[42,0] DE VASIS CORINTHIIS. [42,1] (Gaudium) Quem non moueant uasa Corinthia? (Ratio) Assuetum celestibus terrena non quatiunt; sic collata illis modicum, sic nichil, sic denique tedium atque fastidium graue sunt: quomodo autem animus memor originis cauernis terrestribus inhiet aut magni faciat quod ex illis effoditur, dum celum solemque ac stellas et seipsum uidet supremumque horum omnium artificem contemplatur? (Gaudium) Corinthiis delector. (Ratio) Nescis te non gelido tantum et examini terre partu sed officine nigrantis et squalentis fabri opere, ad postremum Romane prede reliquiis delectari. [42,2] Ad historias redi: Mummius, dum Corinthum armis captam direptamque flammis absumeret, aureis simulque argenteis atque eneis quecumque uictorum forte manus euaserant statuis, quarum abundantissima olim illa urbs fuit, pari incendio liquefactis, omnium metallorum uene ibi uno torrente fluxerunt unoque ex omnibus iam nobiliore metallo; et pretiosioribus uasis exordium et a clade urbis nomen luxurie partum fuit, non quod is furor in ea urbe consurgeret que ruebat; sed uenturo furori materia parabatur. Ad hunc modum tunc Corinthus huius fons fuit insanie, nunc Damascus: inde hodie uasa mittuntur uestros captura oculos animosque. [42,3] (Gaudium) Vasis Corinthiis delector. (Ratio) Mirarer magis, nisi Augustum modestissimum licet atque grauissimum principem lectum esset apud egregios scriptores delectatione hac usque adeo correptum precipitemque actum ut proscriptione triumuirali condemnasse aliquos nullam aliam ob causam nisi huiusmodi uasorum desiderio putaretur utque eius ad statuam famoso epigrammate apposito ad eternam laudati ducis infamiam Corinthiarius diceretur. Quod si credimus, inter hunc optimum pessimumque omnium Antonium hac in parte quid intersit, nisi quod hunc ad iniuriam causa mouit humilior? Et est omne peccatum eo maius quo et maior qui peccat et minor causa peccandi: nec peccantis magnitudo atque imperium lingue uel calami uulnus euadunt iudiciisque hominum eximuntur, illos magis in se acuunt atque irritant. Non parcit regum maculis uulgus loquax; etsi palam metuit, clam libertate utitur. In cauernis sibilat, gannit in tenebris, dubias uoces in nubibus, acres uersus in triuiis serit, subscribit statuis, nutu loquitur, silentio exclamat minaturque oculis, lingua ferit. Sic sepe leuibus ex causis graues contrahuntur infamie et claris quoque nominibus obscura cognomina idque si principum maximo euenire potuit, quid priuati sperent, quibus esse debeat amica mediocritas, inimica luxuria? [42,4] (Gaudium) Corinthiis delector. (Ratio) At si pectus erroribus oculique fulgoribus clauderentur, liquido appareret quantum fictilia preferenda Corinthiis, quantum uel paratu faciliora uel iucundiora usu uel securiora seruatu uel diuinis humanisque cultibus aptiora. Certe quod ad securitatem attinet, si uera hec Cesaris nota est, proscripti illi securius uixissent si Corinthiis caruissent: at quod ad diuinum cultum, tum propitiam magis hominibus fuisse diuinitatem, dum fictilibus coleretur, nec michi dubium nec Senece: quod uero ad humanum usum, fictilia Tuberonis, quamuis ut probrum graue apud populum cecis domino nocuisse suffragiis certum sit et preture repulsam peperisse MaximoqueValerio factum populi populariter excusanti indigna fuisse publico munere uideantur, ego tamen hic quoque cum Seneca sentio, apud quem illa multis laudibus efferuntur: sunt enim parsimonie antique et Romanis aptissime moribus, quibus ut modesti patris familias priuata domus, sic bene institute urbis honesta respublica regi debet, ut frenato gressu metam teneat eius qui in terris est compositi atque tranquilli status. [42,5] Itaque si Q. Elius Tubero fictilibus suis ante cellam Iouis expositis, quibus ille frugalitatem atque sobrietatem utque ait Seneca, paupertatem in Capitolio consecrabat, oculos populi iam lasciuientis offendit, non est ciuis egregii culpa sed temporum. Iam tunc res ab illa prisca seueritate ad hanc mollitiem inclinabat, que primum pateras scyphosque aureos, gemmatos, discum argenteum corymbiatum, lancem pampinatam, patenam hederatam mirari cepit et reliqua que Galienus imperator Claudio misit imperatori post futuro, deinde alias atque alias furorum species, que magnificentie tribuuntur; nouissime autem his diebus non hederas modo uel pampinos uel corymbos sed ipsas cum incolis suis siluas, omne genus arborum ac ferarum et uolucrum et hominum uultus et quecunque uel oculus uidit audiuitque auris uel mens finxit, in auro expressa uel argento longa iam consuetudine non miratur gemmis inhians, de quibus paulo ante tractauimus. Quid multa? Ipsum iam uilescit aurum crescente superbia. [42,6] Pridem uero que laudas Corinthia uiluerunt contemptusque de uera rerum uilium extimatione laudabilis futurus, de falsa nobilium admiratione damnabilis factus est. (Gaudium) Ego uero Corinthia nunc etiam miror. (Ratio) Corinthus uestris usta facibus suo uos ussit incendio et murorum excidium suorum in uestros animos ulta est, neque id nouum: sepenumero uictores bellorum externorum simul externis uitiis uicti estis. Sic uos Scipio Asiaticus et Manilius Volso Asie uictores Asiaticis delitiis lectisque purpureis atque aureis uestibus exquisiteque suppellectili, quodque uilissimum, epulis cocisque pessumdedit: sic Pompeius gemmis ac margaritis, sic uos Mummius tabulis pictis atque Corinthiis subiugauit, ut dum de hostibus duces uestri et de uobis uestrisque de moribus hostilia triumpharent. (Gaudium) Cupide Corinthiis uasis utor. (Ratio) Neque uasa Corinthia neque aurea meliorem cibum faciunt neque Samia peiorem neque omnino de qualitate rerum, sed ex morbo animi hec uestra cupiditas orta est, seu ipsa potius morbus est animi. Cui ut consulens conualescas, pro inutilium tot uasorum curis unam arripe utilem ac salubrem, ut scias ipse tuum uas in sanctificatione et honore, sicut scriptum est, non in passione desiderii possidere.