assidue fuisse non interpolatis, sed signis quod maius est continuis ostendebat. Non igitur, ut aliqua eorum quae oblitus fuerat ad memoriam reduceret, tuum Thalmuth Deus in caelis, o Iudee, uel legebat, uel legit. Vnde lucidum est, quod neque ut discat neque ut recordetur Deus uel illius uel alicuius lectionis eget. Sed nec ut instruat sicut magister discipulos, nec ut oblectet sicut tragedi et comedi populos, nec ut arguat sicut satyrici reprehensores prophanos. Sed quid de istis loquor? Ridicula sunt haec nec auditu ferenda, nisi tu inuitum me loqui, quod uel cogitare exhorreo, profunda stultitia tua, Iudee, urgeres. Succedant ergo reliqua. Legit, inquis, Deus in caelis librum Thalmuth. Sed cuiusmodi librum? Si talem quales alios cotidie in usu legendi habemus, utique ex pellibus arietum, hircorum uel uitulorum, siue ex biblis uel iuncis orientalium paludum, aut ex rasuris ueterum pannorum seu ex alia qualibet forte uiliori materia compactos et pennis auium uel calamis palustrium locorum qualibet et tinctura infectis descriptos? Et, o miser, tantae necessitati omnipotentis sapientiam addixisti, ut necesse sit ei ad discenda uel ad recordanda quaelibet scedas uilissimas consulere et a pellibus uel biblis intelligentiam mendicare? Quomodo a Iudeorum libris aliquid discere potuit, qui Iudaeis legem digito, hoc est spiritu suo, in tabulis lapideis scriptam dedit? Quid potuit discere ab aliquo libro Iudeorum, cum ipse sit auctor et lator legis eorum? Sed rursum fastidio tam abiectissimis neniis respondere, sed quia tu tam sapiens hiis credis, non possum tacere. Nichil, inquis, aliud facit Deus in caelo nisi legere scripturam Thalmuth. Hoc iam discussum est. Et quid sequitur? Et de ea cum sapientibus Iudeis qui eam composuerunt conferre. Magna plane Iudaeorum dignitas, multa excellentia, quod scripturam a suis compositam Deus in caelis dignatur legere et de ea cum sapientibus Iudaeis conferre. Sed quare confert Deus de scriptura illa cum sapientibus Iudeis? Vt doceat an ut discat? Collationis quippe humanae mos est, ut qui de re aliqua cum aliquo confert, aut doceat aut doceatur aut ut exercitatior, promptior aut segnior ad aliquid agendum reddatur. Conferens ergo cum Iudeis Deus de libro iam dicto fit collatione sua doctior, fit exercitatior, fit promptior, fit segnior? Responde quod mauis. Si sit collatione sua doctior, si exercitatior, si promptior, contradicis prophetae tuo qui dicit: Quis cognouit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit? Contradicis et illi qui ait: Quem docere uoluisti? Nonne eum qui fecit spiramentum? Vide ergo, considera, attende, quia frustra collatio illa in caelis a Deo cum Iudeis sit, immo quod nunquam sit, cum Deus consiliarium, cum doctorem habere non possit. Quando enim dictum est: Quis consiliarius eius fuit, non est quaesitum, ut ostenderetur quis esset, sed ostensum quod non esset. Sic et quando dictum est: Quem docere uoluisti, nonne eum qui fecit spiramentum, monstratum est admirando nullomodo Deum aliquod ab aliquo posse accipere documentum, cum ipse cunctorum uiuentium creauerit spiramentum. Quomodo enim quis Deum poterit docere, sine quo nec potest spirare? Quomodo Deum docebit sapientiam, sine quo nec ipsam potuisset habere uitam? Quod si absque Deo non potuit habere uitam, quomodo Deo conferet sapientiam? Falsum est igitur toto mundo iudice Deum in caelis assidue legere scripturam Thalmuth et de ea cum sapientibus Iudeis conferre. Sed iam scriptura illa admirabilis a sapientibus Iudeis composita in medium proferatur, et quantum sapientiam illius uniuersi ipse que Deus uere admirari debeant, uideatur. Aliquando, inquit Thalmuth, conferentibus Iudaeis cum Deo de eadem scriptura incidit quaestio de diuerso genere leprarum, quae in libro Moysi continentur, et de alopicia et de quibusdam aliis infirmitatibus. Vbi cum Deus diceret alopiciam lepram esse, illi autem e contra negarent et fortiter disputando ei contradicerent nec possent ullomodo concordare, post longas contentiones et iurgia grauissima in hoc conuenerunt, ut quicquid inde Rabbi Neemias diceret hoc pro uero haberetur. Erat autem Rabbi Neemias adhuc uiuens in seculo, quem scilicet Iudaei magnum et sanctissimum super omnes magistros suos fuisse asserunt. Praecepit ergo Deus angelo percutienti, ut cito animam eius eiciens in caelum perduceret. Qui ueniens inuenit eum legentem Thalmuth (supradictam scilicet scripturam, quam Iudei adeo sanctam dicunt, ut nemo dum eam legerit mori possit). Mox ergo ut Rabbi Neemias angelum mortis uidit, ad quid uenisset interrogat. Dixit se pro eius anima uenisse. Ille uero exhorrescens et mori timens adiurauit eum terribiliter per ipsum Deum et per sanctam scripturam Thalmuth quam legebat, ne in eum manum mitteret, quia nullo pacto adhuc mori uellet. Angelo autem dicente, quia melius erat illi esse cum Deo in caelo et cum sanctis Iudaeis et delectari in caelestibus et ut permitteret animam suam educi, nullatenus adquieuit, legens assidue Thalmuth, ne posset interfici. Reuersus itaque angelus haec Deo narrauit dicens Rabbi Neemiam nullomodo mori uelle et assidue Thalmuth legere, unde nichil ei facere posset. Ego, inquit Deus, dabo tibi consilium. Redi cito ad eum et fac supra caput eius in aere turbinem magnum et quasi commotionem grandinis et lapidum, ut dum tremefactus oculos a lectione Thalmuth auerterit, sic animam eius rapere possis et huc adducere. Rediit angelus et ita fecit ut Deus praecaeperat. Mox autem, ut anima Rabbi Neemiae in caelum euecta Deum in throno sedentem et cum Iudeis de praedicta quaestione disputantem uidit, magna uoce clamare coepit: Munda est, munda est. - Hoc est: uictus es, o Deus, in quaestione a Iudeis, quia alopicia non est lepra sicut dixisti, sed munda infirmitas. Tunc Deus aliquantulum erubescens et contra testimonium tanti uiri nichil dicere audens sic Iudaeis se cum disputantibus alludendo respondit: NAZAHVNI BENAI, hoc est: uicerunt me filii mei. Iam ego te cum Iudee, non ago. Non sufficio, non praeualeo, non inuenio uerba congrua ad tantam insaniam confutandam. Succedat loco mei contra te propheta tuus, immo iam non tuus sed noster Ysaias. Quid dicis contra Iudeos, maxime prophetarum? Audite, inquit, caelum et auribus percipe terra quoniam Dominus locutus est. Filios genui et exaltaui; ipsi autem spreuerunt me. Cognouit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui. Israhel autem me non cognouit et populus meus non intellexit. Ve genti peccatrici, populo graui iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis. Dereliquerunt Dominum, blasphemauerunt Sanctum Israhel, abalienati sunt retrorsum. Cum tanta dicas ex persona Dei contra tui temporis Iudeos, o propheta, cum tam acriter inueharis, cum tam sublimiter in impios declames, quando adhuc ex plurima parte Iudei in Deum recta fide credebant, quando eum confitebantur, quando assiduas hostias immolabant, quid de istis diceres, si ista audires affirmare Iudeos Deum in caelis cum mortuis Iudaeis uelut cum paribus disputare? Quid diceres, si audires de generibus leprae aliam Dei et aliam Iudeorum fuisse sententiam, Deum asserere alopiciam lepram esse, Iudeos e contra negare et disputando fortiter Deo contradicere? Quid diceres, si audires hac de causa in caelis post longas Iudeorum cum Deo contentiones et iurgia grauissima, utriusque partis assensu ad litem hanc dirimendam electum iudicem Rabbi Neemiam, qui super hac quaestione inter Deum et Iudeos decisoriam sententiam promulgaret? Quid diceres, si audires praecaepisse Deum angelo, ut animam adhuc in carne uiuentis Neemiae sibi ad hoc iudicium faciendum afferret illum que ne ad moriendum ab angelo cogi posset, assidua lectione Thalmuth seipsum defendisse? Quid diceres, si audires extortam tandem ab eo diuina fraude animam et in caelos euectam, cum Deum in throno sedentem et adhuc cum Iudaeis de iam dicta quaestione disputantem offendisset, statim clamare coepisse Deum in propositione sua mentitum et a Iudeis superatum? Quid diceres, si audires uictum Neemiae sententia Deum erubuisse, si audires contra iudicium tanti iudicis nichil ausum dicere fuisse, si audires etiam Iudaicam uictoriam ore proprio confessum fuisse dicendo: uicerunt me filii mei? Credo quod non posses patienter audire Deum uocari insipientem, uocari mendacem, doceri ab hominibus, hominum iudiciis subdi, fraude humanas animas a corporibus euellere et tot non solum Deo sed et cuilibet sapienti uel bono uiro incongrua uel indigna de Deo proferri. Audis eum insipientem a Iudaeis uocari, quando dicunt defuisse ei scientiam discernendi inter uarietates humanorum morborum, id que eos negare omnipotenti Deo, quod concedunt cuilibet medico. Insipientem plane uocant in ea parte, qua ei scientiam subtrahunt. Quid ergo inde tu dicis? Audio te certe huic Iudeorum sententiae more tuo libera uoce resistentem, cum dicis: Deus sempiternus Dominus qui creauit terminos terrae non deficiet neque laborabit nec est inuestigatio sapientiae eius. Audio et Iob: Nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni. Nam si tanta est sapientia Dei ut dicis, ut non sit eius inuestigatio, hoc est ut a nemine inuestigari possit, certum est, quia nil eum latet. Quod si nil eum latet, nec cuiuslibet morbi species eum latet. Sed iuxta tuam sententiam, cui non credere nefas est, nil eum latet. Mentitur ergo Iudeus, qui dicit iam dictam morbi speciem, utrum lepra esset an non, Deum latuisse. Rursum si nudus est inferus coram Deo, si nullum est operimentum perditioni coram illo, non potuit hoc eum latere, quod dicit Iudeus eum latuisse. Si enim inferus - hoc est omnia quae apud inferos sunt uel fiunt, nuda sunt conspectui eius, nunquid aliqua eorum quae in terris sunt, uel fiunt, operta esse possunt oculis eius? An demonicos spiritus et humanas animas, quae apud inferos detinentur et quae circa eas aguntur, uidet, homines autem adhuc in terris positos et in carne uiuentes et quae in ipsis uel erga ipsos geruntur, ignorat? Hoc quia fieri non potest, quia plane fieri non potest, ut aliquid creatorem in creatis lateat, quia quod fecit factor ignorare non potest, iterum dico te idem pariter me cum affirmante: mentitur Iudeus, qui ausus est dicere Deum aliquid ignorasse. Et quid dicam? Cum Iudeo prius agebam, sed nunc ad te, sancte propheta, uerba conuerti. Quare? Quia confundor loqui surdo, loqui insano, loqui iumento. Sed te cum si non dedignaris, de hiis me iuuat agere, quem noui de similibus, etsi non adeo insanis, dum uiueres contra Iudeos semper egisse. Plenus tu spiritu Dei eorum amentiam detestabaris, zelo aliquo Dei licet longe post gradiens detestabiliorem quam tuo tempore fuerat eorum perfidiam uerbis quibus possum execror. An non est ultra omnem modum execrabile quod premisi? Nec minus execranda omni execratione digni subiungunt. Non sufficit eis simplex blasphemia, uolumina maxima infinitis in Deum blasphemiis impleuerunt. Congregauerunt ab aliquantis milibus annorum in condempnatis pectoribus uastum impietatum pelagus, et ab ore uenenati serpentis nefanda per tantum temporis uenena paulatim colligentes, quantum possunt, quantum audent, cotidie in Deum profundunt. Dixerant Deum insipientem, dicunt et mendacem. Nonne mendacem dicunt, quando fatentur eum de languore suprascripto dixisse quod non est, et negasse quod est? Sed destruit hoc ratio, destruit auctoritas, destruit et sapientia, quae loquitur per Salomonem: Veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium. Iusti sunt omnes sermones mei; non est in eis prauum quid neque peruersum. Recti sunt intelligentibus et aequi inuenientibus scientiam. Et quae est haec sapientia, quae loquitur per Salomonem? Nonne ipse Deus? Plane ipse Deus. Non enim sicut aliud erat Salomon et aliud sapientia eius, sic aliud est Deus, aliud sapientia eius. Nam et si absque sapientia esset Salomon, esset tamen Salomon. Non autem Deus absque sapientia esse potest, quia non est aliud ipse, aliud sapientia eius, sed quod est Deus, hoc est et sapientia eius. Vnde uel si dicatur Deus, uel si nominetur sapientia eius, idem est, quia et Deus sapientia et sapientia Deus est. Deus ergo loquitur: Veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium. Veritatem ergo, non mendacium meditatur guttur Dei, detestantur impium non iustum labia Dei, sed nullum rectius quam uos, o mendaces Iudaei, qui mendacem conamini asserere sapientiam Dei. Et quia etiam iustus et uerax homo plerumque, et si non ex iniustitia, tamen ex inscitia fallitur, quandoque insuper ex subripiente iniustitia mentitur, subdit scriptura: Iusti sunt omnes sermones mei, non est in eis prauum quid neque peruersum. Si ergo non aliqui sed omnes sermones Dei iusti sunt, si non est in eis prauum aliquid, si non est peruersum aliquid, falsum est, o propheta, quod Iudeus dixit, quando Deum mendacem uocauit. Et sequitur: Recti sunt intelligentibus et aequi inuenientibus scientiam. Non igitur mirum, si non sunt recti omnes sermones Dei Iudeis, quia non sunt recti non intelligentibus; nec est mirum, si non sunt aequi eisdem Iudaeis, quia non sunt aequi non inuenientibus scientiam. Vnde quia non intelligunt, quia non inueniunt scientiam Iudaei, non possunt eis recti uideri omnes sermones Dei. Perdes, ait psalmus Deo, qui locuntur mendacium. Videte miseri, quoniam a prophetae colloquio rursum ad uos redire compellor, uidete, inquam, miseri, in quantum uos ipsos baratrum proiecistis, quando per scripturam nefandam, cui creditis, Deum mendacem uocastis. Si enim perdit Deus omnes qui locuntur mendacium, et ipse Deus loquitur mendacium, utique perdit Deus etiam seipsum. Hoc quis ferat? Quis toleret? Quis patiatur? Et quoniam, si manifestissimis diu immoratus fuero, aerem frustra uerberare uidebor, procedam ad sequentia. Nonne haec iam dicta fabula tua, o Iudee, postquam insipientiae, postquam mendacii notam Deo imposuit, etiam eum discipulatui hominum subdit, quando didicisse eum a Neemia quod ante nesciebat dixit? Portentuosa sunt haec et ultra omnes laruales figuras stupenda. Miror, admirans hereo, mirari non sufficio, qualiter hoc humanus animus fingere, qualiter humana manus scribere, qualiter humanum os potuit uel ausum est proferre. Timeo ipse talia loqui etiam contradicens, et tu non times talia loqui etiam affirmans? Vereor ego ista proferre etiam ad instructionem, et tu non uereris ista meditari, scribere, dicere ad tuam tuorum que perditionem? Exequatur tamen sermo quod coepit. Dicis, ut dixi, doceri Deum ab hominibus, aeternum mutuare sapientiam a mortalibus, caelestem a terrenis, summam sapientiam ab insipientibus. Audi utrum resistant aut cedant tam peruersae opinioni omnes scripturae tuae, non prophanae, sed sacrae. Contra prophanas enim ex sacris ago, impiis litteris ex diuinis resisto. Audisti superius de re simili testimonium iusti uiri Iob, quo Deum contra nefandam hanc sententiam tuam defendit, cum dicit: Quem docere uoluisti, nonne eum qui fecit spiramentum? Audi et simile de psalmis exemplum, quo spiritus Dei contra te tuos que inuehitur, quo inauditam hanc de Deo opinionem detestatur: Intelligite, ait, insipientes in populo et stulti aliquando sapite.. Quibus uerbis uehementius indicare posset commoti et indignantis affectum? Insipientes, inquit, intelligite, stulti aliquando sapite. Quid post? Qui plantauit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat? Quid deinde? Qui corripit gentes non arguet aut qui docet hominem scientiam non arguet? Audistis istud ultimum Iudei? Docet iuxta psalmum uestrum Deus hominem scientiam, non docet homo Deum scientiam. Vtar et ego uerbis diuinis contra uos: Insipientes intelligite, stulti aliquando sapite. Quid uolo uos intelligere? Quid uolo uos sapere? Rursum dico, quod non docet homo Deum scientiam, sed docet Deus hominem scientiam. Hoc si uerum est, non docuit Neemias uester, quem hominem fatemini, Deum scientiam, non docuerunt Iudei, et ipsi homines, Deum scientiam. Non sufficit hoc solum propheticum uerbum, Iudee, sepositis aliis infinitis idem sonantibus testimoniis ad probandum, quod non possit ab homine Deus doceri? Noui quia sufficit. Sed audi adhuc: Omnis, ait quaedam scriptura tua, sapientia a Domino Deo est et cum illo fuit semper et est ante aeuum. Quod si omnis sapientia a Domino Deo est, sapientia uel scientia Iudeorum, qua nouerant alopiciam lepram non esse, ab ipso erat. Quod si ab ipso erat, utique eius erat. Quae si eius erat, quod illi sciebant, ignorare non poterat. Sed hoc ita esse negare non potes. Falsum est ergo quod putasti, fabulosum quod credidisti. Et ne forte obicias, si tamen hoc obicere nosti, non esse iam dictam sententiam de summo Iudaicarum litterarum canone, redi ad psalmos, et uide quid alibi de re simili sentiant: Mirabilis, inquit propheta ille, facta est scientia tua ex me, confortata est et non potero ad eam. Cui loquitur? Deo. Quid loquitur? Mirabilis facta est scientia tua ex me. Ex me, inquit iuxta idioma Hebraicum, supra me iuxta intellectum Latinum. Hoc est: plusquam possim intelligere, plusquam possim capere, facta est mirabilis scientia tua. Et quid amplius? Et quod dixerat exponit, et quod non dixerat addit: Confortata est et non potero ad eam. Vide Iudee, cum tantus uir, tantus rex, tantus propheta scientiam Dei mirabilem supra se esse dicat, cum confortatam esse affirmet, cum se non posse ad illam pertingere asstruat, Neemiae tui scientia non solum scientiam Dauid transcendet, sed et ipsius Dei scientiam superabit? Credo quia non audebis Neemiam illum regi Dauid conferre, ne dicam praeferre. Quod si non audes eum conferre regi tuo, quomodo eum praeferes Deo tuo? Cessa ergo desipere, et ridendam uesaniam a corde tuo proice. An non erubescis, quod de tot nefandis argueris? Non erubescis quod iam dictum Neemiam etiam iudicem Deo dederis? Non erubescis quod eum, qui iustus iudex a propheta dicitur, qui iuxta eundem iudicat orbem terrae in aequitate et populos in ueritate sua, iudiciis humanis submiseris? Si humanos oculos habes, non corporis sed animi, respice, intuere, aduerte, quia si uera est sententia prophetica, qua dixit Deum iudicaturum orbem terrae et populos eius in aequitate et ueritate, falsum est quod hominis iudicium implorauerit, falsum et quod se ei subdiderit. Sed forte obicies: Iudicabit dixit propheta, non iudicat, futurum tempus posuit, non praesens. Vnde quia adhuc iudicium illud futurum erat, quando istud dictum est a propheta, potuit interim iudicari ab homine. Sed si hoc dixeris, si nomine futuri temporis te hoc impedimento expedire uolueris, audi Deum etiam iudicem praesentis temporis, audi praeteriti, audi simul et futuri. Descendente Deo ad perdendos Sodomitas et Gomorreos occurrens illi Abraham ait: Nunquid perdes iustum cum impio? Absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiat que iustus sicut impius. Non est hoc tuum. Qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium? Recognoscis, Iudee, nomen Abrahae? Scio quia recognoscis et super omnia, ut arbitror, hominum nomina tenacius mente retines. Praeferes ergo tuum Thalmuth uerbis Abrahae? Quid dixit Abraham? Qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium? Ecce praesens tempus ponit Abraham cum dicit: qui iudicas omnem terram. Istud tamen praesens etiam praeteritum intellectu continet et futurum. Hoc enim sensit Abraham cum dixit: Qui iudicas omnem terram, quod omni tempore iudicaret Deus omnem terram. Talis sensus est et in psalmis: Qui sedes super cherubin et qui facis angelos tuos spiritus et qui regis intende et Dominus regit me et in multis similibus. Neque enim tunc solum, quando hoc dictum est, sedebat Deus super cherubin, uel spiritus suos faciebat angelos, uel regebat Israhel, uel regebat Dauid, et non ante nec post, immo et tunc et ante et post. Hoc sensit Dauid quando ista protulit. Hoc sensit Abraham quando dixit: Qui iudicas omnem terram. Est igitur uerbum hoc, de quo agitur in hoc loco, in sono praesens, in intellectu praeteritum, praesens et futurum. Si ergo uerum est, quod Abraham dixit, Deum omnem terram omni tempore iudicare, falsum est, quod fabula finxit, eum aliquo tempore terreni hominis iudicium subiisse. Sed credo quod Abraham mendacem dicere formidabis. Quod si hoc formidaueris, si eum mendacem dicere nolueris, utique Deum humanis iudiciis addictum negabis. Vis adhuc praecedentibus addi aliquid? Fiat si uis, licet ex superfluo. Esto, magnus fuerit Neemias ille tuus, sapiens, doctus, immo, ut asseris, legis doctor. Nunquid maior illo, de quo ait alia scriptura canonis tui: Ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus? Quae et paucis uersibus interpositis subdit: Ecce Deus magnus uincens scientiam nostram, numerus annorum eius inaestimabilis. Vides ergo, quod licet magnus secundum te legis doctor Neemias, non tamen maior Deo uel par ei, quia nullus est ei similis in legis latoribus. Vides et illud, quia quamuis sapiens iuxta quod asseris fuerit Neemias, non tamen in scientia maior Deo uel par illi, quia ut uerax scriptura loquitur: Deus magnus uincit nostram scientiam, hoc est omnem humanam sapientiam. Iam illud, quod ausa est commentari nefaria scriptura, Deum dolis, quia aliter non poterat obsistente lectione Thalmuth, Neemiae animam extorsisse et sic ad faciendum inter se Iudeos que iudicium ad caelos per angelum euexisse, quis ferat? Ac primum quis preter Sathanan docere, quis preter Iudeum audire, ne dicam credere, tam absurda potuit, quod lectio Thalmuth Dei potentiae praeiudicare, quod fabulosa infernalis libri recitatio uoluntati uel mandato Dei obsistere posset? Nunquid enim sanctior, o Iudee, liber ille tuus, quinque libris Moysi? Nunquid sanctior libris prophetarum? Nunquid melior? Nunquid dignior? Et Moyses tamen legis lator et lector mortuus est, et prophetae librorum suorum scriptores et lectores mortui sunt. Non potuit tutari a morte aliquem ex ipsis librorum tam sacrorum lectio, et potuit lectio Thalmuth, ne moreretur Neemias, Dei obuiare iudicio? Vere praemaxima libri potentia, quae a communi uniuersorum sorte, qua in uno homine omni homini dictum est: Terra es et in terram ibis, quoslibet se legentes potens est excipere. Sed quia hoc nugacissimum esse constat, ad dolos diuinos uenio. Redeunte angelo ad Deum et dicente Neemiam nullomodo uelle mori et ea de causa assidue Thalmuth legere, unde nichil ei facere posset, ego, inquit Deus, dabo tibi consilium. Redi cito ad eum et fac super caput eius in aere turbinem magnum et quasi commotionem grandinis et lapidum ut dum tremefactus oculos a lectione Thalmuth auerterit, sic animam eius rapere possis et huc adducere. Rediit angelus et ita fecit ut Deus praeceperat. O consilium diuinum, o consilium quo egens consiliorum deitas nullum melius potuit inuenire. Nonne, ut aliquid ludicri subiungam Deo que melius quam ipse sibi consuluerit consulam, nonne certe aptius fuisset ineuitabiles humani corporis necessitates, quibus a lectione Thalmuth retrahi cogeretur, expectare quam ad derisorios dolos confugere? Nam quantumlibet pertinax in lectione esse disponeret, etsi non alia, comedendi tamen, uel saltem dormiendi necessitas post biduum triduum ue etiam omnino mutum, a lectione auerteret. In quo temporis spacio angelus ad eum occidendum missus non dico unam tantum eius animam rapere et quo uellet deferre, sed etiam mille uel plures hominum animas ab eorum corporibus eruere posset. Fecit hoc olim angelus Dei Aegyptios percutiens et sub una fere noctis hora innumera primogenitorum milia occidens. Fecit et simile quid sub rege Assyrio, quando in castris eiusdem centum octoginta quinque milia, breui nocturni temporis momento, dormientes uigilantes ue peremit. Facere potuisset hoc idem, quando Neemias, ne moreretur, lectione iam dicta contra Deum pugnabat. Congruentius plane fuisset comedenti uel dormienti animam eripere, quam grandinis uel lapidum turbine a lectione tam sancta et sacratissima lectorem pertinacissimum absterrere. Sed forte non poterat pati moras Deus et litem grauissimam quaestionis propositae citata sapientis hominis sententia finire properabat. Magna uere necessitas iurgia caelestia pacificandi, ne forte diu protracta maiora processu temporis fierent et Deo in ipsis caelestibus hostes publicos excitarent. Hoc ne contingeret, prouisum est, ut Neemias qualibet arte festinanter accersiretur et per ipsum inter Deum atque Iudaeos pax perdita reformaretur. Non arbitror tamen Deum de terris talem ad caelos aduocaturum iudicem, si praescisset eius iudicio se inferiorem, Iudeos in lite diu protracta futuros esse superiores. Nam non pepercit ei Neemias, non adulatus est, sed statim ut raptus a corpore caelos ascendit Deum que in throno sedentem conspexit, plane constans et ueritatis amator nullius que personam in iudicio accipiens, condempnatricem Dei sententiam protulit dicens de specie morbi, quam Deus lepram putauerat, dixerat, contenderat: munda est, munda est. Cuius uerbi repetitio hoc in sensu habet: Certum est, fixum est in propositione tua uictum te a Iudeis, Deus, quia eos uero dixisse, te constat mentitum fuisse. Quid igitur restat, Iudee? Quandoquidem hominem sapientiorem Deo inuenisti, quandoquidem iudicem Iudici uniuersorum dedisti, descendat Deus de sede, cedat meliori, cedat sapientiori. Hoc inquam necesse est. Si enim aliquis sapientior Deo inuentus est, utique qui Deus putabatur, Deus nec erat, nec est. Sed non sufficit condempnatum Deum iudicio Neemiae, nisi condempnetur et propria confessione. Lata, inquit, sententia erubuit Deus nichil que contra tanti uiri testimonium dicere ausus ludendo respondit: NAZAHVNI BENAI, hoc est: uicerunt me filii mei. Quid restat? Hominis iudicio uictus, rubore indice uictus, professione propria uictus, quid moras facit in solio omnipotentis sapientiae Deus? Depositus est a Iudaeis Deus, proiectus est a Iudeis, nec omnipotens, nec omnia sciens probatur a maioribus eo que sapientioribus Iudaeis. Et noui quidem, quia plusquam furiosa uel demonica uerba ista non essent auctoritate uel ratione refellenda, sed condigna, si posset fieri, subsannatione et execratione conspuenda. Sed quia ista a uobis, o gens perdita et perdenda, creduntur, dicuntur, scribuntur, quis taceat? Quis manus nedum uerba contineat? Cum enim iam per mille et centum annos sub pedibus ingemiscatis, quos super omnia oditis, Christianorum, ludibrium facti non solum eorum, sed et ipsorum Sarracenorum omnium que simul gentium ac demonum, quis continet manus nostrorum a sanguine uestro, nisi praecaeptum illius qui uos abiecit et nos elegit, Dei dicentis per prophetam uestrum: Ne occidas eos? Vult enim seruari uos, non ad honorem, sed ad obprobrium, non ad uestrum commodum, sed ad mundi spectaculum, uult seruari uos ut fratricidam Cain. Qui cum Deo increpanti eum post effusum fraternum sanguinem diceret: Omnis qui inuenerit me occidet me, audiuit: Nequaquam fiet ita. Sed maledictus eris super terram et uagus et profugus eris super eam. Sic uos maledicti, sic uagi, sic instabiles estis super terram post effusum a uobis sanguinem Christi, quantum ad carnem fratris uestri, quantum ad deitatem Domini uestri, ut quod morte deterius est, in praesenti longo obprobrio hominibus, in futuro sempiterno sitis ludibrio demonibus. Haec certe uniuersa meretur nequam cor uestrum, meretur blasphemum os uestrum quod non solum continue in homines maledicta euomit, sed et in ipsum Deum impia ac nefanda profundit. Quid enim adeo impium, quid ita nefandum ut illud a uobis dicitur: mendax Deus, uictus Deus, erubuit Deus, professus est se uictum Deus. Sed quod mendax non sit, supra probatum est. Quod uero erubescere non possit, cui preter uos obscurum est? Reatum enim aliquem, errorem aliquem, excessum aliquem fateri uidetur quicumque erubescit. Nam nisi haec uel similes causae praecesserint, impossibile est quempiam erubescere. Vides adhuc, athleta meus, quid dixeris, quam superbe, quam nequiter, quam stolide in caelum os tuum posueris? Reatum, errorem, excessum Deo asscribere, quid est aliud quam furere? Existimasti inique, ait Deus, quod ero tui similis? Arguam te et statuam contra faciem tuam. Qui ne uni tantum Iudaeo loqui uideretur, omnes simul reprobos Iudeos arguit cum subdit: Intelligite haec qui obliuiscimini Deum, ne quando rapiat et non sit qui eripiat. In quo uersu iam dictam Neemiae uestri fabulam percutit, immo, quod maius est, destruit. Dixistis enim Deum Neemiae animam angelico ministerio rapere uoluisse, sed ei Neemiam ipsum lectione Thalmuth ne eam posset rapere restitisse. Vnde sic uos increpat, sic fabulam uestram falsissimam esse demonstrat. Intelligite, inquit, haec qui obliuiscimini Deum. Quid uerius? Nunquid non obliti fuistis Deum, quando tam indigna de Deo sensistis? Idcirco uobis dicitur: Intelligite haec qui obliuiscimini Deum. Sed quid uos hortatur intelligere? Ne quando, ait, rapiat et non sit qui eripiat. Nolite inquit, falli, nolite seduci, nolite putare Neemiam uel aliquem cum animas rapere disposuerit, ei posse obsistere. Confirmat hoc idem alio alterius psalmi uersu. Vbi cum dixisset: Vouete et reddite Domino Deo uestro munera, adiunxit cui Deo: Terribili inquit. Ac statim: Et ei qui aufert spiritum principum. Sed forte spiritum principum tantummodo aufert, non autem aliorum? Audite non solum de principibus, sed et de uniuersis Iob Deo loquentem: Scias quia nichil impium fecerim, cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Non iste uel ille de manu tua potest eruere, sed nemo prorsus de manu tua potest eruere. Claret ergo falsum esse sepe dictum doctorem uestrum animam suam de manu Dei arte qualibet eruisse. Sed ut supra posui, quando Deum, o Iudee, erubuisse dicis, uel reatum, uel errorem, uel excessum eum incurrisse fateris. A quibus si eum auctoritatibus uel rationibus defendere uoluero, superfluus uel nimius forsitan apparebo. Quis enim reatum, errorem, excessum Deum posse incurrere sentiet, nisi forte insipiens qui dixit in corde suo: Non est Deus? Timeo et illud michi dici quod Iob respondit amico: Cuius adiutor es? Nunquid imbecillis? Et sustentas brachium eius qui non est fortis? Nam pene idem est in tam claris laborare, quod solem serena die orbem fulgentibus radiis illustrantem claris oculis et uigilantibus digito demonstrare. Idcirco quae omnino perspicua sunt, etiamsi ea Iudaeus obiciat, breui uel nulla responsione praetereunda sunt. De talium numero sunt et illa quae finis fabulae continet, cum Deum uictum asserit, cum ipsum uictum fuisse ore proprio confessum esse fingit, quando eum dixisse mentitur: uicerunt me filii mei. Quis enim praeter Iudaeum nesciat hoc nulla egere contradictione? Nulla sane eget contradictione, quod falsum esse notum est omnibus perspicua ueritate. Cui enim obscurum esse potest uirtute uel sapientia non posse Deum uinci ab aliquo, cum totus orbis, cum ab antiquo audierit dicentem: Cui assimilastis me et adaequastis et comparastis me et fecistis similem? Et post pauca: Recordamini prioris seculi quoniam ego sum Deus et non est ultra deus nec est similis mei adnuntians ab exordio nouissima et ab initio quae necdum facta sunt dicens: Consilium meum stabit et omnis uoluntas mea fiet. Et quamuis, ut dictum est, Deum ab hiis derisoriis ineptiis defendere superfluum uideatur, ne quis tamen Iudeos semel tantum errasse, uel semel tantum blasphemasse, quod tolerabilius esset, existimet, causa est ut alios eorum de re simili errores ad publicum sermo producat. Nam facile in hiis tam multiplicibus blasphemiis lector aduertere poterit, quam longe proiecti sint a facie Dei qui tot tam indigna, tam absurda sentire uel credere potuerint de sublimissima et incomprehensibili maiestate omnipotentis Dei. Nam praeter illa quae praemissa sunt, dicunt et in suis immo Sathanae synagogis docent, quod quando Deus firmamentum hoc, quod oculis nostris conspicuum est, fecit, non illud ex integro perfecit, sed cuiusdam magni foraminis spacium in septentrionali eius parte imperfectum reliquit. Causam autem cur hoc fecerit, ualde congruam et rationabilem reddunt. Affirmant enim hac prouidentia istud eum fecisse, ut si quando procedente tempore aliquis exsurgens deum se esse Deo que aequalem diceret, Deus illi iam dictam firmamenti imperfectionem obiceret dicens: Si Deus es ut ego, fac saltem ex parte quod feci et ego. Feci ego maiores firmamenti partes, fac et tu, si potes, hanc quam imperfectam ego reliqui partem. Quid ultra queror, o Iudei, uos spirituali oculo non agnoscere spiritualia, cum nec ipso corporali agnoscatis corporalia? Certe corporale est firmamentum, corporales et ipsi uestrae carnis oculi. Quid ergo causae est, ut hoc clausum sit solis Iudaicis, cum pateat preter uos totius orbis oculis. Videt plane preter uestrum omnis oculus, nec in aquilonali, nec in meridiana, nec in aliqua sui parte imperfectum, sed omnibus suis partibus integrum firmamentum. Redarguit ipse aquilonalis semper super terram rutilans axis tantum uestri commentum mendacii, qui axi meridiano nunquam uisibus humanis apparenti oppositus nichil in illa caeli plaga imperfectum, uniuersorum, ut dictum est, oculis exceptis Iudaicis manifestat. Hoc quia orbe iudice notissimum est, longe ad deteriora blasphemiarum ludibria transitus fiat. Asseritis enim Deum semel omni die irasci et hoc robusto ut putatis psalmi testimonio affirmare conamini: Deus iudex iustus, fortis et patiens, nunquid irascetur per singulos dies. Et, o bestiae, iam nec litteram scripturarum uestrarum quam solam sequi uidebamini assequentes, nunquid hoc affirmatiue uel enuntiatiue dictum est et non potius modo interrogatiuo, negando prolatum? Nam sic dictum est: Nunquid irascetur per singulos dies? tanquam dictum esset: non irascetur per singulos dies. Relegite uestrum Hebraicum idioma et ita se habere sensum litterae illius, si caecitas Iudaica non obstiterit, agnoscetis. Licet enim simus Latini, nichil tamen nos ueracium scripturarum uestrarum latere potuit, quos multorum in utraque lingua peritorum eruditio copiosa instruxit. Taceo quod tam insulse, hoc est humano more Deum irasci putatis. Quod si hoc sentitis, utique mutabilem affirmatis. Si enim usitato hominum modo nunc irascitur, nunc pacatur, nunc gaudet, nunc tristatur, nunc obliuiscitur, nunc recordatur et reliqua similia nostro more aut facit aut patitur, propheta uester mentitur qui de mutabilitate caeli ac terrae Dei que stabilitate disputans ait Deo: Ipsi - hoc est caeli et terra - peribunt, tu autem permanes. Et post pauca uerba: Mutabis eos et mutabuntur, tu autem idem ipse es. Si ergo Deus permanet, si non mutatur, utique nec essentia nec affectu mutatur. Possetis enim forsan obicere non mutari Deum essentia, sed mutari affectu. Non mutari naturaliter, sed mutari accidentaliter. Quod utrumque remouet, utrumque excludit et si milies id negetis, scriptura cum dicit: Tu autem permanes et cum dicit: Tu autem idem ipse es. Non igitur more nostro Deus nunc irascitur, nunc pacatur. Additis supra illa quae iam dicta sunt eum prima diei hora irasci, causam que irae redditis talem, quod in illa hora, hoc est prima, reges iniquitatis exsurgentes, diademata sibi imponunt et solem adorant. Adiungitis quod ipsius horae qua irascitur punctum nemo nouerit unquam nisi Balaam filius Beor. Adicitis, et congruum ei in hac scientia socium datis - gallum scilicet, quem affirmatis solum cum Balaam iam dictae horae punctum agnoscere. Quid loquar? Vt supra fassus sum, nescio quid satius sit, respondere tam inaeptissimis neniis an tacere. Nam respondere superfluum, tacere uidetur incongruum. Superfluum, quia res proposita se stultam absque tegmine prodit. Incongruum, quia tacere cum ad respondendum ea proposita sit, non expedit. Et ut primo positis, sermo primus occurrat - quae auctoritas docuit, quae ratio persuasit, ut crederetis Deum et irasci et cotidie irasci et prima diei hora irasci? Quis enim autenticus legislator hoc dixit, quis propheta scripsit, quis eorum qui in toto diuino canone uestro leguntur hoc docuit? Proponite aliquem de uniuersa illa multitudine ueterum sanctorum, qui hoc uel scripserit, uel docuerit, uel saltem senserit, et concedo. Quod si auctoritas uos destituit nec eius robore, quae dicta sunt a uobis, munire potestis, uel ratione aliqua tam prodigiosam fabulam defendite. Quod si nec istud habetis, quid restat? Quid restat, inquam, nisi ut stultissimi homines cum derisoriis fabulis suis caelo ac terrae, angelis et hominibus ostentui fiant? Quis enim non uideat remota causa effectum constare non posse? Sed incumbit ut dicam, quid nominem causam, quid uocem effectum. Nam si causam remouere potuero, et effectum pariter remouebo. Causam dico, o Iudei, eam quam ipsi proponitis, quod scilicet prima diei hora reges iniquitatis exsurgentes, diademata sibi imponunt et solem adorant. Effectum, quod ista uidens Deus prima diei hora fieri eadem prima diei hora irascitur, et quia cotidie istud hora eadem uidet fieri, cotidie eadem hora irascitur. Qui sunt reges isti iniquitatis, qui nunquam tertia hora diei, nunquam quarta, nunquam quinta, nunquam sexta, nunquam septima, nunquam alia aliqua, sed semper prima diei hora diademata sibi imponunt et solem adorant? Vere studiosissimi ac praecipui cultores iniquitatis, qui nullis regnorum suorum negotiis nullis impedimentis retrahi possunt, quin et cotidie et eadem hora et diademata sibi imponant et solem adorent. Pacifici omnino reges regna que pacatissima, quae nichil aduersi pauentia, nullis domesticis aut ciuilibus uel extraneis tumultibus pulsata quietissimo ocio perfruuntur et cultui prophano irrequieti insistunt. Plane, ut olim dictum est, aurea secula, quae concupiscibile ac prolixum ocium regibus suis praestant, ut positis armis, sepositis curis, religioni propriae in tantum deuoti deseruiant, ut inter tam diuturna temporum spacia nec unam diem nec eandem diei horam praetereant. Et quidem quosdam orientis reges olim solem adorasse audiui, sed quod cotidie, quod semper prima diei hora, ignoro. Sed rectius possem dicere, quia scio, quod nec cotidie, nec semper prima hora diei. Bellicosi enim fuerunt, et pene semper in armis, unde nec sacris execrandis cotidie inseruire, nec eandem diei horam semper seruare ipsa ratione docente ualerent. Sed quid de antiquis regum erroribus et cultibus loquor, cum hoc non de praeterito tantum tempore, sed magis de praesenti et continuo Iudaica fabula dicat? Non enim de transactis seculis, sed de instanti tempore fabula loquitur dicens cotidie prima diei hora reges iniquitatis exsurgere, diademata sibi imponere et solem adorare. Hoc de hiis nostris diebus sentire, quam incircumspectum, dicere, quam mendosum sit, leuiter attendens aduertet. Non est enim iam rex in oriente, non est in occidente, non in meridie, non in aquilone quibus quatuor plagis totus orbis describitur, qui non dico prima uel sexta, sed uel qualibet diei aut noctis hora solem adoret, non est qui creaturae creatoris cultum exhibeat. Nam de regibus Christianorum, de regibus Sarracenorum, qui uel Christiani uel Sarraceni toti pene mundo imperant, de hiis inquam, quod solem non adorent certum est, de quibusdam aliis licet paucissimis qui adhuc quibusdam paganis gentibus principantur, nunquam auditum est. Vnde iam satis probatum constat, quod nullus regum nostri temporis solem adorat. Hoc quia uerum est mentitur Iudaica fabula, quae dixerat solem cotidie prima diei hora a quibusdam iniquitatis regibus adorari. Si enim iam nullus regum aliquo tempore solem adorat, certum est quia nec cotidie, nec prima diei hora adorat. Quod si nulla die, nulla hora aliquis regum solem adorat, falsum est et illud quod Iudaeus subiunxerat, punctum primae horae qua Deus irasci consueuerat, Balaam siue gallum agnoscere. Neque enim Balaam uel gallus scire possunt punctum horae illius quae non subsistit, neque hora illius diei dici potest, qui in nullo cursu temporis est. Exclusa igitur causa excluditur et effectus, quia non habet iam Deus unde irascatur, cum nullus regum in orbe terrarum cultor solis inueniatur. Falsa sunt ergo omnia quae ab aduersa parte proposita fuerant, uel quod Deus cotidie irasceretur, uel quod reges iniquitatis sibi diademata imponerent et solem adorarent. Iam cur tanta de uobis Balaam et gallus meruerint, o Iudei, prae caeteris hominibus et auibus Dei, miror et interrogo. Interrogo, inquam, cur tanta de uobis meruerint, ut hiis tantum duobus nullis que aliis preter hos duos irae diuinae cognitionem ipsius que horae, qua Deum irasci dicitis, noticiam tribuere uoluistis. Magna plane prerogatiua, maximum priuilegium Balaam et galli, quo et ille omnes homines et iste superat omnes aues. Mirum certe nobis, mirum est et uniuersis praeter uos, qui quoniam cuncta miranda dicitis, nichil iam mirari potestis, si Balaam Moysi, si Dauid, si Salomoni, si Ysaiae, si cunctis prophetis Dei, si tandem cunctis sapientibus et diuinis hominibus in sepedictae horae cognitione praefertur. Nonne mirum si Balaam ei praefertur, de quo Deus ad Aaron et Mariam: Si quis fuerit inter uos propheta Domini, in uisione apparebo ei uel per somnium loquar ad illum at non talis seruus meus Moyses; ore enim ad os loquar ei et palam non per enigmata et figuras Dominum uidet? Nonne mirum si et illi praefertur, qui Deo loquitur incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti michi. Nonne mirum si et illi praefertur ad quem Deus: Dedi tibi, inquit, cor sapiens et intelligens in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit nec post te surrecturus sit? Nonne mirum, si et illi in cognoscendis secretis Dei Balaam praefertur, qui et Dominum sedentem super solium excelsum et eleuatum et seraphim stantia super templum et alis suis Dei faciem ac pedes uelantia cernere et Sanctus Sanctus Sanctus clamantia audire potuit? Sed forte idcirco omnibus hiis uobis praeferendus uidetur, quia et aliqua uera praedixit et cum asella sua confabulatus est. Sed nunquid celsiora, nunquid diuiniora, nunquid plura praedixit, quam prophetae? Nunquid quia semel cum homine uerbis humanis asina locuta est, praefertur tantis tam que mirandis signis, quae Moyses operatus est? Sed ut in aliquo uobis satisfaciam, ne forte me semper hostem esse causemini, concedo, quod etiam inferioris meriti uel propheta, uel diuinus uel ariolus Balaam aliquid singularis gratiae prae caeteris, licet maioris meriti, uiris meruerit. Habuit ergo hanc gratiam, ut horam uel punctum irae diuinae cognosceret. Hanc gratiam habuit, sed quamdiu Deo placuit. Sed nunquid postquam displicuit? Nunquid habuit hanc gratiam postquam Deo displicuit, postquam dictum est ei ab angelo Dei: Peruersa est uia tua michi que contraria, postquam rediens ad populum suum dedit contra Dei populum peruersum consilium, postquam a patribus uestris, o Iudei, non ut propheta Dei honoratus est, sed ut in Deum impius, sed et ut hostis publicus interfectus est? Credo quod non hic adeo desipitis, non adeo ratione humana caretis, ut impios homines, maxime post mortem, Dei secretis uel consiliis interesse credatis. Hoc si uerum est, quod Balaam irae diuinae horam uel punctum cotidie possit agnoscere, falsum est. Iam quod gallum consiliis diuinis admiscetis, quod secretorum Dei conscium dicitis, uideat mundus, iudicet orbis terrarum. Videat et iudicet si ad secreta uel acta diuina agnoscenda gallus admittendus est, ad quae uix aliquis hominum unquam admissus est. Sed quia mos Iudaicus est abuti semper scripturis, sicut ad cotidianam iram Dei ostendendam illo supradicto psalmi uersu abusi estis: Deus iudex iustus fortis et patiens, nunquid irascetur per singulos dies, fortassis et ad galli uestri singularem sapientiam demonstrandam uersu illo libri Iob abutimini quo dicitur: Quis posuit in uisceribus hominis sapientiam aut quis dedit gallo intelligentiam? Hic forte robur uestrum constituistis. Hanc uelut fortissimam Iudaici sensus turrim expugnari non posse praesumitis. Hinc galli praecellentem intelligentiam intellectibus cunctorum hominum antefertis. Sed si inde praeferendus est gallus cunctis auium, pecorum et hominem intellectibus, quia de eo legitur: Quis dedit gallo intelligentiam, quid sentietur de sensu bouis, quid de intellectu asini, de quibus propheta scribit: Cognouit bos possessorem suum et asinus presepe domini sui? Quid dicetur de miranda quarundam auium sollertia, de quibus alter propheta ait: Turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus aduentus sui? Quid ut de maiorum animalium diuersis ac miris intellectibus taceam, quid, inquam, de apicula tam sagaci labore et industria mella conficiente, quid de ipsa nullius pene corporis formica sentietis, dicetis, quam Salomon uester adeo praedicat, ut ad eius discendam sapientiam etiam homines mittat? Quid certe de illa scribit? Vade ad formicam, o piger, et considera uias eius et disce sapientiam et reliqua. Sed quae est haec galli uestri intelligentia? Vt praetermittam spiritualem intellectum qui ad uos non pertinet, quibus non est datum nosse mysterium regni Dei. Haec plane galli de quo scriptura loquitur intelligentia est, quod omnes cernimus, quod assidue uidemus, ut cantibus suis uel diu intermissis uel frequentius iteratis in nocturnarum profunditate tenebrarum proximum lucis aduentum se quadam naturali et insita intellectus uiuacitate sentire denuntiet? Nunquid quia hoc potest, quia hoc intelligit, statim ad consilia Dei agnoscenda, statim ad ignotam cunctis mortalibus irae diuinae horam eum admittetis, statim galli intelligentiam cunctorum non solum hominum, sed et ipsorum angelorum sapientiae praeferetis? Praeferantur ergo similiter istis omnibus uolucres quas supra exempli causa commemoraui, turtur, hirundo et cyconia, praeferantur bos et asinus, praeferantur apes et formicae et quaecumque animalia aliquid prae caeteris ad quamlibet intelligentiam pertinens speciale, naturae propriae inditum habere uidentur. Admittantur statim et usque ad tercium caelum, quo apostolus noster, etsi non creditis, raptus est, rapiantur, nec uolucrem aut quadrupedem aliquid ultra in mysteriis diuinis lateat, postquam aliquid cuiuslibet intelligentiae proprium iure naturae prae caeteris sibi uendicare potuerit. Sed credo nullum esse rationale animal, non solum in caelis, non solum in terris, sed nec apud inferos, qui hunc Iudaicum sensum non exspuat, non derideat, non execretur. Sufficiant ergo ista de istis, et ut propheta uester ait, ad uerborum abhominationes et blasphemias longe maiores hiis uidendas, quia tot nefandis diu immorari tedet, celer transitus fiat. Dicitis et in caelesti illa et ueracissima scriptura uestra Thalmuth legitis Deum cotidie semel in die plorare et ab eius oculis duas prodeuntes lacrimas in magnum mare decidere et has illum esse affirmatis fulgorem qui tempore nocturno cadere uidetur de stellis. Fletus quoque ipsius quem Deo ascribitis causam Iudeorum captiuitatem esse dicitis. Quin etiam propter dolorem eum ter in die ut leonem rugire et ea de causa caelum pulsare pedibus more calcantium in torculari asseritis. More insuper columbae quendam susurrii sonitum dare et quaque uice caput mouere et dolentis dicere uoce: Heu michi, heu michi! Vtquid domum meam in desertum redegi et templum meum cremaui et filios meos in gentes transtuli! Heu patri qui transtulit filios suos et heu filiis qui translati sunt de mensa patris sui. Dicitis etiam quod quidam doctorum uestrorum hanc audierint uocem in quodam ruinoso loco propterea quod tanquam prurientes inuicem collidat pedes, et more dolentis manibus plaudat, et quia cotidie orat ut misericordia eius sit super iram eius et ut eat in populo suo in misericordia. Quid expectas, lector? Quid praestolaris? Putas me de istis acturum contra Iudeos? Absit ut de istis contra illos agam, absit ut canibus impudentissimis et porcis spurcissimis uelut rationis capacibus respondeam et eos super hiis aliqua cuiuslibet responsione dignos esse ostendam. An responsione mea uel cuiuslibet digni sunt, qui uelut tantummodo ad blasphemandum Deum nati in pabulum igni aeterno dati sunt? Qui et si eos canes uel porcos uocaui, in nullo excessi. Nam licet per haec animalia in sacris scripturis carnalis immundicia soleat designari, quae tamen mala carnalia non superat tanta tam que totiens repetita blasphemia? Nolo ergo contemptor esse uerborum Domini mei ut margaritas diuinas talibus bestiis proculcandas exponam. Quod licet in superioribus fecisse uidear, fuit tamen causa quam et ipse praefatus sum, ut et si non omnibus et si non multis, saltem paucis quos aliquando ad Deum conuerti uidemus, qui hac peste aut imbuti fuerunt, aut imbui potuerunt, mea haec scriptura prodesset. At quoniam inauditis intoleranda succedunt, non est dignum, ut sic agatur cum ista dicentibus quasi cum hominibus ratione utentibus. Sunt equidem eorum infinitae fabulae et traditiones a lege Dei prorsus alienae, de quibus in euangelio Dominus phariseis: Reliquistis, inquit, mandatum Dei propter traditiones uestras. Sed longe tolerabiliores sunt illae, quae et si multa absurda dicunt de hominibus aut de humanis rebus, res tamen diuinas illibatas seruantes non tangunt. Sed prorsus illae execrandae, illae nullomodo sunt tolerandae, quae in tantam prorumpunt insaniam, ut ea de Deo audacter praedicent, quae aures humanae uix tolerant. De quarum traditionum numero et istud est quod recitatum est. Quis ergo haec dicentibus uel respondere debeat uel dignetur? Quis respondere dignetur blasphemae, stultae et impiae uoci, quae Deum dicit cotidie semel in die plorare, duas eius lacrimas in magnum mare decidere, ter in die ut leonem rugire, ut iratum immo pene furentem pedibus caelum crebris ictibus pulsare, ut columbam gemere, ut indignantem caput mouere, ut acriter anxium inuicem manus pedes que collidere, ut misere dolentem dicere: Heu michi, heu michi. Responderem tamen, ut superius feci, si in omnibus hiis uel parum quid sani intellectus haberent, si uel fletum uel rugitum, uel gemitum, uel dolorem, quae iuxta litterae sonum horrenda Deo blasphemia asscribunt, si inquam aliquid horum iuxta scripturae sacrae sensum exponerent. Nam licet fletum diuinum, licet columbinum quantum ad Deum gemitum nusquam in ueteri scriptura me legisse recorder, lego tamen rugientem, lego dolentem, lego uociferantem, et quod magis mirum esset, si sanus intellectus deesset, lego sibilantem, lego stridentem. Rugientem ut in Amos: Dominus de Syon rugiet et de Iherusalem dabit uocem suam. Dolentem ut in libro Iudicum: Clamauerunt filii Israhel ad Dominum qui doluit super miseriis eorum. Vociferantem, ut in Ysaia: Vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur. Sibilantem ut in eodem: Sibilabit Dominus muscae quae est in extremo fluminum Aegypti et api quae est in terra Assur. Stridentem ut in Amos: Ecce ego stridebo subter uos sicut stridet plaustrum onustum feno. Si in aliquo horum uel similium, nam multa similia in sacris litteris Deo dicta inueniuntur, si plane in aliquo horum Iudaicus sensus Christiano, uel si abhorrent, rationabili intellectui consonaret, responderem adhuc, ut prius feci, Iudaeis nec cum ipsis loqui de talibus dedignarer. Sed cum nec metaphoram nec allegoriam nec aliquem de usitatis et multis loquendi modis, per quos omnia ista digne Deo adaptantur, Iudei suscipere uelint, sed solam in hiis litteram occidentem intelligant, quid loquerer? Quid Deum a stulto fletu, quid ab insano rugitu, quid a misero gemitu, quid a reliquis monstruosis et furiosis illi obiectis motibus inaniter excusarem? Quis enim nesciat sanum sapiens, uel saltem non ex toto desipiens, fletum, rugitum, gemitum et reliqua quae iam dicta sunt portentuosissima, in Deum cadere non posse diuinam que naturam prorsus ab istis omnibus existere alienam? Quis ignoret naturam incorpoream, simplicem, incircumscriptam ab omni corporalium elementorum complexione uel compositione longissime segregatam, cui nec capitis, nec corporis, nec quorumlibet humanorum membrorum ulla similitudo uel distinctio est, ab hiis omnibus quae illi detestandus Iudaicus error importat esse immunem? Nam quis flet sine oculis? Quis rugit sine uoce? Quis manus collidit et pedes, si non habeat? Quis tandem absque quorumlibet membrorum instrumentis officia membrorum exercet? Taceo furorem irascentis, tristitiam dolentis, miseriam clamantis: "Heu michi, heu michi". Taceo quod Iudaica sapientia omnipotentem fecerit impotentem, quod soluere uolens diutinam Iudeorum captiuitatem non possit, quod idcirco fleat, idcirco rugiat, idcirco gemat, idcirco manus pedes que collidat. Nam heu michi dicere Deum quis unquam excogitare, quis asserere ausus est preter Iudeum? Lego quidem eum dicentem per prophetam: Heu consolabor super hostibus meis et uindicabor de inimicis meis. Sed illud "heu", licet a Deo prolatum, non est Dei sed hominum, non est Dei sed eius inimicorum. Videant ergo inimici Dei quam absurda imputent maiestati Dei. Nam "heu michi" dicere, non est nisi miseri, "heu michi" dicere, non est nisi propriam miseriam deflere. Iudeus igitur cum "heu michi" dicere Deum dicit, utique Deum miserum esse dicit. Miserum autem Deum non solum uocare, sed preter Iudeum, quis non exhorreat cogitare? Et uere miserum genus hominum, uere gens de capite conuersa in caudam omnium gentium, qui Deum quantum ad deitatis essentiam sibi uelut hominem fingunt, qui eum per humanorum membrorum diuisionem distinguunt, qui ipsis quasi humanis membris officia humana distribuunt, qui non solum humanos sed et beluinos gestus, rugitus et gemitus Deo asscribunt. Non hoc sensit de Deo Moyses eorum, non hoc dixit, non hoc in ultimo Pentatheuci sui libro scriptum reliquit: Non uidistis, ait ille Iudeis, aliquam similitudinem in die qua locutus est uobis Deus in Horeb de medio ignis, ne forte decaepti faciatis uobis sculptam similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram uel auium sub caelo uolantium atque reptilium quae mouentur in terra siue piscium quae sub terra mouentur in aquis, ne forte oculis eleuatis ad caelum uideas solem et lunam et omnia astra caeli et errore decaeptus adores ea et colas quae creauit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt. Et quid potuit apertius dicere stulto populo et ad omne naefas cogitandum et credendum semper parato? Vnde potuit homines illos apertius monere, ne ydolatrae fierent, ne aliquam in Dei natura imaginem aut similitudinem masculi uel feminae, iumentorum uel auium, reptilium uel piscium, solis, lunae uel astrorum crederent. Negauit plane in hiis uerbis nec prorsus intelligi permisit Deum masculum esse uel feminam, iumentum uel auem, reptile uel piscem, solem, lunam uel astra. Non autem Moyses prohibuisset Iudeos facere horum sculptam similitudinem aut imaginem, si talem diuinae naturae cognosceret ueritatem. Quod quia prohibuit, nullis horum animalium uel animantium, solis, lunae uel astrorum naturis Dei naturam similem intellexit. Quae ergo auctoritas aut ratio Iudeo, ut Deum quantum ut iam dictum est ad Dei naturam spectat, hominem fingat, ut humana membra ei asscribat, ut humanos siue beluinos gestus uel affectus ei assignet, ut eum sicut leonem rugire, sicut columbam gemere dicat? Recordentur miseri ea de causa Deum praecaepisse, ne aliquam quorumlibet animalium similitudinem artifices tabernaculi sub Moyse, artifices templi sub Salomone uel in tabernaculo texerent, uel in templo simul aut tabernaculo sculperent, funderent, pingerent, fabricarent exceptis duobus seraphim quae in similitudinem quidem ex parte facta sunt hominum, sed ad memoriam et reuerentiam angelorum, ut hoc saltem aspectu commoniti intelligerent duri Iudaei Deum praeferendum esse non solum terrenis hominibus sed caelestibus etiam uirtutibus. Recolant et ipsum aeneum serpentem fabricatum iussu Dei a Moyse longo que postmodum tempore reseruatum fractum a bono rege Ezechia, ne Iudaei qui nulla pene uera credebant, cuncta pene falsa uera esse putabant, Deum quandoque serpentem esse crederent, cui iam ipsi ab aliquanto tempore ut Deo crediderant ei que ut Deo hostias immolauerant. Excluso igitur a Deo omni corpore omni que corporearum rerum similitudine, credo propositam Iudaicam fabulam iam ex integro interisse. Natura enim cui cum rebus corporeis nichil commune est, cui impotentia, dolor, miseria, asscribi non potest, ab omnibus etiam reliquis rerum corporalium affectionibus libera est. Falsum est igitur quicquid de talibus a blasphemis Iudeis supra propositum est. Sed iam a lectoris colloquio ad Iudaeum redeo, ut qui de obiectis Deo blasphemiis, quia indignum uidebatur, cum eo agere nolui, de magnis quidem, non tamen ad Dei naturam pertinentibus erroribus more solito cum eo agam. Dic ergo, Iudee: Nunquid illud quod de Og rege Basan Thalmuth tuum refert, uerum esse putas? Noui quia non solum putas, sed et plusquam legalia uel prophetica uerba uerum esse credis. Veniat ergo illud qualecumque sit in medium et quam clarissima ueritate praefulgeat, uideatur. Og rex Basan, ait Thalmuth, uidens ingentem exercitum Israhel sexcenta et quatuor milia et quingentos uiros a triginta annis et supra exceptis mulieribus et paruulis qui supputari non poterant, molem inauditae magnitudinis capiti suo imposuit et cum ea expeditionem totam prosternere uoluit. Hoc eo meditante upupa auis minima moli ipsi supersedit et tamdiu rostro suo eam contudit, donec foramine magno iuxta quantitatem capitis eiusdem regis facto moles caput transiliens super humeros ipsius regis insedit. Quo facto mole eadem super eius humeros insidente et regis capite supra molem eminente, ne eam ultra posset deponere, subito adaucti dentes longissimi prohibuerunt. Quod Moyses intuens cuius corpus decem cubitorum fuit et totidem uirgae suae longitudo habuit, erexit se in morem salientis decem cubitis super terram, ut eum uirga percuteret in aliquo loco corporis. Qui cum in tantum saltu eleuatus esset a terra, uirgae tamen summitas qua eum intendebat percutere, nequaquam ultra attingere potuit quam ad eum nodum quo crus pedi iungitur et uulgo cauilla uocatur. In quo cum Og regem Moyses percussisset, continuo cadens exspirauit. Haec est certe nobilis fabula uestra. Sed uidete quantum stultiores uel sapientiores sitis omnibus gentibus. Finxerunt quidem multi antiquorum gentilium multas et uarias de diuersis rebus fabulas, sicut Aesopus apud Grecos, Naso apud Latinos. Finxerunt uere multa et ridenda, sed ea nec ipsi auctores fabularum iuxta id quod scripsere senserunt, sed uel rebus phisicis uel moribus humanis ea adaptari uoluerunt. Inde est quod Athlantem caelum sustinere, Typheum gygantem et centimanum, hoc est centum manus habentem, montes montibus imposuisse ac de summo eorum contra caelum Iouem que pugnasse dixerunt. Quem post diutinam contra caelestes deos pugnam fulminibus Cyclopum a Ioue iactis depositum ac prostratum, non tamen interemptum, magnam Siciliae insulam, ne denuo ad conserenda cum diis proelia resurgere posset, ei impositam inde que frequenter terrae motum insulae accidere eo, quod rursus resurgere et contra deos pugnare nitatur, asseruerunt. Sic et Orpheum miris cantibus et inaudita cytharae melodia, quod post se siluas currere mobiles, amnes stare coegerit, Herculem aduersus Hydram multorum capitum pugnasse sed pro uno capite ab eo praeciso centum subito capita orta esse ac tandem greco igne immisso monstrum illud cum Lerna palude in qua morabatur cremasse scripserunt. Hinc et filium solis Phetontem male currus paternos regentem pene orbem succendisse, filiam eiusdem solis Cyrce in lupos, leones et tygrides diuersi que generis bestias herbis et carminibus socios Vlixis mutasse, draconem peruigilem uellus aureum arietis asseruantem, homines in deos, feminas in stellas, uulpes, gallos, lepores, anseres reliquas que bestias uel aues humanis uerbis inuicem loquentes multa que in hunc modum ridenda litteris tradiderunt. Sed licet haec dixerint, licet haec scripserint, longe tamen aliter ut dictum est ista et senserunt et ab aliis sentiri et intelligi uoluerunt. Homines enim erant et rationabiles et licet a cultu diuino remoti, quem nondum mundus comprehendere poterat, sapientes. Quem eorum in talibus fabulis intellectum clare per singula exponerem, nisi plus iusto opus hoc protrahere uitarem et ad rem propositam hoc non pertinere uiderem. Vnde ualde mirum non esset, si et uos, Iudaei, fabulas haberetis et earum intellectum in aliquam rem ueracem et utilem conuerteretis. Nam habet hoc ipsa pagina uerax et sancta, quae quandoque aliqua narrat, quorum quidem textus iuxta litteram falsus est, sed eorum intellectus uerax et necessarius est. Inde in libro uestro qui Iudicum dicitur legitis, quod ierint ligna ut ungerent super se regem, et quod locuta fuerint ad oliuam et ficum et uitem et ad ramnum. Quod iuxta litteram uerum non esse, quicumque ligna loqui non posse nouit, agnoscit. Quod tamen iuxta rei ueritatem, quae ab insensibilibus frutectis a quodam simili tracta est, quicumque talem usum locutionis in omni scriptura frequentari non dubitat, aduertit. Hinc doctus in hiis intelligit per uitem et oliuam et ficum, fructuosa arbusta, filios Gedeonis, per ramnum infructuosum et asperum Abimelech fratricidam signari. Hic sensus et in aliis diuini canonis uestri parabolis saepe inuenitur, ut est illa quam post commissum a Dauid in uxore Vriae adulterium Nathan propheta ei proposuit. Non enim uerum fuerat ad litteram quod ei ipse dixerat, uel de diuite et centum ouibus eius, uel de paupere et una oue ipsius, uel quod diues centum ouibus suis pepercisset et de una pauperis oue uiolenter sublata hospiti suo cenam parasset. Verum tamen fuit, quod propheta in uerbis illis senserat. Dauid diuitem, Vriam comparatione regis pauperem, unam illius ouem eius uxorem, peregrinum hospitem regis concupiscentiam, de oue hospiti cenam paratam mulierem illicitae concupiscentiae prostitutam. Multa similia in hunc modum. Si sic, o Iudei, fabulas uestras interpretaremini, si sic eas sapienter intelligeretis, si sic eas utiliter exponeretis, et si non laudarem, non mirarer. Non laudarem, quia extra sacrum canonem uestrum quicquam uos pro autentico suscepisse uel suscipere non approbo. Non mirarer, si aliqua preter legem, preter prophetas, siue alios antiquitus uobis traditos diuinos libros ad quamlibet utilem instructionem etiam fabuloso uelamine tecta uos approbare uiderem. At cum hiis omnibus careant fabulae uestrae, cum nichil prorsus in eis utile lateat, sed totum stultum, totum impium, totum blasphemum appareat, non est in quo uobis parcere debeat stilus meus, quia nec parcit et ipse Deus. Superant enim Iudaicae fabulae omnes fabulas seculorum, quia quod a seculis auditum non fuerat, hoc Thalmuth Iudaicarum fabularum sacer textus enarrat. Et, o stupenda Iudaicae gentis a Deo auersio, qui ea sub cultu diuino cui se deseruire putant, de creatore eius que natura sentiunt, quae nec ipsi ydolatrae unquam credere uel fingere potuerunt. Completum est in uobis et de uobis, o perdita gens, quod apostolus, natura uester, doctrina noster, de talibus dicit: Erit tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coaceruabunt sibi magistros prurientes auribus. Et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. Ecce uere tempus illud in quo hanc apostoli sententiam completam cernimus, ecce tempus in quo sanam doctrinam uos non sustinere uidemus. An dicetis uos sustinere sanam doctrinam, qui lege Dei et prophetis eius abiectis peregrinas nenias caelestibus uerbis praefertis? Sed hoc facit pruritus aurium uestrarum, quo fastidientes usitata inusitata amatis, et antiquorum pertesi nouos uobis magistros coaceruastis. Vere coaceruastis, uere magnum aceruum magistrorum fecistis, ita ut pene nullus uideatur numerus ueterum ad comparationem magistrorum nouorum. Sed quorum magistrorum? Non utique salutis sed perditionis, non ueritatis sed falsitatis. Vnde et sequitur apostolus: Et a ueritate quidem auditum auertent, ad fabulas autem conuertentur. Nonne sic? Vere sic. A ueritate, toto mundo teste, auditum auertistis, ad fabulas autem, ut dixeram conuersi estis. De quibus est et illa quam tractandam praemiseram, Og scilicet regis Basan. Quid enim magis fabulosum, mendosum, derisorium dici potest, quam quod solius eius pedis solam altitudinem triginta cubitorum fuisse et legitis et creditis? Hoc quomodo? Quia longitudinem corporis Moysi decem cubitorum, longitudinem quoque uirgae eius decem cubitorum, ipsum Moysen quando summitate uirgae gygantem in iunctura cruris ac pedis percussit, a terra decem cubitis saltu eleuatum fuisse asseritis. Ea de causa decem cubiti corporis Moysi, decem cubiti uirgae Moysi, decem cubiti saltus Moysi simul iuncti triginta cubitos faciunt, excepta ea longitudine extensi brachii, quae inter caput eiusdem et inferiorem uirgae summitatem quam manu tenebat denotari potest. Hoc si uerum est, secundum humani corporis usitatam mensuram solum crus eius a pede usque ad surae principium, ut minus dicam, centum quinquaginta cubitorum extitit. Vnde nec dubium est, quod eadem sura quae crure longior est, a genu usque ad femoris iuncturam iuxta naturalem, ut dixi, corporis dimensionem ad minus ducentorum cubitorum fuerit. Inde si iusta dimensio usque ad summitatem spinae quae collo adheret procedat, plusquam ducentos triginta inuenies. Et hoc preter colli et capitis magnitudinem in quibus non minus octoginta reperies. Qui simul iuncti septingentos cubitos decem minus perficiunt. Videtis igitur, Iudaei, quod iuxta hanc non nostram sed uestram dimensionem Og regis Basan statura usque ad sexcentos nonaginta cubitos in longum processerit. Iuxta quam etiam latitudo eiusdem usque ad centum uiginti peruenit. Quis ergo preter uos tale unquam monstrum inuenire potuit? Quis, inquam, preter uos commentari potuit hominem longum sexcentis nonaginta cubitis et latum centum uiginti cubitis? Contra quam uestram insaniam, quia non est diu disputandum, sed ridendum, cum tam clara sit ut nec caecos lateat, illud unum tantum propono. Creditis Moysi? Noui quia creditis. Quandoquidem ergo Moysi creditis, quare tam absurdam rem contra uerba Moysi credere potuistis? Scribit quippe ipse in libro Deuteronomii, quem librum, si Iudaei estis, nescire non potestis. Solus, inquit, Og rex Basan restiterat de stirpe gygantum. Monstratur lectus eius ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon nouem cubitos habens longitudinis et quatuor latitudinis ad mensuram cubiti uirilis manus. Solet autem semper lectus longitudine ac latitudine maior esse iacente. Qui ergo lectum gygantis illius nouem cubitis longum et quatuor latum esse dixit, utique aliquid eum minus lecto in longitudine uel latitudine habuisse ostendit. Patet ergo quod rex ille nec integris nouem cubitis longus, nec integris quatuor cubitis latus extiterit. Sed concedo quod nichil ei de longitudine nouem cubitorum neque de latitudine quatuor cubitorum defuerit. Nunquid longior aut latior lecto proprio fuit? Credo quod hic lis Iudaica conquiescit. Falsum est ergo quod tantae proceritatis hominem illum fuisse dixistis. Nec minus illud falsum est quod Moysen ipsum decem cubitis longum fuisse dixistis. Non enim uelut pro monstro inusitato scripsisset quod lectus Og gygantis nouem cubitorum fuisset. Nam si ipse decem cubitorum fuit, qua ratione lectum hominis nouem cubitorum mirari uidetur? Magis enim iure mirari debere uideretur, seipsum hominem decem cubitorum quam lectum alterius hominis nouem cubitorum. Verum ne istud diutius quam oportet protraham, sic finio: Si Moysi lectum Og regis Basan nouem tantum cubitos habuisse dicenti creditis, credo quod non eum lecto suo maiorem esse potuisse dicetis. Sed ut iam dixi, noui uos in hac parte credere Moysi. Certum ergo uobis amodo esse debet non sexcentorum et octoginta, sed nouem ad plus cubitorum sepe nominati gygantis staturam fuisse. Et ut sequentia fabulae attexam, quomodo potuit, licet maioris corporis quam nostra sint, homo tam insolitae et inuisae magnitudinis molem capiti suo imponere, ut iactu eius sexcenta et quatuor milia armatorum et quingentos uiros Iudaici exercitus, exceptis innumeris paruulis et mulieribus, se prosternere posse putaret? Ad hoc enim explendum, ut aliquid ipse fabulis uestris simile dicam, aut Olimpus ei in aera subleuandus, aut noster mons Iouis, licet quantum ad illum transmarinus, eius capiti imponendus, uel Taurus Ciliciae, uel aliquis montium Armeniae, quae ipsi magis proxima erat, esset sine dubio radicitus eruendus. Qui et, si spem uictoriae in mole illa posuerat, frustra tantum exercitum contra Moysen et populum Dei pugnaturus produxerat. De quo exercitu ait ipse Moyses: Occurrit eis Og rex Basan cum omni populo suo pugnaturus in Edrai. Sed ecce moles tanta, ecce tam maxima, regio capiti imposita. Quid post? Quid dicit post optima scriptura? Vpupa, inquit, auis minima, moli ipsi insedit et tamdiu rostro suo eam contudit, donec foramine magno iuxta quantitatem capitis eiusdem regis facto moles caput transiliens super ipsius regis humeros insedit. In rebus ineffabiliter mirandis quid magis mirer non inuenio. Quid enim plus aut minus mirari debeo: upupam auem paruulam rostro minore tantam molem ad perforandum aggressam tamdiu eam tutudisse, donec foramen in ea gygantei capitis capax faceret, an hominis illius patientiam uel uirtutem, qui tantam molem suo capiti insidentem tamdiu subportarit, donec auis modica, breui rostro paulatim inualidis ictibus tam enormis corporis, tam spissam duriciem penetraret? Et hoc adeo, donec iuxta quantitatem regii capitis facto foramine moles iam super caput consistere non ualens naturali pondere lapsa miseri hominis diffusioribus humeris, quos quantum ad eorundem latitudinem angustiore foramine transire non poterat, ne infra laberetur, retenta est. Et quid sequitur? Quo facto, mole eadem super eius humeros insidente et regis capite supra molem eminente, ne eam ultra posset deponere, subito adaucti dentes longissimi prohibuerunt. Et lego quidem non Iudaicam sed paganam fabulam, quae dentes draconis satos et de hiis Thebeos populos non inermes sed armatos, cum galeis, loricis, clipeis, ensibus et omni militari armatura ornatos esse confinxit. Sed ut supra dixi, in hiis et similibus pagani fabulas, non res gestas se scripsisse non dubitabant, nec eas ueras esse, sed aliqua rerum iam gestarum eas significare credebant pariter et docebant. Nam quod de draconis dentibus gentem iam dictam exortam esse dixerunt, uenenosi et furentis animantis similitudine pertinacem et infractum in malicia populum intelligi uoluerunt. Quod armatum ex terra processisse, bellicosum et in armis semper futurum esse signarunt. Si tale quid dentes gygantis uestri post lapsam super humeros eius molem, o Iudei, signassent, sicut supra praemisi ferendum utcumque esset. Ac cum nil mysticum in diuinis, cum nil significatiuum in rebus humanis, sicut nec aliae fabulae uestrae, haec fabula uel in cortice uel in medulla contineat quid dicam? Quid dicam uidens hominem, quem uere somno profundae stultitiae sepulti somniastis, molem, immo regionem maximam super humeros ferentem, de capite supra eminente immensae magnitudinis plusquam apri more dentes protendentem, nec humeris infra prohibentibus, nec dentibus supra obuiantibus eam deponere ualentem? Sed cur tanta iuxta uos miracula tacuit Moyses? Cur tacuit tanta, qui licet multa et magna scripserit, tamen multa minora scripsit? Cur tacuit upupam paruam fragili rostro sepefatam molem tam spissam, tam duram penetrasse? Cur tacuit adauctos gygantis dentes? Cur tacuit quod eum solus aggressus fuerit, quod stupendo saltu a terra eleuatus fuerit, eum que leui tactu uirgae ad terram deiecerit, prostrauerit, extinxerit? Mirum quod ille, qui eandem uirgam coram Pharaone uirtute diuina in draconem mutauit, qui eadem aquas Aegyptias in sanguinem uertit, mare diuisit, aquam de rupe produxit, hoc tam insigne miraculum reticuit. Non hoc certe reticuit, quasi nolens scribere quod factum est, sed reticuit, sicut nolens scribere quod nunquam factum est. Non reticuit uitando scribere quod uerum est, sed nolendo scribere quod falsum est. Et quid dico nolendo? Immo quod nunquam fuerat, quod inauditum erat scribere non ualendo. Et quia per singula digne hoc execrari nulla lingua sufficit, festinet sermo ad similia. Audiant nostri, o Iudei, sacramenta uestra, penetrent profunda mysteria uestra, ut reueletur cunctis sapientia uestra. Audiant sequentia preciosi libri Thalmuth: Fuit apud Iudeos uir quidam qui apud ipsos nuncupatur Iozahben Leui, quod nos dicimus Iosue filius Leui, uir, ut aiunt, religiosus ac timens Deum, libro huic ab infantia sua usque ad decrepitam aetatem uacans, ut sic mortem posset effugere. Quod cum uideret Dominus uolens animam eius auferre, ut cum Iudaeis amicis Domini omni uita sua Thalmuth studentibus congratularetur, angelo percutienti praecaepit ut illuc iret et illius animam auferret. Statim angelus gaudens iussioni Domini paret. Venit ac supra tectum domus illius non longe ab eo stetit. Eleuatis autem Iosue oculis, cum eum uideret, quod pro anima illius uenisset statim cognouit. Et ait: Quid quaeris? Pro anima, inquit, tua me misit Dominus. At ille ait: Frustra te misit Dominus cum ego Thalmuth reuoluam et legam. Sed coniuro te per librum istum ut non habeas potestatem tollendi animam meam. Reuersus autem angelus nuntiauit haec Domino. Reuertere, inquit ad eum Dominus, et dic ut ueniat, gaudeat, epuletur nobis cum et sibi huc melius fore quam illuc, cognoscat. Reuersus angelus quid Dominus praeciperet nuntiat. Nuntianti autem Iosue, respondit se nullomodo iussioni Domini parere, nisi sibi petitionem quam ab eo postulasset, concedere uellet sub foedere. Quod cum Domino retulisset, quid peteret quamuis inuitus concessit. Angelus autem quod Dominus concessisset cito nuntiat. Quod audiens Iosue dixit se claustra inferni et paradisi in uita sua uelle inuisere. Ascende, inquit angelus, super me et ducam te quo tu uolueris. Non ascendam, inquit Iosue, neque uadam te cum nisi michi gladium dederis; timeo enim ne me in uia interficias. Dedit autem statim gladium. Et cum ascendisset dixit: Quo uis ducam te? Respondit: Ad claustra inferni, ut postea delecter in uisione paradisi. Quo deductus plurimas uidit gentes ex omni natione quae sub caelo est, Christianos, Ammoreos, Iebuseos, Eueos et Aetheos et Ferezeos, Moabitas, Ammonitas, Arabes et Philisteos, reges quoque Pharaonem, Seon, Og et omnes alios qui interfecti sunt a Iosue, Iabin et ducem eius Sysara, Eglon qui interfectus est ab Aoth, Nabugodonosor et Olofernem ducem eius. Quorum dampnationis causa cum ab eo singillatim quaereretur, dixit Iosue: Cur Christiani dampnati sunt? Ait: Tu nescis? Respondit: Scio, sed a te audire desidero. Ait: Quia credunt in Filium Mariae et non obseruant legem Moysi et maxime quia non credunt Thalmuth. Causam dampnationis caeterarum gentium uel regum longum est enarrare, sed tantum haec est causa quia non credunt Thalmuth uel quia oppugnauerunt filios Israhel. Erat autem Pharao prostratus iacens in inferno caput subter limen portae inferni tenens, cuius portae cardo fiebat ipsius oculus. Porta autem ad introitum animarum circumquaque uertebatur super oculum ipsius. Interrogauit uero Iosue, cur tantam pateretur poenam. Ad quem angelus: Quia afflixit filios Israhel in terra Aegypti et post afflictionem persecutus est usque ad mare. Visis omnibus tormentis quae in inferno fiebant, duc, inquit, me ad paradisum. Fertur autem paradisus undique muro uallata. Ad quam cum eum deduxisset, tali loco posuit ut uix uidere paradisum posset. Duc me, inquit Iosue, altius. Oculi enim mei obcaecati et sensus hebetati sunt ex fumo inferni. Duxit eum superius aliquantulum. Ad quem Iosue: Nisi me super murum posueris, ita ut loca delectabilia et animas sanctas uidere ualeam, scias quod non petitionem meam compleueris. Posuit que eum super murum. Qui intro prospiciens plurimas uidit sanctorum animas, patriarcharum, prophetarum et aliorum quorum facta Deo in uita sua placuerant. Quorum inter caeteros filiam Pharaonis excellentissimo throno residentem uidit. Interrogauit ergo Iosue, quo opere, quo seruicio tantum proemium meruisset. Dixit que angelus: Eo quod Moysen a morte seruauit et nutriuit et eum sapientia Aegyptiorum docuit. Postea cum plurimos uidisset alios, qui prae caeteris honorabantur, interrogauit quare tantam gloriam meruissent. Respondit: Quia isti sunt uiri qui ex corde suo inuenerunt et composuerunt Thalmuth et successores eorum qui studuerunt Thalmuth. Dixit que angelus ut de muro descenderet. Respondit: Adhuc magis uidere uolo. Quod cum dixisset per murum se infra cum gladio proiecit. Clamauit autem angelus ad eum: Decepisti me! Respondit: Sis deceptus an non, non curo. Dixit que ut quam citius exiret. Ille uero cum iuramento se non inde amodo exiturum respondit. Quem cum uidissent qui paradysum incolebant mirati sunt hominem uestitum, uiuum, sic paradysum introisse cum gladio. Qui cum sedem non reperisset stetit, et ad filiam Pharaonis accessit. Surge, inquit, uade, ecce pater tuus ad portam est. Surrexit uelociter et ad portam properauit. Iosue uero sedem illius statim arripuit. Cum que illa patrem suum non inuenisset reuersa est et Iosue ait: Cur michi mentitus es? Non, inquit, mentitus sum. Pater enim tuus ad portam inferni est. Cur, inquit, michi locum meum subripuisti? Ait: Quia sic michi Dominus concessit et meus amodo erit. Interea angelus ad Deum reuersus quod acciderat nuntiauit. Dominus autem ut cito exiret praecaepit. Et cum hoc ei angelus ex parte Dei imperasset ait: Per ipsum Deum et per sanctum Thalmuth, quia hinc ulterius non exibo. Cum que hoc eius iuramentum angelus Deo retulisset, reuoluatur, inquit Deus, tota bibliotheca et si unquam olim peierasse repertus fuerit, oportet ut exeat. Sin autem, concedendum est ei ut maneat uel propter eius religionem, uel quia semper studuit Thalmuth. Reuoluta est bibliotheca eum que mentitum fuisse uel peierasse non est inuentum. Vnde Dominus ut inde ulterius non exiret concessit. Accessit autem ad Iosue angelus et gladium ab eo quaesiuit quo homines, ubicumque eos inuenisset, occidere consueuerat. Respondit que Iosue non se illi gladium redditurum, nisi sibi iurasset ut sic homines non interficeret amodo. Reuersus angelus ad Deum quid Iosue diceret nuntiauit. At Dominus eius petitionem fieri, etsi inuitus, uoluit. Reddidit que Iosue angelo tali conditione gladium. Longa fabula lecta est et quae uel per oculos legentium uel per aures audientium eorum ora risu, eorum corda subsannatione replere potuit. Quis enim risum continere, quis subsannationem reprimere potest audiens ab hominibus, quae nec ab ipsis audire posset demonibus? Cui enim unquam mortalium quod in hac uita posset non mori, aliquis persuasit uel persuadere conatus est? Cui dixit: lege aliquid, dic aliquid, fac aliquid et non morieris? Haec uos, o Iudaei, hominibus conamini persuadere et ex supra nominata nefanda scriptura iam uestris persuasistis. Affirmatis enim nullum morti posse subici, qui litteram libri Thalmuth meditetur aut legat. De quorum numero istum, de quo fabula texitur, creditis fuisse, Iosue scilicet filium Leui. Sed quid ego totam fabulam per singula persequens lectori forte prolixitate superflua tedium importarem? Non igitur cuncta prosequar, sed aliqua ex hac spinosa congerie decerpens in aeternam flammam cum suis auctoribus merito concremanda proiiciam. Vnde principium huius fabulae intermittendum censeo, quia quod hic de hoc Iosue filio Leui legitur, idem pene de Rabbi Neemia in huius contra uos, o Iudei, capituli fabula prima narratur. Non est igitur responsio iteranda quae contra similes nugas fortassis ad unguem superius est descripta. Nam quod uterque, ne moreretur, lectione Thalmuth Deo eius que angelo restiterit, similis fabula est. In hoc tamen dissimilis, quod ad illum occidendum Deus fraude praeualuit, hunc autem uelut astutiorem multis licet exquisitis dolis decipere non potuit. Illum, ut supra scriptum est, terrore aerii turbinis a lectione Thalmuth semouit sic que in illo interuallo animam eius rapuit. Istum in lectione pertinacem et contra diuinas et angelicas insidias circumspectum, cum nichil ei assidue Thalmuth legenti facere posset, uiuere inuitus permisit. Vnde ille uelut securus angelo percutienti atque sibi dicenti: Pro anima tua tollenda misit me Dominus, respondit: Frustra te misit Dominus, cum ego Thalmuth assidue reuoluam et legam. Vnde coniuro te per librum istum, ut non habeas potestatem tollendi animam meam. Et quamuis Deus per eundem angelum remandauerit ut ueniret, gauderet et epularetur cum eo quia melius esset ei apud ipsum quam in mundo, non potuit tamen falli homo sapiens, nec fraudibus diuinis in aliquo cessit. Sciens autem Deum auidum mortis suae timens que ne quandoque et ipsum quolibet ingenio, sicut Neemiam fefellerat, falleret, astutissime Deo inuito dolos que non praecauente paradysi sibi habitationem prouidit. Extorta namque a Deo conditione tali, quod nullomodo ei in moriendo pareret, nisi sibi petitionem quam ab eo postulare uellet concederet, dixit se claustra inferni et paradysi antequam moreretur uelle inuisere. Hoc quale sit, qualiter infinitam Dei sapientiam humanis dolis euincere potuerit, uideant lectores. Nam ego inde nichil agam. Frustra enim et superfluo hoc facere, ut puto, uiderer, si Deum Iosue potentiorem, si sapientiorem, si meliorem ostendere laborarem. Nam non aestimo adeo inertes esse et stultos lectores, qui de hiis sermonem meum exigant, qui me talibus neniis respondere debuisse dicant. Sed accedo ad id quod sequitur: Ascende, inquit angelus, super me et ducam te quocumque uolueris. Non ascendam, inquit Iosue, neque uadam te cum nisi michi gladium quem portas dederis. Timeo enim, ne me in uia interficias. Dedit autem statim gladium. Et cum ascendisset ille super angelum, dixit angelus: Quo uis ducam te? Qui ait: Ad claustra inferni, ut postea delecter in uisione paradysi. Et de istis quid dicam? Vbi sunt humeri, ubi dorsum, ubi corpus angelicum, super quod homo ille ascendit, quo ueluti iumento ad inferni horrenda et paradysi amoena uidenda subuectus est? Vbi sunt et ipse angelicae alae, sine quibus quia nunquam eos pictos cernitis, idcirco eos hiis nunquam carere putatis? Nunquid hii qui ab omni elementorum natura, quantum ad propriam essentiam attinet, seiuncti sunt, qui omni corporum complexione et forma carent, corpora corporibus terrenorum animalium similia, uel partes corporum habere credendi sunt? Non utique hoc credunt homines, etiam si hoc putauerint bestiae. Sed et si angelus, paratus oboedire Deo, corpus, quale eum habere putatis, o Iudei, aptare uoluit ad Iosue subuehendum, non tamen ille incautus extitit ad ascendendum. Noluit plane super angelum ascendere, nisi gladium quem ferebat redderet, ne eum in uia forte occideret. Cautissimus nimium, ut dixi, homo et ad cauendos dolos angelicos sagacissimus, qui metuens ne forte contra pactum quod cum eo Deus fecerat, aliquid insidiarum per suum angelum aduersus eum moliretur non se ei credidit, donec gladium ab eo suscaepit. Quo accepto uelut securus, quod iam ab eo non posset interfici, super nobile plusquam hominem deceat iumentum ascendit. Haec si ita se possint habere, dicant legentes, iudicent audientes. Sed procedo: angelico uehiculo ductus est ad inferna, ductus est ad cernenda paradysi amoena. Et quid post haec? Quo, id est prius ad infernum deductus, plurimas uidit gentes ex omni natione, quae sub caelo est, Christianos, Amorreos, Iebuseos, Eueos, Aetheos et Pherezeos, Moabitas, Ammonitas, Arabes et Philisteos, Reges quoque Pharaonem, Seon, Og et omnes alios qui interfecti sunt a Iosue, Iabin et ducem eius Sysara, Eglon qui interfectus est ab Aoth, Nabugodonosor et Olofernem ducem eius. Sed hic uos, o Iudei, interrogo: Qui hos reges et has gentes, illi olim terrae uestrae inimicas et contiguas, in inferno uidit: Gallos, Hyberos, Afros, Germanos, Dachos, Noricos, Scitas et ut nec orientales praeteream, Persas, Indos et reliquas orbis gentes cur praetermisit? Nunquid eorum ingentem multitudinem in inferno non conspexit? Nonne de talibus Ihzechiel propheta uester dixit: Ibi Elam, ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu eius sepulchra illius et multa similia? Sed forte non habuit tam perspicacem oculum ut propheta, ut posset cuncta corporalibus oculis cernere, quae uidit spirituali intellectu propheta. A qua opinione nec ego dissentio. Sed qui potuit multos externos ibi uidere, cur non potuit et multos domesticos ibidem agnoscere? Qui Christianos, quos et in primis nominat, ibi conspexit, quare Dathan et Abyron rebellem Chore et omnem multitudinem eius, quos terra absorbuit, ducentos uiros quos ignis caelestis in deserto exussit, innumera milia Iudeorum, quos diuerso tempore uel pro ydolatria uel pro diuersis criminibus ira superna consumpsit, hos inquam omnes gentis suae homines, uel saltem aliquos horum summus ille paradysi atque inferni scrutator, cur in inferno non recognouit? Et certe illi absque aliqua quaestione in inferno erant, de quibus scriptura sacra in libro Numeri loquitur: Et descenderunt uiuentes in infernum operti humo: Quid plane causae fuit, quod proprios indigenas ibi uidere non potuit et Christianos alienigenas tam clare cognouit? Sed cur hoc, o Iudei, a uestris doctoribus confictum sit, non indiget expositore. Sed praetereunda causa tantae dampnationis non est. Cur, inquit Iosue ad angelum, Christiani dampnati sunt? Ait: Quia credunt in Filium Mariae et non seruant legem Moysi et maxime quia non credunt Thalmuth. Possem et ego ab aliquo interrogatus, cur Iudaei omnes a temporibus Christianis, exceptis illis qui in Christum crediderunt, in inferno sint, ueracius respondere: Quia non credunt in Filium Mariae et non seruant eius aeuangelium, et maxime quia assidue blasphemant ipsum. Nec michi multus labor esset ista dicere uera dicenti, nec tibi, Iudee, multus labor est ea dicere falsa fingenti. Facile dico ego istud, facile dicis tu et illud. Sed cuius nostrum sententia uerior sit, hic non ago, quia superius egi. Egi hoc in praecedentibus quatuor capitulis, quibus Christum nostrum et Dei filium et Deum, et regem non temporalem sed aeternum, et, non ut putatis, uenturum, sed iam uenisse auctoritatibus innumeris et rationibus probaui. Ea si ut a me expressa sunt uera sunt, immo quia sunt, falsum est quod dixistis Iosue uestrum uidisse Christianos in inferno, quia credunt in Filium Mariae et non obseruant legem Moysi et quia non credunt Thalmuth. Procedo ad sequentia uisionis: Erat autem Pharao prostratus iacens in inferno caput subtus limen portae inferni tenens. Cuius portae cardo fiebat ipsius oculus. Porta autem ad introitum animarum circumquaque uertebatur super oculum ipsius. Et, o miseri homines, nam quia mira audio, exclamare uel declamare sepe compellor, miseri, inquam homines, nichil ne unquam nisi bestiale sentietis? Nichil unquam nisi quae in terris didicistis, apud superos uel inferos esse posse credetis? Cur non capitis, quia sicut longe distat a corporibus natura spirituum, sic et longe refert a statu corporalium esse spiritualium rerum? Neque enim talis ibi lux qualis hic, tales ibi tenebrae quales hic, talis ibi requies qualis hic, tales ibi pene quales hic, tales ibi domus, tales ibi portae quales hic, et prorsus cuncta, excepta substantiarum ueritate, alterius generis, alterius qualitatis quam hic. Et ut reliqua taceam, quae ad praesens negocium non spectant, sicut alius est carcer ille infernalis quam iste, ita et longe aliud quam iste. Nam carcer humanus aut ex lapidibus construitur aut ex lignis, aut ex qualibet terrena materia. Fiunt in eo portae firmissimae, ut aditus pateat intrandi et clausis facultas non pateat exeundi. Nunquid hoc de infernali carcere timet Deus, ne forte aliquis clausorum absque eius uoluntate exeat, ut hac cautela aditum eius portis obstruxerit? An animae, an angeli uel boni uel mali illius essentiae sunt, ut per corpora non nisi remotis corporibus transire non possint? An nisi porta illa de qua agitis infernalis aperiatur, non potest animabus uel demonibus liber ad illa loca introitus esse uel exitus? Vere pauperrimi intellectu, qui ratione consulta aduertere non potestis, quod ualde alterius qualitatis sint incorporea quam corporea, quod nichil corporale spiritibus obstare possit, quod etiam quando undique clausis ostiis in domo iacemus, per ostiorum, fenestrarum ipsorum que murorum corpora spiritibus sicut per ipsum aera iter ad nos peruium sit. Hoc cum uerum sit, cum nichil corporeum obstare spiritibus possit, eum de Deo dicatur: Non est qui de manu eius possit eruere, remoueatur ab introitu inferni uestra non necessaria porta, surgat et Pharao de sub limine et qui per tot secula tam grauis portae cardinem tormento tam horribili oculo solo sustinuit, nostra misericordia liberetur. Sed audiamus causam tanti tormenti. Quia, inquit angelus, afflixit filios Israhel in terra Aegypti et post afflictionem persecutus est eos usque ad mare. Ex hinc parum uidemini scrutati esse scripturam illam. Nam non solus ille Pharao qui in mare periit afflixit filios Israhel in terra Aegypti. Nam et alter Pharao eosdem ante afflixerat, de quo ait uerax illa scriptura: Post multum temporis mortuus est rex Aegypti. Et ingemiscentes filii Israhel propter opera uociferati sunt. Sed forte in hoc distinguitis istum ab illo, quia dixit angelus: Et persecutus est eos usque ad mare. Verum nunc tandem exeamus de inferno uestro et ueniamus ad paradysum nostram. Fertur, inquit Thalmuth, paradysus undique muro uallata. Et bene. Videndum est enim incolis paradysi, ne sicut gens super gentem et regnum contra regnum sepe consurgere solet, gens aliqua aduersus ipsam forte consurgat. Quod si contigerit, armis primo longe, deinde si adeo praeualere potuerit ut usque ad ipsam paradysum accedat, muro repellenda est. Remoueatur ergo cherubin et flammeus gladius, quem ad custodiam paradysi eiecto Adam posuerat Deus. Quid enim ibi faciat, cum ad muniendam paradysum murus ille sufficiat? Qui si forte etiam cum muro necessarius est, maneat et saltem muri adiutorio sanctos paradysi incolas hostili metu liberet. Et nos quidem Christi morte eum remotum credimus et flammeum gladium iam sanguine ipsius extinctum. Sed quid inde? Reuertatur ad custodiam, ut eius circuitu sancti illic quiescentes securiores reddantur. Succedat iam fraus extollenda, et hominem inuito Deo paradysum incolentem totus mundus admiretur. Baiulus hominis angelus coactus ex pacto, quod ille cum Deo fecerat, eum ad paradysum deduxit, et primo longius, deinde propius, tandem super ipsum murum dolos callidi hominis praecauere nescius deposuit. Cum que multas quaestiones de hiis, qui paradysum incolebant quos que iam proximus uidebat, super murum constitutus angelo faceret ille que ei congrue de singulis responderet, angelum uerbis mutuis a mente sua auocatum fefellit, se que illo eius custodiam negligente cum gladio mortis, quem ei angelus crediderat, subito de muro paradysi in paradysum deiecit. O stultum angelum, o sapientem hominem! Angeli in sapientia superare homines solebant, nunc homines angelos superant. Cur homini, quem semel ac bis dolosum expertus fuerat, rursum credidit, cur ne se deciperet, ne de se risum populis praeberet, stultissimus omnium angelorum angelus non praecauit? Ecce totiens deceptus angelus, ecce totiens deludens angelum homo. Doluit tandem angelus uix ad cor reuersus sese delusum, et homini iam paradysum eo inuito possidenti non leui uoce, sed sicut ualde commotus solet uociferans dixit: Decepisti me! A quo congruum audiuit responsum: Sis deceptus an non, non curo. Ac angelus praecipiendo subiunxit, ut quam citius exiret. Iurauit ille se que per idem iuramentum inde deinceps non exiturum respondit. Quem cum uidissent qui paradysum incolebant, mirati sunt hominem uestitum, uiuum sic paradysum introisse cum gladio. Et quid dicam? Dicat quisque quod potest. Ego iam me nil dignum de hiis dicere posse profiteor. Lego quidem in aeuangelio Christiano, cui uos, o miseri, non creditis, quod regnum caelorum uim patitur et uiolenti rapiunt illud. Sed nunquid armis? Nunquid fraudibus? Nunquid mendaciis? Non. Quomodo ergo? Paenitentia, humilitate, continentia, ueritate. A quibus uirtutibus longe iste alienus tamen in paradysum labitur, paradysum possidet, paradysum retinet. Hoc quomodo? Volente Deo? Immo nolente, immo contradicente. Sed forte assentiente angelo? Immo dolente, immo reclamante, immo ne fieret quantis poterat uocibus prohibente. Talis ergo homo inuito Deo, inuitis angelis, inuitis hominibus paradysum possidet. Hoc quale sit, dicant alii. Nam ego ad reliqua propero. Hoc tamen unum dico, mirum non esse, si coloni paradysi hominem uestitum, uiuum gladium que tenentem paradysum introisse mirati sunt. Ex quo enim Adam, inde eiectus est, nullum in carne uiuentem, nullum nec ipsum antequam eiceretur Adam uestitum humanis uestibus, nullum cum gladio incolam eius esse posse didicerant. Sed sequantur alia. Homo sic paradysum occupans, cum sedem ibi, ait Thalmuth, non reperisset, stetit et ad filiam Pharaonis accessit. Quae sedem excelsam in paradyso meruerat, quia Moysen a morte seruauerat, quia nutrierat, quia omni sapientia Aegyptiorum doceri fecerat. Ad hanc ille accessit et dixit: Surge, uade, ecce pater tuus ad portam est. Surrexit uelociter illa et ad portam properauit. Iosue uero sedem illius statim arripuit. Cum que illa patrem suum non inuenisset, reuersa est et Iosue ait: Cur michi mentitus es? Non, inquit, mentitus sum, quia pater tuus ad portam inferni est. Cur michi, inquit, locum meum subripuisti? Ait: Quia sic michi Dominus concessit et meus amodo erit. Hunc dolum quis dolebit? Non ego certe dolebo. Doleat si uult filia Pharaonis. Doleat se fuisse tam stultam, tam inprouidam, ut cum doceri fecerit Moysen omni sapientia Aegyptiorum, ipsa tamen ab inferioris sapientiae homine, quam fuerit Moyses, si tamen hoc uos, o Iudaei, conceditis, se tam facile deludi permisit et sedem suam que in paradyso sibi data fuerat, tam leui persuasione amisit. Prosequor quae secuntur: Interea angelus ad Deum reuersus, quid acciderat, nuntiauit. Dominus autem ut cito exiret, praecepit. Ad quem angelus: Per temetipsum et Thalmuth se non inde exiturum iurauit. Reuoluatur, inquit Deus, bibliotheca. Quod si unquam uel periurium uel mendacium incurrit, exire eum oportet. Sin autem, concedendum est ei ut maneat uel propter ipsius religionem, uel quia semper studuit Thalmuth. Reuoluta est bibliotheca et eum mentitum fuisse uel peierasse non est inuentum. Vnde Dominus ut inde ulterius non exiret concessit. Quia tam frequenter hyronicae locutionis modum itero, forte aliqui lectorum qui in talibus docti non sunt admirabuntur. Mirabuntur etiam fortassis, quia non omnibus nugis istis per singula uelut ex ratione respondeo. Et quid aliud agere possum? Quid aliud facere debeo? Respondi quibusdam superioribus fabulis, et eas partim auctoritate, partim ratione confutaui. Hoc autem idcirco, ne, si semper hoc modo quo nunc frequenter utor uterer, aliquis simplicium lectorum me nichil aliud in hiis contra Iudaeos habere quid dicerem aestimaret. Nam nisi hoc ratio coegisset, nunquam auctoritatem aliquam contra eos in hac disputatione produxissem. Ostendissem tantum modo quo dixi eis respondendo non esse eos dignos rationabili responsione, sed sola et summa prae cunctis fabulosis hominibus derisione. Haec est ratio, qua frequentius, quam usitatum est, non uelut ex ratione, sed quia hoc prae cunctis mortalibus meruerunt, hyronice eis respondeo. De illo autem genere fabularum, quibus sic respondendum uidetur et ista est, quae prae manibus est. Quid enim aliud quam risus et derisio hanc fabulam decet, quae dicit stultum angelum a sapiente homine delusum, postquam se decaeptum uidit, cum homo ille iam inuito Deo paradysum possideret, ad Deum reuersus nuntiasse quid accidisset. Nescius plane rerum gestarum Deus ignorabat quid accidisset. Necessarium ergo fuit ut angelus ab ipso missus ad ipsum reuerteretur, ut quod acciderat nuntiaret. Nam forte tunc Deus oblitus erat sapientiae suae qua nouit omnia etiam antequam fiant. Quod si antequam fiant, nonne et quando fiunt? Perierat et illa sapientia de qua scriptum est: Omnia in sapientia fecisti. Perierat et eadem de qua dictum est: Sapientiam Dei comprehendentem omnia quis inuestigabit? Arenam maris et pluuie guttas et dies seculi quis dinumerat? Nunquid dolos eius qui paradysum suam dolose furatus fuerat ignorare poterat? Ad quid ergo angelus ei quod iam gestum fuerat nuntiauit? Sed quia audiuimus quomodo desipiat Dei sapientia, uideamus et quomodo langueat potentia: Dominus autem, inquit, ut cito exiret praecaepit. Fraude, ait, ubique te delusit, fraude omnia quae locutus est dixit, fraude se in paradysum meam deiecit. Sed nichil ei prosit quod fecit, nichil apud nos fraude lucretur; exeat, recedat, paradysum nostram nobis homo dolosus dimittat. Ad quem angelus: Per temetipsum inquit et Thalmuth se non inde exiturum iurauit. Hoc est: Quid est, Domine, quod loqueris? Praecipis ut de paradyso homo ille egrediatur. Sed hoc impossibile est. Impossibile est ut uerbum tuum eius uerbo praeualeat, ut sententia eius tuo imperio commutetur. Homo tantae uirtutis est, ut ei te cedere oporteat, tantae ueritatis, ut eius ueritas tuae ueritati iure praeualeat. Nam per temetipsum et Thalmuth se non inde exiturum iurauit. Necesse est ergo, ut quia per temetipsum iurauit, contra temetipsum facias et uerbo tuo sermonem eius praeponas. Adhuc amplius. Nam iurauit et per Thalmuth. Si temetipsum despicis, Thalmuth tibi seruandus est. Si contempnis quod iurauit per temetipsum, non potes contempnere quod iurauit per Thalmuth. Maior est enim Thalmuth quam tu. In tantum enim maior est Thalmuth quam tu, ut etiam si praecipias mori homines, Thalmuth resistat, si mittas angelos tuos ad rapiendas hominum animas, Thalmuth resistat, si accersiatur aliquis a te per quoslibet nuntios, Thalmuth resistat neque eum uenire permittat. Istis de causis maior est Thalmuth quam tu. Vnde huic frustra praecipis, ut de paradyso exeat, cui Thalmuth praecipit ut non recedat. Verum est, ait Dominus angelo, quod dicis. Non potest homo ille exire de paradyso etiam me praecipiente, nisi Thalmuth permittat, nisi et post iussionem meam exire concedat. Sed quoniam aliud consilium non est, reuoluatur uitae illius bibliotheca. In qua si inuentum fuerit, quod unquam peierauerit uel mentitus fuerit, exire eum de paradyso oportebit. Sin autem, concedendum est ei ut maneat uel propter ipsius religionem uel quia semper studuit Thalmuth. Hiis respondebo: dignus est, ut supradixi, Iudaeus tam pessimus hostis Dei et meus mea responsione? Dixit ille prius infatuatam Dei sapientiam, dicit nunc eneruatam Dei potentiam. Quid est ergo quod dicit scriptura sancta: Dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae? Sed forte a mari usque ad mare - hoc est in hac terra - dominatur potestas eius, sed non peruenit usque ad nobis incognitam paradysum eius? Verum si inde quaestio oritur, inde solui potest, si paradysus in terra esse probatur. Sed in terra esse probatur dicente scriptura: Plantauit Dominus Deus paradysum uoluptatis a principio. Et apertius deinde, quod in terra, immo terra fuerit: Produxit Deus de humo, inquit, omne lignum pulchrum uisu et ad uescendum suaue, lignum etiam uitae in medio paradysi. Quod si de humo ligna illa produxit, utique de terra produxit. Nam humus licet aliud nomen habeat, non nisi terra est. Terra autem, de qua producta sunt ligna illa, paradysus est. Igitur paradysus et terra et in terra est. De terra uero psalmus dicit: Omnia quaecumque uoluit Dominus fecit in caelo et in terra. Si ergo paradysus est terra, et Deus facit omnem uoluntatem suam in caelo et in terra, utique et in paradyso facit uoluntatem suam quia est terra. Falsum est ergo quod Iudeus dicit hominem illum non oboedisse uoluntati et praecepto Dei uolentis et praecipientis ut de paradyso exiret; falsum est quod nominis diuini interpositione et libri Thalmuth additamento se, ne egredi compelleretur, defendisset. Sed forte uerum est, quod sequitur, Deum scilicet praecaepisse ut bibliotheca uitae illius reuolueretur ut si in ea nunquam periurium aut mendacium incurrisset diligens lector perscrutaretur. Si peierasse uel mentitus fuisse ex scriptura illa conuinceretur, de paradyso expelleretur. Sin autem, maneret nec ab aliquo deinceps se de paradyso expelli posse metueret. Reuoluta est bibliotheca eum que a periurio et mendacio excusauit. Eo merito paradysi colonus Deo concedente remansit. Non poterat Deus rerum gestarum recordari absque libro nec fugax eius memoria absque suffragio biblorum uel pellium reuocari. Ideo processit edictum ut uitae hominis bibliotheca reuolueretur. Sed si in gestis hominis unius Dei memoria languit, quomodo in gestis cunctorum mortalium retinendis uigere poterit? Quae pelles sufficient? Quae secula non deficient? Et scio quidem, et hoc ex libro Iudaico habeo Salomonem dixisse: Cuncta quae fiunt adducet Deus in iudicium pro omni errato siue bonum siue malum sit. Sed nunquid ex libris? Nunquid cuncta illa hominum facta in libris releget aut ex libris proferet? Ita ne periit uel peribit Dei memoria? Et quis est qui in quodam libro uestro per quendam sapientem loquitur: Memoria mea in generationes seculorum? Nonne Deus? Vtique Deus. Nec innumeras et similes reuoluo sententias aeternae Dei memoriae testimonium dantes, quia haec sola, et si non Iudeo cui nichil sufficit, tamen omni homini praeter Iudeum sufficit. Quid de reliquis sequentibus? Reuoluta est bibliotheca et quia relectum est eum nec peierasse nec mentitum fuisse, homini adhuc in carne mortali uiuenti ne ultra moreretur indultum est, et ne unquam deinceps de paradyso exire compellatur concessum est. Magnum meritum hominis uniuersis absque dubio uestris patriarchis et prophetis praeferendi, cui hoc datum est quod non potuit mereri Dauid, de quo in Malachim uestro scriptum est: Dormiuit Dauid cum patribus suis. Quod non potuit mereri Moyses de quo in Deuteronomio dictum est: Mortuus est Moyses seruus Domini et sepeliuit eum Dominus, quod non potuit mereri ipse Abraham de quo Genesis: mortuus est Abraham senex et plenus dierum. Non hoc senserunt antiqui Iudaei neque ipsi impietatis uestrae praeseminatores. Nam dicente Saluatore nostro Iudeis patribus uestris: Amen, amen, dico uobis: si quis sermonem meum seruauerit mortem non uidebit in aeternum, longe tamen alio quam illorum uel uestro intellectu responderunt: Nunc cognouimus quia demonium habes. Abraham mortuus est et prophetae, et tu dicis: si quis sermonem meum seruauerit mortem non uidebit in aeternum. Nunquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est? Et prophetae mortui sunt. In tantum certe homines illi licet impii execrati sunt hunc intellectum uestrum, quo dicitis hominem illum fraudibus a Deo extorsisse ne moreretur, fraudibus extorsisse, ut etiam inuito Deo ipsi in carne mortali uiuenti habitatio in paradyso perpetua concederetur. Paeniteat ergo uos, quod tamen frustra dico, hoc credidisse, hoc dixisse, cum audiatis, uideatis patres uestros Deo et Redemptori nostro in re, quam ille tamen aliter sentiebat, tam aspera respondisse. Hiis licet ualde mirandis praemissis plus adhuc miranda succedunt. Homo ille, tali iam fraude, Deo, ut dictum est, inuito, paradysum possidens, quia magna sibi bene processerant, maiora molitur. Non suffecit ei nobiliore se uehiculo, quam Helyas in caelum raptus fuerat, in paradysum subuectum esse, cum ille curru igneo in caelum, hic caelesti angelo in paradysum delatus sit; non suffecit quod Deo uicto eius paradysum uictor incoleret, non suffecit quod hoc priuilegium meruerat, ut solus inter mortales mortem effugere potuerit. Illectus optimo rerum gestarum successu etiam alios omnes immortales facere conatur. Nam repetente angelo quem commodauerat gladium, quo homines ubicumque eos inuenisset, ut ait urbana scriptura illa, siue in uia siue in macello occidere consueuerat, respondit. Quid? Respondit plane Iosue se gladium ei non redditurum, nisi ei iuraret, quod homines eo ulterius non occideret. Pius uere homo et mortalibus assidue morientibus compatiens eis que ne ultra mori possent, benigne prospiciens. Idcirco gladium, mortis instrumentum, reddere noluit, nec angelo humanae mortis auido in repetitione illicita cessit. Delusus totiens angelus ad Deum rediit, quid respondisset Iosue nuntiauit. At Dominus eius petitionem fieri, etsi inuitus, concessit. Reddidit que Iosue angelo tali conditione gladium. Hic inter multa quae quaerenda sunt, hoc unum requiro: cum angelus adeo stultus fuerit, ut dolum hominis callide gladium mortis ab eo extorquentis cauere non potuerit, cur ab eo illum ultra repetiit? Nunquid gladio illo iam ita perdito alterum fabricare non poterat? Nunquid diuina potentia adeo eget, ut si aliquid stultitia fatui nuntii perditum fuerit, nichil ultra simile recuperari possit? Quae necessitas compulit, ut a doloso homine fraude sublatum gladium emendicaret, cum multos, ut puto, gladios fabricare potuisset? Nunquid uno semper et ferreo gladio boni uel mali angeli praecaepto diuino hominum occisores semper uti consueuerunt? Lego angelum tot Aegyptiorum primogenita una nocte percutientem, ut in tota et maxima Aegypto non esset domus, in qua non esset mortuus. Lego et de exercitu regis Assyriorum centum octoginta quinque milia, sed breui spacio uel momento, iussu diuino esse extincta. Lego et quaedam alia istis similia. Nunquid hii omnes uno tantum et solo Dei gladio interfecti sunt? Et quid facerent illi angeli, qui tunc tanta hominum milia peremerunt, si iam gladium occisorium perdidissent? Vnde uel quo instrumento perimere tot populos gladio perdito potuissent? Satis bene praecautum est eis, ne prius Iosue diuini gladii praereptor nasceretur, quam omnes praescripti eodem gladio perimerentur. Nam si ante praereptus esset, implere Dei imperium angelus mortis minister gladio sublato non posset. Quo tamen gladio a temporibus Iosue postmodum tam innumera hominum milia iussu Dei perempta sunt? Quo, inquam, gladio priore perdito caesa sunt? Hic respondete, Iudei. Hic artant uos, sed non nunc primum, a quibus nunquam eruendi estis angustiae. Aut reddite Deo gladium quem male Iosue uester subripuit, ut homines pro uelle suo more solito occidere possit, aut si hoc non facitis, de mortalibus immortales facite et ne ultra mortem timeant uniuersos monete. Sed ne forte nobis mirum uel falsum uideatur hominem tali, ut dictum est, modo immortalem factum paradysum incolere, uultis consolari nos et ad credendum nobili et ueraci exemplo prouocare. Dicitis credi debere, quod sic Iosue paradysum optineat, cum Elyezer quoque seruus Abraham similiter morti subtractus caelum, quod maius est, possideat. Hoc qualiter contigerit, sic libro sepe nominato docente narratur: Post meridiem Ysaac egressus in campum obuium habuit seruum Elyezer de Mesopotamia quo eum Abraham miserat, cum Rebecca reuersum. Cum que interrogasset Rebecca seruum, quis esset cui obuiauerat: Hic est, inquit, dominus meus Ysaac. Quo audito Rebecca (iuxta ueracem scripturam nostram) operuit se linteo ac de camelo celerrime descendit. Iuxta falsam uero uestram in descensu illo signa uirginitatis amisit. Ventum est ad copulam. Non agnitis uir signis uirginitatis in coniuge aggressus est culpare seruum, quod uxorem suam ut proditor corruperit. Hoc illo cum iuramento negante ait Ysaac: Vtinam sic celi uisione fruereris prout uerum est quod fateris. Hoc ut dixit Ysaac, statim Elyezer in caelum sublatus est. Quis ergo ultra audebit negare uerum esse quod de Iosue dicitis, quando tantum quid de seruo Abrahae profertis? Quia absque dubio constat quod Elyezer immortalis caelum optineat, quis uobis obuiare, o Iudei, audebit, quod Iosue uester paradysum incolat? Absque aliqua prorsus quaestione credatur, quod tam ualido et indissolubili exemplo probatur. Credatur et illud quod creditis, collectis iam ab uniuersis mundi partibus et in uestra uestrae repromissionis terra congregatis a uestro Messya Iudeis impleri illud quod olim Abrahae Deus promiserat: Multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et uelut arenam quae est in littore maris. Hoc autem ita, ut unaqueque mulier unoquoque die unum filium pariat, et sic per unius tantum anni spacium trecentos et sexaginta et sex filios generet. Magna foecunditas et cita multiplicatio seminis Abrahae. Non tamen tanta, et si omnis mulier a prima Aeua usque ad ultimam, quae in fine mundi nascitura est, omni die seculi huius unum infantem pareret, quanta est uel stellarum caeli uel arenae maris. Infelices uere mulieres quae si maledictio diuina in feminas prolata permanserit sicut cotidie parient, sic acerrimo illo parientium dolore cotidie torquebuntur. Puto quia mallent nunquam concipere, quam cum tam acribus ac frequentibus doloribus parturire uel parere. Quid tamen fiet de capitulo illo legis quo praecipitur, ut mulier masculum pariens quadraginta, feminam octoginta diebus a copula uiri abstineat? Sed transeo. Talibus enim non semper immorandum est. Nec illud tamen ex toto praeterire decreui, in quo sapienter et caute scripturas sanctas uobis interpretari datum est. Volo enim a uobis audire, quomodo illum psalmi uestri uersum exponatis quo dicitur: Ascendisti in altum, cepisti captiuitatem, dedisti dona hominibus. Ascendisti in altum. Quis ascendit? Moyses, ut dicitis, ascendit in caelum ex iussione Dei. Videntes eum angeli uoluerunt interficere. Moyses tremefactus clamauit ad Dominum. Quod audiens Dominus comminatus est angelis: Vtquid, ait, seruum meum uultis occidere? Seditionem contra me facitis. Erubuerunt angeli et dixerunt: Non seditionem facimus, sed dolemus, quod homo terrenus et pollutus caelum ascendit. Non, inquit Dominus, immundus et pollutus est, quia antequam caelum ascenderet ab immunditia eum sanctificauimus. Conqueruntur adhuc non solum de hoc sancti angeli, uerum etiam quia legem sanctam et immaculatam prius dedit hominibus pollutis quam sibi, quibus deberet primum dari. At Dominus: Vos contra praecaepta mea stulte agitis. Hic namque nulla perpetrantur uicia, nulla flagicia. Non ergo hic lex est necessaria, sed hominibus qui homicidia et adulteria et caetera mala agunt. Tunc angeli pacem cum Moyse statuerunt et ei de sapientia sua dimidiam partem ad maius dederunt. Cepisti captiuitatem - id est sapientia angelos expoliasti et caelum. Dedisti dona hominibus - id est sapientiam illam dedisti filiis Israhel ad terram descendens. Etenim non credentes inhabitare Dominum Deum, id est gentiles et Christiani non credunt Deum habitare in Moyse. Quid deriderem ista? Quid subsannarem? Quid conculcarem? Satis immo plenissime ipsa ex seipsis, quam deridenda, quam detestanda, quam conculcanda sint, declarant. Declarant et illud, quomodo talibus doctoribus tam suptiliter tam ueraciter scripturas sacras exponentibus credendum sit. Quid dicam de clauibus Chore? Quas tanti numeri dicitis fuisse, ut trecentos camelos illis clauibus oneratos uix que immensum illarum onus ferentes in deserto, ubi Moyses ductor Hebreorum erat, habuerit, quae ut leuius ferri possent, non ex ferri uel ligni seu alia qualibet materie, sed de uaccarum siccis coriis factae fuerant. Quae claues solos thesauros praedicti Chore in specubus uel antris diuersis repositos asseruabant. Ditissimus omnium hominum homo, cuius pecunia toti generi humano per infinita secula sufficere posset. Sed lugenda perditio tantorum thesaurorum, quoniam cum Dathan et Abyron et aliis rebellibus ipse etiam Chore cum filiis et filiabus cum ipsis tabernaculis omni que substantia nutu diuino absortus est. Quid dicam et inde, unde similis fabula praemissa est? Quod scilicet cum filii Iacob patrem suum defunctum ad sepulchrum deferrent, filii Esau similiter patrem suum mortuum ad idem sepulchrum deferentes cum magno comitatu eis occurrerunt et lites maximas pro uendicando sibi sepulchro hinc inde conseruerunt? Quid et inde, quod Dan filius Iacob montem ascenderit, quod tantae magnitudinis lapidem, quantae erat totus exercitus Esau, de monte praeciderit, quod ipsum capiti suo imposuerit, ut uno lapidis iactu totum illum populum prosterneret? Quid et inde quod rediens cum iam utrumque exercitum concordem inuenisset, ingentem illam molem in mare proiecerit, cuius magnitudine repulsum mare terminos suos excesserit duas que excessu suo ciuitates subuerterit, Phiton et Ramesse? Quas post quadringentos fere euersionis annos, ut aliquid ueri simile dicere uideamini, Pharao ut dicitis reaedificauit et in earum reaedificatione patres uestros duris luti et lateris operibus afflixit. Infinita sunt haec, nec longissimo tempore explicanda, si uelim similes Iudeorum nenias persequi et ad unguem uniuersa referre. Quis enim tantis uoluminibus nugarum, quibus armaria sua iam pene a duobus milibus annorum perditi homines impleuerunt, respondere et singula uelut ex ratione posset refellere? Et posset quidem, quantum ad rationem pertinet, respondere hiis etiam quilibet ualde brutus nec in inueniendo paruo saltem opus esset labore, sed uix tempus sufficeret, nec omnino rationabile esset. Quae enim ratio permittit ultra modum protrahi de talibus sermonem, quae omni disputatore tacente omnis humanus animus intelligit falsa, sentit ridenda, agnoscit execranda? Festinet ergo stilus ad finem nec ultra diu differat. Vnde immensa congerie similium fabularum uelut multo pulueris aggere uentis tradita unam tantum de filia Ihremiae et eius filio fabulam replicabo, et sic opus Iudaicum, immo contra Iudeos Christianum, per Christi gratiam consummabo. Sed quomodo loquar? Quibus uerbis utar? Indicit pudor silentium, et ne inhonesta proferens minus in uerbis honestus uidear, pertimescit. Confunditur turpia ingerere auribus pudicorum audire sancta et caelestia assuetis, infundere tam nefanda ueretur. Sed quid? Deponat inconsultum ruborem Christianus et sobrius sermo, et impios inhonestos redarguens saltem in hiis erubescere cogat. Facit hoc sepe Deus in Lege prima, et in secunda id ipsum non tacet. Et quia homines a malis uix nominandis corrigere cupit, ipsa etiam magis ignominiosa prohibendo proponit. Facit hoc et apostolus noster, ut notum est orbi terrarum, uix que de his, quae in mortalibus corrigebat, aliquid licet turpissimum intactum relinquit. Vnde nec ego istud intemptatum, intactum relinquam, ut magis ac magis inimici Christiani nominis confundantur, et quam execrandi sint, qui tam execrandis credunt etiam post premissa, sole clarius uideatur. Quodam tempore, inquiunt, cum iuuenes ut assolet fieri mixtim balneis uterentur, libidinose se ipsos attrectantes sperma uirile in aquam fundebant. Quo cum necessitate itineris tractus propheta Ieremias uenisset illos que talia operantes uideret, indoluit eos increpans, quod scelus nefarium operarentur, clamabat. Illi haec audientes, ut idem quod ipsi faceret et uerbis hortabantur et ui compellebant. Cum ille primo renueret se que ante mori uelle quam ista operari diceret, tandem ab eis coactus assensit, et in aquam ut illi sperma effudit. Cum que diu illud in aqua mansisset, accessit filia Ieremiae, quae lauacris illis forte intereat et casu spermati obuians muliebri receptaculo illud excepit et statim grauida facta est. Dicunt enim impii Iudaei quod Ihremias propheta filiam habuerit, et quod ipsa eius filia de patris semine in aquam fuso et sic muliebri receptaculo suscaepto grauida facta sit. Venit ergo tempus pariendi et peperit filium et uocauit nomen eius Bencera. Hic mox ut natus est, loqui exorsus panem calidum et carnem pinguissimam, butyrum et mel petiit. Quod cum mater miraretur, cur, inquit, talia petis, cum lac deberes accipere? Magis, inquit, tales cibi michi placent quam lac tuum. Hoc sapientissimis hominibus cum mater eius ostenderet et ad puerum uidendum eos uocaret, plurimos conflictus disputationis inter se habentes omnes deuincebat puer. Quod mater eius magis stupens ait: Quid est, fili, quod agis? Vnde tibi tanta sapientia? Vnde tibi tot modi disputationis, cum litteras non didiceris? Filius sum, inquit, Ihremiae. Quod qualiter acciderit, narrauit. Quid dicam, lector? Nunquid de istis et contra ista me aliquid loqui uel os aperire necesse erit? Audio, audio a Iudeo, quod nec a diabolo audire possem. Superat ille mendaciis suis mendacii principem et eum, qui non solum mendax, sed et pater et magister mendacii est, pene filium ac discipulum facit. Est quidem ille ut ait nostra Apochalipsis: Accusator fratrum nostrorum accusans eos ante conspectum Dei nostri die ac nocte. Accusat eos aliquando ueraciter, accusat eos aliquando mendaciter. Sed nunquid tam mendax est in accusationibus fratrum Sathanas, ut Ihremiam de fornicatione in conspectu Dei accuset, ut eum uelut fornicatorem arguere coram summo iudice auderet? Sed nunquid coram hominibus? Nec illud puto. Quomodo enim hoc auderet? Quomodo plane auderet illum uocare fornicatorem, dicere immundum, de cuius mundicia et sanctitate audit Deum loquentem ad ipsum: Priusquam te formarem in utero noui te et antequam exires de uulua sanctificaui te? Audit hoc plane diabolus, quamuis non audiat Iudeus. Scit pro certo, quamuis non desit ei uoluntas fallendi si de hiis mentiri uellet, neminem sibi contra diuina oracula crediturum, et idcirco, ne impudenter mendax appareat minus que inde homines fallere possit, maliciae suae non quidem sapienter sed dolose prouidet. Ac non ita Iudaeus, qui ut in nullo sibi aliquis adquiescat, totum se plus quam diabolicis mendaciis consecrauit. Nichil plane iam reliqui sibi fecit, ut ei preter autentica uerba, etiam si qua uera quandoque proferret, aliquis credat. Nec hoc mirum de tanto mendace. Nam quod longe minus est, semel in iudiciis falsa allegans, uel semel falsus testis inuentus et ab actionibus repellitur et a testimoniis remouetur. Quod ergo fit de semel mentiente, non debet fieri de semper mentiente pariter et fallente? Mentitur et enim Iudeus, quando quod falsum est asstruit. Fallit, quando alios mendaciis suis, licet hoc raro contingat, seducit. Sed credo quod nullum Iudeus, nisi Iudaeum, in hoc de quo agitur sermone fallere possit, nec ipsum, quem similibus fabularum somniis imbuit, suum olim discipulum Mahumeth. Nullum uero fallere poterit, ut uel credat uel tenuiter suspicetur, tantum uirum, tantum prophetam Dei usque ad sanguinem, usque ad mortem pro ueritate, pro iustitia contra mendaces, contra impios non alios quam Iudeos certantem alicuius turpitudinis scelus incurrisse uel ad illud perpetrandum terrore aliquo, uiolentia aliqua compelli potuisse. Maluisset prius Egyptios lapides Iudaicis manibus iactos perpeti nec quod postea pro ueritate passus est, ne inmundis iuuenibus assensu aliquo sociaretur, pati differre. Non adeo excors factus fuerat, ut qui a puero Dei confabulatione dignus apparuit, iam iuuenis uel maturus tantam gratiam negligeret et criminis aliqua sorde seipsum diuinae familiaritatis praerogatiua fraudaret. Non ille quamlibet aetatum differentiam mundam que ab omni crimine innocentiam aliquo tali neuo fedauit, cui dicenti: Ecce nescio loqui quia puer ego sum, a Deo responsum est: Noli dicere quia puer sum, quoniam ad omnia quae mittam te ibis et uniuersa quae mandauero tibi loqueris. Ac deinde: Ecce constitui te hodie super gentes et regna ut euellas et destruas et disperdas et dissipes et aedifices et plantes. Nunquid iste a Deo etiam adhuc puer mitteretur, nunquid uniuersa quae sibi mandanda erant locuturus pronuntiaretur, nunquid gentibus et regnis ad euellendum et destruendum et rursus ad plantandum et aedificandum praeficeretur, si talis a Deo futurus, qualem eum, o Iudei, facitis, praeuideretur? Sed ubi et hoc legitis eum habuisse filiam? Aut ergo proferte non ex nugis solitis, sed ex scripturis sanctis eum habuisse filiam, aut ego ex eisdem diuinis scriptis proferam eum nec filiam habuisse nec filium. Sed, ut aestimo, deficietis. At ego non deficiam. Ait namque Dominus ad Ihremiam: Et tu non accipies uxorem nec generabis filios et filias. Relegite librum ipsius prophetae. Vbi postquam hoc legeretis, aut si nesciebatis, discite, aut si obliti eratis, recolite Ihremiam prophetam non habuisse uxorem, nec generasse filios uel filias. Non potuit enim tantus uir, tam studiosus diuinorum praecaeptorum seruator diuinum mandatum negligere, et post interdictum uel uxorem accipere, uel filios et filias generare. Nam de alia muliere quam de uxore eum filium uel filiam generasse, quis asserere audebit, nisi qui eum incontinentem et turpem probare contenderit? Et puto, quia praeter Iudaeum nemo audebit. Quod si nec uxori, nec cuilibet mulieri Ihremias quolibet unquam tempore mixtus est, utique sicut nec filium, ita nec filiam generauit. Recedat ergo filia haec quam, o Iudaei, Ihremiae dedistis, de medio, et alium sibi patrem requirat. Sed forte non fuit ei ad generandum necessaria sexuum coniunctio, cuius seminis iuxta uos tanta uis extitit, ut etiam eo longe remoto, sicut hic contigisse dicitis, et generare posset et grauidare. Cui uestro turpissimo miraculo, quod scilicet semen effusum in aquam nec elementi liquiditate dissolui potuerit nec generatiuam uirtutem amittere, non disputando respondeo, sed conspuendo. Iam reliquis prophetici pueri miraculis, quod natus statim loqui caeperit, panem calidum, carnem pinguissimam, butyrum et mel petierit, quod comederit, quod sapientes homines disputando uicerit, immo quod nichil horum fecerit, iam absque excusatione stolidum esset uelle probare. Quid enim probaret aliquis eum ista nec dixisse, nec fecisse, quem certum est nunquam fuisse? Quod ut certum habeatur, adhuc unum istud ad eandem fabulam pertinens adiungo: Audiens Nabugodonosor huius praedicti pueri tantam famam, misit ad eum mille uiros armatos, quorum unusquisque militem unum deferebat super unguem digiti sui, uolens agnoscere utrum uerum esset, quod de eo ferebatur, et ut ad se ueniret mandauit. Qui uenire renuit, sed leporem ad eum misit et quaecumque ab eo quaerere uolebat uel interrogare, in fronte leporis scripsit. Quod uidens Nabugodonosor hunc esse omnibus sapientiorem cognouit. Haec fabula licet non de Thalmuth, non tamen de minoris auctoritatis libro, quam est aput Iudeos Thalmuth, excerpta est. Haec sunt mysteria uestra, o Iudei, haec intima sacramenta, haec sapientia omni sapientiae etiam diuinae praeferenda. Vere nunc apparet in uobis impletum, quod sepe supra nominatus Ysaias, iam non uester sed noster propheta, inter multa similia de uobis ait: Oua aspidum ruperunt et telas araneae texuerunt. Qui comederit de ouis eorum morietur et quod confotum est erumpet in regulum. Et telae eorum non erunt in uestimentum neque operientur operibus suis. Non sunt oua quae fouetis ouis gallinarum similia, ut uel per se sint utilia ad escam, uel inde aliquod uolatile humanis commodis aptum procedat, sed sunt oua aspidum, quae a uobis rupta et mortifero uos impietatis ueneno inficiant, et tandem quod iuxta seculi finem futurum est, omnium impiorum regem Antichristum, uelut omnium uenenatorum animalium principem regulum, diu a uobis male fota producant. Ad talem fructum pessimo talium doctrinarum tepore diu mortiferum ouum fouistis, ut et uos ruptum perimat, et ad ultimum, ut dictum est, supremum inde maliciae germen toti noxium mundo erumpat. Non sunt telae uestrae, in quibus longo tempore laborastis, telis textricum uel texentium similes, ut inde uestis aliqua uel operimentum quodlibet fieri possit. Non sunt plane iuxta prophetam in uestimentum neque operiemini ex eis. Quare? Quia in cunctis operibus uestris, in uniuersis laboribus uestris, in omni contextu impiarum doctrinarum nichil mortalibus utile perfecistis quia telas araneae texuistis. Vere irritus, uere cassus labor tantorum saeculorum, in quibus a prophetarum tempore, id est ex quo propheta in Israhel non apparuit, nichil aliud texuistis, nichil aliud operati estis, nulla alia doctrina libros Iudaicos implestis, nisi blasphema, sacrilega ridiculosa et falsa. Pugnastis tanto tempore contra diuinos libros diabolicis libris, et caelestem doctrinam, infernalis putei fumo suffundere et obfuscare laborastis. Nisi estis irretire telarum uestrarum retibus animalia stulta et aues incircumspectas dolosis laqueis occupare conati estis. Sed non est tale, non est tale uestrum commentum, non est illius artis uel uirtutis Iudaica textura, ut quadrupedem uel auem saltem ultimam illaqueare ualeat. Non uiriles uel muliebres telas orditi estis, non uiriles uel muliebres perfecistis, sed iuxta ueridicum prophetam, in iam dictis et similibus fabulosis neniis aranearum solummodo telas texuistis. Quae multo longo que labore compactae nimia fragilitate sui nullum preter Iudaeum uelut muscam uilissimam fallere uel capere potuerunt. Vt ergo huic iam quinto contra uos capitulo tandem finis congruus imponatur, breuiter praecedentia replico. Libris diuinis prius, postmodum fabulosis contra nos agere nisi estis. Libris diuinis uos uicimus. Fabulosos nullius momenti esse ostendimus. Quid igitur restat? Hoc scilicet, ut fabulosis abiectis diuinos sic intelligatis, ut in eis et ex eis Christum, hoc est iuxta uos Messyam, non fallacem, sed ueracem, non uenturum nisi ad iudicium, sed eum qui iam uenit, qui iam de uirgine natiuitate sua absque aliquo peccato in mundo conuersatione sua, caelesti praedicatione sua, diuinis miraculis suis non uili ut putatis, sed pretiosa morte, resurrectione, ascensione sua mundum ad aeternam uitam praedestinatum redemit, saluauit, glorificauit, credatis, adoretis, glorificetis. Credo enim iam uos tantis testibus, tantis rationibus ita obrutos confutatos que esse ipsa ueritate, ut nichil ultra repugnare, nichil quaerere debeatis. Explicit liber domni Petri abbatis Cluniacensis contra Iudeos.