[0] PROHEMIUM. (1) Illustres quosdam uiros quos excellenti gloria floruisse doctissimorum hominum ingenia memorie tradiderunt, in diuersis uoluminibus tanquam sparsos ac disseminatos, rogatu tuo, plaustrifer insignis qui modestissimo nutu inclite urbis Patauine sceptra unice geris, locum in unum colligere et quasi quodammodo stipare arbitratus sum. (2) Historiam narrare propositum est; quare scriptorum clarissimorum uestigiis insistere oportet, nec tamen uerba transcribere sed res ipsas. Non me fugit quantus labor in continenda sermonis dignitate suscipiendus sit; nam si nec eisdem uerbis uti licet et clarioribus non datur, quid sit tertium patet. Ordinem quisque et dispersorum congeriem aduertat. (3) Namque ea que scripturus sum, quamuis apud alios auctores sint, non tamen ita penes eos collocata reperiuntur: quedam enim que apud unum desunt ab altero mutuatus sum, quedam breuius, quedam clarius, quedam que breuitas obscura faciebat expressius, quedam que apud alios carptim dicta erant coniunxi et ex diuersorum dictis unum feci. (4) Qua in re temerariam et inutilem diligentiam eorum fugiendam putaui, qui omnium historicorum uerba relegentes, nequid omnino pretermisisse uideantur, dum unus alteri aduersatur, omnem historie sue textum nubilosis ambagibus et inenodabilibus laqueis inuoluerunt. (5) Ego neque pacificator historicorum neque collector omnium, sed eorum imitator quibus uel uerisimilitudo certior uel autoritas maior est; quamobrem siqui futuri sunt, qui huiuscemodi lectione uersati aut aliud quicquam aut aliter dictum reperierint quam uel audire consueuerint uel legere, hos hortor ac moneo ne confestim pronuntient, quod est proprium pauca noscentium, cogitentque historicorum discordiam, que tanto rebus propinquiorem Titum Liuium dubium tenuit. (6) Breuitati et notitie consulere propositum est, multa resecando que plus confusionis, ut supra dixi, quam commoditatis essent allatura. Apud me nisi ea requiruntur, que ad uirtutes uel uirtutum contraria trahi possunt; hic enim, nisi fallor, fructuosus historicorum finis est, illa prosequi que uel sectanda legentibus uel fugienda sunt; quisquis extra hos terminos euagari presumpserit, sciat se alienis finibus errare memineritque e uestigio redeundum, nisi forte oblectandi gratia diuersoria legentibus interdum grata quesierit. (7) Neque enim inficior me talia meditantem sepe distractum ab incepto longius abscessisse, dum uirorum illustrium mores uitamque domesticam et uerba nunc peracuta nunc grauia et corporis staturam et originem genusque mortis meminisse aliis dulce fuit. (8) Hec si minus quam intenderam assecutus sum, tu precor ignosce, quisquis hec perlegis; de successu enim te iudicem statuo, de proposito michi credi uelim. Siquid igitur aut satietati ingestum aut desiderio subtractum reperieris, uel inopi ingenio uel discerpentibus animum curis ascribito. (9) Si uero forsan studii mei labor expectationis tue sitim ulla ex parte sedauerit, nullum a te aliud premii genus efflagito, nisi ut diligar licet incognitus, licet sepulcro conditus, licet uersus in cineres, sicut ego multos quorum me uigiliis adiutum senseram, non modo defunctos sed diu ante consumptos, post annum millesimum dilexi. (10) Sed ne, dum multa contestor, equitati tue parum fisus uidear, non te longius traham, neque debitum atque utinam suffecturum necessariis in prefatiunculis tempus expendam. Ab illo igitur, ad quem rogatus stilum uertere paro, urbis romane conditore Romulo, nam sic uolentis desiderium impellit, inchoandum iter assumo. [1] DE ROMULO PRIMO ROMANORUM REGE. (1) Romulus Romanorum regum primus Romaneque reipublice parens fuit, ardentis animi uir in primis atque armis eximius; talem uenturis nempe successibus fata prospexerant, quo auctore, tot circumtonantibus uicinorum minis e dumosis collibus in celum usque uenturi imperii fundamenta consurgerent. (2) Neque enim tuto poterat molli aree tanta rerum moles imponi; solum stabile uehementisque ducem spiritus res tanta poscebat. Affuit, atque ubi prius herbarum uix armento satis herculeo, uix capellis Faustuli abunde frondium esse consueuerat, illic arcem omnium terrarum struxit ac supremum mortalibus principatum. (3) Is ergo cum Remo fratre simul Rea Siluia, que et Ilia dicea, matre haud dubia, Marte autem seu ficto patre seu credito genitus, ubi primum lucis limen attigit, non in matre solum sed in se etiam ac fratre seuitiam Amulii Albanorum regis expertus est. (4) A quo in Tyberim mergi iussi casu quodam seu, quod de tanto futuro imperio credi licet, diuina prouidentia liberati sunt immensis rebus insperata primordia preparante. Supergresso enim forte ripas amne inaccessibilique alueo stagnantibus secus ripam uadis, abiecti, abeuntibus regii sceleris ministris, incolumes euasere. (5) Eo rursus seu uera seu ficta lupa – utraque enim fama est – infantum uagitu excita et quasi humanitus miserata diuerterat; cuius lacte alti interim, donec a pastore regio – Faustulus is erat quem supra nominaui – labellis fere ubera sugentes, lupa illos itidem relambente, reperti et usque ad pubertatis annos caritate patria educati sunt. (6) Enimuero tunc in dies magis ac magis indoles emergere factisque clarescere, iam cari undique lateque terribiles nil inausum linquere, iamque altor ipse rebus monitus in ea, quam ab initio conceperat, opinione firmari regios adolescentes fore. (7) Id aliquandiu celatum tandem patuit, Remo capto a satellitibus regis et pene destinato atque ad solatium iniurie materno auo Numitori tradito, cuius in agros fratres ambo impetum fecisse ferebantur; quo conspecto, (8) non in iram uersus, ut mos est, pro iniuria illata, sed latenti quadam animi dulcedine erga illum motus et, audito quod gemini essent extimataque hinc etate hinc effigie generosa minimeque pastoria, nepotum in memoriam adductus querendoque circumstantias, pedetentim eo peruenerat ut hunc paulominus nepotum suorum alterum esse minime dubitaret, itaque liberius illum habere non ut captiuum sed, quod uere erat, ut suum. (9) Hinc in perniciem regis pronior uia; siquidem, patefacta Romulo non modo presenti conditione fraterni status sed origine etiam utriusque in id tempus occultata, admonente putatiuo eos patre non sua, ut crediderant, sed regia stirpe progenitos, expositaque per ordinem et eorum simul et aui ac matris iniuria, rebus cognitis animosior Romulus et non modo liberaturus fratrem, sed illum seque et auum et matrem uindicaturus accingitur; non aperto quidem impetu, impar uiribus, sed clanculum iuuenibus hinc atque hinc missis, qui una hora in regiam conuenirent. (10) Sic dispositis insidiis et in tempus accurrente Remo, in Amulium irruitur incautum et tale nichil opinantem. Ceso rege, Numitor, Amulii frater et ab illo pridem regno pulsus, restituitur, non minus nepotum repertorum quam recuperati regni insperata sorte letus. (11) Inde autem quod ingentibus animis angustum auitum regnum uideretur, Alba auo derelicta ipsi, uel infantie cunabula uel periculi sui locum amantes, ad iacienda illic noue urbis fundamenta festinant. (12) Sic auspicato horrida et ut proprie dicam pastoralis regia, mox futura aurea, in Palatino monte construitur et, fratre quidem auspiciis uicto, Romuli solius ex nomine urbi nomen inditum, orbi postmodum populisque et regibus formidandum. (13) Ceterum seu hinc orto certamine, seu contempto fratris edicto Remus noua menia transcendens interficitur et, siue imperii cupiditas siue ille iustitie rigor fuit, uariat enim in multis uetustissime rei fides, unus Romulus regni frena sortitus patrios simul externosque sacrorum ritus instituit, regiumque habitum et insignia ac lictores duodecim sibi assumpsit, et nouas leges edidit, unicum et populi glutinum et pacis ac concordie fundamentum. (14) Tria hinc maxime prouidenda uidebantur, et consilium scilicet et augmentum cepte urbis et longeuitas; erat enim paruis in menibus magna raritas accolarum, eaque ipsa breuissimi temporis spem dabat propagande sobolis deficiente commercio. (15) Primum igitur centum ex patribus in senatum lectis – ab etate dicto ordine, nam patrum nomen ab amore curaque reipublice ortum erat –, secundum uero duos inter lucos instituto asilo effectum – sic sanctum templum Greci uocant –, quo aperto multa illico uicinis e regionibus turba confluxerat; tertium nuptiis fiendum apparebat, uirilis enim tantum sexus nonnisi unius populum spondebat etatis. (16) Que quoniam superbe quin et ignominiose a finitimis negabantur, ui et ingenio parte sunt; siquidem, repulse ira et dolore dissimulato interim ac suppresso, exquisitos rex Neptuno ludos parat edicique diem per uicinos populos iubet. (17) Qui ubi affuit, concursus ingens utriusque sexus proximis ex urbibus atque oppidis Rome fuit et ludorum studio nec minus uisende noue illius et ceu subito nate urbis desiderio. Medio igitur spectaculo, uersis in ludos omnium oculis animisque, ex condicto rapte uirgines, non ad stuprum sed ad nuptias spemque progeniei. (18) Itaque inter indignationem et lacrimas delinite blanditiis raptorum, ante alios Romuli, singule singulis matrimonio iunguntur. Hinc multorum causa radixque certaminum. Questi patres et affines uirginum uiolentiam perfidiamque hospitum, a quibus inuitati ad ludos grauissima omnium iniuria se affectos dicerent, raptim se ex urbe proripiunt reuersique domum mesti querelas ingeminant, scelus exaggerant, arma capiunt, ultionem parant. (19) Fit ex omnibus populis conuentus ad Titum Tatium Sabinorum regem, quod illic et potentie plurimum esset et iniurie. Verum, quia preceps ira moras consiliumque non recipit et pro ardore animorum apparatus belli segnis uidebatur, quisque per se, non expectantes alterutrum, in bellum ruunt, primique omnium Ceninenses cum exercitu in Romanos fines irrumpunt. (20) Quibus occurrens Romulus hostes in fugam uertit, regemque hostium Acronem singulari certamine congressus interficit, urbemque illorum et fuga populi et morte regis attonitam facili capit incursu. (21) Ipse uictor Romam rediens uicti regis exuuias in Capitolium defert, templumque Rome primum extruit dedicatque sub nomine Feretrii Iouis, quo uictores romani duces nonnisi de singulari prelio cesis hostium ducibus opima que uocant ferrent spolia. Illic ergo uenturi temporis ad exemplum cesi regis ipse spolia suffixit, rarum ualde sed eximium posterorum decus. (22) Proximi Anthemnates, in Romanos agros facto impetu, uicti sunt amissumque oppidum; sed Hersilie romulee coniugis interuentu, que una raptarum erat raptarumque omnium preces ac uota regis auribus inuehebat, misericordiam adepti uictricemque in urbem recepti sunt. (23) Dehinc Crustumeni arma mouentes facili Marte franguntur, enitescente in dies Romuli uirtute, translatisque Romam uictis crescente urbe hostium ruinis. Plus negotii cum Sabinis fuit qui, quo serius eo maturius agentes, capta per dolum aree Capitolii, proditrice uirgine filia Spurii Tarpeii qui custos arcis erat – a quo rupi nomen –, adhuc tenere urbis in uisceribus anceps prelium intulerunt e loco superiore pugnantes. (24) In quo quidem corruente Hostio Hostilio, qui pro partibus romanis acerrime dum potuit steterat, romana acies omnis auertitur, reluctantem quoque ipsum Romulum impellens. (25) Ille autem, cum nichil humane opis iam speraret, armatas ad celum manus erigens, Iouemque ceu presentem compellans, obtestansque ut turpis fuge pudorem demeret consternatosque animos suorum celesti ope firmaret ac sisteret, Statori Ioui templum, ut scriptoribus placet secundum Rome, uouit et, quasi receptis celo uotis audentior, iam prolapsam pugnam manu impigra redintegrat, ita Iouem iubere clara suis uoce denuntians. (26) Hinc, et regis exemplum et Iouis imperium secuta, acies in hostem redit; quorum insperato reditu et ante aciem pugnantis Romuli acri incursu mutatus pugne status; et iam fugiunt qui fugabant. Inter quos ipse quoque Metius Curtius, Sabinorum secundum regem uir clarissimus et illo die ante alios factis ac uirtute conspicuus, impetum non tulit. (27) Palus illi proxima et discrimini fuit et saluti, in quam territi saltu cornipedis inuectus magno suorum metu, in aduersam tandem ripam hortantium uiamque monstrantium confirmatus uocibus emersit; et hinc quoque paludis ortum nomen: lacum Curtium dixere. Hoc recepto aucti suis animi rursumque, uariante licet iam fortuna inclinataque in Sabinos belli mole, concurritur. (28) Hoc in statu insperate uiam pacis inuenit pietas: pugnantibus hinc uiris hinc patribus, sexus immemor ac periculi raptarum acies interuenit, lacrimosis precibus miserando habitu uel belli finem uel, si pergerent, in se prius belli causam uerti gladios obsecrantes, quam se se in presens cede mutua, in longum uero sobolem immeritam ex se ortam, hi filios hi nepotes, tristi parricidio inquinarent, necdum culpe capacibus eternam infamiam irrogarent. (29) Flectuntur hinc inde animi ireque franguntur. Mirum dictu, in utroque exercitu fragor subito compressus armorum et bellantium strepitus; tam mitis per modo tam rabidas mentes stupor incesserat! Nec latere diu potuit; mutati ilicet affectus erupere et pietatem quies et silentium pax secuta est. (30) Iunctis regum dextris, ictum fedus et aucta mirum in modum ciuitas Sabinorum transitu; nec minus utriusque gentis erga optime meritas matronas auctus amor, ante alios Romuli, qui illarum eximie pietati magnos ac debitos honores tribuit. (31) Duo nunc etiam supersunt bella: cum Fidenatibus alterum, qui, dum surgentis imperii uires timent suspectasque habent, ante illas quam oporteret experti sunt. Ingressis hostiliter in romanos fines Romulus obuiam profectus, haud procul urbe hostium castra posuit, ingenioque metum simulans credulum in insidias hostem traxit. Hinc terror improuisus et repens fuga, (32) usqueadeo ut, uictis uictoribusqe permixtis, custodes portarum uix inter hostem ciuemque discernerent: intromissi omnes, capta urbs. Alterum cum Veientibus bellum fuit, et Fidenatium amore et Romanorum odio excitum: et his acie uictis, peruastato agro, pacem postulantibus, parte finium adempta, centum annorum indutie permittuntur. (33) Hec Romuli primordia, hic uite cursus, hec series rerum fuit, quibus apud illud agreste genus hominum necdum satis eruditos uulgi animos tam paterne quam proprie diuinitatis fidem meruit, uir nec animi egens nec ingenii, bello inclitus, domi prudens. (34) Populi equitumque centurias instituit; ut utrunque pacis ac belli tempus suis presidiis niteretur, trecentis insuper expeditissimis armatis ad tutelam sui corporis eque in pace ac bello usus est, qui celeres dicti sunt, a celeritate deriuatum nomen. Quibus artibus et dum uixit clarus et post mortem clarior, populo tamen quam senatui acceptior fuit; hinc suspitio in patres. (35) Nam cum annos septem et triginta regnasset, reique militaris solitas curas agens ad paludem Capre, contione in campis habita, recenseret exercitum, et solis repentina defectio, literarum nesciis ac uiris militaribus improuisa, simulque tempestas horribilis, que ingenti pluuia et fulminum stridore detonuit, preripuere undique regis aspectum, neque ipse usquam amplius uisus est: mirum ac pene incredibile, tanti regis exitum, populo spectante cui dilectissimum fuisse nullus negat, tam dubium tamque occultum esse potuisse. (36) Opiniones rei uarie. Aliqui ad celum raptum deorumque concilio adscriptum uolunt: magnus saltus homini armato et peccatis presso et sanguine lubrico et ueri Dei celestisque uie nescio, sed nichil est quod non sibi uehemens et immodicus amor fingat. (37) Tempestate igitur sopita, cum a patribus, qui una circumfusi steterant, populo uisendi auido et regem suum certatim requirenti responsum esset abiisse illum ad superos, adstipulante uno teste creditum. (38) Iulius Proculus is fuit, insigni, quantum intelligi datur, apud suos sanctitatis fama et, quod consta, nobilitate generis preclara, ut qui, albanis ortus ex regibus Romamque cum Romulo commigrans, fundator Iulie gentis fuit. (39) Qui prodire ausus in publicum, meste multitudini letum attulit rumorem, eo ipso die Romulum celo demissum plusquam mortali habitu sibi affuisse testatus, et tremore maximo faciem eius suspicere non audenti hoc iussisse: nuntiaret ciuibus suis artes bellicas excolerent, certi omnem humanam potentiam eorum armis imparem fore, suam urbem, sic diis placitum, omnium caput ac dominam futuram esse terrarum; atque his dictis ablatum ex oculis in celum ascendisse. (40) Hec narranti iurantique Iulio fides habita et diuinitatis solatio mitigatus dolor mortis et lenita ira, quam in patres plebs tam cari regis morte conceperat: ita facile quod cupiunt credunt omnes. Alii laniatum a patribus, occasione tempestatis arrepta, palustrique forsan limo, nequa uestigia cedis extarent, inter tenebras abditum opinantur. (41) Ea, ut Liuius ait «perobscura fama», ut uero aliis iisque clarissimis scriptoribus uidetur utique uera est, quamuis, ut ibidem ait idem, «illam alteram admiratio uiri et pauor presens "nobilitauerit"». (42) Potest et illud forsitan credi, quod quiddam suspicati sunt, neque in celum diuinitus sublatum neque in terris humanitus laceratum, sed tempestate ipsa atque impetu fulminis absumptum, cuius ineffabilis uis et operatio latens est, idque omnibus qui aderant quo propius eo magis attonitis atque insciis, accidisse. (43) Et opinionum quidem in rebus ambiguis iudiciique libertas multiplex, ueritas una non amplius; sed hec ipsa in Romuli exitu, ut in plerisque aliis, alte latet.