20. DE VESTITU CULTUQUE CORPORIS INSIGNI. (Gaudium) At egregie uestior. (Ratio) Que pura sunt, nuda uideri amant: mos est feda coloribus abdere. (Gaudium) Exquisitissime induor. (Ratio) Pudebit cultus exterioris, quotiens quid eo tegatur cogitabis; insana enim ambitio est fimum tegere purpura. (Gaudium) Mundissime uestior. (Ratio) Non audisti quid ille uir fortissimus apud Crispum dicat: munditias mulieribus, laborem uiris conuenire. (Gaudium) Vestitus insignis ac mollis est. (Ratio) Superbie uexillum nidusque luxurie. (Gaudium) Vestis singularis ac insolita est. (Ratio) Non obiciam tibi sacros pauperes, seminudos et rigidis atque hirsutis togis hibernum frigus arcentes; scio quidem quod peccatrix opulentia sanctam spernit inopiam. Ille idem ditissimus hominum, Augustus, cuius altercatione retro tertia memini, ueste non temere alia quam domestica usus est, ab uxore et sorore et filia neptibusque confecta; nam et hoc quoque de illo scriptum est. Sic ille cunctorum dominus paucas quidem sibique iunctissimas feminas fatigabat; tu fortassis aliorum seruos, disiunctissimas fatigas gentes. Tibi nent, tibi pectunt, tibi texunt Belge, tibi Perse, tibi Seres, tibi Indi; tibi Tyrius murex natat, tibi fragrans bacca hispidis pendet arbusculis, tibi oues albicant Britannice, tibi Indica sandix rubet; uterque tibi sudat occeanus, Augusto autem uxor et filia sororque cum neptibus: eousque decreuit uirtus, creuit superbia. Sic contrario delectaris, exempla modestie uiluerunt. In uictu igitur ac uestito multi optimo principum contempto post pessimos abiere, Gaium dico et reliquos, quorum uentri ac tergo nec ciuilis unquam nec uirilis nec Romanus certe nec humanus sed insanus et nunc femineus, nunc diuinus, ab omni autem parte profusus atque monstrificus cultus fuit. (Gaudium) Exquisitissime induor. (Ratio) Operosior ornatus et superstitiose cure intentus formosis forme gratiam imminuit et fulgore suo deformium mendas prodit oculosque pretereuntium ad spectandum excitat. Itaque nulla re peius sibi consulit deformis homo quam dum formosum uult uideri. Vestis insignior cultusque corporis qui ad formam queritur risus mouet. (Gaudium) Electissimis coloribus exornor. (Ratio) Natura rerum humana arte non uincitur; sepe etiam quasi indignans se tentari, quo maiore nisu premitur tegiturque, eo magis ac magis attollitur eminetque; natiuam mortalis corpusculi feditatem nec colores alterant nec odores, quin aut magis conspectam efficiunt aut suspectam. (Gaudium) Pretiosis ac uariis ornamentis ambior. (Ratio) Pone in pheretro aureo pallidum cadauer, gemmis illud ostroque circunda: quo plus ornatus est, plus erit horroris. Neu quod loquor ad iniuriam trahas, origo nominis inquirenda est: si quidem a cadendo dicitur cadauer, cur non ut mortui sic uiuentis recte dicitur? Nempe illud cecidit, hoc casurum est caditque continue. (Gaudium) Nouus et insolitus cultus est michi. (Ratio) Non est locus ut defleam utque execrer ludibria hec habituum externorum, quos uobis ab extremis mundi finibus furibunda presens etas intulit; sed dii hominesque male oderint has beluas humana effigie, ferino animo, lingua latina barbaricoue habitu, compto femineam ad mollitiem capillo, moribus ad aprinam duritiem horridis atque incultis, hinc obscena corporum impudentissime detegentes, illinc mentium leuitatem uano uertice uolucrum plumis extantibus aptissime designantes! An uero tam uigiles magistri an tam dociles discipuli plus odii mereantur in dubio est, quorum ingeniis effectum uides, ut inter mimos ducesque, inter scorta et matronas prope iam nil intersit aspectu; necdum sistit, sed in dies serpens crescit et uariatur insania.