DE MARCO PORTIO CATONE CENSORIO. [1] Marci Portii Catonis Censorii laudibus plena sunt omnia; precipuum sapientie cognomen obtinuit, in qua nulli creditur cessisse. Notum est illud Lelii sapientis apud Tullium, qui de hoc Catone «aut enim nemo,» inquit «quod quidem magis credo, aut si quisquam ille sapiens fuit». Neque uero apud scriptores tantum sed etiam apud gentes uulgata hec sapientie fama est; quis est enim, quamuis ex acie uulgari, qui Catonis audito nomine non intelligat sapientem? [2] De illa loquor sapientia que naturaliter hominibus accidit; uera enim ac superna et celestis sapientia, magnis illis uiris et illustribus abscondita et negata, non affuit. In quo quidem miserari illos potius decet quam nos quasi de propriis meritis superbire, quibus illa tam paruis, Deo res nostras miserante, reuelata est. [3] Neque uero preterea naturalis illa tantum sapientia huic uiro contigit, sed magna etiam scientia literarum; ad hec eloquentia quanta illius temporis esse poterat. Nondum enim latina lingua ad summum culmen sue claritatis ascenderat, quod sub Cicerone factum esse uult Seneca; certe sua etate disertissimum romani generis Catonem dici solitum constat. [4] Iure igitur Lelius, in eo sermone quem predixi, Catonem ipsum nec Socrati, quem Apollinis oraculum, ut scimus, sapientissimum iudicauit, postponendum dicit, non solum propter illam rationem quia «huius» inquit «facta, illius dicta laudantur», sed etiam quia illius dicta tantum, huius autem et facta et dicta non fortassis pauciora quam Socratis commendantur. [5] Fuit enim inter multa disertissimus ut dixi; sicut enim Naturalis Historie libro septimo scriptum est, «Cato primus Portie gentis tres summas in homine res prestitisse extimatus est, optimus orator, optimus imperator, optimus senator». [6] Et, quod ad primum attinet, orationes scripsit innumeras, cum etsi de nullo alio quam se ipso edite satis multe essent, siquidem pro se quater et quadragies causam dixit, neque unquam senio coactus ut per alium defendi uellet, denique nec alius sepius accusatus et semper sententiis absolutus: quod summe michi seueritatis simul et innocentie signum fuerit. [7] Nec latinis modo sed grecis etiam literis operam dedit; qua etate hinc collige, quod latinas iam senior didicisset; et tamen inter literatos ab infantia studiosos magnum tenuit locum: tanta uis ingenii fuit! Scripsit et libros Originum, famosum opus, et librum Rerum rusticarum; fuit enim preter tria illa que diximus insignis agricola. [8] Quod autem ad tertium attinet, uita eius indicio est, quam totam in consulendo reipublice sic expendit, atque ea in re tante fuit autoritatis ut non uiuentis modo sed defuncti etiam consilio staretur; quod patuit in euertenda Carthagine, que post eius interitum ideo est deleta quia ita uiuens ille censuerat. Quod autem ad secundum, in dubio est, an prudentia an doctrina an bellica clarior sit uirtute; de qua in presens nobis agendum uenit. [9] Hic igitur questor sub Scipione secundo bello punico militauit nec multo post, sub tempus belli macedonici primi, pretor factus Sardiniam prouinciam obtinebat, asper adeo et aduersus feneratores ut eos omnes prouincie finibus expelleret et aduersus delitias pretorum, cum esset ipse tunc pretor, ut impensam omnem in illos fieri solitam aut limitaret aut tolleret. Utrunque laudabile; sic enim et auaritie occurrit et luxurie, inque hoc secundo sotiorum subuenit inopie ne pro aliena libidine superuacuis sumptibus grauarentur. [10] Sub idem tempus consul cum L. Valerio creatus et prouinciam sortitus Hispaniam, antequam dies profectionis aduenisset et in acie decertandi armis occasio, uerbis in curia decertauit, siqua unquam etate plures uirtus amicos quam uoluptas habuisset, uicturus forsitan qui uictus est. [11] Fuerat ante annos uiginti, dum maxime seuiret belli punici tempestas, a Marco Oppio lata lex Oppia de nomine auctoris appellata; ea cautum erat ne romana mulier auri plus semiuncia in auribus, ne ueste aurea aut serica, ne ue omnino solitis ornamentis muliebribus uteretur, ne ue per urbem nisi sacrorum causa uehiculo uectaretur. Hanc legem abrogari non singule mulieres sed acies mulierum flagitabant. [12] Quarum concursus in publico nec magistratuum nec uirorum imperio coerceri poterat, quominus quotidie forum obsidentes et consules et tribunos interpellarent, uniuersum denique senatum querelis ac precibus fatigarent, quatenus, cum bello punico non prosper modo sed gloriosus impositus finis esset, et romane res non solum in Italia sed in Hispania et Grecia et ubique terrarum ad uota succederent, non salua tantum sed florente republica, matronis quoque florens habitus redderetur ne felicitatis omnium sole haberentur exortes; cessante demum legis causa et lex ipsa cessaret. [13] Hac de re uarie ut fit opiniones hominum uarieque sententie fuere. Duo tribuni plebis summa ope legem tribunitiam defendebant, alii oppugnabant; multi passim ad suadendum, ad dissuadendum alii procedebant et erant contentiones inter principes ita ut aliquot diebus in curia ferme nil aliud ageretur. [14] Quibus motus Cato et die quodam foro medio detentus femineoque agmine circumuentus et attrectatus et fatigatus, in rostra conscendit ibique orationem habuit grauissimam pro lege, multa contra uanitatem ac petulantiam feminarum nec pauciora contra leuitatem ac mollitiem uirorum earum illecebris deditorum inuectus, sicut insita sibi dictabat integritas nec minor austeritas, quibus non sapientie tantum sed sanctitatis sibi nomen famam ue quesierat, unde apud egregios auctores Cato uir «sanctus et innocens» dictus est. [15] Processit ab aduerso Lucius Valerius tribunus plebis, unus ex his qui rogationem tollende legis ad plebem tulerant, uir lenioris ingenii. Hic seu natura facilior seu feminee et uulgaris gratie appetentior, contra legem longa utique nec minus artificiosa oratione disseruit. Itaque hinc tribunitia facundia hinc feminea uicit improbitas ut, tribunis ab actione cessantibus, consensuque omnium, lex Oppia tolleretur. [16] Hoc seu pudore seu dolore motus Cato confestim, quasi mores ciuium perosus, illico in prouinciam profectus est. Cumque uiginti quinque longis nauibus ad Lune portum peruenisset (qui ubinam sit hodie dubitari potest, nisi forte dum urbs illa stetit manu factus fuit ut plerique alii), per omnia circum litora diffusis edictis ut se omnes ad Hispanias sequerentur, ipse cum quanta potuit classe pregressus Pyrenei portum tenuit. [17] Secute undique sotiorum naues statuta die consulem consecute sunt. Rhodan, id castello nomen, quod hispano presidio tenebatur, primo statim cepit aduentu, inde Emporias semigrecam semique hispanam urbem uenit; que ita et situ et animis diuisa erat ut, muro et custodiis dirempti, Greci Romanis amicissimi Massiliensium exemplo essent – non quidem pari potentia sed pari fide, nempe una utrisque origo una fides – Hispani autem rebelles. [18] Messis forte tempus erat et frumenti emptores romani missi, iter consulis prosecuti, quibus ille 'Ite' ait 'bellum ipsum se se nutriet'. Sic affatus in patriam remisit. Ipse cum exercitu progressus, late fines hostium incendit ac diripit: merore ac pauore cunta complentur. Illic uero prope semiamice urbis menia castra habentem sotiorum populi romani Ilergetum legati adeunt, orantes opem rebus afflictis: castella finium quorum ab hostibus obsideri; non magno militum subsidio obsidionem posse dissolui. [19] Ad hec Cato, rem ab omni parte difficilem ac perplexam uidens, 'Ego' inquit 'si status uestri non miserear fidelis amicitie sim oblitus, at si auxilium uobis ferre uelim et reipublice et mearum immemor rationum; uix enim tantum michi est uirium ut circumfusis hostibus qui sunt et qui in dies expectantur obsistere per me possim, nedum ipse aliis auxilia subministrem'. [20] Hoc responso attoniti et effusi legati, multo humilius multoque flebilius agentes, 'Imo uero succurre,' inquiunt 'dux romane, nostris calamitatibus; neque enim aut alia quam in uobis spes ulla est nostra, haud aliam ob causam hec patimur quam quod amici uestri esse maluimus quam cum uicinis Hispanie populis rebellare; Romano pro nomine odiosi nostris gentibus, haud meriti sumus qui a romanis ducibus deseramur. Si deserimur recesse est nobis quacunque uia supremis prouidere periculis et, saguntino monitos exemplo, omnia facere potius quam fidei infelicis exemplum ipsi etiam mundo simus'. Inter hec uerba dies ille abiit. [21] Nocte proxima Cato, curis aduersantibus, anxius quid ageret, nec dare sotiis auxilium ualebat nec negare ad ultimum uolebat; nam et si dedisset paratum sibi discrimen, et si penitus negasset defectionis periculum prouidebat. Tandem hoc consilii cepit: rem petentibus spem dare. [22] Mane igitur, aduocatis ad se legatis, ait, quamuis utrinque periculum esset, malle se tamen omnem subire fortunam quam amicorum indigentie deesse. Simulque, tertia militum suorum parte in nauibus imposita et cibariis ad iter necessariis, iussit propalam sotiis opem ferre; clanculum uero ducibus preceperat ut, quasi uentis aduersoque estu coacti, retrocederent. [23] Atque his actis legatorum duos remisit qui exspectationi ciuium suorum certam romani auxilii spem deferrent; tertium uero, qui Ilergetum reguli filius erat, dulcibus uerbis adhibitis additisque muneribus adolescentem delinitum sub specie honoris amicitieque detinuit, uere autem fortassis ut, si pater aliquid innouasset, filium ex legato obsidem haberet. [24] Ceterum hoc non dati sed promissi auxilii genere effectum est ut et Ilergetes ceu uere adiutii animos attollerent et hostes fama romani nominis terrerentur. Sic interdum falsa pro ueris ualuere; ita in rebus omnibus sed in armis maxime potentissima fama est, ut sepe bellum uel sola conficiat. [25] Hinc iam Cato quotidie, castris paruo presidio communitis, nocturnis presertim excursibus circum omnia turbando, plurimis hostium correptis, et Hispanos metu intra urbes et castella concluserat et suos frequenti exercitio promptiores fecerat. [26] Ad hunc maxime modum aucto in dies hostium pauore ac suorum spe, adhortatus suos paucis quidem sed magnificis uerbis, noctu ad castra hostium ducit et, quod utrisque mirabile uideretur, non a fronte sed a tergo constitit hostilium castrorum. [27] Cognita re, Hispani stupentes arma capiunt; Cato autem suis 'Forte' inquit 'meum aliquis consilium miretur, ego uero locum hunc sciens occupaui ut inter nostra castra nostramque aciem castra hostium intersint, retro quidem cunta hostilia; ita nec fuga usquam nec in castra reditus patet, omnis in uirtute spes relicta'. Hec dicens simulari fugam iubet, id presagiens quod euenit. [28] Hispani etenim, ut cedentes loco romanos conspexere, territos opinati, raptim nullo ordine secuturi profugos erumpunt; Romani autem, ut instructi erant, preter spem consistunt et in hostes uersi aciem sparsam colligentes inuadunt. Atrox pugna oritur, qua turbata iterum et iterum romana acies fuit; poteratque summum in periculum res uenire, nisi Cato ubique submissis recentibus auxiliis affuisset, ita ut quosdam suorum fugientes ipse in hostem manu correptos obuerteret. Sic parta uictoria est. [29] Castra quoque hostium oppugnata multo discrimine ac labore donec, fessis admota in auxilium integra legione, capta tandem ac direpta sunt, magna et preda et strage hominum; siquidem et in castris et in acie supra quadraginta milia hostium cecidisse quidam sunt auctores; quamuis Cato ipse, et prelium et uictoriam hanc describens, cedem quidem magnam dicat fuisse, sed cesorum numerum non ascribat. [30] Hac uictoria impigerrime usus dux, paucis uix nocturnis horis ad quietem permissis exercitui, nocte eadem in nouas illos predas per fines hostium circumducit. Quo impetu qua ue perseuerantia uictoris non minus quam uictoria territis hostibus, et Emporiarum, qua Hispani erant, et multarum in circuitu ciuitatum secuta deditio est. [31] Quibus benigne susceptis, consul inde digrediens ubique legatos urbium, illas dedentes et Romanos qui in Hispania uariis bellorum euentibus capti erant reddentes, habuit obuios. Cum uero Tarraconem uenisset et fama percrebuisset eum ad extrema Hispaniarum pergere, falsus hic rumor et urbes septem et multa castella ut ei dederentur effecit. [32] Que tamen postmodum rebellarunt, sed non adeo mitem consulem habuerunt: domiti omnes et uenditi atque in seruitium redacti, ne impunitatis exemplum alios ad similia prouocaret. Neque uel sic rebellionibus finem fecit, multa enim undique rebellabant; uerum namque experimento deprehensum et ab illustribus auctoribus scriptum est "Hispaniam" ad rebellandum et "bella reparandum" non solum omnibus aliis prouinciis sed ipsa etiam Italia "aptiorem esse et locorum natura et hominum ingeniis". [33] Erat autem Catoni eo amplius negotii quam ceteris ducibus, qui sub tempus belli punici in Hispania res gessissent, quod tunc odio Carthaginensium imperii ad Romanos Hispani transfugiebant et, cum eorum in ditionem reciperentur, liberari sibi grauissimo seruitio uidebantur; nunc, aliquot per annos utrorunque dominio desueti, traihi in seruitutem miserrimam se putabant ideoque quotidie noui motus erumpebant. [34] Quibus consul occurrendum cogitans, ut rebelliones tolleret, instrumenta rebellionum, hoc est arma et menia, tollere Hispanis instituit et arma quidem citra Hiberum omnibus abstulit; quod tam grauiter tamque iniquis tulere animis ut, quasi nulla sine armis esset hominum uita, plerique ipsi sibi mortem manu propria consciscerent. [35] Destitisset ceptis alius ne rigore animos asperaret; Cato autem, re audita, uno actu ferociam animorum in omnibus metiens, ad tollendum menia multo etiam quam prius intentior est effectus. Duplex dehinc rei fama est. Quidam scribunt misisse eum literas separatim ad singulas ciuitates cum precepto ut statim unaqueque muros suos euerteret. Poterat tam immite imperium ad rebellionem hortari, si generale preceptum esse cognoscerent; nunc, dum quelibet sibi uni non aliis iussum credit, metu omnes imperiis paruere. [36] Hoc historicorum omnium habet assertio; apud historie autem patrem Titum Liuium aliter se res habet: conuocasse Catonem omnium urbium legatos atque eis ostendisse rebelliones eorum Romanis quidem laboriosas, Hispanis uero periculosas et pestiferas ac funestas esse; hortatum deinde ut rebellionibus abstinerent, utque quonam id modo fieri melius posset in comune consulerent; nil respondentibus ad deliberandum illis aliquot dierum spatium dedisse, quo exacto reuocatis iterumque tacentibus, ipsum, consilio quod ab illis poposcerat in se assumpto, misisse circumquaque nuntios atque edicta ut uno die per Romanos, qui in urbium presidiis erant, muri omnes euerterentur. [37] Quo facto ipse illico ad eos qui adhuc rebellabant cum exercitu profectus, omnes ferme metu territos in deditionem accepit; Segestiam solam urbem magnam ac potentem recesse habuit ui atque operibus expugnare. Hec inter, cum iam tuta omnia uiderentur, noua hinc atque hinc bella renata sunt, indignantibus Hispanis, ut dixi, se uelut in nouam redigi seruitutem. Asperrimum Romanis inter multa bellum aduersus Turdetanos ac Celtiberos fuit. Omnia tamen consulis uirtute atque opera perfecta atque compressa sunt. Multa per hoc tempus oppida, Lacetanos ad ultimum ac Regium Castrum cepit miris artibus multoque consilio. [38] Que quidem omnia cuicunque alteri duci perdifficilia fuissent, ita undique pullulabant noui et inopini rerum motus; sed eximia ducis uirtus ad singula non solum magna sed minima, non cogitando tantummodo aut iubendo sed agendo, per se ipsam presens omnem difficultatem asperitatemque uincebat: seuerissimus imperator, sed in nullum seuerior quam in semetipsum, nulli laboris uigilieque largior, nulli somni cibique parcior quam sibi, denique nichil preter curas imperiique nomen precipuum in exercitu suo habens. [39] Dum in eam ubi hec gessit prouinciam proficisceretur, dux exercitus, consul populi romani, edinis pellibus pro stragulis uino ciboque non alio quam quo remiges usus, trium seruorum ministerio contentus fuit. [40] Profecto autem uir hic fuit unicus atque omni ex parte mirabilis; cum enim ceteri ad unum aliquid, alii ad eloquentiam, alii ad scientiam iuris, que tunc honoratissima res erat, alii ad peritiam rei militaris et bellicam gloriam, hic ex equo ad omnia promptus erat; si literis operam daret ad literas, si armis ad arma non ad aliud natum crederes. [41] Postremo quicquid agere obcepisset, id unum suum artificium censuisses, nec facile erat cui rei esset aptior iudicare: in iuuentute multis insignibus honestatus pugnis, postquam ad etatem et dignitates uenit laude multiplici nulli hominum secundus, iurisconsultus peritissimus, orator elegantissimus, senator grauissimus, imperator fortissimus et in omni quod aggrederetur modestissimus, preterquam ubi oratorium munus assumeret. Ibi enim erat in oratione uehementissimus, nulli deferens, imo quidem eo durior quo is maior aduersus quem oraret. [42] Itaque, dum uixit, perpetuus et nobilitatis asperrimus stimulus fuit, crebro illos accusans, crebrius ut dixi accusatus et semper absolutus, nec labore unquam nec periculo uictus aut territus, securus semper et indefessus ad omnia, ita ut et corpore ferreus et animo uideretur. [43] Qui quoniam nunquam a reipublice administratione cessaret, nullam tranquillam penitus uite partem nullamque emulorum ab inuidia tutam egit; itaque sexto et octuagesimo anno super crimine capitali, cum iuuenes oratores presto essent qui etatem et innocentiam tanti uiri adiuuare possent ac protegere, nullius opem uoluit, sed ipse pro se causam dixit non sine astantium miraculo, quod nemo uel senio perplexum uel debilitatis arteriis fractam uocem uel labantem ulla ex parte memoriam notare potuerit. [44] Anno demum nonagesimo Sergio Galbe oratori facundissimo Hispanos accusanti se se opposuit et, quos iuuenis manu consilioque uicerat, lingua senex atque oratione defendit, ipsumque Galbam de accusatore reum fecit et ad iudicium populi protraxit. His moribus ut aduersus hostes sic aduersus ciues indomitus, neque in acie neque in curia ulli unquam cessit. [45] Sed ut ipse etiam ad historie seriem iam reuertar, Cato, partim pacatis partim domitis Hispanis, magnisque ibi primum ferri atque argenti uectigalibus institutis, quibus postmodum in dies auctis ditior prouincia facta est, premissisque Romam nuntiis uictorie, qua supplicationem tridui senatus decreuit, ipse post rediens de Hispania triumphauit. [46] Idem postea, Marco Acilio Glabrione consule, eo prelio quod aduersus Anthiocum Syrie regem ad Termophilas gestum est, iugum Gallidrummi Romanis et situ et presidio infestum – nempe angustiis imminens, ab Etholis insessum possessumque – corripuit atque inde deiectis et interfectis hostibus, supra regis castra descendens, et castra cepit et magna illius ingentis uictorie causa fuit: [47] usque adeo ut, ubi tam in prelio quam in fuga effusa ac precipiti multa utique et ut quidam sunt auctores quadraginta milia de exercitu regis periere, quinque milia capta sunt, de Romanis nonnisi centum quinquaginta ceciderint, itaque consul, rei geste nuntium Romam missurus, non alium quam per quem precipue gesta erant ipsum mitteret Catonem, qui tunc legatus consularis erat ut Liuius ait, seu tribunus militaris ut Cicero. [48] Idem ipse subinde non multo post tempore, nobilitate que hunc uirum et oderat et timebat summis studiis aduersante, competitoribus multis illustribus hic prelatus et censor factus, non in se solo aduersarios suos uicit, sed in collega etiam quem poscebat, Lucio scilicet Valerio Flacco, quem in consulatu quoque collegam habuerat, hoc participe curarum et non alio posse cum diceret nouos et corruptos mores extirpari, priscos inseri. [49] Censores facti ambo multa consternatione nobilium censuram seuerissimam exegerunt, opera publica multa et difficilia locauerunt, multis equos publicos ademerunt, multos denique senatu mouerunt graui notatos infamia, nominatim unum uirum consularem Lucium Quintium Flaminium, Titi Flaminii magni ducis fratrem, aduersus quem grauissima exstat atque ardentissima Marci Catonis oratio. [50] Qua prefatur tale illum flagitium admisisse ut nec excusare eum nec in senatu retinere, si censor esset, suus ipse germanus posset. Addit dehinc facti sui causam et ab illo perpetratum scelus exequitur, quod, tum quia uarie traditur (quamuis in dubiis censoris testimonio standum sit, qui nec mentiri solitus nec mendacii suspectus nec fingere aliquid, aduersario presente et tam multis facti consciis, ausurus esset), tum quia tam fedum est ut libenter si fieri posset eius memoriam abolerem, ne unquam ad notitiam hominum perueniret tale aliquid non dicam a romano duce sed a romano ciue commissum, sciens sileo. [51] Ad summam talis extitit hec censura, ea presertim parte que ad Catonem attigit, ut cum et prius et postea multi fuerint censores uiri illustres, Cato unus cognomen Censorii mereretur.