[23,0] DE IMPUDICA FILIA. [23,1] (Dolor) Delicata nimis est filia. (Ratio) Duas se habere filias delicatas, sed ferendas tamen, Rempublicam scilicet et Iuliam, dicere solitus fertur Augustus Cesar, Iulieque animum letum quidem usque ad speciem procacitatis, sed reatu liberum. In utraque tamen ita sentiens princeps sapientissimus fallebatur. Nam Respublica iam pridem ab illa sua prisca uirtute fornicari ceperat, et filia non tam delicata quam probris, solum patrem latentibus, deformata erat, que tandem, sero licet, erumpere. Secundum tamen hanc sententiam, delicata potest esse filia sed pudica. Quod ut permiserim, negari illud certe non potest: pronum et breue iter ad impudicitiam esse delitias. [23,2] (Dolor) Filia lasciuire incipit. (Ratio) Occurre principiis: dura ferro, tenera digitis conuelluntur. Qui sibi uel alteri habitum querit, a teneris annis incipit: facile et tractantur mollia et flectuntur. (Dolor) Lasciuire incipit filia. (Ratio) Lautas dapes et uestes illi molles ac fulgidas, anulosque et armillas detrahe, et quicquid est aliud, quo et ipsa sibi placeat et placere aliis studeat. Obice illi domesticas curas, pensa, acus et colos, et si quid est operis, quod suaues ac molles manus in callum duret, seduc eam a spectaculis, a concursu populi. Festis etiam diebus illam domi contine, nullum uagis ac discolis cogitantibus tempus linque, occupatio, et labor, et incultior habitus, et uictus asperior, et secessus, inque unum aliquid iugis intentio. Ad hec testis carus ac uerendus frequens admonitio, dulces mine et si quando res exigat aspere. He sunt castitatis aduersus impudicitiam sere ac uectes, qui et insultantes otioso animo passiones arceant et ingressas eiciant. [23,3] (Dolor) Filia impudica est. (Ratio) Ecclesiasticum consilium “super filiam luxuriosam confirma custodiam, ne quando faciat te in opprobrium uenire.” Etsi autem nichil pene tristius pati possis, modo tamen paterni officii nichil omiseris. Est unde mestum te soleris: tuus enim potest esse dolor, sed non pudor quidem nec crimen. Nam precipitem in libidines animum frenare difficile est ualde, et nisi deus ipse manum adhibeat, impossibile homini. Tantus est enim impetus tanque effrenis, ut contra eum frustra sepe numero parentes, frustra et fratres, fustra etiam ipse uir laboret. Neque id mirum cum sit scriptum: “aliter non possum esse continens, nisi Deus det.” Neue hinc pudicitie excusatio ulla sit: dat hoc Deus pia fide poscentibus, quodque in se est annitentibus, ac scientibus cuius sit donum, riteque et ipsum extimantibus et auctorem. (Dolor) Filia adultera est. (Ratio) Si nupta, habes participem generum doloris; habes et ipsum Cesarem Augustum et iniurie comitem, et ultionis exemplum.