[66,0] DE UXORE FORMOSA [66,1] (Gaudium) Formosa michi uxor obuenit. (Ratio) Difficilem prouinciam nactus es, uigila: dixi iam durum custodire quod a multis appetitur. (Gaudium) Forma est uxoris excellens. (Ratio) Solet forma corporis, ut multa alia, paritate gaudere, imparitatem ac dissimilitudinem aspernari. Si par igitur tibi forma est, exerceberis; alioquin contemneris, utrunque laboriosum. (Gaudium) Forma coniugis magna est. (Ratio) Et magna superbia; uix est aliquid quod eque animum tumefaciat et extollat. (Gaudium) Forma uxoris est maxima. (Ratio) Vide ne castitas parua sit; scitum est illud satyricum: "Rara adeo est concordia forme atque pudicitie". Ut hec constet, morum insolentiam quis ferat et quotidiana fastidia? [66,2] (Gaudium) Formosissima est uxor. (Ratio) Habes domi idolum sumptuosissimum, operosum; uidebis in dies peregrinos nouosque habitus; lauda hinc corporis habitudinem quam omnia deceant, hinc ingenium inuentricis ad cuncta uersatile: tum iacturam patrimonii lucrum uoca. (Gaudium) Habeo uxorem formosissimam. (Ratio) Habes idolum litigiosum, insolens, quod affusus colas, quod extra te raptus stupeas, quod adores, unde totus pendeas. Submitte collum iugo et contentus forma coniugis curasque alias et propriam libertatem procul abice. Dicebam modo: caue nequando aliam preter illam laudes, nequando oculos ab illius fronte diuerteris, ne solito parcius blandiaris, solito minus insanias; quicquid respueris capitale erit, omnis sanitas defectio. Viue denique ad uxoris edictum et nutum domine suspensus obserua, mancipium non maritus. [66,3] Hec facito, si tanti existimas aliquandiu formosam thori sociam amplecti leuique ad tempus cute gaudere et candido natos ex utero tanquam poma nobiliora pulchro de uase suscipere. (Gaudium) Uxorem habeo formosam. (Ratio) Venenum dulce, compedes aureas, splendidam seruitutem. (Gaudium) Forma delector uxoris. (Ratio) Vana breuisque delectatio: nil forma fugacius et presertim feminea. Qui uxorem propter formam diligit, cito illam oderit.