[15,0] DE PATRIA GLORIOSA. [15,1] (Gaudium) Gloriosa in patria natus sum. (Ratio) Plus negotii habes ut in lucem uenias. Fulgent minutiora etiam astra per noctem, et Bootes ad solis radios hebet et Lucifer. (Gaudium) Clarissime patrie ciuis sum. (Ratio) Bene si uirtutum hospes, uitiorum hostis. Fortune enim est illud, hoc tuum. (Gaudium) Patria michi felix ac nobilis est. (Ratio) Refert qua nobilitate. Hanc numerus incolarum, hanc insignis opum magnitudo, hanc spectata fertilitas, hanc situs ipse nobilitat, salubris aer, clari fontes, mare proximum, tuti portus, opportuni amnes. Nobilis patria uulgo dicitur uini ferax, olei, frumenti, frequens armentis ac gregibus, auri scatebris et argenti. Bonam terram dicitis ubi fortes equi, ubi pingues boues, ubi teneri hedi, ubi dulcia demum poma nascuntur: ubi autem boni uiri, id nec queritis quidem nec quesitu dignum ducitis: extimatores egregii! Atqui summa patrie laus sola uirtus est ciuium. Recte ergo Virgilius gloriam ac felicitatem cum describeret Romanam, nichil horum ad que sola respicitis dignatus attingere, unam urbis et imperii magnitudinem atque altitudinem attigit animorum. Felicem denique prole uirum dixit; ea est enim uera urbium felicitas, uera nobilitas. (Gaudium) Preclara ciuibus bonis patria est. (Ratio) Quid si tu obscurus? Quid si claritas ipsa te prodet eque latebris eruet et in apertum trahet? Promptius in luce notaberis. (Gaudium) Famosissima est patria. (Ratio) Non tam infamis esset Catilina nisi tam famosa in patria natus esset. Gaio etiam et Neroni alter infamie aceruus imperium accessit et mundi: natos in uertice fortune fauor extulit, quo latius noscerentur. [15,2] (Gaudium) Nobilissima in patria uiuo. (Ratio) Multorum aut contemptui patens aut inuidie: sine altero in magna urbe uix uiuitur. Illud tutius, hoc clarius malum, utriusque autem hec ipsa quam predicas natalis soli nobilitas causa est. Tot inter oculos nulle sunt latebre. (Gaudium) Notissima ex patria sum. (Ratio) Malim per te patria quam tu propter patriam notus sis. Nisi uero per te fulseris, quid tibi lux patrie preter tenebras allatura est? Multos habuit claritas magne urbis obscuros, quos abunde claros parui ruris obscuritas habuisset. (Gaudium) Inclita michi patria est. (Ratio) Est que suas sibi laudes habeat tuasque participet: quicquid bene gesseris, prima quodamodo patrie laus erit. Fuit qui Themistoclis gloriam Athenis ascribere niteretur, qui plane pergrauiter et ut talem uirum decuit respondit: cum enim sibi Seriphi anguste et ignobilis insule quidam incola inter iurgia obiecisset non eum sua, sed patrie gloria clarum esse, “Neque hercle, ait, aut ego obscurus si Seriphius, aut tu si Atheniensis clarus esses”: non splendori patrie, sed uirtuti proprie fidebat; [15,3] uirilius plane quam Plato, maior licet ille philosophus. Sed existunt interdum in magnis etiam ingeniis magni et mirabiles errores; is ergo inter cetera magne sue felicitati claritatem patrie ascribebat. Ut enim totum noris hac in parte excellentis uiri animum, aiebat Plato se pro multis gratias agere; recte id quidem, modo intelligat cui quibusue pro donis gratie sint agende: ille uero nature gratias agebat primum quod hominem eum et non mutum animal, quod marem et non feminam, quod Grecum et non Barbarum, quod Atheniensem et non Thebanum, denique quod etate Socratis, non alio tempore genuisset, ut scilicet esset a quo doceri posset atque instrui. Vides inter gratulandi gloriandique causas ut Atheniensem quoque ponat originem. Quid hic dicam, forsan expectas. Ego uero, etsi de hoc uno sermo sit institutus, quando tamen tanti uiri mentio incidit, quid de hoc toto illius sermone et aliis sit uisum et michi etiam uideatur dicam simul. Scio quosdam claros ac disertos uiros incunctanter asserere nichil unquam ab aliquo esse dictum delirius, quorum in sententiam quin, ut dici solet, eam pedibus parum abest. Nam quid, queso, attinet his gaudere? Quero enim: quid si barbarus, quid si mulier natus esset? An non multi barbari multis Grecis et uirtute et ingenio meliores extiterunt? An non femine alique et rerum gloria et inuentione artium quibuslibet uiris optabiliores? Quid denique si bos, quid si asinus nasceretur? Quid ad hunc ipsum de quo loquimur Platonem, qui iam non Plato esset, sed id potius quod natura parens edidisset? Nisi forte pythagorice credebat insanie, e corpore in corpus animas commigrare, quo nichil unquam certe stultius, nichil impudentius, non dicam a philosopho, sed ab homine dictum fuit, nichil magis ueritati dissonum ac pietati, nichil demum a quo religiose aures magis abhorreant. [15,4] Quid deinde? An Atheniensem nasci clarum adeo, ut non eque clarum esse posset alibi, Thebis etiam, natum esse? An non Homerus et Pythagoras ipse et Democritus et Anaxagoras et Aristoteles et mille alii alibi quam Athenis nati clarique habiti, non minus quam qui nati sunt Athenis? Ac ne a Thebis abeam, quas spernere Graii solent, an non, si ingenium queratur, Thebis natus est Pindarus, quem imitatione prorsus inaccessibilem Flaccus ait? si rerum claritas gestarum, Liber pater atque Hercules tam famosi, ut Alexander Macedo contemptor omnium ferme mortalium illos duos ut altissimum atque ultimum signum glorie sibi proponeret imitandos? sin utrunque, nonne recenti memoria et pene ante oculos erat Thebanus Epaminondas summus philosophus, summus dux Grecorumque omnium recto sub iudice omnis eui princeps? Hic est qui Lacedemones pene funditus euertit et Athenienses Platonis sic exterruit, ut eo mortuo, quasi summo terrore liberati, illico se in luxum ignauiamque resoluerent. Quo adhuc etiam apud Thebas florente, quot Athenis inertium et stultorum milia fuerint quis facile animo metiatur? Non igitur quod Athenis, sed quod talis natus esset ac genitus, hoc est tali ingenio talique animo, tali denique et parentum indulgentia et rerum temporalium facultate ut erudiri posset et ad omne bonum opus institui, gratias agere decuit tam anxie doctum uirum illi Deo qui hec ei dederat, non Socrates, non Athene, cuius in schola et in qua urbe quot et iniqui fuerint et indocti opinari promptius sit quam nosse. Et ut urbem sileam, habuit schola illa inter multos Alcibiadem et Critiam, illum patrie hostem, hunc seuissimum tyrannorum, quibus quid preceptor Socrates contulerit Plato ipse respondeat, uel sic intelligens quam inane est quod terreni doctrina preceptoris discipulorum auribus instrepit, nisi gratia magistri celestis aspiret, sine qua nichil omnino Socratem potuisse fatendum, quanquam Dei mendacis oraculo, ut predictum est, sapientissimum iudicatum, inter duas tamen simul uxores procacissimas anus — ipse uel alius quantumlibet rem excuset — ineptissime conuersatum. Sed hec et reliqua incidenter, preter unum illud quo Platonem talem uirum hac eadem uanitate gloriose patrie implicitum fuisse cognosceres, non ut magni comitis clipeo tuum tegas errorem, sed ut accuratius illum uites cui succubuisse summa etiam cernis ingenia. [15,5] (Gaudium) Ampla in patria uitam ago. (Ratio) Multa sunt ample urbis incommoda: distat templum, distat forum — illud animo nocet, hoc corpori —, distant opifices atque amici, qua quidem nulla durior distantia, quos laboriosum uisere, negligere inhumanum; audis ut de hoc queritur Flaccus: "Cubat hic in colle Quirini, hic extremo in Auentino, uisendus uterque". Quocunque ire decreueris, ceu peregre profecturus domui tue dispone, quando et an redeas incertum et ipse reditus cum labore est, sepe etiam cum errore; ferro ac magnete iter agitur: hac eas facilius, hac rectius, hac curiam, hac theatrum uites, hac balneum effugias, hac macellum. Hi et mille alii sunt urbium scopuli, inter quos nauigans domum tuam quasi alterum orbem petis, uix te ad illam peruenturus sperans. Et hoc quoque apud ipsum Flaccum legis ut Philippus orator, domum "dum redit foro, nimium distare Carinas iam grandis natu queritur". He paruo in oppido molestie cessant omnes, quicquid queritur iuxta est. (Gaudium) E paruo oppido in immensam urbem commigraui. (Ratio) E tranquillo portu procellosum sponte pelagus ingredi temeritas est, nec minor ideo quia leti euentus. [15,6] Fecit hoc tamen et gens Claudia e Sabinis Romam petens, e Tusculo Marcus Cato, ex Arpino Marius ac Cicero successitque feliciter. Sed ubinam tales uiri? Non tuto quidem in exemplum trahitur quicquid raris et summis ingeniis attemptatum est. Postquam tamen soluisti funem, omni studio inter difficultates enitere, inter alta consurge, consilio ceptum regens; quod hic boni dixerim, plures erunt ad uirtutes stimuli. Erunt forte quos ad gloriam sequi uelis, erit ubi te exerceas, ubi cum paribus possis de laude contendere pudebitque testium tantorum. Multis sepe quod uis animi non dabat, contulit uis pudoris, et ad ignauiam profligandam sepe plus spectator ualuit quam uirtus. Et hi hercle quorum proxime memini et accitus Curibus Numa Pompilius, Corduba profectus Seneca Leptique ueniens Seuerus multique alii ex aliis locis, ubique futuri magni uiri, ut aliquanto maiores Rome essent emulatio uirtutis et illustrium copia exemplorum prestitit. Stude ergo quod unicum bonum est in hac tua commigratione ne pereat, neu nil aliud migrando quesieris quam ut te coram pluribus noue patrie fulgor nudet.