[81,0] LXXXI. DE AMISSA TYRANNIDE. [81,1] {DOLOR} Tyrannidem amisi. {RATIO} Si utile damnum est amisisse regnum, quanto est utilius tyrannidem amisisse? Etsi enim, ut dixi, cum de rege sine filio loqueremur, pene omnia regna tyrannides fuerunt, tempore tamen quesierunt robur, et obliuione hominum uelum sibi iustitie texuere; tyrannidis iniustitia simul ac nouitas odiosa est. {DOLOR} Tyrannidem deposui. {RATIO} Sarcinam Reipublice grauem, tibi periculosam, nulli bono utilem, damnosam multis, omnibus odiosam. {DOLOR} Tyrannidem exui. {RATIO} Ne sis nudus, indue iustitiam, modestiam, parsimoniam, honestatem, pietatem, clementiam, caritatem, uestes optimas, quibus comparandis, nullo opus est auro, sed sola animi uoluntate; uestes paratas bonis omnibus, tyrannis uel incognitas uel inuisas, qui margaritis ac purpura obuoluti, humanitate interim ac uirtutibus nudi sunt. [81,2] {DOLOR} Ciues michi tyrannidem extorserunt. {RATIO} Libertatem sibi debitam receperunt, uitam tibi indebitam reliquerunt: hanc tu ciuibus tuis debes, qui tibi preter odium nichil debent; ita pro gratiarum actione querimoniam instituis, at iam pridem mos iste percrebruit, ut qui fecit iniuriam queratur, qui passus est sileat. {DOLOR} Longa tyrannide spoliatus sum. {RATIO} Seruierunt tibi, quibus forsitan te seruire dignius fuit; nunc iniuriam longi et iniusti seruitii finem uocas, cum iustitie principium iniustitie finis sit, ut si multorum calamitates populorum unius hominis pauisse licentiam turpe fuit, pulchrum sit pascere desiisse, deque hoc conqueri impudentie sit extreme. [81,3] {DOLOR} Longa tyrannide sum deiectus. {RATIO} Sponte descendisses melius optime uero non ascendisses. Nunc qualitercunque descendisse, bonum ideo, quia iustum, meliorque coacta iustitia, quam uoluntaria iniustitia est. Audite, impii, tyrannum apud inferos exclamantem: "Discite iustitiam moniti". Audite et me apud superos exhortantem: “Discite iustitiam uel coacti”. Hec enim tempestiua, hic utilisque ni respuitur, illa ibi admonitio utique sera est: frustra enim discitur, quod fieri amplius non potest. Ponite uero iam tumentes animos, superbumque et ferox dominandi uotum ponite, et, si non prius, saltem post tyrannidem amissam, tyranni esse desinite, et optandi, quod iam assequi non potestis, finem facite; si non iustitie, saltem uerecundie hoc prestate, ut mutatis moribus et nouo habitu mentis assumpto, amissione diuitiarum ditiores facti, quantum fortune detrahitur, tantum animis addidisse uideamini. [81,4] Nunquam ne igitur aduertistis, ut non solus ille rex regum et dominus dominantium omnipotens, a quo omnis potestas est in celo et in terra, manum muneribus suis plenam et extendit et retrahit, occultis sepe, iustis semper ex causis, sed temporalis quoque rex regem, tyrannus tyrannum, et gens gentem deicit et pessundat? An uero non Prophetam illum querulum audiuistis: “Et congregabit, inquit, quasi arenam captiuitatem". Et ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt?” Coaptate animum fortune, seu diuine potius uoluntati, et cauete ridiculum fedumque illud exemplum Dionysii tyrannorum pessimi, qui patria pulsus, in exilio puerilium literarum scholas tenuisse dicitur, ut quam in ciues non poterat, in pueros tyrannidem exerceret: Trux ingenium affixumque proposito, honestique inscium atque equi iuris impatiens. [81,5] {DOLOR} Tyrannidem amissam ualde doleo. {RATIO} Quantum doleres iuste possessionis amissionem, qui tam doleas iniuste? Quantum doleres re propria expoliari qui sic doleas aliena? {DOLOR} Tyrannide me deiectum grauiter fero. {RATIO} Feres leuius, si causam libres; multi quidem tyrannorum, solo nominis odio ceciderunt; plures tamen certas cadendi causas habuisse notissimum est et quotidie fit notius. Apud Aristotelem quidem legis, in Politicis, quod propter uxorum iniurias multe tyrannides perierunt; id quoquo modo, seu actiue seu passiue acceptum fuerit, uerum erit. Hoc est seu propter iniurias a tyrannis illatas uxoribus alienis, seu aliis illatas ab uxoribus tyrannorum. Primi exemplum habes, non modo tyrannidum, sed regnorum (Troiani scilicet et Romani), secundi uero Agidem Lacedemonum tyrannum, qui cum ipse sibi subditos spoliasset, ad spoliandas eorum uxores auarissimam suam coniugem destinabat, que sibi causa non ultima esse potuit maturande calamitatis; quamuis hic Aristoteli notus esse nequiuerit, qui etate floruit Alexandri, neque tam longeuus fuit, ut ad huius etatem peruenire potuisse uideatur, cum tamen eisdem in libris, non sine admiratione quadam, Hieronis ac Gelonis nomen inueniam, qui qualiter sibi noti esse potuerint, attenta ratione temporum, non satis expedio. [81,6] {DOLOR} Nec ego alienis iniuriosus uxoribus, nec mea uxor alicui: tyrannide tamen excidi. {RATIO} Sepe se nocentissimi innocentes putant. Sunt tamen et alie non minores cause precipitande tyrannidis: insolentia scilicet, que Iulio Cesari apud Historicos obicitur, illa presertim, quod senatui se honorificentissime adeunti non assurrexerit, que hodie nec causa quidem ulla esset. Crudelitas quoque, que Mezentium apud Virgilium ad supplicium reposcebat, Gaium uero Caligulam, et Neronem, et Domitianum ad supplicium traxit. Et inuidia, qua maius tormentum non inuenisse Siculos Tyrannos Flaccus ait, neque uestros hodie maius inuenire res loquitur. Postremo nulla tyrannorum aut maior pestis aut crebior, auaritia est, itaque relique singulorum, hec est omnium; relique singulos ciues afficiunt, hec populum uniuersum. Superbia et inuidia ipsos inter tyrannos regnant, crudelitas inter paucos seuit, auaritia inter omnes. Quiescit illa nonnunquam ac minuitur, hec semper crescit ac uigilat. [81,7] Qui preesse igitur in populis uolunt, uitare in primis hoc uitium decet, omnemque uitii huius infamiam omnemque suspitionem: nichil est enim quod odiosum eque faciat tyrannum, eque presidentia ac dominio indignum. Reliqua interdum magnanimitatis aut iustitie sese uelo tegunt, hoc unum uilitatem animi miseriamque non exuit, et contra communem humani moris errorem, ut nil miserius, nil uilius; auaritia est, sic nil quoque miserius creditur, nil uilius. Ideoque hoc uitio laborantes, indignissimi honore et imperio iudicantur. Indignantur homines illi subici, qui auaritie sit subiectus, atque illum alienum in corpus ius habere, quod suum non habeat in metallum, uelle sibi licitum aliorum uitam, ne dicam pecuniam extorquere, suam tangere non audenti. [81,8] Prima quidem igitur ad securitatem et quietem uia est, non modo tyrannidis appetitum, sed omnem regnandi cupidinem abiecisse; nam quid stultius, quid laboriosius, quidue periculosius, quam totius in se unum populi sarcinas transferre, fragilem forsitan suis propriis perferendis? Si uero eligere meliora, consuetudo, ueri hostis, et opinionum peruersitas non permittit, illud est proximum: Aristotelici dogmatis meminisse, ut scilicet non tyrannum quis se prebeat, sed Reipublice curatorem. “Introitus, inquit, et oblationes oportet uideri, colligere dispensationis gratia et, si quando opportunum fuerit, uti ad bellicas opportunitates, uniuersaliter autem exhibere seipsum custodem et camerarium, tanquam communium, non tanquam propriorum”. Et iterum: “Preparare, inquit, oportet et ornare ciuitatem, tanquam procuratorem existentem non tyrannum.” Et rursus: “Oportet non tyrannum, sed economum et regalem uideri esse subditis, et non suimet curantem, sed procuratorem, et, mediocris uite, persequi non excellentias.” His quidem horumque similibus ut Aristoteli placet, et michi, fit durabilior principatus. Ita tamen talem uideri expedit, ut uere etiam talis sit. Simulatio enim, tot sub oculis hominum, quos res tangit, qualibet arte uel ingenio, longa esse non potest. Vide nunc igitur, an in parte horum aliqua erraueris, et queri desine et mirari; neque enim tyrannidem his uitiis obnoxiam desinere, sed durare mirabile est. Ad summam, et reges et tyranni omnes, quicunque in potentatu aliquo sunt, debent, si regnare diu uolunt, acriter excutere memoriterque dictum illud Catonis apud Liuium: “Auaritia et luxuria omnia magna imperia euerterunt”. {DOLOR} Amissa tyrannide priuate redditus sum fortune. {RATIO} Hostis ciuium eras, factus es conciuis. Equam disce ciuilitatem, et beneficium fortune humilioris agnosce; cum honestius, tum tutius inter ciues bonos, quam super omnes ciues uiuatur. Iam tibi tranquillior rerum status, iam securior uita erit, sine metu, sine suspitionibus, sine excubiis, sine ferro; quibus in malis, quenam uite suauitas speranda sit nescio. {DOLOR} Tyrannide perdita priuatus dego. {RATIO} Elige an lamentis acerbare fortunam malis, an equabilitate lenire. Profecto enim si non uulgi strepitum, sed animum ipse tuum et in silentio preteritique memoriam interroges, multis te explicitum atque elapsum malis inuenies. Iam tutus uiuere, siccusque iam mori poteris, nec sanguine madidus nec ueneno.