[77,0] LXXVII. DE REGE SINE FILIO. I. {DOLOR} Regnum est michi, non filius. {RATIO} Parum ne tibi igitur sollicitudinum et curarum regni onus imposuit, nisi filii insuper pondus accesserit? Sarcinis uestris delectamini, et dulce est uobis sub fasce succumbere. Nullum publicum pondus regno grauius; nulla priuata sarcina grauior, quam filius, etsi nulla carior. {DOLOR} Cui regnum dimittam? Nullus est filius. {RATIO} Dimitte ciuibus libertatem: nil his gratius, nil te dignius potes. Fuerunt qui uiuentes, nec successore carentes, hoc ipsum facile meditati sunt: Hiero Syracusius et Augustus Cesar. Quanto uero satius fuerit multis benefacere, cum possis, quam optare ut uni malefacias? Quid est autem melius, quid dulcius, quam in libertate uiuere? Quid peius, quid periculosius quam regnare? II. {DOLOR} Non est filius quem heredem regni faciam. {RATIO} Non est tibi materia perpetuande tyrannidis. Nam quid sunt aliud regna quam uetuste tyrannides? Non sit bonum tempore, quod natura est malum. Adde quod persepe qui in regna succedunt, a maiorum suorum calle discedunt. Exemplo sunt Hieronymus Siculus tyrannus, et Iugurtha Numidicus, qui Romanorum amicitiam tanta fide ab auis tamque feliciter diu cultam, cum sua uterque pernicie alter insolentia, alter perfidia, uiolauit. Non habes igitur successorem regni? Non habebis tuorum actuum euersorem, sed habebis populum, tui nominis amatorem et cultorem, tui memorem, libertatis tibi per secula debitorem. III. Bene tecum egisse fortunam credito, et melius multo, quod filium tibi uel abstulit uel negauit, quam quod regnum dedit. {DOLOR} Sine filio rex sum. {RATIO} Nunc honestius atque liberius regna; sepe amor filiorum ab amore uirtutis animum deflexit. Legisti ut apud Taprobanem insulam ingentem, que longe trans Indiam in orientali sedet Occeano, per transuersum diametrum obiecta Britannie, rex arbitrio populi consentientis eligitur uir ex omnibus optimus: nil sanguis, nil opes prosunt, omne suffragium de uirtute oritur, ita ut numquam iudicio fauor officiat. IV. Sancta et felix electio, que ad nostros reges utinam peruenisset, neque, malis peiores et peioribus pessimi succedentes, orbem terrarum, tradita per manus nequitia ac superbia, corrupissent. Illic tamen quantumlibet optimus ac perfectus uir, unanimi sententia omnium comprobatus, ad regnum tamen non perueniat, nisi et senex et filiis carens, ne aut etatis feruor, aut filii amor, transuersum, quo non expedit, animum agat: itaque et si filium habet ad regnum non assumitur, et si post regnum illi forte filius natus sit, statim regno cecidit. Neque enim prudentissimi uiri possibile opinati sunt, ut idem animus, simul et populum curet et filium.