[82,0] LXXXII. DE PERDITIS ARCIBUS. [82,1] {DOLOR} Validis arcibus spoliatus sum. {RATIO} Adhuc ergo tyrannidis supererant semina, que iam tandem amissis arcibus abiecisti? non est satis uenenosum stipitem precidisse, ni radicem uulseris: qui arcibus fidit, tyrannus esse non desiit. {DOLOR} Montana arce priuatus sum. {RATIO} Ubique arces sunt compedes libertatis, at in montibus nymbi etiam quidam sunt quodammodo, unde uestra superbia in subiectos tonet ac fulminet. His priuari non modo non flebile sed optandum est. Sunt enim aliqua ex his etiam, que bona uulgus appellat, quibus boni quoque modestique animi tententur, atque ad illicitum urgeantur; quibus motibus si obstare uirtutis ope non ualeas, quidni optanda sit amissio earum rerum, que hos pariunt motus? {DOLOR} Arcem fortissimam amisi. {RATIO} Tu fortissimam dicis, fragilem probat euentus. Amisisti potius rem usu ineptam, difficilemque custodia, rem inutilem tibi, uicinis omnibus odiosam. Iam dormire noctibus incipies, et dormire alios sines. [82,2] {DOLOR} Tutissima michi arx diruta est. {RATIO} Quomodo esset tuta que periit, ipse tecum cogita; ego autem tibi ostendam munitissimam tutissimamque arcem sine muris, sine turribus, sine ullo prorsus operoso rerum apparatu: si uis tuto uiuere, bene uiue. Nil uirtute securius; bene autem uiuere, non hoc dico superbe, laute, pompatice, sed iuste, sed sobrie, sed modeste. Nullis opus est arcibus, que non tutum te prestiterint, sed, sollicitum, formidabilem ac molestum. Que est autem hec uoluptas, metui nec amari? an illud Laberii notissimum non audisti: "Necesse est multos timeat, quem multi timent?" Hoc ille dixit in Iulium Cesarem: quanto id in alios, illo et minores et formidabiliores, rectius dici potest; nescio quidem, cur tam multi cupiant timeri. Nemo enim gratis metuitur, una et metuit; et periculosius uni est multos metuere, quam multis unum. Nonne satius multo est quod nullus te metuat, et tu nullum, quam quod te multi metuant, et tu multos? segregari enim ista nequeunt, semperque metu metus queritur. Poscis huius dicti causam? illa profecto est, quam Ouidius Naso ait: "Quia quem metuit quisque perire cupit, dictum prius est ab Ennio: "Quem metuunt, inquit, oderunt, quem quisque odit periisse expetit". Eras in tua arce metuendus, sed et metuens. “Et quos, inquies, metuebam?” Immo uero quos non? Omnes metuet, qui metui ceperit, sed illos in primis a quibus ipse metuitur. Nam et Cicero Ennium secutus. “Qui se, inquit, metui uolent a quibus metuentur, eosdem metuant ipsi necesse est.” Sepe idem repeto, quia ita res se habet; nec aduertitis, in hoc ceci, ut in reliquis; dum supra omnes esse nitimini infra omnes estis: quid est timore depressius? sic conatus omnis uester in aduersum desinit. [82,3] {DOLOR} Arcem michi carissimam amisi. {RATIO} Fac tibi cariorem aliam quam non perdas; circumualla animum piis intentionibus, honestis uitam actibus; prudentiam ac fortitudinem ante fores loca, iustitiam atque modestiam in propugnaculis, humanitatem ac mansuetudinem undique in muris, spem, fidem, caritatem arcis in medio, prouidentiam supreme turris in uertice, bonam famam in circuitu. Dei atque hominum adsit amor, absit metus; dignos cole, ceteros preteri, neque cultos neque offensos; ita nec te alius, nec tu alium contremisces, et in domo humili tutius uiues, quam in arce uixisti. Hanc tibi arcem nemo usquam inuidebit, hanc tibi nemo poterit aut uolet eripere; hac malos in stuporem, bonos in amorem imitandique studium excitabis. O quam facile erat, tranquillam serenamque uitam agere, ni uos eam inquietam ac turbidam fecissetis, omnia ferme et uestram et proximorum in perniciem conquirentes! Ad quid enim arces iste, nisi ad uestram simul alienamque molestiam, ut neque uos unquam scilicet quiescatis, et, instar aranearum muscas captantium, pretereuntibus insultetis; atqui cunctis animantibus lustra sufficiunt ac nidi: solus homuncio arces querit, quo nullum animal superbius nullumque timidius.