DE HANIBALE CARTHAGINENSIUM DUCE. [1] Hanibal, dux Carthaginensium, Hamilcaris filius de gente Barchina magna belli gloria fuit sed uirtutibus aliis non ita, nempe cuius ut crudelitas et perfidia nota sit. Nouem ut Liuius ait, ut Plinius undecim puer annorum, a patre, qui Romanorum iugum ferebat egerrime, aris applicitus et sacramento obstrictus esse iam tunc animo inimicum Romanorum et futurum, rebus ubi primum facultas affuisset, ferox iusiurandum pertinaciter ad ultimum uite diem tenuit, ita ut nullum ex omnibus infestiorem hostem populus romanus habuerit. [2] Hic, defuncto patre, per etatem nondum aptus imperio, sub Hasdrubale cognato suo in Hispania tener admodum militauit tanto militum fauore, ut patrem eius probatissimum ducem, quem unice dilexerant, sibi in filio redditum extimarent, breui autem patrem ipsum, quem representabat aspectu, factis etiam superauit. [3] Animi consiliique uis immensa, patientia laborum incredibilis, mira uictus austeritas; nulla illi militarium defuit artium: pro uarietate casuum eque et subesse doctus et preesse, neque miles animosior promptiorque, neque dux cautior, neque omnino quisquam exercitui carior aut duci. [4] Itaque, duce Hasdrubale interfecto, ipse iam etate solidior dux effectus et, sacramenti sui nimium memor et belli nouandarumque rerum appetens neque tantummodo libertatis recuperande sed querendi auidus imperii, finitimis hinc atque hinc pretentatis ne aperte fedifragus appareret, tandem uelut ex ordine Saguntum, urbem citerioris Hispanie uetusto gentis utriusque consensu liberam sed Romanis amicissimam, uiolentus inuasit, non ignarus id romani principium belli fore. [5] Ea res cum iam antea per legatos Saguntinorum senatui nuntiata esset atque ad occurrendum periculo sotiorum decreta legatio, repente alius super alium rumor affertur: non iam futuri metum Saguntinis sed presens adesse discrimen Saguntumque obsidione ab Hanibale cinctum esse. [6] Enimuero tum res ardentius in consilio romano uariis quidem sententiis acta est, quibusdam censentibus non iam legationibus agendum esse sed bello totisque imperii uiribus aduersus Hanibalem, aliis eo amplius iudicantibus ut consulum alter cum exercitu contra Hanibalem ad Hispanias, alter recto calle Carthaginem mitteretur summaque ui bellum terra et pelago gereretur. [7] Inter has masculas magnanimasque sententias tertia pigra fuit et uilis: nequid temere nouaretur, legatione prius pretentandos hostium animos ut sic deinde legitime bellum geri posset. [8] Ita, quod in collegiis crebrum est, deterior sententia meliores uicit, quod maturior tutiorque uisa esset; non negatum quidem benemeritis sotiis, sed dilatum auxilium dilatione pestifera missique ad Hanibalem legati, quorum ille presentiens aduentum, misit ad litus maris qui denuntiarent neque illis ad se inter tot tam uarias tam feroces gentes tutum aditum patere, neque sibi uacare inter tot curas belli legatorum orationibus auditum dare. [9] Reiecta legatio a castris Carthaginem adiit, sic enim iniunctum erat a senatu. Ibi quoque, Hannone licet sene sapientissimo aduersante bonisque omnibus qui ubique semper pauci sunt, uicit tamen factio Barchina iam et per se ipsam aduersus bonum publicum accensa et ab Hanibale literis premonita. Sic legatio utrobique irrita Romam rediit. [10] Has inter moras Saguntini, omnia pro fide prius armis experti, tandem expugnantur: opprobrium sempiternum romane desidie. Pars se cum auro atque argento rebusque suis omnibus in extructum suis manibus proiecit incendium, pars usque ad interitum indomita uirtute certauit; sic absumpti pene omnes, pauci capti diuisique inter milites, quod reliquum prede fuit aut uenditum aut Carthaginem ad ostentationem uictorie remissum. [11] Hoc Hanibalis primum opus multorumque principium malorum fuit. Iam legatio altera solemnior Carthaginem a senatu missa questum de iniuriis, quoniam insolenter audita esset, bellum Carthaginensibus indixerat, iamque Hanibal ceptis insistens, cum Sagunto capta et euersa apud Hispanam Carthaginem hibernasset, primo uere per medias Gallias Italiam petebat. [12] Cui ad Rodani ripam Publius Cornelius Scipio, Africani magni pater, consul tum romanus, obuius fuit ut eum transitu fluminis prohiberet. Ad quod cum serius peruenisset, iam transgressi hostis castra pugnandi proposito adiit. [13] Verum ille, dubius primum an iter inceptum omissis omnibus ageret an potius manum cum oblato prius hoste consereret, firmatus in sua tandem opinione processerat, que illi semper una fuit, nusquam tutius cum Romanis quam in Italia bellum esse, ubi non externis modo sed italicis maxime uiribus uinci possent, cum discors et nouarum rerum semper auida esset Italia. Vacuis igitur castris inuentis et spe attingendi erepta tanto spatio progressum hostem, Scipio per maritimos Ligures cum paucis Ianuam dehinc Pisas petiit, magna sub fratre Gneo Scipione ad continendas Hispanias exercitus parte transmissa. [14] Pisis nouo exercitu accepto, ad occurrendum Hanibali in Cisalpinam Galliam festinauit, non sine hostis admiratione quod quem ad Rodanum reliquisset ad Ticinum preuolasset, cum ipse in itinere precipueque Alpium transitu difficilia multa perpessus, uix quinto mense postquam ex Hispania discesserat in Italiam peruenisset. [15] Pugnatum equestri tantum prelio est in aperta planitie ad Ticinum amnem Ticinumque urbem, utroque ducum – ita casus tulit – e castris ad exploranda hostium consilia profecto et sibi inuicem forte tunc obuiis. Ubi prestantior equitatu Hanibal uictor, consul uulneratus, uixdum pubescentis filii uirtute impendenti periculo liberatus, dehinc inter suorum manus in castra, romanis equitibus egregie circumuallatus, euasit. [16] Proxima ad Trebiam pugna fuit, ubi et consul idem Scipio adhuc grauis uulnere – atque ob id recentemque memoriam accepte cladis differendi prelii auctor erat – et consul alter Sempronius Longus, qui de transitu in Italiam Hanibalis senatus literis certior factus iussusque opem ferre college altero, consulari cum exercitu e Sicilia digressus ac supero mari prouectus Ariminum, inde se ad Trebiam Scipioni gressu properante coniunxerat. [17] Is, et preferuidus natura, et qui nil aduersi passus in bello nondum totum nosset Hanibalem, et de college infortunio gloriam sperans totamque sine participe sibi cessuram ratus, illo propter uulneris impedimentum pugne non interfuturo, illud insuper metuens ne dilatio in consules nouos, quorum tempus instabat, omnem huiusce rei gloriam transferret, his undique stimulis impulsus et nonnullis leuibus equitum congressibus qui prosperi uidebantur aucta spe, cunta precipitanti consilio agens, multum frustra dissuadente collega, seque suasque legiones ad prelium parat. [18] Que omnia ut erant Hanibal presentiens, moresque uiri ac propositum intelligens ac letus quod alterius consulum uulnus, alterius temeritas prestaret ut suis artibus locus esset, Magonem germanum suum cum mille equitibus totidemque peditibus inter uirgulta palustria in insidiis locat; inde Numidas equites transire Trebiam iubet et usque ad romana castra iaculando ac uicissim cedendo irritare in pugnam hostis audaciam, quod accidit euenturum preuidens. [19] Siquidem hieme media, que illis in locis esse solet asperrima, cum forte pregelidum nactus diem suos, in castris magna lucis parte detentos, cibo atque igne fouisset, dux romanus more impatiens ad primum pugne signum suos castris eduxerat et, dum refugos Numidas insequitur, amnem glacialem recentique imbre tumidum transgressus, gelu supra frigus addito torpentibus membris, labore fame frigore enectos usque sub tempus prelii protraxit. Hanibal inscitia hostis ad satietatem fretus, ubi Romanos per se uictos credidit, dispositis ex commodo aciebus positisque ad terrorem in cornibus elephantis, castris egressus pugnam iniit. [20] Concursum est magnis utrinque animis sed impari corporum uigore; itaque postquam erupere hostes ex insidiis et Hanibal elephantes iam terga uertentes in primam aciem restituit, obsisti amplius non potuit. Fusi illico Romani: multi cesi, multi ui fluminis obruti, quidam in castra amne transito rediere, plures, quod expeditior uia esset proximumque perfugium, Placentiam euasere. Ex hostibus quoque permulti, et uiri et equi et elephantes, et imbre et gelu et lassitudine et uulneribus periere. Hoc modo ad Trebiam dimicatum est, in quo quidem eleganter Florus «horribile» inquit «dictu, homines a meridie et sole uenientes nostra nos hieme uicerunt». [21] Duabus Hanibal uictoriis fretus Emporium, quod haud procul Placentia erat, noctu aggreditur tenebris fisus ac silentio. Sed fefellit eum spes: aduentus suus non ibi tantum, sed ingenti militum clamore Placentie quoque notus fuit. Itaque prima luce Sempronius consul, alter enim ne urbs una duobus exercitibus grauaretur Cremonam Padi alueo descenderat, cum equitatu affuit ad Emporii tutelam, legionibus instructa acie sequi iussis, ut appareret eum prelio uictum fuisse non animo. Venienti obuius Hanibal fuit et, cum concursum esset equestribus copiis uulneratus prelio discessit. [22] Huius uictorie fiducia Emporii alterius incole, cum eos Hanibal paucis post diebus inuasisset, temere illi obuiam progressi, turba preter numerum undique fragilis – erant enim milia hominum quinque et triginta –, facile superati, eo metu seque et Emporium Hanibali dedidere. Ille autem, fessus simulare clementiam quam per eos dies in nonnullos ad Clastidium simularat, in hos deditos, quasi ui capti essent, omne libidinose ac superbe seuitie genus exercuit. [23] Inde autem, ne fortune deforet impellenti, uere primo uix se ostendente iter in Etruriam adortus, tantis imbrium ac uentorum in niuosis Apennini iugis fulminumque et grandinum periculis laboribusque uexatus est, quod, multis suorum hominum simul ac iumentorum et presertim elephantium natura frigoris impatientium amissis, coactus plana repetere, prope Placentiam castra communiit; [24] cumque die proximo partem copiarum in aciem eduxisset, Sempronius ipse, de quo diximus, Roma iam quo comitiorum causa perrexerat reuersus, illi occurrit pugnatumque est tanto utrinque impetu, ut raro unquam pugna acrior et partium sanguine clarior futura fuerit, nisi magnis irarum estibus inflammatos animos oppressisset nox finissetque certamen haud facile per se ante extremam perniciem desiturum. [25] Hoc congressu Romani, primum uictores fusis hostibus castra oppugnare aggressi, diu frustra laborantes ac defessi, eruptione Hanibalis improuisa cum iam sua castra repeterent decertare iterum compulsi, usque sub noctem parem cladem et ancipitem fecere uictoriam. [26] Post hoc prelium Sempronius Lucam, Hanibal perrexit in Ligures; inde in Etruriam profectus, inundantis uere Arni gurgitibus late effusis, multos dies fessus et quietis inops et iam ante oculorum egritudine uarietate temporum ac uigiliis affectus, prope Fesulas – nondum enim erat ibi Florentia – castra locat. Oculo altero iam amisso et quasi leui imperterritus iactura, plusque ilio uno uidens oculo quam duobus alii, ad belli reliquum haudquaquam solito segnius animum intendebat. [27] Iam noui Rome consules erant. Quorum alter Flaminius, cui in sortem uenerant legiones que Placentie hibernarant, iam cum omnibus copiis ante muros Aretii in castris erat, ardentissimi uir animi et ob id suspectus patribus famaque non ignotus Hanibali; qui rapidum ducis ingenium iniuriis impellendum ratus, totam illam regionem que inter Fesulas atque Aretium secus Arni ripas sita est, quam inter primas Italie uberrimam et preclari scriptores asserunt et res probat, cedibus atque incendiis et rapinis uastat. [28] Que omnia e propinquo cernens dux romanus, animosior quam cautior quamque felicior, non publice magis quam sue proprie ignominie tribuens hec ab hostibus tam contemptim sub oculis suis agi, quanquam toto concilio dissuadente, ad frenandam puniendamque hostis audaciam ineluctabili impetu in aciem processit, spretis ut perhibent auspiciis atque ominibus et deorum minis ab ineundo prelio dehortantibus; propter quod quidem, pace dixerim contradicentium factumque culpantium, uincere dignus erat. [29] Ea nobis ars demonum nota est, qua liberius inter illos claros utique et ingentes uiros sed uere religionis inscios utebantur, ut quotiens euenturum aliquid presagiunt multa siquidem et natura et etate callentes, si secundum, eorum fauore atque auxilio euenire persuadeant, sin aduersum, ideo quod eorum monita ac sacra neglecta sint, ut hac spe scilicet et hoc metu miseras animas obsequentiores sibi efficiant, permittente Deo uero atque ita errores hominum castigante, qui neglecto se colunt deos gentium, demonia. Sed redeo ad primum inceptum. [30] Concursum est ad Transimenum, qui nunc Perusinus est lacus, sub Cortone menibus. Illic quoque suis usus artibus Hanibal romanum exercitum, dextera leuaque hinc monte inde lacu circumseptum, a tergo etiam insidiis circumuenit; et consilium ducis adiuuit nebula e lacu proximo adsurgens tam condensa, ut omnem ferme usum uisus eriperet; clamores undique uarii et dissoni eiulatus, hinc ferientium inde cadentium, audiebantur. [31] Raro unquam alias tanto feruore pugnatum est usque adeo ut, cum tribus horis pugna durauerit eoque temporis spatio terremotus horribilis fuerit qui terras et maria per omnem pene concussit Italiam, urbes euertit, flumina retrouertit, iuga montium subuertit, nullus ab utraque acie plus senserit quam si orbe alio fuisset: sic in unum ferri periculum quod instabat uersi omnes obstinatique erant animi. [32] Dux romanus in tanto omnium terrore ac labore nec deterritus nec defessus, ubicunque periculi plurimum sentiebat, aderat pugnator hortatorque magnificus; itaque cum ubique ardens tum circa eum ardentior pugna fuit donec tandem, ab equite quodam italice originis cognitus et hasta confixus, occumberet. [33] Enimuero tum fuga preceps multiformis plena discriminis: alii per rupes inuias, alii per medios hostes, per lacunas alii ubi multi aquis absumpti demersique, multi incepto irrito renatantes ab equitibus qui ripas lacus obsederant interfecti sunt. Euasere aliqui; inter ceteros sex milia qui conglobati in unum per ipsas hostium acies eruperant, ignari quo in statu res romana esset; at cum collem proximum superassent et percussa solis radio ac rarescente iam nebula strata omnia nichilque iam spei reliquum uidissent, gressu rapido abiere. [34] Fuerunt qui labore ac uulneribus exhausti, fame aliis miseriis accedente, se se dederent uictori, pacti ut armis traditis liberi cum singulis uestimentis abscederent; quod pactum punica fide seruatum est coniectique omnes in uincula. Quindecim milia Romanorum in acie periere – hec est Titi Liuii sententia de multis electa; alii nempe aliter; apud quosdam uiginti quinque milium numerum inuenio –; reliquorum enim aliter atque aliter pereuntium non est numerus; decem milia diuersis itineribus fuga Romam reuexit. Hostium nonnisi mille quingenti in prelio ceciderunt; ex uulneribus dehinc utriusque partis plurimi. [35] Rome nuntio cladis accepto quis fuerit dolor ex contrario metiare: due matres uno die, filiis totidem quos occisos audierant preter spem repertis, repentino gaudio exanimate sunt. Hanibal post uictoriam, ut pietatem in mortuos ostenderet, Romanorum corpora humari iussit, in quibus curiose quesitum corpus consulis nec inuentum est. [36] «Quartum», ut ait Florus, «et pene ultimum uulnus imperii Canne, Apulie uicus ignobilis», sed romana nobilitatus famosusque pernicie. Ibi Hanibal Aufidi amnis ad ripam castra in septentrionem uersa locauerat ita ut solem et indigenam uentum, quotidie arida illic arua uersantem, a tergo haberet; contra Romanis, eadem in ripa castrametantibus, aduersa omnia, sed nichil infestius quam in ipso exercitu militum maximeque consulum discordia, Lucio Emilio Paulo tarda et tuta concilia laudante, Terrentio autem Varrone uelocia et temeraria preferente et maturitatem college, reipublice nisi reiceretur utilissimam, irridente et magna, ut fit, exercitus parte a consiliis auersa fidelibus atque in precipitium suum prona. [37] His Hanibal fisus, cui nichil hostium esset incognitum, et adiutus insidiis, suis scilicet artibus, in precipitem consulem inuehitur, consule altero non tam sponte sua college impetum prosequente quam nutantem in illius temeritate rempublicam deserere non audente. [38] Concursum est acri et cruento prelio, romanam aciem non uirtute tantum potentissimi hostis ac fraudibus sed uento simul ac puluere et sole turbantibus nostrorumque oculos atque ora complentibus, utque ad Trebiam contra nos frigore, ad Transimenum nebula, sic ad Cannas pene omnibus militantibus elementis. [39] Consulum alter prudens atque innocens honesta morte procubuit; illum alterum totius mali causam fuga turpis eripuit, quanquam pro hoc ipso sibi a senatu gratie agerentur, quod de republica non desperasset: tali tunc in statu res romane erant ut, quod patriis moribus alienum haberi soleret, esset fuga laudabilis. Fugientem quinquaginta non amplius prosecuti equites Venusiam peruenere. [40] Perierunt cum consule questores duo, tribuni militum uiginti unus, consulares, pretores atque edilitii aliquot, senatores insuper octuaginta. Reliquorum numerus cesorum ambigue traditus uidetur; quod constat, quadraginta milia peditum, equitum duo milia septigenti fuerunt; sunt qui hos legionarios tantum pedites atque equites, aliorum ciuium ac sotiorum parem prope numerum fuisse asserant. [41] Constat e cadaueribus occisorum feri ducis imperio pontem factum in flumine proximo et crudelem exercitum impio calle transuectum. Captiuorum nonnisi tria peditum milia et trecenti equites fuere, tanto omnibus peior morte captiuitas uisa erat. [42] Tria milia et quingenti, qui in minora castra confugerant, audaci fuga, mirum dictu, per medios hostes a quibus obsidebantur patefacto armis aditu, et presentibus animis et tenebris noctis adiuti cum se se in maiora castra recepissent, coniuncti maioribus reliquiis laceri et infelicis exercitus, uno omnes agmine nullo duce illesi Canusium peruenere; ad decem milia hominum fuisse traditur, quos fuga undique saluos fecit. [43] Et hec quidem apud Romanos uictos in summis periculis agebantur; Hanibal autem uictor, si ut uincere sic sciuisset uti uictoria et, consilium secutus Maharbalis qui suorum unus isque ardentissimus ducum fuit, armatus ut erat cruentusque urbem adiisset aut certe illum premisisset, hauddubie in extremo discrimine romanum imperium illo die fuerat. [44] Sed Italiam miserata diuinitas et seuitie infensa barbarice, sagacissimi ducis prouidentiam excecauit: substitit quidem tunc nec uocantem sequi uoluit fortunam, utque ait Florus, «cum uictoria posset uti, frui maluit». Quasi enim acie uicisse sufficeret, sibi et suis quiescendi uictisque simul respirandi spatium dedit, totus ipse cum exercitu illo ferocissimo in uoluptatem atque inertem requiem resolutus; idque sibi a peritis rei bellice maiori uitio datur quam quod Romam uictor, ut diximus, recto calle non adiit: illud nempe prosperitatem suam distulit, hoc exstinxit. [45] Inter Capue quidem Campanieque delitias militare robur illud elanguit et martius ardor ille deferuuit, ut non minus uere quam proprie a Marco Marcello dictum sit: «fuisse Capuam Cannas Hanibali». [46] Neque uero tantummodo ille malo ac labori innutritus exercitus circumfusis illecebris eneruatus et suarum oblitus est artium, sed dux ipse, quod attento uiri rigore fabulosum uideri posset nisi a claris proditum esset auctoribus, apud Salapiam Apulie oppidum – o humanum animum inconstantem et passionibus semper obnoxium! – magno nec honesto quidem nec se digno amore correptus est, et bellis indomitum meretricula blanda perdomuit Ticinique et Trebie et Transisimeni et Cannarum et Carthaginis et glorie et sui ipsius fecit immemorem. [47] Huius uero tam fortunati et semper uincere soliti ducis impetum Fabius Maximus differendo fatigauit et Marcellus audendo contudit, Scipio ultima experiendo confregit; de quibus ex ordine suis dicetur locis. Sero quidem iam non ille Hanibal neque ille exercitus, ut Capuam ipsam romana pressam obsidione liberaret, Romam petiit positisque castris ad tertium lapidem, illic ubi Anio in Tyberim fluit, ipse cum duobus milibus electorum equitum ad portas urbis accessit. [48] Cumque, indignantes tantum illi licere, egressi obuiam paratique ad prelium essent consules romani, continenti biduo trux tempestas inhibuit, cum utrosque uix in castra reuersos subita et mira serenitas excepisset, ut plane uideretur ea uis imbrium ac uentorum et fulminum, repentino impetu nec nisi ad breuis hore spatium duratura, non tam naturaliter quam diuinitus ad alme urbis auxilium in frontes hostium ex ipsa Capitolii arce descendere. Quo miraculo concussus Hanibal dixisse traditur: Romam capiendi nunc sibi animum deesse, nunc fortunam. [49] Ceterum hic tantus et in his que memorauimus preliis et in aliis multis uictor, tandem uictus et patria profugus, ad Anthiocum regem Syrie peruenit, qui aduersus Romanos eo tempore bellum ingens preparabat. [50] A quo quidem primo aduentu ceu diuinum aliquod inque id quod animo uoluebat oportunum munus lete uisus ac deinde multo habitus in honore, ad ultimum suspectus ob ingenium uarium uersutumque et inuidorum obtrectationes, quibus aule regum semper abundant, uniformis tamen et fidelis consultor regi fuit, in illa fixus sententia, cuius supra mentionem fecimus, non expectandas scilicet Romanorum uires, sed occurrendum eis atque in Italia pugnandum (nempe neque Romam neque Italiam nisi italicis uiribus uinci posse), inque id operam suam pollicens. [51] Qua in re si ei creditum fuisset, poterat regis potentia cum Hanibalis prudentia nunc etiam graue bellum suscitari. Ceterum cum, reiecto eius consilio, Romanis iam in Greciam Asiamque transeuntibus, imminui regie uires inciperent, sero illi credi ceptum et aliqua prelia gesta, non prospera sed minus aduersa concilio Hanibalis. [52] Victo autem ad extremum rege, cum inter conditiones pacis illa esset ut Romanis Hanibalem rex traderet, ab Anthioco instantis certior periculi effectus, abiit et, omnia prius expertus, tandem ad Prusiam Bithynie regem, fortuna dilectum olim suum impellente, profugit; qui aduersus Eumenem maritimo prelio decertanti mira calliditate uictoriam quesiuit. [53] Naues quippe fictilibus uasis et uasa serpentibus impleri fecit, inceptaque pugna in aduersas naues proici; que res, primo ridicula contemptuique habita – pugnare fictilibus –, postquam uero fractis uasis serpentes uelut scatere perque hostium puppes serpere ceperant, terribilis et uictorie causa fuit. [54] Sed perfidus et ingratus rex, cum Romani per legatos rursus Hanibalem deposcerent, non illi saltem ut Anthiocus fuge iter ostendit sed, uictoris populi gratiam querens, misit qui eum caperent. [55] Quod ille presentiens, frustra tentatis secretis egressibus quos, fidei regie parum fisus, subterraneos etiam sibi preparauerat, ubi omnia armatis septa perpendit, regressus in talamum et multa de rege impio fallacique hospite nec pauca de Romanis qui mortem senis expectare grauarentur questus, iam irruentibus armatis omni fuge ac salutis spe prerepta, ueneno raptim hausto, quod more regio ad fortune uarios casus sub gemma anuli inclusum gestabat, interiit; atque ab his, qui ad eum comprehendendum missi erant, iam exanimis inuentus est sepultusque apud Libissam urbem, epygrammate insculpto: «Hanibal hic situs est».