79. DE FILIIS ADOPTIVIS ET PRIVIGNIS (Gaudium) Adoptaui michi filium. (Ratio) Adoptio pedissequa est nature et cum sit illa nobilior, hec cautior quodque illa sine consilio gignentis casu quodam, hec adoptantis certo iudicio operatur. (Gaudium) Adoptione bonum filium quesiui. (Ratio) Debuisti id quidem; si neglectum, non ut genitura sic electio excusabilis. Nichil habes in coniugem, nichil in fortunam quod retorqueas. (Gaudium) Filium adoptaui. (Ratio) Opportunum hoc nature subsidium, ciuili repertum iure, multis utile multisque fuisse pestiferum constat. Bonum filium adoptauit Nerua, sed Traianum in sua adoptione deceptum quibusdam scriptoribus uisum scio. Nam Augustum in Agrippe nepotis adoptione circumuentum mox secuta testatur abdicatio, in Tiberii autem uel adoptione uel successione non deceptum, sed suorum mortibus pene coactum uideo, quod et sermo eius indicat et prefatio testamenti. At Micipsa ille cuius paulo ante memini, prorsus infelix adoptator fuit, qui non filium, sed funestum draconem regie filiisque suis immiserit, quos etsi moriens hortetur ita uiuere, ne ipse meliores filios adoptasse uideatur quam genuisse, sepe tamen meliores adoptantur quam gignuntur. Neque id mirum, cum illud experientia et consilio mutatur, hoc neutro; sepe autem contra non peiores modo, sed pessimi omnium adoptantur. Fusca enim et ambigua merx est homo. (Gaudium) Priuignum bonum habeo. (Ratio) Rarus est priuignus bonus, rarior est uitricus. (Gaudium) Bonus est priuignus michi. (Ratio) Ut sit bonus, quid ad te? Nisi forsan ut coniugis procurator gaudes. Tibi enim quid uirtus aliena contulerit, nisi ut tuorum si quos genueris pandatur ignauia? (Gaudium) Priuignus est michi optimus atque fidissimus et nulli filio secundus. (Ratio) Fieri id quidem potest: talis Augusto fuit Drusus, sed non Claudio talis Nero.