Posteritati. [1] Fuerit tibi forsan de me aliquid auditum; quanquam et hoc dubium sit: an exiguum et obscurum longe nomen seu locorum seu temporum peruenturum sit. Et illud forsitan optabis nosse: quid hominis fuerim aut quis operum exitus meorum, eorum maxime quorum ad te fama peruenerit uel quorum tenue nomen audieris. [2] Et de primo quidem uarie erunt hominum uoces; ita enim ferme quisque loquitur, ut impellit non ueritas sed uoluptas: nec laudis nec infamie modus est. Vestro de grege unus fui autem, mortalis homuncio, nec magne admodum nec uilis originis, familia — ut de se ait Augustus Cesar — antiqua, natura quidem non iniquo neque inuerecundo animo, nisi ei consuetudo contagiosa nocuisset. [3] Adolescentia me fefellit, iuuenta corripuit, senecta autem correxit, experimentoque perdocuit uerum illud quod diu ante perlegeram: quoniam adolescentia et uoluptas uana sunt; imo etatum temporumque omnium Conditor, qui miseros mortales de nichilo tumidos aberrare sinit interdum, ut peccatorum suorum uel sero memores se se cognoscant. [4] Corpus iuueni non magnarum uirium sed multe dexteritatis obtigerat. Forma non glorior excellenti, sed que placere uiridioribus annis posset: colore uiuido inter candidum et subnigrum, uiuacibus oculis et uisu per longum tempus acerrimo, qui preter spem supra sexagesimum etatis annum me destituit, ut indignanti michi ad ocularium confugiendum esset auxilium. Tota etate sanissimum corpus senectus inuasit, et solita morborum acie circumuenit. [5] Diuitiarum contemptor eximius: non quod diuitias non optarem, sed labores curasque oderam, opum comites inseparabiles. Non , ut ista cura esset, lautarum facultas epularum: ego autem tenui uictu et cibis uulgaribus uitam egi letius, quam cum exquisitissimis dapibus omnes Apicii successores. [6] Conuiuia que dicuntur — cum sint comessationes modestie et bonis moribus inimice — semper michi displicuerunt. Laboriosum et inutile ratus sum ad hunc finem uocare alios, nec minus ab aliis uocari; conuiuere autem cum amicis adeo iocundum, ut eorum superuentu nil gratius habuerim, nec unquam uolens sine sotio cibum sumpserim. Nichil michi magis quam pompa displicuit, non solum quia mala et humilitati contraria, sed quia difficilis et quieti aduersa est. [7] Amore acerrimo sed unico et honesto in adolescentia laboraui, et diutius laborassem nisi iam tepescentem ignem mors acerba sed utilis extinxisset. Libidinum me prorsus expertem dicere posse optarem quidem, sed si dicam mentiar. Hoc secure dixerim: me quanquam feruore etatis et complexionis ad id raptum, uilitatem illam tamen semper animo execratum. [8] Mox uero ad quadragesimum etatis annum appropinquans, dum adhuc et caloris satis esset et uirium, non solum factum illud obscenum, sed eius memoriam omnem sic abieci, quasi nunquam feminam aspexissem. Quod inter primas felicitates meas numero, Deo gratias agens, qui me adhuc integrum et uigentem tam uili et michi semper odioso seruitio liberauit. Sed ad alia procedo. [9] Sensi superbiam in aliis, non in me; et cum paruus fuerim, semper minor iudicio meo fui. Ira mea michi persepe nocuit, aliis nunquam. Intrepide glorior — quia scio me uerum loqui — indignantissimi animi, sed offensarum obliuiosissimi, beneficiorum permemoris. Amicitiarum appetentissimus honestarum et fidelissimus cultor fui. Sed hoc est supplicium senescentium: ut suorum sepissime mortes fleant. [10] Principum atque regum familiaritatibus ac nobilium amicitiis usque ad inuidiam fortunatus fui. Multos tamen eorum, quos ualde amabam, effugi: tantum fuit michi insitus amor libertatis, ut cuius uel nomen ipsum illi esse contrarium uideretur, omni studio declinarem. Maximi reges mee etatis et amarunt et coluerunt me; cur autem nescio: ipsi uiderint. Et ita cum quibusdam fui, ut ipsi quodammodo mecum essent; et eminentia eorum nullum tedium, commoda multa perceperim. [11] Ingenio fui equo potius quam acuto, ad omne bonum et salubre studium apto, sed ad moralem precipue philosophiam et ad poeticam prono; quam ipse processu temporis neglexi, sacris literis delectatus, in quibus sensi dulcedinem abditam, quam aliquando contempseram, poeticis literis non nisi ad ornatum reseruatis. Incubui unice, inter multa, ad notitiam uetustatis, quoniam michi semper etas ista displicuit; ut, nisi me amor carorum in diuersum traheret, qualibet etate natus esse semper optauerim, et hanc obliuisci, nisus animo me aliis semper inserere. Historicis itaque delectatus sum; non minus tamen offensus eorum discordia, secutus in dubio quo me uel ueri similitudo rerum uel scribentium traxit autoritas. [12] Eloquio, ut quidam dixerunt, claro ac potenti; ut michi uisum est, fragili et obscuro. Neque uero in comuni sermone cum amicis aut familiaribus eloquentie unquam cura me attigit; mirorque eam curam Augustum Cesarem suscepisse. Ubi autem res ipsa uel locus uel auditor aliter poscere uisus est, paulo annisus sum; idque quam efficaciter, nescio: eorum sit iudicium coram quibus dixi. Ego, modo bene uixissem, qualiter dixissem parui facerem: uentosa gloria est de solo uerborum splendore famam querere. [13] Honestis parentibus, florentinis origine, fortuna mediocri, et — ut uerum fatear — ad inopiam uergente, sed patria pulsis, Arretii in exilio natus sum, anno huius etatis ultime que a Cristo incipit MCCCIV, die lune ad auroram... kalendas Augusti. [14] Tempus meum sic uel fortuna uel uoluntas mea nunc usque partita est. Primum illum uite annum neque integrum Arretii egi, ubi in lucem natura me protulerat; sex sequentes Ancise, paterno in rure supra Florentiam quattuordecim passuum milibus, reuocata ab exilio genitrice; octauum Pisis, nonum ac deinceps in Gallia Transalpina, ad leuam Rodani ripam — Auinio urbi nomen —, ubi romanus pontifex turpi in exilio Cristi tenet Ecclesiam et tenuit diu, licet ante paucos annos Urbanus quintus eam reduxisse uideretur in suam sedem. [15] Sed res, ut patet, in nichilum rediit, ipso — quod grauius fero — tunc etiam superstite et quasi boni operis penitente. Qui si modicum plus uixisset, hauddubie sensisset quid michi de eius abitu uideretur. Iam calamus erat in manibus, sed ipse confestim gloriosum principium ipsum cum uita destituit. Infelix! Quam feliciter ante Petri aram mori et in domo propria potuisset! Siue enim successores eius in sua sede mansissent, et ipse boni operis auctor erat; siue abiissent, et tanto ipsius clarior uirtus, quanto illorum culpa conspectior. Sed hec longior atque incidens est querela. [16] Ibi igitur, uentosissimi amnis ad ripam, pueritiam sub parentibus, ac deinde sub uanitatibus meis adolescentiam totam egi. Non tamen sine magnis digressionibus: namque hoc tempore Carpentoras, ciuitas parua et illi ad orientem proxima, quadriennio integro me habuit; inque his duabus aliquantulum gramatice dyaletice ac rethorice, quantum etas potuit, didici; quantum scilicet in scolis disci solet, quod quantulum sit, carissime lector, intelligis. [17] Inde ad Montem Pessulanum legum ad studium profectus, quadriennium ibi alterum; inde Bononiam, et ibi triennium expendi et totum iuris ciuilis corpus audiui: futurus magni prouectus adolescens, ut multi opinabantur, si cepto insisterem. Ego uero studium illud omne destitui, mox ut me parentum cura destituit. Non quia legum michi non placeret autoritas, que absque dubio magna est et romane antiquitatis plena, qua delector; sed quia earum usus nequitia hominum deprauatur. Itaque piguit perdiscere quo inhoneste uti nollem, et honeste uix possem, et si uellem, puritas inscitie tribuenda esset. [18] Itaque secundum et uigesimum annum agens domum redii. Domum uoco auinionense illud exilium, ubi ab infantie mee fine fueram: habet enim consuetudo proximam uim nature. Ibi ergo iam nosci ego et familiaritas mea a magnis uiris expeti ceperat; cur autem nescire nunc me fateor et mirari, tunc equidem non mirabar, ut qui michi, more etatis, omni honore dignissimus uiderer. [19] Ante alios expetitus fui a Columnensium clara et generosa familia, que tunc romanam curiam frequentabat, dicam melius: illustrabat. A quibus accitus, et michi nescio an et nunc, sed tunc certe indebito in honore habitus, ab illustri et incomparabili uiro Iacobo de Columna, Lomberiensi tunc epyscopo, cui nescio an parem uiderim seu uisurus sim, in Vasconiam ductus, sub collibus Pireneis estatem prope celestem, multa et domini et comitum iucunditate, transegi, ut semper tempus illud memorando suspirem. [20] Inde rediens sub fratre eius Iohanne de Columna, cardinali, multos per annos, non quasi sub domino sed sub patre, imo ne id quidem, sed cum fratre amantissimo, imo mecum et propria mea in domo fui. [21] Quo tempore iuuenilis me impulit appetitus ut et Gallias et Germaniam peragrarem. Et licet alie cause fingerentur ut profectionem meam meis maioribus approbarem, uera tamen causa erat multa uidendi ardor ac studium. In qua peregrinatione Parisius primum uidi, et delectatus sum inquirere quid uerum quid ue fabulosum de illa urbe narraretur. [22] Inde reuersus Romam adii, cuius uidende desiderio ab infantia ardebam; et huius familie magnanimum genitorem Stephanum de Columna, uirum cuilibet antiquorum parem, ita colui atque ita sibi acceptus fui, ut inter me et quemlibet filiorum nil diceres interesse. Qui uiri excellentis amor et affectus usque ad uite eius extremum uno erga me semper tenore permansit; et in me nunc etiam uiuit, neque unquam desinet nisi ego ante desiero. [23] Inde etiam reuersus, cum omnium sed in primis illius tediosissime urbis fastidium atque odium, naturaliter animo meo insitum, ferre non possem, diuerticulum aliquod quasi portum querens, repperi uallem perexiguam sed solitariam atque amenam, que Clausa dicitur, quindecim passuum milibus ab Auinione distantem, ubi fontium rex omnium Sorgia oritur. Captus loci dulcedine, libellos meos et meipsum illuc transtuli, cum iam quartum et trigesimum etatis annum post terga relinquerem. [24] Longa erit historia si pergam exequi quid ibi multos ac multos egerim per annos. Hec est summa: quod quicquid fere opusculorum michi excidit, ibi uel actum uel ceptum uel conceptum est; que tam multa fuerunt, ut usque ad hanc etatem me exerceant ac fatigent. Fuit enim michi ut corpus sic ingenium: magis pollens dexteritate quam uiribus; itaque multa michi facilia cogitatu, que executione difficilia pretermisi. [25] Hic michi ipsa locorum facies suggessit ut Bucolicum carmen, siluestre opus, aggrederer, et Vite solitarie libros duos ad Philippum, semper magnum uirum, sed paruum tunc epyscopum Cauallicensem, nunc magnum Sabinensem epyscopum cardinalem; qui michi iam solus omnium ueterum superstes, non me epyscopaliter, ut Ambrosius Augustinum, sed fraterne dilexit ac diligit. [26] Illis in montibus uaganti, sexta quadam feria maioris hebdomade, cogitatio incidit, et ualida, ut de Scipione Africano illo primo, cuius nomen mirum inde a prima michi etate carum fuit, poeticum aliquid heroico carmine scriberem — sed, subiecti de nomine, Africe nomen libro dedi, operi, nescio qua uel sua uel mea fortuna, dilecto multis antequam cognito — quod, tunc magno ceptum impetu, uariis mox distractus curis intermisi. [27] Illis in locis moram trahenti — dictu mirabile! — uno die et ab urbe Roma senatus, et de Parisius cancellarii studii ad me litere peruenerunt, certatim me ille Romam ille Parisius ad percipiendam lauream poeticam euocantes. Quibus ego iuueniliter gloriabundus, et me dignum iudicans quo me dignum tanti uiri iudicarent, nec meritum meum sed aliorum librans testimonia, parumper tamen hesitaui cui potius aurem darem. Super quo consilium Iohannis de Columna cardinalis supra nominati per literas expetii. Erat enim adeo uicinus ut, cum sibi sero scripsissem, die altero ante horam tertiam responsum eius acciperem. [28] Cuius consilium secutus, romane urbis autoritatem omnibus preferendam statui; et de petitione et de approbatione consilii eius mea duplex ad illum extat epystola. Iui ergo; et quamuis ego, more iuuenum, rerum mearum benignissimus iudex essem, erubui tamen de me ipso testimonium meum sequi, uel eorum a quibus euocabar: quod proculdubio non fecissent, nisi me dignum oblato honore iudicassent. [29] Unde Neapolim primum petere institui; et ueni ad illum summum et regem et philosophum, Robertum, non regno quam literis clariorem, quem unicum regem et scientie amicum et uirtutis nostra etas habuit, ut ipse de me, quod sibi uisum esset censeret. A quo qualiter uisus, et cui quam acceptus fuerim, et ipse nunc miror et tu, si noueris, lector, puto mirabere. [30] Audita autem aduentus mei causa, mirum in modum exhilaratus est, et iuuenilem cogitans fiduciam, et forsitan cogitans honorem, quem peterem, sua gloria non uacare, quod ego eum solum iudicem ydoneum e cuntis mortalibus elegissem. Quid multa? [31] Post innumeras uerborum collationes uariis de rebus, ostensamque sibi Africam illam meam, qua usqueadeo delectatus est, ut eam sibi inscribi magno pro munere posceret — quod negare nec potui certe, nec uolui — super eo tandem pro quo ueneram certum michi deputauit diem, et a meridie ad uesperam me tenuit. Et quoniam, crescente materia, breue tempus apparuit, duobus proximis diebus idem fecit. Sic triduo excussa ignorantia mea, die tertio me dignum laurea iudicauit. [32] Eam michi Neapoli offerebat et, ut assentirer, precibus etiam multis urgebat; uicit amor Rome uenerandam tanti regis instantiam. Itaque, inflexibile propositum meum cernens, literas michi et nuntios ad senatum romanum dedit, quibus de me iudicium suum magno fauore professus est. Quod quidem tunc iudicium regium et multorum et meo in primis iudicio consonum fuit; hodie et ipsius et meum et omnium idem sentientium iudicium non probo: plus in eum ualuit amor et etatis fauor quam ueri studium. [33] Veni tandem; et quamlibet indignus, tanto tamen fretus fisusque iudicio, summo cum gaudio Romanorum, qui illi solemnitati interesse potuerunt, lauream poeticam adhuc scolasticus rudis adeptus sum. De quibus etiam et carmine et soluta oratione epystole mee sunt. Hec michi laurea scientie nichil, plurimum uero quesiuit inuidie; sed hec quoque historia longior est quam poscat hic locus. [34] Inde ergo digressus Parmam ueni et cum illis de Corrigia, uiris in me liberalissimis atque optimis, sed inter se male concordibus, qui tunc urbem illam tali regimine gubernabant, quale nec ante in memoria hominum habuerat ciuitas illa, nec etate hac — ut auguror — habitura est, aliquantulum tempus exegi. [35] Et suscepti memor honoris, sollicitusque ne indigno collatus uideretur, cum die quodam in montana conscendens forte trans Entiam amnem reginis in finibus siluam que Plana dicitur adiissem, subito loci specie percussus, ad intermissam Africam stilum uerti, et feruore animi qui sopitus uidebatur excitato, scripsi aliquantulum die illo; post continuis diebus quotidie aliquid, donec Parmam rediens et repostam ac tranquillam nactus domum — que postea empta nunc etiam mea est —, tanto ardore opus illud non magno in tempore ad exitum deduxi, ut ipse quoque nunc stupeam. [36] Inde reuersus, ad fontem Sorgie et ad solitudinem transalpinam redii [...]. [37] Longum post tempus, uiri optimi et cuius nescio an e numero dominorum quisquam similis sua etate uir fuerit — imo uero scio quod nullus — Iacobi de Carraria iunioris, fame preconio beniuolentiam adeptus, nuntiisque et literis usque trans Alpes quando ibi eram, et per Italiam ubicunque fui, multos per annos tantis precibus fatigatus sum et in suam solicitatus amicitiam, ut, quamuis de felicibus nil sperarem, decreuerim tandem ipsum adire, et uidere, quid sibi hec et magni et ignoti uiri tanta uellet instantia. [38] Itaque, sero quidem diuque et Parme et Verone uersatus, et ubique Deo gratias carus habitus multo amplius quam ualerem, Patauum ueni, ubi ab illo clarissime memorie uiro non humane tantum, sed sicut in celum felices anime recipiuntur acceptus sum, tanto cum gaudio tamque inextimabili caritate ac pietate, ut, quia equare eam uerbis posse non spero, silentio opprimenda sit. Inter multa, sciens me clericalem uitam a pueritia tenuisse, ut me non sibi solum sed et patrie arctius astringeret, me canonicum Padue fieri fecit. Et ad summam, si uita sibi longior fuisset, michi erroris et itinerum omnium finis erat. [39] Sed — heu! — nichil inter mortales diuturnum, et siquid dulce se obtulerit amaro mox fine concluditur. Biennio non integro eum michi et patrie et mundo cum dimisisset, Deus abstulit, quo nec ego nec patria nec mundus — non me fallit amor — digni eramus. [40] Et licet filius sibi successerit, prudentissimus et clarissimus uir, et qui per paterna uestigia me carum semper et honoratum habuit, ego tamen, illo amisso cum quo magis michi presertim de etate conuenerat, redii rursus in Gallias, stare nescius, non tam desiderio uisa milies reuisendi, quam studio more egrorum loci mutatione tediis consulendi.