17. DE ORIGINE FORTUNATA. (Gaudium) In magna genitus sum fortuna. (Ratio) Vitam ab inquietudine auspicatus es; haud equidem improprie tempestatem fortunam uocant naute. Magna ergo fortuna magna est tempestas, magna uero tempestas et consiliis magnis eget et uiribus. Habes non letitie materiam, sed curarum. (Gaudium) In amplissima fortuna natus sum. (Ratio) Tunc forte felicius censes magno in mari quam exiguo in flumine natum esse: quod si nemo sanus dixerit, quid perinde felicius habet nasci in palatio quam in casa? Ubique ortos terra parens excipit. (Gaudium) In magna fortuna natus sum. (Ratio) Aduerso sidere soluisti funem; quod si in tempestate dies acta est, cura ut nox te inueniat in portu. (Gaudium) In alto natus sum. (Ratio) Turbinibus rerum pates, latitandi spe prerepta: scitum est illud lyrici poete: "Sepius uentis agitatur ingens pinus et celse grauiore casu decidunt turres feriuntque summos fulgura montes". Ut clarum fatear, in alto nasci nec tranquillum certe nec tutum est. Altitudo quantalibet humana per seipsam inquieta est perpetuoque fremens tonitru, unde miror quid ita Senece displiceat Mecenatis illud: “Ipsa enim altitudo attonat summa”. Nam cum alii hoc uerbo usi sint, cur solus ille reprehenditur? Nil preterea tam altum, quod non et sollicitudini et labori et inuidie et pauori et merori et in finem morti peruium sit. Et sane omnem fastum eminentiamque mortalium sola mors in planum redigit. (Gaudium) Alto et magno in statu natus sum. (Ratio) Iam primum ex alto graues lapsus et magno rara quies in pelago est: nec in immo precipitium metuas, nec naufragium in sicco. (Gaudium) Principium fortunatum fuit. (Ratio) Finem respice: ut reliquis sic fortune suo multum licet in regno. Quo fortunatius principium, eo finis est incertior: nonne uides ut res hominum turbinis more uoluuntur, ut quietum mare tempestas turbida, lucidum mane nubilus uesper insequitur? Ut inter initia planum iter in confragosum desinit, sic prosperitatis insolentiam improuisa calamitas et letissime cursum uite mesta mors claudit et sepe primordio dissimillimus finis est. (Gaudium) In alto cepi. (Ratio) Vide ubi desinas. Vita omnis a fine describitur et finem plane senties, qui principium non sensisti. (Gaudium) In summa fortuna editus sum. (Ratio) Et seruorum filios in solio uidimus et filios regum in ergastulis. 18. DE LAUTO VICTU. (Gaudium) In lautissima educor familia. (Ratio) Multum tibi hoc uidetur; parum est eritque mox nichil. An ideo magis tibi quam duro agricole uermes parcent? An cibo molliore uescentur auidius? Non iocor tecum nec te terreo. Scis, etsi forte dissimules, te illi conuiuio preparatam escam et forte iam cene tempus instare, certe autem longius abesse iam non posse. Nam et breuis est lux famelicique conuiue et que mensam instruit mors impigra: quid tibi nunc lautitie iste profuture sint uideris. (Gaudium) Lautissime ab infantia educatus sum. (Ratio) O pessima pueritie rudimenta! neglectis bonis artibus, exquisitis cibis et peregrinis poculis assuefactus a puero, preclarissimam in spem adoleuisti! Sapores atque odores nosse mirarique doctus eximie, opiparas mensas et uasa aurea uenerari neque sero, ut uirorum fortium mos fuit, famem sitimque communibus lenire, sed ambitiosa semper nausea et damnosis stomachi sarcinis mane illis occurrere, cum tot in heremo sancti uiri esurierint, tot in castris gloriosis duces parce, sobrie atque aspere uixerint! An si tibi gemmis atque epulis obsesso hinc Curius, Fabritius, Coruncanius lecta suis manibus olera cenantes fictilibus, atque arantes ad uesperam ieiuni Quintius ac Serranus aut post hos Cato censorius consul in Hispaniam nauigans, unde triumphator rediit, non alio quam quo remiges uino usus, omnes notissimi hostes uoluptatis occurrerent, illinc Paulus atque Antonius fontis ad ripam missum celitus partientes panem, non uerecundia ac dolore faucibus hereret iners cibus et attoniti gustus titillatio illa lentesceret cogitantis ab his uiris uictu tam tenui tanque humili labore gaudentibus et seruatam patriam subactosque nobilissimos reges ac populos et, que uictoriarum difficilissima est, carnem propriam ac mundum et inuisibiles hostes anime debellatos, te inter amplas dapes ac superbam requiem uili perdomitum uoluptate? (Gaudium) Laudatissimus uictus est. (Ratio) Sentio: omne studium in eo est, ut ad fundum miserie curiositas feda perueniat. Nichil est actum, cibi ac potus elegantia nisi accedat et copia, immo uero redundantia atque fastidium. Nec succurrit ut Augustus Cesar, qui fortassis paululum te lautior esse potuerat, cibi — sic enim de illo traditur — minimi fuit et uulgaris fere. Sileo quibus uesci solitus, ne quasi rusticanus pater familias contemptui tibi sit interque phasianos et ficedulas ac pauones tuos illius principis secundinus panis et caseus bubalus et minuti pisciculi rideantur. At quanto melius phasiani isti uestri, et mensarum decus eximium et gule summa felicitas, apud Colchon semper et Phasidem latuissent, quam huc ad corrumpendum orbem nostrum et irritandas illecebras aduolassent! Quanto fuit honestior etas illa de qua Naso ait: "Piscis adhuc illis populis sine fraude natabat, ostreaque in conchis tuta fuere suis nec Latium norat quam prebet Ionia diues, nec que pygmeo sanguine gaudet auis". (Gaudium) Vino fruor electissimo. (Ratio) Male, sed proprie ais: “fruor”; hic enim est finis uester, ad hoc nati estis; quanto autem tutius sitim uestram uinum debile uel lymphis debilitatum siue purus etiam riuus extingueret! Certe princeps ille, de quo nunc loquebar, uini quoque parcissimus — nam et id scribitur — fuit, ter, non amplius, super cenam bibens, dum in castris esset: uos ter decies ante cenam bibitis et in cena centies, nec numero quantitas cedit et castra ipsis uinosiora sunt urbibus: nulla nisi ab ebriis uel expeditio uel certamen. Non bibebat ille interdiu, uos diebus et noctibus non cessatis; ille, si sitis urgeret, pro potione perfusum aqua frigida panem uel lactucule thyrsum uel succosi pomi morsum uel frustum cucumeris capiebat; at uos sitim omni lenocinio aucupantes, illam uinis ardentibus et bibendo aliam sitim parituris, extinguitis; dicam uerius: accenditis. Nec in animum uenit bibere uos sanguinem terre ac uenenum cicute dum sic uinum bibitis, ut Alexandro Macedoni scripsit Andocides. Quibus si ille preceptis obtemperauisset, profecto amicos in temulentia non interemisset, ut ait Plinius, nec ipse insuper tandem in temulentia periisset. Hec eadem cibi indifferentis ac potus parcitas in cunctis fere claris ducibus atque principibus fuit et in Iulio Cesare singularis. Que quantum uestre sit preferenda libidini, somnus uester illorum industrie et gestarum rerum glorie collatus inditio est. (Gaudium) Lautissimo fruor uictu. (Ratio) Si honestis etiam rebus frui uetitum, quanto magis inhonestis ac turpibus! Nec te pudet: in eo quod ad caduci corporis seruitium spectat immortalis anime fructum ponis — Epicureum dogma, sed infame olimque reiectum —; denique cunctis ex uoluptatibus que corporeis sensibus obrepunt anime illas esse fedissimas diffinitum est, que tactu gustuque sese ingerunt, quod ille maxime uobis cum beluis sint communes et in beluinos mores rationale animal incuruent, quo nichil abiectius humana sors patitur. (Gaudium) Lautis et uariis cibis delector. (Ratio) Et delectare et fruere, si nil melius nosti; si nil peius, pudeat more pecudis pabulo gaudere aut reconditorium ferculorum fieri et suum dolio munus eripere; denique sic habeto, non posse te hanc quam probas uitam diu pati: fastidio est uicina satietas, ieiunium cibos condit. Nil nisi dulce ac sapidum gustat fames, nil tam lautum, quod non nausea reddat insipidum ac sordidum. Ipsi etiam qui delectationi huic intendunt, appetitu et raritate illam acui fatentur, ut reliquas copia frequentiaque contundi et in nichilum sepe et in contrarium uerti. Ipse demum professor uoluptatis Epicurus tenuem uictum, quasi unicum sue professionis auxilium, et laudauit et coluit quidque sobrietati ac modestie tribuunt honesti uiri, hoc ille tribuit uoluptati. Ut quamlibet uiuendi uiam eligas, diuersis finibus unum callem conuenire noueris, uno uictu utendum tenui semper ac modico, nisi quem honestis ex causis rara forte licentia sed illesa sobrietate laxauerit. Victus hic siccos et ualidos et aspectu placidos facit et odore corporis nec sibi nec aliis molesto: confer his madidos, estuantes, tremulos, olentes et, ut Ciceronis utar uerbis, confer et sudantes et ructantes: tunc uidebis quid inter frugalitatem intersit et crapulam. Etsi non uirtus, at aspectus ipse monstrabit recta quonam uergat electio, ut uix sit quispiam tam gule seruus qui acriter re discussa non sobrietatem longe illi preferendam fateatur. Si hec spernis ut leuia, nunquid et morbos etiam hinc nascentes mortemque contemnes? Que, licet per seipsam magnis animis contemnenda sit, naturaliter atque honeste seu certe non turpiter inuecta, sic turpibus causis accersita morte nichil fedius nilque formidabilius. An uero non audis Ecclesiasticum consultorem: “Noli auidus esse” inquit “in omni epulatione et non te effundas super omnem escam. In multis enim escis erit infirmitas et auiditas appropinquabit usque ad choleram. Propter crapulam multi perierunt; qui autem abstinens est adiciet uitam”? (Gaudium) Lautis et multiplicibus utor cibis. (Ratio) Asellum tuum si nimis presseris opprimes, si mollius paueris calcitrabit. Venter uero depositarius male fidei est; non inefficax consilium uideretur ad omnes, et presertim gule, illecebras comprimendas exitum contemplari.