DE ALEXANDRO MACEDONE. [1] Alexander Macedo, preclarum in regibus nomen habens, adolescens patrem ultus domitis Athenis et euersis Thebis ac statu Grecie utcunque composito, profectus ad Orientem gessit prelia, si pensetur cum quibus et qualiter gesta sunt, multa potius et magna quam fortia. [2] Darium Persarum regem cum sexcentis milibus armatorum, minima suorum et pene nulla iactura in campis quos Adastros uocant ita strauit ut eius fama uictorie sibi partem magnam Asie subderet. Mox eundem Darium, centum milibus equitum et quadringentis peditum in aciem redeuntem, captis cesisque hostium innumeris, ad Pinarum seu Piramum Cilicie amnem uicit, paucissimis suorum perditis; que ubique tanta uicte partis strages et tam parua uictricis indicio est quanta partium esset imparitas. [3] Hoc prelio preda ingens regis opulentissimi, materque eius ac soror eademque et coniunx dueque iam adulte filie et filius adhuc infans capti omnes; quibus compatiens Alexander, nondum animo prosperis rebus alienato, insignem exhibuit pietatem. [4] Non diutius tamen blande urgenti restitit fortune sed, deserto more patrio, in persicas lautias degeneremque mollitiem trucemque ac precipitem lapsus ebrietatem in libidinem quoque atque amorem etiam captiuarum (quarum aliquas estu medio bellorum sibi matrimonio copulare non erubuit, ex quibus filios gigneret quibus subessent per quos uicerat Orientem), denique in stultitiam ac ridiculam uanitatem, Persarum uictor Persarum uitiis uictus est. [5] Nichilominus tamen sic uiuenti, tanta uis false etiam fame est, multe urbes Asie cum ingenti thesauro multique reges supplices in deditionem sine prelio uenere. Tirum interea omnium Syrie ac Phenicis urbem nobilissimam aggressus, seu per proditionem seu per uim, utrunque enim traditur, eodemque fortune impetu sine bello Egiptum Ciliciamque subegit. [6] Tertius haud procul Arbela, uico ignobili sed persica strage nobilitato, congressus fuit, paribus utriusque partis et copiis et fortuna; et hic quoque uictor Alexander, quinto postquam regnare cepit anno, totius Asie usque ad Indos quesiuit imperium, nullo usquam rebellare auso, multis urbibus captis et Babilone insuper per prefectum Darii dedita. [7] Ubi, siquid mollitiei et ignauie deerat, funditus eneruatus et ceu in monstrum aliquod transformatus, immemor contemptorque Macedonum persicos mores induit atque habitum; denique Dario quam Alexandro similior euaserat. [8] Per hoc tempus Persepolim, regni caput ditissimamque urbium unde multe olim clades a Persarum regibus Grecie inuecte fuerant, expugnatam diripuerat. [9] Et oppugnatio quidem inter iusta arma laudabilis direptioque tolerabilis, tertium quod sequitur prorsus infame; siquidem hanc eandem urbem, ad Thaidis meretricis ebrie suggestum assensumque mero calentium conuiuarum, ipse uino eque plenus incendit. Neque id ipsum forsan inexcusabile dici possit, inimice urbis incendium, imo forsitan gloriosum, si sua sponte a rege sobrio imperatum esset; nunc non fedum dici nequit tanta de re Bacho et meretricule paruisse. [10] Hec gestarum cum Dario rerum summa est. Qui tot tantisque calamitatibus non deiectus animo, adhuc belli consilium agitabat; sed, ut fit, mutata cum fortuna fides quosdam suorum ad impiam nefariamque proditionem incitauit, quorum principes Bessus quidam et Narbazanes fuere. [11] Qui primo dolosis consiliis Darium aggressi, ut susceptum iniquis auspiciis regni nomen ac dyadema deponeret et illud fortunatiori committeret ad tempus finito bello resumendum, ubi non incredulum modo sed ira dignissima inflammatum agnouerunt, insidiis captum, ne proditioni honor impius deesset, compedibus aureis uinxere, uel regnum illo occiso uel uiuo tradito uictoria gratiam sperantes. [12] Sed cum illum, instante Alexandro, e curru in equum transferre uellent, quo expeditior fuga esset, atque ipse proditores impios sequi nolle se diceret et ultores deos atque Alexandrum perfidie uindicem imploraret, plurimis confectum uulneribus rati mortuum reliquere. [13] Quem cum Alexander multum insecutus assequi nequiuisset datoque uiris atque equis respirandi spatio substitisset, Polistratus forte miles quidam macedo, siti affectus, dum castris proximum fontem petit, Darium semianimem inuenit adhibuitque unum ex captiuis interpretem. [14] Quem cum Darius sue gentis esse ad sonum uocis agnosceret, recollecto spiritu, solamen sibi esse miserie ingens ait quod ultimas eius uoces intellecturus exciperet; gratias Alexandro agi imperat, quod ab eo hoste clementer habitus in suis qui in potestate eius essent, a propinquis autem qui ei omnia debuissent impie trucidatus sit; orare se omnes deos ut pro his eius in se meritis sibi totius orbis imperium largiantur; precari etiam sepulture munus, dari dignum potius quam peti; ultionis curam illi committere, cum indigne cesos reges ulcisci regum maxime intersit. His dictis porrectaque dextera exanimatus est. Quod audiens Alexander et corpus inuisit et tanto regi lacrimas dedit ac regiam sepulturam. [15] Quod ad uindictam attinet, proditorum alter Narbazanes ueniam inuenit, missis ad regem literis oblatisque muneribus, uno inter alia tam fedo ut nominare etiam pudor uetet; Bessum alterum qui occiso rege ipse regium insigne susceperat, captum a suis Darii germano suppliciis consumendum tradidit. [16] His atque aliis successibus elatus Alexander, supraque hominem se se gerens seque Iouis Ammonis filium credi uolens, et ob hanc causam templum eius adiit et, mendacio adiutus antistitum, non se iam ut hominem salutari sed ut deum adorari iussit, contradictoribus ac meliora monentibus excandescens. [17] Cuius rei multa sunt argumenta, sed precipuum Calisthenes philosophus, olim sub Aristotile condiscipulus Alexandri, et tunc ad mandandum literis gesta regis tranquillo ex otio turbidam in militiam euocatus, et a preceptore suo frustra monitus ut salutem propriam aut gratis alloquiis aut silentio tueretur. [18] Quem sani consilii oblitum et insanie regie resistentem, falsi criminis conficta suspitione, membris truncum labiisque abscissis et naso atque auribus deformatum ad miserrime uite ludibrium reseruauit, uirum magnum et, si faleras dimoueas, se maiorem ad terrorem spectantium cauea inclusum cum uno uili cane circumferens, quod aduersus regem falsa diuinitate gloriantem hiscere, uel ut sibi uidebatur oblatrare – quantum ego arbitror – ausus esset. [19] Cuius tam indigno supplicio non contentus, insontem noxiis ac damnatis immiscuit, torquerique fecit usque dum inter tormenta deficiens interiret. Ita ille uir doctus, regem suum dum deum esse non sinit, homo ipse esse desiit. [20] Nec sane mors cuiusquam, cum passim leuibus aut nullis ex causis multos occideret, magis in regem exacerbauit exercitum, quod et uir bonus et sapiens haberetur et a quo bona multa quotidie discerentur, insuper et obiecti sibi criminis innocens penitusque inscius. [21] Illud maxime animos accendebat quod, cum paulo ante rex idem in conuiuio Clitum, nutricis sue fratrem iam longeuum spectate erga se semper ac Philippum fidei, ob hoc solum quod, ut fit, comparatione rerum orta, ceteris presenti blandientibus Alexandro, Philippum ille pretulerat, occidisset manu propria confestimque, penitentia sera quidem et pudore nimio ac merore confusus, se se uellet occidere, Calisthenes eum ante alios ab illa desperatione retraxerat. [22] Cuius quidem uiri exitum non armati modo in castris, sed in libris philosophi questi sunt; unde et «Theofrastus», ut ait Cicero, «interitum deplorans Calisthenis sodalis sui, rebus Alexandri prosperis angitur, itaque dicit Calisthenem incidisse in hominem summa potentia summaque fortuna sed ignarum quemadmodum rebus secundis uti conueniret». [23] Proinde horum simul et ceterorum mortibus, sed nulla re magis quam mutatione illa indecora et in persicam degenerante mollitiem, Alexander non solum Macedones omnes offendit, sed multorum in se graue odium et coniurationes periculosissimas excitauit. [24] Quarum fuit illa grauissima, quod clarissimos Macedonum, Philotam fortissimum adolescentem et patrem eius Parmenionem rebus gestis insignem senem, incertum ueris an falsis criminibus circumuentos oppresserat: filium quidem iudicio et questionibus ac tormentis ad confessionem regie cedis adactum, patrem incautum ignarumque omnium que in filium acta erant, magno nempe tunc terrarum spatio distantem, percussoribus immissis obtruncatum. [25] Quorum mortes non aliter quam parentum aut fratrum exercitus omnis ingemuit neque hunc dolorem tacitum tulit, sed seditiosis ac mestis querimoniis prosecutus est. [26] Victa Perside et occiso Dario, in Scithiam bellum transfert, ubi aliqua gessit et locorum difficultatibus et celi seuitia magis aspera quam famosa. His sane in locis coniugium illud, cuius supra mentio est habita, media inter arma contraxit, Roxanis barbare uirguncule subito amore correptus, que melius inferioris fortune nuptias inuenisset; siquidem post eius interitum a Cassandro, qui regem occiderat, cum filio quem ex ipso genuerat interfecta est. [27] Post Scithas et Bactra perdomitos iter in Indiam direxit, ubi et gentes et regulos aliquot sine ullo, quosdam sine insigni labore sibi subdidit. Porus regum unus restitit prelioque captus in potestatem uenit, qui se uictum tam iniquo tulit animo ut cibum uulnerumque remedia respueret, mori uolens; qua magnitudine animi delectatus Alexander in amicis habuit eumque et uiuere compulit et regnare. [28] Inde per ultima Orientis prospere potius quam prudenter circumactus exercitus, flentibus sepe militibus et laborum finem atque etati debitam missionem nunc miserabili nunc contumaci oratione flagitantibus, cum rex glorie cupidus nunc deiectos erigeret, nunc querulos solaretur, nunc diffidentes et militiam detrectantes argueret, inuitos trahens per aperta pericula seque ultro morti obiciens, ut constaret fortuna potius quam uirtute seruatum. [29] Multas interim per extrema terrarum urbes condidit et quibusdam suum nomen imposuit; celebrior inter cuntas fuit Alexandria Egipti. Voluit et occeanum nauigare et parauit classem tentauitque rem non tam utilem quam famosam, ingenti discrimine indi amnis Agisinis alueo descendens ac repulsus tempestatibus. [30] Hec inter in dies intractabilior rex fiebat, inardescente ira atque seuitia, intumescente superbia, euanescente post fortunam animo et uitiis cum prosperitate crescentibus; quod in malis suis pessimum dixerim, instabilitas fuit et sui ipsius imparitas: nunc supra hominem mitis nunc immanis ut belua, nunc pudicissimus nunc profusus in Venerem, nunc famis sitisque contemptor et non patiens modo sed appetentissimus laborum nunc ignaui otii sectator uino se immodico et intempestiuis conuiuiis obruebat. Que res illi maturande mortis occasio fuit. [31] Cum enim multis iam suorum formidabilis, omnibus odiosus esset, Babilonem rediens quedam crudeliter in prefectos suos, alia petulanter in se gessit, unam ex Darii filiabus apud se captiuam in coniugium sibi adiungens, tempore haud sane nuptiis oportuno. Hec puella primum conspecta nichil animum regis inflexerat, sed per tempus captiuitatis aut ipsa formosior aut ipse lasciuior factus erat. [32] Alia ibi quoque seditiose in eum ab exercitu acta sunt; quem tumultum, quia uerbis non poterat, manu comprimere adortus et inermis irruens in armatos principesque seditionis ad supplicium trahens, rem turbatam mira quidem an sua uel audacia uel fortuna an illorum patientia et torpore composuit. [33] His tandem curisque omnibus aliis depositis, intermissum morem renouans profusissimum conuiuium celebrauit, in quo cum perdius ac pernox insanisset, abeuntem unus ex medicis noua, credo, aliqua uoluptate detinuit. Ibi porrecto a suis periit ueneno. Quo hausto cum quasi ferro ictus exclamasset, astantes ebrium dixere, nec mentiti sunt nec incredibilis rumor fuit. [34] Eius quidem ueneni, nam nec id silentio obruendum reor, tantam uim fuisse tradunt ut ferrum quoque consumeret, neque aliter e Macedonia, ubi oritur, aduehi potuisse nisi equi siue, ut alii dicunt, iumenti ungula. [35] Certe Plinius Secundus, scriptor egregius, non equi sed mule ungulam fuisse, idque «magna Aristotilis infamia excogitatum» refert libro Naturalis Historie trigesimo; quod potius ne preteream scribo, quam quia credam tantum philosophum contra regem ac discipulum suum talia cogitasse. [36] Illud plane mirabile quonam modo, si tam pestilens est uenenum, sex diebus Alexander superuixerit. Quo in spatio temporis cum iam certam mortem adesse perpenderet, uino ut auguror digesto, 'Fatum' inquit 'mee gentis agnosco'. Eacidarum enim de stirpe quamplurimi circa trigesimum uite annum periere. [37] Dehinc milites flentes magnifice consolatus, querentibus quem regni uellet heredem 'Dignissimum' ait: generosa uox ex ore presertim filium ac fratrem et uxorem grauidam relinquentis, nobilis inquam uox sed seditiosa. [38] Sic, dum se quisque dignissimum censet, in emulationem omnes ac discordiam inflammauit; et quamuis postmodum supremo spiritu, uoce iam perdita, Perdicce eductum digito suo anulum daret, que heredis instituendi species olim fuit, discordiam tamen uoce quam seuerat gestu tacito extirpare non ualuit, quominus innumeri successores inter se et prouincias partirentur et non minus dura inuicem quam confusa et, ut uere dicam, ridicula bella committerent; que infinitorum radix extitit malorum. [39] Et hoc forte est quod et Sacre locuntur Litere, quia «cognoscens quod moreretur, uocauit pueros suos nobiles, qui secum erant nutriti a iuuentute sua, et diuisit illis regnum suum cum adhuc uiueret»; et seculares itidem poete "nullo herede relicto totius fati lacerandas urbes" successoribus "prebuisse"; non enim tam ipse id fecit, quam dixit unde id fieret. [40] Harum sane «auctor insidiarum fuit Antipater», ut Iustinus ait, neque alli dissentiunt. Is, magnis bellis prospere gestis in Grecia, animum sui regis agnoscens alienam gloriam sue infamie ascribentis, uirtutem suam non tantum premii exortem sed uix supplicio carituram extimabat uixque impune se laturum quod uicisset, quamuis regi uicisset et non sibi. [41] His obsessus curis et urgente metu et amicorum memoria et recenti exemplo prefectorum a rege crudeliter peremptorum nichil melius de se sperans, preueniendum ratus antequam preueniretur, per Cassandrum filium Philippumque et Iollam fratres suos, propinare potum regi solitos et medici consilio dirigendos, cibo uinoque obrutum et ob id etiam fraudis improuidum circumuenit. [42] Sed proditionis ignominiam texit potentia proditoris qui, mortuo Alexandro, non regnum modo Macedonie sed Grecie totius arripuit et ad filios post se ceu legitime parta transmisit. [43] Hic magni impetuosique regis exitus fuit, quo sui illum perduxerunt mores: armis inuictum uicit ebrietas. Quem miror scriptores quosdam nobiles et – quod est mirabilius – latinos, sui operis amore deceptos et quasi sortem iuuenis miseratos, non tantum excusare sed laudare etiam uoluisse; qui indolem illam, magnitudinemque animi laboribus indefessam inuictamque periculis, et liberalitatem ceterasque uirtutes, quas alternas in eo fuisse non negauerim, nature sue, uitia uero uirtutibus uel paria uel maiora, iram seuitiam ebrietatem libidinem superbiam uanitatem, fortune tribuunt atque etati. [44] Fuit enim uere ut fortune ingentis sic et uite breuis, siquidem duodecim regni annis, uite autem mense uno annis tribus et triginta actis obiit, et sunt sane iuuentus ac prosperitas aduerse uirtutibus; inueniuntur tamen, rari licet, et iuuenes et uictores mansuetudine clementia continentia sobrietate et grauitate notabiles. Eiusdem igitur profecto animi, cuius uirtutes erant, et uitia fuere. [45] Et hec quidem hactenus; de reliquo autem scio persuasum uulgo Alexandrum mundi dominum fuisse, que opinio extirpanda est. Sunt, fateor, scriptores aliqui prima fronte in hanc sententiam proni. Iam primum illud notissimum principium libri Machabeorum «siluit» inquit «terra in conspectu eius». Siluit, inquam, terra quam domuit, usitatum est enim ut uictus sileat in conspectu uictoris; at non omnis terra siluit quia non omnem uicit. [46] «Cum nullo hostium» inquit Iustinus «unquam congressus est quem non uicerit, nullam urbem obsedit quam non expugnauerit, nullam gentem adiit quam non calcauerit». Ut sit ita, at non Romam que florere iam ceperat neque Italie partem ullam, non Germaniam nec uicina Germanie, non Britanniam, non Gallias, non Hispanias, non Africam aut per se ipsum aut per legatos unquam adiit, neque cum aliqua prorsus harum gentium bella gessit. [47] Quid ergo? Orientem adiit, Orientem uicit, unam ex omnibus uinci facillimam mundi partem, quod sepe alibi scriptor idem ait; et, ut Quinti Curtii hunc eundem regem stilo nobilitantis uerba ponam, «ab Hellesponto usque ad occeanum omnes gentes uictoria emensus», utque in libro Naturalium questionium ait Seneca, «imperium ex angulo Thracie usque ad Orientis terminos protulit»; quamuis quod constat ante alias Carthagini infensus, se confecta Asia in Africam transiturum minaretur et forsitan cogitaret inde ad Gades Herculeas et Hispaniam transiturum, ac inde per Gallias secus Alpes et Italiam in Epyrum atque in Macedoniam reuersurum. [48] Et nimirum in hoc ambitu Occidentis, sed presertim si Italiam attigisset, quod sine romano bello esse uix poterat, quid futurum fuerit dubitari potest; et ueritatem Deus solus nouit, apud quem sunt cunta presentia. [49] Quantum tamen ad uerum humane se erigunt coniecture, Titus Liuius princeps historicorum, hoc ambiguum operosa disputatione discutiens, et ducum et militum et morum et uirium et armorum et peritie militaris facta collatione, elicit hauddubie uictores futuros fuisse Romanos, opinionem illam ridens, nec immerito, populum romanum, tot clarissimis ducibus et tot legionibus subnixum et tanta fultum prouidentia, maiestatem unius licet inermium uictoris tamen incauti iuuenis ac precipitis non laturum. [50] Qui quam solus uereque unus inter suos fuerit hinc apparet quod, illo extincto suorum nullus eminuit, nullus famam meruit: turba iners et uoluptatibus atque opibus non armis ydonea. Liuius tamen hanc assertionem leuissimorum dicit esse Grecorum contra romanum nomen Parthorum etiam glorie fauentium; que quidem, quod ille nesciuit, leuissimorum quorundam similiter est Gallorum, quos non ueri studium non fides rerum non denique Alexandri amor ullus sed Romanorum inuidia atque odium impellit. [51] Ego nec rem dignam censeo de qua unquam fuerit ab aliquo dubitatum. Quod nec Alexandri huius auunculus Alexander epyrensis rex dissimulauit qui, nepote ad Orientem profecto, ipse ad Occasum uersus in Italiam uenit, ubi non quidem cum Romanis sed cum Lucanis ac Brutiis bellum gerens uictusque et letali uulnere transfixus ac moriens, dixit longe aliam suam esse conditionem quam nepotis: se in uiros, illum in feminas incidisse.