[60,0] LX. DE PILE LUDO. {GAUDIUM} At delectat pile ludus. {RATIO} En aliud clamandi ludibrium saltandique! {GAUDIUM} Libenter pila lusito. {RATIO} Odiosa uobis ut uidetur est requies: undique labores aucupamini, decorosos utinam! Nam si exercitio ludus hic queritur, utrum, precor, honestiorem fatigationem furibunda iactatio, in qua nichil animo geri potest, an ambulatio tranquilla prestaret, ubi et membrorum motus utilis et ingenii agitatio honesta est? Quem morem philosophorum quidam sic fecerunt suum ut hinc secta famosissima nomen sumpserit. An tu uero Dionysium Syracusium quam Stagiritem Aristotelem sequi mauis, quando ut studiosa deambulatione philosophum sic tyrannum ludo hoc turbido delectari solitum accepimus — quamuis et modestos interdum animos uoluptas hec ceperit —? Itaque et Quintus Mucius Sceuola ille augur elegantissime hoc ipsum fecit et diuus Augustus post finem ciuilium bellorum ab exercitiis campestribus ad pilam transiit et Marcus Aurelius Antoninus, ut de eo scribitur, pila lusit apprime. Nec tamen quia uel ille diuini atque humani iuris peritissimus, uel hi doctissimi atque optimi principes fuerant, ideo ludus preceps et clamosus placet, si quidem motus omnis uehementior, presertim si clamore permixtus sit, honestum dedecet ingenium. [61,0] LXI. DE LUDO ALEE ET CALCULORUM. {GAUDIUM} Alee ludus et calculorum placet. {RATIO} Damnosum illud, hoc inane, utroque tamen idem ille Sceuola quodque est altius, Augustus Cesar altero uti solitus fertu ratio. Neque rursus ideo quod ille a ceremoniis deorum atque hominum legibus, quas excellentissime calluit, iste a curis summi imperii, quod diutissime atque optime rexit, tale sibi interdum laboris diuerticulum elegisset, hoc in te probauerim: sunt enim et doctis ac magnis uiris appetitus quidam peregrini et sui, quorum, si ut in doctrinis sic in moribus imitator fueris, facile labi queas. Neque enim omnium qui laudantur laude digna sunt omnia. {GAUDIUM} Alee ludo delecto ratio. {RATIO} Quis non delectetur super pictam tabulam consignatas numeris ossium quadraturas crispanti cubito iactare quaque ille direxerint trepidantibus digitis rotundas in aciem tabellas mittere? Gloriosum exercitium et preclarum nomen et currus et laureas meriturum! {GAUDIUM} alculis libens ludo. {RATIO} O puerile studium, o perditum tempus, o cure superuacue, o ineptissimi clamores, stulta gaudia ireque ridicule! Deliros senes impendere alueo et pauculis lignis, uagis ac furtim insidiantibus atque latrocinantibus, unde latruncularius ludus apud ueteres dicebatur! quo lusisse simiam auctor est Plinius. Miraris: atqui proprie ludus est simie miscere calculos ac transferre et post illidere, raptim iactare manus ac retrahere, insultare aduersario et collisis dentibus minari, irasci, altercari, fremere uicissimque interim, ut Flacci uerbo utar, caput scalpere, ungues rodere, et ad summam omnia facere, que pretereuntibus risum excutiant. Nunquid enim horum aliquid aut ullum penitus amentie genus omittis? nonne ita torquemini quasi uel uestra uel publica salus in dubio sit? Multi, credo, prelio uicissent, si quam ligneis aut eburneis impenderunt curam ueris militibus impendissent. Vix rei ullius tam intensum tamque ineptum studium inuenias. Sed hoc est in regno stultitie commune, ut quarum rerum minor est fructus et cupiditas et delectatio maior sit. {GAUDIUM} Alea delecto ratio. {RATIO} Ostendam tibi, si consilio uti uoles, generosam atque honestam aleam, qua olim Athenis docti homines usi sunt, ut festis scilicet diebus in consilio amicorum quisque de litteris aliquid in medium proferat, non sophisma lubricum ut illi, sed solidum pro ingenio proferentis ad uirtutem aut ad beatam uitam pertinens. Dehinc collatione facta sine inuidia, sine ira, qui inferiores doctiorum iudicio uisi erunt, facili quidem mulctentur pecunia hec in philosophicas uertatur cenas: sic res una conuiuio sumptum, exercitium studio, calcar ingenio ministrabit, quod hinc uictos excitet, hinc uictores. Hoc alee genere quo antiqui Saturnalia, uos pia festa, et quo illi Atticas, uos Romanas noctes instruite. Habes ludum quo et ludere iuuet et lusisse non pudeat. [62,0] LXII. DE LUDO TAXILLORUM PROSPERO. {GAUDIUM} Iuuat ad taxillos ludere. {RATIO} O uorago ingens inexplebilis, o patrimoniorum fluxus tristis ac subitus, o animi tempestas et fame nubes et scelerum stimulus et ad desperandum uia! Superiores utcumque ludi sunt, hic merus est dolo ratio. {GAUDIUM} At michi prosper ludi huius euentus fuit. {RATIO} Taxillorum nullus euentus prosper, mali omnes et miseri; nam et qui perdit affligitur et qui uincit illicitur inque insidias protrahitur ratio. {GAUDIUM} Prospere lusi. {RATIO} Presens sepe prosperitas future calamitatis auspicium fuit et suas habet hec pestis illecebras: si qui talis ludunt omnes perderent, nemo umquam luderet. Nunc lucrantur aliqui, sed lucrum illud arra est damni. {GAUDIUM} Lusi et uici. {RATIO} Bene, nisi in campum redis: alioquin nullus campus planior, nullo in campo uolubilior est fortuna. {GAUDIUM} Lusi et uici. {RATIO} Ludes iterum et perdes. Quod uicisti autem hinc atque illinc mille diripient, quod perdideris nemo restituet. Adde quod, si quid est iustitie, quod uincis non fit tuum; at quod perdis, etsi non fiat alterius, tuum tamen esse desinit. Multa sunt undique que ab hac insania bonam mentem dehortentur ac retrahant, nisi uos impetus quidam auaritia pulsus urgeret. {GAUDIUM} Vici in ludo taxillorum. {RATIO} Scito autem te ab exactore impio fenus centesimum accepisse: restitues quod uicisti et de tuo adicies; ut non sit qui repetat, per se ipsum euanuerit tuque in somnis felix esse desieris. {GAUDIUM} Vici et ditior factus sum. {RATIO} Cum nulla sit stabilis pecunia sed sua potius rotunditate uersatilis, tum precipue que taxillis queritu{RATIO} Taxillorum ludus nichil ulli donat, eorum maxime qui familiarius illum colunt, sed mutuat aliquid et extorquet, eo semper immitior quo blandior uisus erat. Nulla enim amarior est iactura quam lucri dulcedinem degustare orso. {GAUDIUM} Lusi et lucratus sum. {RATIO} Gaudere lucro taxillorum tale est ac si dulci gaudeas ueneno: utrumque mox per uenas erumpet. {GAUDIUM} Ludo prospero delectatus sum. {RATIO} Peior est delectatio peccati quam peccatum ipsum: sunt qui mala consuetudine pene coacti peccant neque post peccatum gaudent sed tristantur; si fieri possit, non peccasse maluerint. Quosdam uidimus inter ipsas libidinum flammas quandam uelut glaciem doloris ac penitentie sentire et, si dici liceat, uelle simul ac nolle, peiorem licet in partem mali usus quadam ui detorsos, quos haud improbe quis speret usu excusso ad meliorem semitam posse conuerti: at qui de peccato exultant, quid de his, oro, reliquum spei est? {GAUDIUM} Delector taxillorum ludo. {RATIO} Spero fore ne semper neu diu etiam delecteris; uoluitur assidue fundatarum status urbium: tu stabiles taxillos putas! Crede michi, uoluentur et secum in lacrimas gaudium tuum uoluent. Neque enim sic uoluentur ut uidisti: tunc inane tibi gaudium, nunc ueros gemitus parabunt. {GAUDIUM} Delectat ludere. {RATIO} Delectatio funesta et turpis corruptique animi! Ira enim et conuicio dignus es. Nam quis, queso, ingenuus, seu quis homo et non potius trux belua delectari queat ludi nomen habente nequitia atque impietate fedissima? Ubi preter hominum uultus nichil humanum sit uultusque ipsi, iracundia ac merore obsiti confusisque clamoribus efferati, nec iam sint humani, ubi non decor morum, non modestia sit uerborum, non amor erga homines, non erga Deum reuerentia, sed iurgia et rancores et doli et periuria et rapine, uulnera ad extremum et homicidia quoque? Nil in Deum seuius potest humana temeritas, diuini nominis blasphemie, quibus ante omnes scelerum officinas ille ludus infelix scatet: ubi si quos forte tacitos pudor tenet, crebro tamen suspectantes, quid labiis cordis agant sciunt ipsi. Quis hunc ludum uerus homo, non dicam tractare manibus, sed spectare oculis possit et non angi prorsus fugarique scelesti spectaculi feditate? {GAUDIUM} Delector tamen hoc ludo. {RATIO} Vide ne Cretensium imprecatio in tuum caput inciderit, mala consuetudine delectari, quo nichil dictu leuius, nichil euentu grauius propiusque exitio est. {GAUDIUM} Delector taxillorum ludo. {RATIO} Abicienda est delectatio inhonesta, etsi non uirtutis, at saltem fame studio et pudoris cura. Nam uix aliud in actibus hominum inuenias ubi tam clare mores ac uitia detegantur: uidisti alacriter in prelium descensuros in hoc ludo tremere atque orare flebiliter et suum numerum inuocare, quosdam alibi magnanimos ac tranquillos illic pro parua pecunia et precari et irasci et in finem furere. Quam multa pro paucis nummis sepe ibi fecerunt uiri fortes, que pro ingenti thesauro alibi non fecissent! Ibi enim uitiorum omnium sed in primis ire atque auaritie regnum est. Meministi ut Naso — in eo libro quo inhonestam quidem ac superuacuam artem docet, utile tamen interdum aliquid interserit — amatrices monet, ut ob animi uitia celanda ludo hoc aut simili abstineant, ne conspecte ira tumide aut auaritia exhauste amatoribus displiceant suis. Quanto id uiris dignius precipitur, ne non modo hominum sed Dei oculos omnia uidentis et bonos animos moresque ingenuos amantis offendant! {GAUDIUM} Lusi, uici, gaudeo. {RATIO} Ludus turpis, damnosa uictoria, gaudium inane! {GAUDIUM} Vici, gaudeo. {RATIO} Omne de suo malo gaudium stultum est. Proinde tartareus quispiam ludi huius inuentor fuit, cuius inscii ludibrio ac noxe, scientes uero miraculo subiaceant ac stupori. Nam quid mirabilius quam quod ueteri prouerbio uulgatum uerumque iugi experientia deprehenditur, omnes huiusce ludi magistros nudos esse atque inopes et egenos?