[88,0] DE CELEBRITATE NOMINIS IMPORTUNA. [88,1] (Dolor) Celebrior sum quam uellem notiorque. (Ratio) An tu hoc spernis quod maximi exoptarunt duces ac principes, philosophi et poete? quid enim tot laboribus, quid tantis bellis ac studiis aguntur, nisi ut celebres notique sint? Aut quid, demum, aliud insignes artifices moliuntur? Declarauit hoc Phidias in Minerue statua, quod opus omnium que hominum manibus facta sunt, primum aut inter prima posuerim, ubi cum aliquid inscribere uetitus fuisset, uultum suum clipeo statue sic insculpsit, ut et ab omnibus nosceretur, et conuelli inde, nisi toto opere dissoluto, nullo posset ingenio: nosci in premium sui laboris optabat. Si quis enim non famam sed pecuniam cogitare dixerit artifices, in communibus fortassis assentiar, in illustribus negem. Multa sunt rei huius indicia. Sic cum iactura temporis damnoque, etiam sepe operi insistunt, ac ne quid fame excidat, lucrum spernunt. [88,2] Comprobauit hoc maxime nobilis illa constantia eorum quattuor artificum, qui ad famosissimum illud opus, quod Artemisia Carie regina dilectissimi coniugis memorie extrui fecit, magno pretio acciti, cum ante perfectum opus obiisset regina ipsa unde operis pretium sperabatur, perstiterunt tamen unanimiter in finem, nil iam aliud quam suum decus et facti memoriam cogitantes. Proinde omnes homines claritatem famamque desiderant: solus tu, ne paruo illas tedio emptas uelis. [88,3] (Dolor) Imo et ego apud posteros clarus esse cupiam, inter coetaneos recusem. (Ratio) Quid ita, cum hoc maius, eoque difficilius ac rarius sit, obstante que presentium famam interpellat inuidia? (Dolor) Quia inter absentes mera est gloria: nullus obstrepit, nullus obstat; inter presentes autem et contradictio et labor. Magnus enim labor est magne custodia fame, ut non ineleganter ait quidam. (Ratio) Nimis aut delicatus aut segnis es, qui sine labore magnum aliquid speres, cum pro minimis tot se offerant labores. (Dolor) Ego uero non labores respuam, sed tedia: nam quis ferat assidue uisitari, obsideri, posci, exagitari, et, sui interim negligentem, totos dies ac magnam breuis uite partem aliis dare, ut tua necessitate posthabita, aliene inseruias uoluptati; quod malum si ab initio incidisset, nunquam ad hanc ipsam famam que me cruciat uentum esset; sed et nunc preclaros animi conatus, et egregia potens est impedire negotia, importunum. [88,4] (Ratio) Id quidem ita esse non nego, durum certe sed tolerabile, imo et inuidiosum et optabile; ceterum utcunque tuo iudicio acceptum erit, pene ineuitabile: nam que ad euadendum uia, nisi uel superbia uel ignauia? Altera honestum desiderium te petentium arcebit, altera etiam extinguet. Si quod est aliud remedium, urbium fuga est, quanquam si claritas uera sit, nec fuga sufficiet. Sequitur claritas possessorem suum quocunque perrexerit, et ubicunque constiterit, secum erit; nec rure unquam, nec in siluis quidem desinet clarus esse, qui in urbibus clarus fuit. Non potest fame fulgor abscondi: inter tenebras eminet, et ad se oculos atque animos trahit. [88,5] Nunquid non audisti Dandamum Brachmanorum senem preclarissimum, ab Alexandro Macedone usque ad ultimas Indorum solitudines, Cynicunque Diogenem ab eodem usque ad illud suum dolium, quo pro uolubili utebatur hospitio? Nunquid non usque ad squalidam ac desertam Literni uillulam, a placatis sola uirtutis ueneratione latronibus, Scipionem Africanum, eundemque ab ipsis hostium ducibus usque transmaria? nunquid non Titum Liuium ab ultimis Galliarum extremaque procul Hispania usque ad urbem Romam? nunquid non denique sanctos patres, usque ad intimas et horrendas heremi latebras a Romanis etiam Imperatoribus uisitatos? et sileo Salomonem. Immo uero quis unquam uir clarus uisitationibus caruerit? Amici et noti mutuis alloquiis et confabulationibus delectantur, ignoti autem solo recreantur aspectu. Habet enim uirorum illustrium presentia dulce aliquid, quod non sentit nisi ipse qui fruitur. Hoc tu laboriosum ne dixeris; operosum est, fateor, sed et gloriosum. [88,6] (Dolor) Celebritate nominis atteror. (Ratio) Si hanc uis abicere, uirtus abicenda est, cuius e radice oritur; id si merito refugis, ferre hanc sarcinam equo animo est necesse, ad quam multi ne quicquam omni studio uiteque ipsius impendio aspirant, et tu forsitan aspirasti. Patere te uideri ab his, qui hoc nisi te tuumque nomen diligerent, non optarent. (Dolor) Multi me undique usque ad importunitatem fastidiumque concelebrant. (Ratio) Quid tu igitur an contemni malles atque abici? (Dolor) Innumerabiles usque ad tedium me honorant. (Ratio) Tu uero Dei munus agnoscito: ille te honorat, ut te illum et honorare delectet, et inhonorasse peniteat, omnis honor et omne quodcunque homini ab homine bonum fit a Deo est. (Dolor) Permolesta res est honor immodicus, et crebra uisitatio. (Ratio) Ut hec fatear, at predulces sunt huius molestie radices, amor et ueneratio; his si animi gustum applicueris, bene sapere incipient que molestant. Amara dulcibus tempera, non in hoc tantum, sed in omnibus quecunque fert presens uita; in qua non facile reperias mel cui non sit admixtum fel, et sepius amara preponderant. [88,7] (Dolor) Celebritate nimia fatigor. (Ratio) Sepe id quidem accidit; de quo questum diuum Vespasianum nouimus triumphantem, dum, solennitate pomparum, expectatione ac tedio esset affectus, increpantem seipsum, qui triumphum nec sibi nec maioribus suis, aut debitum aut speratum tam inaniter in senio appetisset. Quamuis autem non sit optanda celebritas per seipsam, ferenda est tamen, et amande cause ipsius, uirtus et industria, neque unquam, ut illa careas, deserende. Multo est gloriosus labor optabilior, quam ignaua requies. [88,8] (Dolor) Salutatoribus obuiis offendor. (Ratio) Habes huius quoque tedii participem Crysippum philosophum. Immo quem non habeas, preter illos qui popularibus auris, ut Maronis utar uerbo, gaudent? Ille tamen insignis questus est, credo, ideo quod acutissimum uirum, talis enim traditur, et suis studiis acerrime deditum, salutatio crebra et improuisa turbabat, utque idem ipse ait, “perducebat ad mortem”. Nichil est autem quod queraris: quod optabas, accidit, notus in populo ut esses; alioquin tot salutatorum incursibus non pateres; poteras latere, poteras quiescere, poteras, quod aiunt, in gremio gaudere, quod optimum uite genus aliqui diffiniunt. At uos magnis in urbibus noti et clari esse uultis, et otiosi simul et liberi et tranquilli, quod nichil est aliud, quam in magnis pelagi tempestatibus, ut immobilis sis, optare. Denique superbi fuerit, obsequentium amicorum uoces pati non posse equo animo, cum sint hostium patienda conuicia.