[132,0] CXXXII. DE MORIENTE QUI METUIT INSEPULTUS ABICI. [132,1] {M.} Insepultus abiciar. {RATIO} Alitibus inuides, an feris, an piscibus? nam si metuis tibi baculum seu custodem iuxta te poni iube, quo a cadauere depellantur. {M.} Ludis in malis meis; nam profecto nichil sentiam. {RATIO} Quid igitur? Times, quod non sentias? nam si sentias, probes; sentientem enim sepelire necare est. {M.} Inhumatus iacebo. {RATIO} Tu nisi te tellus presserit illam premes: te nisi terra contexerit, celum teget. Notum est illud: Celo tegitur qui non habet urnam. Illud quoque notissimum: "facilis iactura sepulcri; facilis inquam sic, ut nulla facilior". [132,2] {M.} Inhumatus ero, graue dictu. {RATIO} Dictu nescio, re autem profecto leuissimum multoque tolerabilius sepulcro exui, quam domo, quam lodice, quam sagulo. {M.} Inhumatus ero, fedum uisu. {RATIO} Fedum fortasse aliis, tibi autem nichil minus. Omnem quidem sepulturam non nisi uiuorum causa institutam esse, doctorum omnium auctoritas et res ipsa consentiunt; idque sic esse, sepulcrorum species indicio est, que introrsus, inculta et horrida, rude incolis suis saxum obicit; exterius, multa impensa et artificum ingenio elaborata, marmoreas spectantibus atque aureas pretendit imagines. [132,3] {M.} Insepultus ero, turpe aspectu. {RATIO} Parum ne, oro, negotii tui habes, ni suscipias alienum? prouideant quos res tangit, hanc tu enim turpitudinem non uidebis. {M.} Insepultus linquar, miserum. {RATIO} Et Magnus Pompeius tantus uir insepultus iacuit, immo nec iacuit, sed iactatus est fluctibus obrutusque. Neque adeo te delirum reor ut opinione tua factus ille felicior sit sepulcro; sicut nec collega eius Marcus Crassus infelicior, quod qui eum sepeliri iuberet nemo affuit. In reliquis enim pene pares exitu fuere, nisi quod Crassi caput, ut ditissimum auarissimumque omnium decebat, auro grauius fuit seruatum; tamen utrunque ludibri;, nisi forte tertius horum collega felicior, quod altissimi atque pulcherrimi Collossi situs in uertice ostenditur, celsa etiam templa despectans, bello quidem fortunatiorem fateor, busto negem. Si hoc saxum illo pulchrius, fateri oportet, non felicius. Que enim ista felicitas non sentientis seu saxi, seu saxo abditi? Alioquin si sepulcro felix sit, nemo felicior Mausolo. [132,4] {M.} Inhumatus ero. {RATIO} Inhumati essent Paulus Emilius et Claudius Marcellus tales uiri, nisi hostis illos infestissimus sepelisset, admiratione uirtutis, nisi fallor, et uerecundia uictus, non pietate ulla, que in illius uiri precordiis nulla fuerat; ut sepulturam ego illam pene inuisam futuram ipsis arbitrer sepultis, et, si eis optio data esset, inhumatos se iacere maluisse. Insepultus quoque Cyrus iacuit, Persarum rex, neque id sibi, neque uter Scythicus infamie fuit, sed cruenti mores, quibus acerrimam illam exprobrationem iniuriamque promeruit. [132,5] Quid uero nunc singula nuda cadauera colligo, et uel Romanos principes uel externos reges, non solum sepulcri ultimo et optato quidem, sed inani honore spoliatos, quin etiam laceratos discerptosque et membratim sparsos, ut inuidiosum diceres integro cadauere iacuisse, cum obseruentur animis inhumatarum strages gentium, atque, ut ita dixerim, insepultus orbis. Nempe cum ipso quem dicebam Cyro, ducenta Persarum milia, et cum Crasso sedecim florentissime legiones, et ad Cannas Romanorum ciuium ac sociorum octoginta quinque, et eo amplius, milia, quinquaginta sex milia Penorum, Hispanorum, Ligurum, et Gallorum ad Metaurum amnem, ipso cum duce hostium, et ad aquas Sextias, id est loco nomen, ducenta Theutonum haud procul ab Alpibus, utrobique duce Mario, centum quinquaginta, ut quidem sunt auctores, et qui minus dicunt, sexaginta non amplius Cimbrorum milia insepulta iacuerunt. Apud Philippos uero regum gentiumque omnium auxilia, et Italici sanguinis flos uigorque (sic placitum superis), bis sepulcro carens, campos Hemonios ferasque et uultures impinguarunt. [132,6] Quid ad Egeates insulas deleta Carthaginensium classis? quid Massilientium ante portus sui hostia, inque ipso fidelis patrie prospectu? quid (ne semper Italos labores loquar) classis Atheniensium, ante urbem Syracusiam demersa? quale habuit sepulcrum? sileo Salaminam et Marathonem trecentaque milia illic fusa Persarum, etsi alii duplo amplius dicant. Transeo Hebreorum conflictationes, Scytharumque et Amazonidum Arabumque et Parthorum prelia, et Medorum. Pretereo Alexandri Macedonis in Oriente uictorias stragesque illas inermium populorum. Pestes taceo, tales sepe, ut cadauer carum licet abstraxisse parumper, pietas fuerit; incursus quoque serpentum atque immanium beluarum, quarum impetu, Dicearchus docet, ut ait Cicero, quedam hominum genera esse consumpta; tempestates preterea et quotidiana naufragia, nam qui flammis pereunt, non egentes busti dixeris. Omitto furores domesticos intestinamque misericordiam, de qua dictum est: "bellum ciuile sepulcra uix ducibus prestare potest", quod de externo uerius etiam est bello. Nec ruinas urbium sequor, Troie, Hierosolyme, Carthaginis, Corynthi, Numantie ac Sagunti, aliarumque multarum, ubi magna pars ciuium muris oppressa labentibus et sic patrie consepulta est. Mitto denique terremotus, quibus multi sepe mortales, obruti, pro sepulcro totum terre matris uterum habuerunt; quod cum olim nuperque crebrum malum fuerit, diuersis in locis, nusquam tamen quam in Asia insignius, ubi duodecim urbes uno die horrificis terre hiatibus hauste memorantur. Hec tam multa dixerim, ut ridiculum tibi metum eripiam, qui morte magis damnum metuis sepulcri, atque illud huic uni corpusculo deesse fers grauiter, quod tam multis hominum et bellatorum, et, quod fuit indignius, sanctorum insuper millibus defuisse compertum est. [132,7] {M.} Defuncto michi terra negabitur, predurum. {RATIO} Non id durum, sed tu mollis, qui nec sentiens ledi queas. {M.} Mortuo michi terra negabitur indignum. {RATIO} Quid ita? Illa ne tibi igitur, an tu illis debitus? atqui terra tibi fortasse negabitur, non tu terre. Poterit bustum tibi casus aliquis, uel iniuria hostilis eripere: tu, e terra ueniens, in terram redeas oportet; id, tibi domini tui ore predictum, falsum esse non potest. {M.} Non me gremio tellus teget. {RATIO} At tu illam teges nudo corpore. Quid, ad te, plus hoc post mortem pertinebit, quam nunc pertinet, ubi olim unguium aut crinium excrementa, ubi fibris erutum sanguinem, ubi denique puerilis tunice, seu fascie infantilis fragmenta dimiseris? [132,8] An oblitus es Theodori Cyrenei, apud Tullium, elegans responsum? cui cum Lysimachus rex mortem crucis, ut auguror, minaretur, “Istis, queso, inquit, ista horribilia minitare purpuratis tuis: Theodori quidem nichil interest, humile an sublime putrescat”. Te nisi tellus sinu excipiat ac superficie sustinebit, hinc te gramina uestient, hinc ornabunt flores leti hospite, hinc te imbres madefacient, hinc sol uret, hinc glacies stringet, hinc mouebunt aure, et fortasse naturalius fuerit, ut compactum ex quattuor elementis corpus in totidem resoluatur. [132,9] {M.} Inhumatus linquor, horridum auditu. {RATIO} In opinione horror, non in re, quandoquidem apud alios horridum terra tegi, pulchrum igne consumi (quod maioribus uestris usum scimus), apud alios pulchrum a feris aut canibus laniari. Innumeri de hac re sunt gentium ritus, quos curiosius a Crisippo collectos strinxit Cicero. Tu nuda iacebis humo, ast illum premit lapis horridus, illum putres glebe obruet, illum mersum uoluent unde, illi uenti pendulum agitabunt, grando feriet, lacerabunt corui; demum pretiosissime conditos ac uelatos purpura, uermes rodent. [132,10] Quid nam uero habet amplius qui marmore tegitur, atque auro, quam qui flens apud Poetam ait: "Nunc me fluctus habet, uersantque in litore uenti", etsi ille, erroris publici morem sequens, inici sibi terram oret? nisi forte nunc etiam fabulis acquiescis anilibus, centum annos errare animas insepultorum hominum circa tartarei amnis ripam, quas sana utique ac religiosa mens respuit. [132,11] {M.} Bustum michi patrium eripitur. {RATIO} Patrius cespes si relinquitur bene est: habes quod tibi Phocion uir magnus inuideat, quem ciuem, de se aliter meritum, ingrata Athenarum urbs, defunctum quoque suis finibus expulit, inaudita crudelitas. {M.} Insepultus abiciar. {RATIO} Age res tuas. Curam hanc linque uiuentibus.